Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 136 – Document 138
REX M. filio Geroldi Juſtic. Hiberniae, ſalutem. Ad veſtram volumus notitiamClauſ. 29 H. 3. m. 9. dorſo. pervenire, Quod Magnates noſtri Angliae ob gravamina non modica et immoderatas oppreſſiones quibus Summus Pontifex viros religioſos, et alios Clericos terxae noſtrae inquietat, obmurmurant, et mente turbantur; Ita quod ea de cauſa miſſuri ſunt in proximo ſolempnes Nuncios ad ipſum Summum Pontificem, petituros cum inſtantia, quod a praedictis oppreſſionibus deſiſtat. Et quia, ſicut audivimus, Martinus Clericus et Nuncius Domini Papae, qui in Anglia moratur, quendam Clericum nomine Iohannem Ruffum, jam miſit in Hiberniam, ut ſimiles in terra noſtra Hiberniae faceret oppreſſiones: Vobis mandamus, quatenus ipſum Iohannem, vel alium Literas Apoſtolicas deferentem, vel ipſius Martini, non permittatis a viris religioſis pecuniam aliquam extorquere, vel *Proviſiones.Promiſſiones aliquas facere Romanis vel Italicis de Beneficiis Eccleſiaſticis virorum religioſorum, vel aliarum perſonarum Eccleſiaſticarum, vel aliquid exigere quod terrae noſtrae Hiberniae nocere poſſit, donec aliud a nobis habueritis mandatum. Teſte Rege apud Weſtm. primo die Junii.
The Kingdom being thus generally grieved by this ſhameleſſe oppreſſor, thereupon the Nobles meeting ſecretly at a Torney, againſt the Kings Prohibition, conſulted how to ſend him packing out of the Realm, and ſent a terrible menacing meſſage to him, within four dayes to depart the Realm, under pain of being cut in pieces; whereupon he repairing to the King, who gave him a ſharp anſwer, demanded a ſafe conduct from him, to guard him from the fury of the Nobles and people to the Sea-ſide, and thereupon departed the Realm in a terrible panick fear; thus related by Matthew Paris.
His diebus, videlicet in craſtino Apoſtolorum Petri & Pauli, poſtquam quaedamMat. Paris Hiſt. Angl. p. 640. Diceſſus meticuloſus Magiſtri Martini ex Anglia. Torneamenta plena occulto odio per Dominum Regem, propter imminens periculum, prohibebantur, apud Luitonam & Dunestapliam congregatorum, miſſus eſt Fulco filius Warini ex parte univerſitatis Regni, ad Magiſtrum Martinum, Papae Clericum ſaepedictum, Londini commorantem, apud Novum Templum. Qui torvo vultu reſpiciens, eum ſic eſt affatus: Recedens ſtatim, exi ab Anglia. Cui Magiſter Martinus: Quis mihi hoc mandat? An tu ex te ipſo hoc habes? Cui Fulco: Hoc tibi per me mandat armatorum, qui nuper apud Luitonam & Duneſtapliam apparuerunt, univerſitas. Et ſi ſano credis conſilio, ne moreris uſque in tertium diem, ne tu et omnes tui in truſtra concidaris. Recedente igitur Fulcone irato nimis, & minas minis cum terribili juramento cumulante & exaggerante, Magiſter Martinus trepidus & anhelus, ſtatim Dominum Regem adiit, & dixit e…: Domine Rex, talia nunc audivi: fit ne hoc authoritate veſtra, vel veſtrorum temeritate? Cui Dominus Rex: Non me hujuſmodi rei authorem profiteor; Sed Barones mei vir ſe continent, quin inſurgant in me, eo quod tuas in Regno meo, et eorundem, quae jus et modum excedunt, depraedationes et injurias hactenus toleravi. Quorum etiam furorem vix compeſcui, quin et in te irruentes, te membratim non dilacerarunt. Cui Magiſter Martinus humili & trepida voce ait: Peto igitur, Domine Rex ſereniſſime, ob Dei amorem, & Domini Papae reverentiam, liberum exitum, & tutum à terraveſtra cum conductu veſtro receſſum: Cui Dominus Rex, commotus & iratus nimis, ait: Diabolus te ad inferos inducat et perducat. Dumque circumſedentes vix Regem mitigaſſent, juſſit Rex cuidam Mareſcallo Palatii ſui, nomine Roberto Noriſco, ut ipſum Magiſtrum Martinum uſque ad mare ſalvo perduceret. Qui cum ſtatim iter aggrediens, ducem ſuum Robertum dictus Magiſter Martinus juncto latere ſequeretur, & quandoque, ut contingit, equitantes