Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 159 – Document 164

DOmino Papae, ſalutem, & debitam ac devotam in omnibus reverentiam; utClauſ. 19 H. 3. pars 2. m. 5. intus. Sanctitati veſtrae plenius innoteſcat qualiter erga nos ſe geſſit P. Comes Britanniae, veſtrae ſignificamus Paternitati, quod cum dilectum fratrem noſtrum R. Comitem Cornubiae & Pictaviae tranſmiſiſſemus ad partes Waſcon. pro defenſione partium illarum, habito inter ipſum Comitem Britanniae, & praedictum fratrem noſtrum Colloquio, nobis ſignificavit, quod paratus erat ad ſervitium noſtrum venire, & de nobis in capite tenere. Nobis igitur id mediocriter adhuc ferentibus, per tranſmiſſum ad nos fidelem noſtrum S. de Mal… Leon… tunc ſuperſtitem, & Dominum perdilectum & fidelem noſtrum Philippum de Albiniaco nos inſtanter ſollicitavit ſuper eodem. Cum igitur monitis ſuis adquieſcentes exercitum totius Regni noſtri convocaſſemus apud Porteſm. habentes in propoſito transfretare in Britanniam, ad jura Haereditaria noſtra perquirenda in partibus tranſmarinis, memoratus Comes in eodem tempore ibi applicans, coram univerſis Magnatibus terrae noſtrae, homagium nobis fecit de terra ſua Britanniae, & Sacramentum de fideli ſervitio nobis praeſtitit, & tunc honorem de Richmond. in quo jus vendicabat, ei reddidimus, & plura alia feoda & terras ei dedimus non modicas. Revertente autem eodem Comite ad partes ſuas, & nobis per conſilium ſuum in terra noſtra remanentibus, cum in aeſtate ſequenti aggregaſſet Rex Franciae univerſum poſſe ad invadendum terram praedicti Comitis, cum totis viribus noſtris in ſuccurſum ejus ad ſuum mandatum transfretavimus in Britanniam, non ſine gravi diſpendio corporis noſtri, & jactura irreparabili magnatum, & aliorum hominum noſtrorum quos ibidem perdidimus. Cum ergo per adventum noſtrum ab incurſibus praedicti Regis Franciae defenſus extitiſſet & ſecurus, & ipſo Rege ſine obtentu propoſiti ſui ad partes ſuas revertent…, vellemus ſimiliter ad terram noſtram redire, de conſilio ſuo convenit inter nos & memoratum Comitem Britanniae, quod ad tenendum ei Milites & ſervientes, quandam ſummam pecuniae daremus eidem per annum tempore guerrae, & aliam ſummam pecuniae, ſi contingeret inter ipſum Regem Franciae, & nos tunc treugas iniri, ſicut factum eſt, quod quidem ſine omni defectu ei plene perfecimus. Noviſſime vero, cum inſtante fine treugarum inter ipſum Regem & nos eſſemus requiſiti, ab ipſo Comite de Militibus & ſervientibus mittendis in ſuccurſum ſuum, & ad Caſtrum noſtrum Sancti Jacobi ſuper Beveronam, quod fuit in manu ſua, de Ballivo noſtro, muniendum, & pro quo nobis reddendo cum veniſſemus in Britanniam ei dederimus Duo Millia Marcarum, gratanter annuimus ejus petitioni, deſtinantes ad eum dilectum & fidelem noſtrum Amauricam de Sancto Amando Seneſc. noſtrum, cum numero Militum & ſervientium quem ipſe Comes petierat. Quos poſtquam ad placitum ſuum retinuerat, ad nos remittens ſub ſimulatione parcendi ſumptibus noſtris, nunciavit nobis, quod Caſtrum praedictum ſalvo cuſtodiret ad opus noſtrum; inſuper ad mandatum ejus nobilem virum H. de Trublevill Seneſc. noſtrum Waſcon. cum multitudine Armatorum ad eum miſimus. Qui ſtrenue & potenter ſuae inſtabat defenſioni. In cujus etiam praeſentia & praedictorum multitudinis Armatorum, juravit ſuper verum Corpus Chriſti, quod nec pacem cum Rege Franciae fecerat, nec etiam cum eo tractatum inde habuerat. Licet ſiquidem ipſe Comes, ut praediximus, in nullum nobis repererit defectum; Immo juxta Conventionem inter nos habitam & ultra ei ſemper ſatisfecerimus, per finem quem cum eo fecimus ſingulis vicibus, quibus propter hoc ad nos venit vel miſit, & id idem adhuc facere pro viribus noſtris eſſemus parati, tamen cum injuria ſua, ſpreta fidei ſuae religione & Sacramento, de fideli ſervitio nobis praeſtito, ſine eo quod nos diffideret vel aliquid nobis mandaret, a nobis receſſit, & Regi Franciae adhaeſit, homagium ei faciens, & reddens eidem ad exhaeredationem noſtram praedictum Caſtrum Sancti Jacobi, & Caſtrum Celſum, quod Theobaldus Creſpyn tenuit de nobis de Com. Andegaven. & Caſtrum de Maroyl, quod eſt de Com. noſtro Pictaviae. Ne igitur ſuper praemiſſis rei veritas vos lateret, vel ne per alicujus ſuggeſtionem minus veridicam crederetis aliquatenus, dictum Comitem per defectum Com. a nobis receſſiſſe, praemiſſa Sanctitati veſtrae ſeriatim duximus intimanda: Supplicantes attentius, quatenus ipſum Comitem, ut ad ſervitium noſtrum et fidelitatem noſtram redeat, et ſuper pecunia a nobis recepta, et Caſtris praedictis per ipſum Regi Franciae liberatis, nobis ſatisfaciat, per cenſuram Eccleſiaſticam coherceatis. Teſte Rege apud Weſtmonaſterium, Viceſimo quinto die Februarii.

