Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 113
INNOCENTIƲS Epiſcopus, &c. Chariſſimo in Chriſto filio Regi Angliae, Literae Papales ad Regem Ang. pro Epiſ. Wint.ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Poſtquam Dei benignitas humilitatem noſtram ad Apoſtolicae vocavit officium dignitatis, illam concepimus de tua ſerenitate fiduciam, quod in his quae ſunt ad honorem Eccleſiae, ſe promptam habere & vigilem exhibere. Provenit ex hoc, quod cum venerabilem fratrem noſtrum quondam Norwicenſem, VVintonienſi Eccleſiae de fratrum noſtrum conſilio conceſſimus in paſtorem, preces tibi direxerimus ſpeciales, ut eidem pro divina & noſtra reverentia te redderes affectu benevolum, & effectu ſerenum, ac ſi quae caſtra, & maneria ipſius Eccleſiae, prompta benig n ate ei faceres aſſignari. Tu vero, ſicut mirantes audivimus & dolemus, nedum preces hujuſmodi voluiſti deducere ad effectum, imo quod eſt gravius, in verba, nihil debitae▪ modeſtiae vel reverentiae filialis habentia, prorupiſti, quod nulla poſtulatio inregno Angliae, per ſedem Apoſtolicam admitti posſit vel debeat te invito, et quod illam quam nos in ſpiritualibus, tu in temporalibus habeas poteſtatem: nec quis poſtulatus posſit abſque tuo conſenſu poſſeſſionem temporalium obtinere. Adieciſti praeterea, quod tranſlationem ipſius Epiſcopi reputares invalidam, tanquam a nobis per vitium ſurreptionis obtentam. Haec ſiquidem fili chariſſime, non Dei, non Eccleſiae, non tuae reſonant ſublimatis honorem, non ſapiunt juſtitiam, non redolent aequitatem, praeſertim cum teneat *A Papal Legend.omnium credulitas pia fidelium, quod Apoſtolicae ſedis auctoritas liberam habeat in Eccleſiis univerſis poteſtatem a Dei providentia: nec arbitrio Principum ipſa ſtare cogitur, ut eorum in electionum vel poſtulationum negotiis requirat aſſenſum. In quibus tamen Dominum habendo prae oculis, ſic provide procedit & caute, quod per Illam nullius poſſit honori detrahi, vel juſtitiae derogari. Sicut etiam in tranſlatione ipſius Epiſcopi dignoſcitur proceſſiſſe, in quo promovit hominem ſcientia, moribus, & honeſtate perſpicuum, ac in ſpiritualibus & temporalibus circumſpectum, olim tibi charum & amabilem, ac ſemper tuis beneplacitis ſecundum Dominum totis viribus intendere cupientem, per cujus induſtriam probatam, in plurimis honoris & commodi proficere poteris incrementis. Sed tamen non ſuggerat aſtutia ſuſurronum, a quibas parare diſpendia virtuoſis, pro indifferenti ducitur, dummodo ſua ſpecialia commoda vel privata deſideria conſequantur. Tuam itaque celſitudinem affectione qua poſſumus exhortamur, & obſecramus in Domino Jeſu Chriſto, quatenus ab impia ſuggeſtine talium Regiae pietatis avertens auditum, Eccleſiam Dei continuo proſequaris honore, & indultae ſibi deſuper libertatis privilegium, conſervare ſtudeas illibatum. Nunc & in poſterum tui Regni Praelatos, ea quae in ſpiritualibus ſeu temporalibus ſpectant ad ipſorum Eccleſias, libere conſequi & pacifice poſſidere permittas. Caeterum, ſolerti conſiderans meditatione, quod in Apoſtolici proſecutione officii, divini nominis deſervimur honori, quae de praefato Epiſcopo cum ſolenni deliberatione fecimus, non ad animum revoces, non aliquo impedimenco perturbes. Sed qui cordi noſtro ſtatuimus, ut te ſpecialem inter alios terrae Principes habeamus, in ipſo impertiri procurans honorem, ſibi caſtra & maneria, cum fructibus inde perceptis a tempore tranſlationis hujuſmodi, omni poſtpoſita difficultate, reſignes, ac benevola benignitate conced…s, quod ſolicitudinem ei creditam poſſit cum effectu proſequi, tua favente gratia ſpeciali. Alias autem, cum libertatem Eccleſiaſticam in diebus noſtris velimus non minui, ſed Deo propitio augeri cupiamus, nullatenus ſuſtinere poterimus, quod nos in ipſo Epiſcopo tam praejudicialem injuriam patiamur. Datum Laterani, tertio Calend. Martii, Pontificatus noſtri anno primo.
Simili modo ſcripſit Dominus Papa Anglorum Reginae Epiſtolam elegantem, proMat. Paris. p. 615. 616. Mat Weſt. An. 1244 p. 181, 182. Epiſcopi Wintonienſis negotio, in cujus Epiſtolae titulo, aſſerit Papa ipſam Reginam ſibi eſſe, (ſed neſcitur qua ratione) conſanguineam, niſi forte ut haberet eam ſuis negotiis proniorem, & petitionibus favorabiliorem. Ipſum igitur verbis elegatiſſimis petit & exhortatur, (ſciens quia mulier, quaſi molliens herum dicitur) ut ipſa Regis viri ſui in hoc rigore & rancore, quem concepit erga Epiſcopum Wintonienſem, ſtudeat emollire.
Scripſit idem Dominus Papa electo Cantuarienſi, Wigornenſi & Herefordenſi Epiſcopis, ut ipſi dicto negotio diligenter intenderent, annectens in fine Epiſtolae, ut nomina ſuſurronum, animum Regis pervertentium, ſibi in literis ſuis reſcriptis mitterent annotata.
Upon receit of theſe Letters, the King ſent certaine Articles to the Biſhop of Winchester to ſubſcribe, without which ſubſcription he would not receive him to his favour: To which the Biſhop returned this Letter and Anſwer.