aliquos conspiceret vel tranſeuntes, ipſum timor & tremor adeo contraxerunt, ut ſi terra hiaret, ſub cespite latitaret. (O the ſtrange fear and terrour that guilt infuſed into this impudent Papal oppreſſor, though armed with the Popes own Bulls!) Et cum procedentes, ad lymbum cujuſdam ſylvae venalis perveniſſent, quam electus Cantuarienſis venalem expoſuerat, ubi compatriotae ad emenda & eligenda robora convenerant, conſpiciens eos Martinus, pavidus ait, duci ſuo Roberto, Heu heu, quod timebam, accidit mihi. Ecce nos invaſuri. O amice & Domine mi Roberte, habeſne filium, nepotem, conſanguineum, vel amicum, quem cupis in redditu Eccleſiaſtico promoveri? Praeſto ſum ut procurem omnia tibi poſtulata. Ecce inſidiantes animae meae: protege me ſub umbra alarum tuarum. Cui reſpondit Robertus: Abſit ut aliquis meorum talem habeat in Eccleſiaſticum beneficium per me ingreſſum. Neſcio qui ſunt illi. Veruntamen ad ipſos vado quantocyus, te me hic expectante, ut monſtrato Regis autentico, ſi malevoli ſint, eorum reprimam temeritatem. Qui ad ipſos veniens, cum rei veritatem cognoviſſet, cito rediens ad Martinum, ut illuderet ei, ait: Vix eorum compeſcui furorem, quin te fruſtatim detruncaſſent. Sed nunc latenter & caute ambulemus, ne deterius quid tibi contingat: & navigans irrediturus, ſiſapis, recedas, ne in laqueos quaerentium animam tuam infoeliciter praecipiteris. Ex tunc igitur Magister Martinus equinis lateribus non parcendo, moram ducis redarguens, ad mare properabat. Et ad Doveram perveniens, die Sancti Suitheni navem aſcendens, multos in receſſu ſuo laetificavit. Sed ne virulentae peſtis efficacia penitus ceſſaret, cuidam Magiſtro Philippo, auctoritatis ſibi conceſſae adhuc exequendi in extorſione reddituum, poteſtatem conceſſit, et ſic poſt terga foeda reliquit veſtigia. Haec igitur dixerim, ut ſciat quilibet, quam formidoloſi ſunt hi ſolum pecuniae inhiantes, quos propria ſauciat conſcientia. There being nothing that ſo much encouraged the Popes Exactions, to proceed in their Rapines, as the ſordid timidity and baſeneſs of the Engliſh Prelates and Clergy, in not publickly reſiſting them with that courage and reſolution as the Nobles and Commons then did, out of a generous publick ſpirit.
Matthew Westminſter thus relates Martins departure out of England, ſomewhat different in ſome circumſtances from Matthew Paris.
Audiens autem Dominus Rex, multos de protervitate dicti Magiſtri Anno 1245. Mat. Weſtm. p. 191, 192.Martini graviter conquerendo murmurare, reverſus ad ſe, licet ſero, coepit dolere, quod tantum toleraſſet Romanos alienis bonis ſaginari, et ubi non ſeminaverunt tantum meſſis congregaſſe. Fecit igitur per ſingulos Comitatus Angliae inquiri, ſummam reddituum Romanorum, et inventum eſt, quod ad tantundem pecuniae aſcendiſſet, quantum redditus ipſius, videlicet lx. Millia Marcarum puri redditus, exceptis aliis variis emolumentis. Admirans igitur Rex inſatiabilem Romanae Curiae protervitatcm, miſit ad ipſam Curiam procuratores ſuos, ut contradicerent de Tributo injurioſe impoſito, et ut coram Concilio querimoniam reponerent de oppreſſionibus, et injurioſis exactionibus, quas Dominus Papa quotidie non deſinit in Anglia exaggerare. Miſitque Dominus Rex Fulconem filium Warini, ut diceret praedicto Magiſtro Martino, quod ſibi caute praecavens, a terra ſua cito fugeret. Non enim poterat furorem volentium irruere aliquatenus cohibere. Fulco igitur mandatum Regis exequens fideliter, ex parte univerſitatis Angliae dixit eidem Magiſtro Martino, ut ante quartam diem ſequentem nullatenus in Regno inveniretur, ne extunc in fruſtra concederetur. Magiſter igitur Martinus more Romanorum, qui fugantes fugiunt, et fugant fugientes, multum timens pelli ſuae, accepto Domini Regis conductu, ab Anglia ante tertium diem clanculo fugit repentinus.