The Pope encouraged by ſuch Letters as theſe, uſurped a Papal power over the Temporal Rights of Kings and Secular Princes, and to Excommunicate or Interdict them at his pleaſure: Though inſtead of Excommunicating this perjured treacherous Earl, he * ſent for him to Rome, and made him chief Counſellor and General of theHiſt. 22. Croſſadoes by Sea and Land againſt the Grecians; Multis ſuper hoc admirantibus, quod hominem tali not a proditionis multiformis infamem, ad ſua ardua negotia vocaverat pertractanda.

The Biſhop of Wincheſter being ſent for to the Pope to ſupply him with monies and advice, to carry on this War, (it ſeems without the Kings Licenſe) thereupon the Pope ſent a Meſſage to the King, to deſire his Licenſe for the Biſhops return into England, without any impediment; which the King aſſenting to, writ thus to the Pope and Biſhop.

DOmino Papae, Rex, &c. Significavit nobis Sanctitas veſtra per VenerabilemClauſ. 19 H. 3. part 2. m. 2. intus. Patrem A. Coventrenſem & Litchfeldenſem Epiſcopum, & dilectum & fidelem noſtrum P. Saracenum Civem Romanum, quod gratum haberetis & acceptum, ſi Venerabilis Pater P. Wintonienſis Epiſcopus, cum gratia …tra reverti poſſet in Angliam, & ſicut ad ejus ſpectat officium curam ſecurus … Paſtoralem, & ſuper hoc ex parte ſynceritatis veſtrae nos rogaverunt: Ad …nctae Paternitati veſtrae duximus reſpondendum. Quod cum idem Epiſcopus Regnum noſtrum ultimo erivit gratis, et motu ductus proprio potius quam per noſtram vel alterius compulſionem: Et etiam ſi bene recolitis, ad preces veſtras, nobis ſpecialiter inde directas ſedem adiit Apoſtolicam, Unde ſi memoratus Epiſcopus voluntatem habuerit revertendi, & in Regno noſtro commorandi, beneplacet nobis ipſius adventus. Nec erit qui ipſum ſuper hoc aliquatenus impediat, aut cum redierit tranquillitatem ipſius perturbet. Licet etiam graviter verſus ipſum moveremur, ad inſtantiam veſtram conceptum rancorem, ſi quis eſſet, penitus ei remitteremus parati & expoſiti, tanquam filius Sanctae Romanae Eccleſiae devotiſſimus, in hiis et aliis veſtris inhaerere conſiliis, et voluntatis veſtrae pro viribus noſtris beneplacitum adimplere. Teſte Rege apud Weſtmonasterium, iiij. die Maii. Anno, &c. xix.

REX, Venerabili Patri in Chriſto P. eadem gratia Wintonienſi Epiſcopo, ſalutem.Clauſ. 19 H. 3. part 2. m. 2. Retulerunt nobis Venerabilis Pater A. Coventrenſis & Litchfeldenſis Epiſcopus, & fidel… noſtri P. Saracenus Civis Romanus ex parte Domini Papae, quod placeret quod poſſitis cum gratia noſtra in Angliam reverti. Et ſicut ad veſtrum ſpectat officium in Epiſcopatu veſtro curam gerere Paſtoralem, & ſuper hoc per eoſdem nos requiſiverunt. Ad quod vobis duximus ſignificandum: Quod cum Regnum noſtrum ultimo exiviſtis, et ſedem Apoſtolicam aduſtis gratis, et motu ducti proprio, nec per alicujus compulſionem id feciſtis, et maxime ad preces ejuſdem Domini Papae ſi bene recolitis; Unde ſi voluntatem habueritis revertendi in terram noſtram, & ibidem commorandi, beneplacet nobis quod ſalvo & ſecure veniatis, & in Regno noſtro ſine impedimento moram faciatis, pro certo habituri quod in veniendo & morando nullum vobis faciemus vel fieri permittemus impedimentum, dampnum aut gravamen, ſet pro viribus noſtris ſecuritati veſtrae providere curabimus. Teſte ut ſupra.