Magiſter interim Martinus ad Dominum ſuum Papam cum perveniſſet, & quaeMat. Paris Hiſt. Angl. p. 640. Magiſter Martinus conquerifur Papae. praeſcripta ſunt eidem plenius enarraſſet, infrenduit Papa, et ira excanduit vehementi. Et recolens quod tam Rex Francorum, quam Arragonum, ingreſſum Regnorum ſuorum vetuiſſent ipſi poſtulanti, nec Rex Anglorum adventum ſuum in Angliam acceptaſſet, imo potius ipſum execrando Nuncium ſuum et Clericum ab Anglia proboſe ejeciſſet, dixit in iracundia magna, voce ſuſurra, oculos obliquando, & nares corrugando: Expedit ut componamus cum Principe veſtro, ut hos Regulos conteramus recalcitrantes: contrito enim vel pacificato dracone, (meaning the Emperor) cito ſerpentuli conculcabuntur. (A moſt inſolent Speech of a proud Antichriſtian cholerick Pope.) Quod verbum in vulgus promulgatum, in multorum cordibus offendiculum indignationis generavit.
*Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 627, 628. Mat. Weſtm. p. 186.Alexander King of Scots (An. 1244.) having by his Charter to K. Henry the 3d. Chariſſimo & ligio Domino noſtro, (as he ſtiled him) promiſed and granted for him and his Heirs, Quod in perpetuum bonam fidem ei ſervabimus pariter & amorem; Et quod nunquam aliquod foedus inibimus per nos, vel per aliquos alios, ex parte nostra, cum inimicis Domini Regis Angliae, vel haeredum ſuorum, ad bellum procurandum vel faciendum, unde damnum ei vel Regnis ſuis Angliae & Hiberniae, aut caeteris terris ſuis eveniat, vel poſſit aliquatenus evenire, niſi nos injuſte gravent, &c. Which Charter was ratified by his Oath, and the Oathes of moſt of the Nobles of Scotland, in the preſence of the Popes Legate. Haec itaque, ut firmius robur in perpetuum obtinerent, & alia inferius annotata, tranſmiſſa ſunt ad Dominum Papam, ut haec omnia confirmaret, hoc modo. (It being then grown in uſe by *Here p. 452, 453, 454.former preſidents, for Princes voluntarily to ſubject themſelves to the Popes and other Biſhops Eccleſiaſtical cenſures and Excommunications, if they violated their Charters, Leagues, Oathes, and Agreements to each other.)
SAnctiſſimo in Chriſto Patri, Innocentio Dei gratia Summo Pontifici, Alexander eadem gratia Rex Scotiae, Comes Patricius, Comes de Stratherne, (with 47. more Earles and Nobles therein named) ſalutem, & debitam cum omni honore reverentiam. Sanctitati veſtrae ſignificamus, nos Sacramentum corporaliter praeſtitiſſe, coram Venerabili Patre Ottone, Tituli Sancti Nicholai in carcere Tulliano, Diacono Cardinali, in Anglia, Scotia, & Hibernia, tunc Apoſtolicae ſedis Legato, ac Chartam noſtram confeciſſe, quae ita incipit: Sciant praeſentes & futuri, quod ita convenit in praeſentia Domini Ottonis Sancti Nicholai, &c. Quae Charta penes Dominum Regem Angliae & nos remanet chyrographata. Item aliam: quae ſic incipit: Ad omnium veſtrum notitiam volumus pervenire. Cum ex forma praecedentium noſtrarnm pateat obligationum, ſubjecimus nos Iuriſdictioni veſtrae, ut nos et haeredes noſtros per cenſuram Eccleſiaſticam poſſitis coercere, ſi aliquo tempore contra memoratam pacem vencrimus: Etſi nonnunquam contingit, quod quidam noſtrum, omnes, vel unus, contravenire temere praeſumerent, vel praeſumere nituntur, & ex hoc tam animabus noſtris quam haeredum noſtrorum grave poſſet generare periculum, & corporibus noſtris & rebus non minimum immineret detrimentum: Sanctae Paternitati veſtrae ſupplicamus, quatenus alicui Suffraganeorum Archiepiſcopi Cantuarienſis detis in mandatis, ut nos haeredeſque noſtros ad praefatae pacis obſervationem compellat, prout in inſtrumentis inde confectis plenius continetur. Alias, ſuper eadem pace, quod Canonicum fuerit, authoritate veſtra ſtatuat, contradictores, &c. Et ad iſtius petitionis noſtrae conſummationem, praeſenti ſenpto ſigilla noſtra appoſuimus. Haec autem cum conſummata fuiſſent, amici facti ſunt, ut ſperandum eſt, indiſſolubiles, Domini Rex Angliae, & Rex Scotiae, abſque ſimulatione & verborum ſcrupuloſa contentione.
Soon after this League with the Scots thus ratified, *Mat. Paris p. 628, 629.David Prince of Northwales invading and pillaging the Engliſh, againſt his forementioned Oath and Charter, (encouraged by the Popes Bulls of Exemption) thereupon the King in the Archbiſhops abſence ſent this Writ (together with a copy of the Archbiſhops delegation and Davids Charter) to the Biſhop of Worcester, to excommunicate him with his adherents and favourers, according to the clauſe in the Charter *Mat. Paris p. 605. Here p. 600, 601.forecited.
REX W. eadem gratia Wigorn. Epiſcopo, ſalutem. Cum David filius Lewellin Clauſ. 29 H. 3… m. 18, 19 dorſo.quondam Principis Norwalliae ſummiſerit ſe & omnes alios Wallenſes qui ſibi adhaererent, & eorum terras Juriſdictioni Venerabilium Patrum Cantuarienſis Archiepiſcopi, & quorundam Suffraganeorum ipſius vel aliquorum ex ipſis in ſolidum, quorum nos ipſi examen eligere vellemus; quod ſi a forma pacis inter nos & ipſum initae aliquando reſiliret, liceret eiſdem Archiepiſcopo & Epiſcopis quibuſdam eorum quos nos eligeremus, per ſententias excommunicationis et interdicti ipſum David et alios Wallenſes ſibi adhaerentes coercere, donec ad condignam ſatisfactionem venirent, et ſuper hoc corporale praeſtitiſſet Sacramentum: Nos quia praedictus David cum quibuſdam complicibus ſuis terram noſtram & Baronum noſtrorum, ſpreta Sacramenti ſui religione, hoſtiliter invaſit, coercionem ſuper hoc invocavimus Venerabilium Patrum B. Cantuar. electi, & P. Hereford. Epiſcopi, qui cum profecti ſint ad Curiam Romanam, ſuam nobis Juriſdictionem in hac parte, per Literas ſuas Patentes, quas vobis mittimus ſimul cum tranſcripto Literarum ipſius David, demandaverunt exequendam; ſuper quo Paternitatem veſtram rogamus quatenus praedictum David & complices ſuos, et fautores debita fcriatis authoritate praedicta coercione, ut ſuper eo quod contra formam pacis praedictae, inter nos & noſtros attemptavit, debitam non effugiat vindictam. Teſte apud Merleberg. xxix. die Novembris.
Hereupon to avoyd this Excommunication, and exempt himſelf from the Kings Allegiance: *Mat. Par. Hiſt. Angl. p 632. Mat. Weſtm. p. 180, 181, 189. David Princeps Northwalliae cupit liberari a jugo Anglorum.Eorum temporum curriculo, David Princeps Northwalliae, nepoſque Domini Regis Angliae, timens vehementiſſime impetus Regis Anglorum, contra eum merito commotum, (qui ad Aſylum Papale ut praetactum eſt fugerat, & favorem invenit ut collum de jugo Regis excuteret) miſit ad Dominum Papam Nuncios ſolennes, per quos ei ſignificavit, quod ſe ſuamque terram totam contra Regis Anglorum jus contuendam Eccleſiae Romanae reſignavit, ipſi tamen David tenendam, ſuiſque haeredibus, reddendam inde annuatim quingentas Marcas. (In imitation of King Johns *Here p. 273, 274, 289, 920forecited Charter to Pope Innocent the 3d.) Et Literas ſuper hoc, nacta occaſione juſtitiae, non ſine maximae pecuniae inutili effuſione, meruit obtinere, ſub hac forma.