The Pope to get monies and aſſiſtance in his Wars, had commanded this Peter BiſhopAnno 1235. of Wincheſter (a better Souldier then Preacher) to aſſiſt him both with his purſe and advice in his Military affairs againſt the Romans and Grecians; thus related by Matthew Paris.

PEr idem tempus, Petrus Wintonienſis Epiſcopus, ad mandatum Domini Papae Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 396.Roma… …rofectus eſt, inſtante ſolennitate Paſchali: ut guerram ejus jamdiu contra Romanos accenſam, ordinando juvaret. Novit enim eum Summus Pontifex pecunia abundare, et ſi non abundaret, miniſtrante Epiſcopatu Wintonienſi abundaturum; et maluit eum effundere Theſaurum ſuum in ſuo obſequio, quam alieno. Praeterea, idem Epiſcopus erat in obſequio Regis Richardi Bellatoris magnifici, diebus adoleſcentiae ſuae: ubi plus didicit in Bello dimicare, & Caſtra militum ordinare, quam Evangelii ſemina praedicando ſeminare. The Pope having made as much uſe of him as he could for thoſe ends, importuned the King for his return into England, as you have heard.

What other Letters the King ſent this year to the Cardinals and Pope concerning his affairs, and the Annual Rent reſerved on King Johns Charter, I have *Here p. 307, 308.formerly related.

The King this year iſſued forth an Attachment againſt the Treaſurer of the Dean of the Arches, and others, for ſuing contrary to his Prohibition in Court Chriſtian, for a thing which concerned not Matrimony or Teſtament, which Attachment was reſpited by this Writ, upon their ſubmiſſion.

MAndatum eſt Juſticiariis Domini Regis Itinerantibus apud Hertford. quod, &c.Clauſ. 19 H. 3. part 1. m. 13. intus. ponant in reſpetum, &c. Loquelam etiam quae eſt coram eis inter Johannem de Thiwing, & praedictum Theſaurarium Dec. de Arcubus, Magiſtr. G. Perdriz, & Gervas de Melkel, de eo quod idem Theſ. proſecutus eſt placitum in Curia Chriſtianitatis, de Catallis quae non ſunt de Teſtamento, vel Matrimonio, contra Prohibitionem Regis, ut dicitur, et quod praedicti Dec. Magiſter G. et Gervaſius tenuerunt idem placitum contra prohibitionem Regis, ut dicitur, ponant in reſpectum uſque ad terminum praedictum. Teſte Rege apud Weſtmonaſterium, Duodecimo die Aprilis.

The King hearing that the Pope intended to ſend a Legate into Ireland without his privity, and againſt his will, contrary to former cuſtome and his Prerogative Royal, writ to the Pope, and alſo to his chief Juſtice to hinder this encroachment, and to yield more ſpeedy diſpatch, and readier obedience to his Letters, Writs directed to him in Ireland, then formerly he had done.

REX, dilecto & fideli ſuo Richardo de Burg. ſalutem. Quod ſalvo applicuiſtisClauſ. 19 H. 3. m. 18. in partibus Hiberniae, & ad Portum optatum proſpere perveniſtis poſtquam a nobis receſſiſtis, ſicut nobis ſignificaſtis, eſt de quo plurimum gaviſi ſumus, vobis ſignificantes, quod penes nos & ſtatum Regni noſtri omnia, Benedictus Deus, proſpera ſunt, & jocunda, plurimumque deſideramus quod de ſtatu terrae noſtrae Hiberniae, ſimul & de veſtro, ſimilia frequenter audiamus; grates quidem fidelitati veſtrae referentes de eo quod nos praemunire voluiſtis, quod ſunt quidam qui procuraverunt Legatum deſtinari in Hiberniam. Vobis ſignificamus, quod antequam Literas veſtras inde recepiſſemus, idem audivimus, et ad Curiam Romanam tranſmiſimus ad impediendum, ne praeter voluntatem noſtram Legatus aliquis illuc accedat. Quia vero plures ad nos pervenerunt querelae ab hiis pro quibus Literas noſtras vobis direximus, quod inutiliter eas obtinuerunt, eo quod minus proni, immo eſtis ultra modum difficiles in executione mandatorum noſtrorum. Vobis mandamus, quod in fide qua nobis tenemini, cum contigerit nos pro nobis ipſis ſeu pro alio quocunque vobis Literas noſtras dirigere, ipſas benigne recipere, & ea qua decet devotione exequi curetis, quod per dilationem executionis credi non poſſit, quod debitam nobis non exhibeatis reverentiam, ſed potius ex devotione veſtra debeatis merito commendari. Teſte meipſo apud Weſtmonaſterium, Viceſimo ſecundo die Februarii.

The Pope as he encroached upon the Election and Confirmation of the Archbiſhops and Biſhops of England, ſo did he likewiſe upon the Election and Confirmation of Abbots, who muſt go to Rome to attend his pleaſure for their approbation and confirmation, as in this memorable caſe of the Abbot of St. Albans, which I ſhall relate at large