Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 11 – Document 12

REX Domino Papae ſalutem, & ſe totum ſemper tam devotum, quam fidelem.Clauſ. 4 Hen. 3. m. 8. dorſo. Cum a ſedis Apoſtolicae gratia, dependeant ſi quae ſunt circa nos ſerena, ſi quae proſpera, neceſſe habemus veſtrae dominationi proponere, quae in diſpendium nobis veniunt et gravamen. Dominus autem I. Rex genitor noſter agens quondam in partibus Pictaviae, Johannem filiam ſuam ſororem noſtram nuptui H. de Lexim. fil. Com. de March. conceſſit; qui licet eam de manibus ipſius Patris noſtri Regis accepiſſet, et juraſſet quod eam in Vxorem duceret, non obſervata tamen juramenti religione, ſpretaque ſorore noſtra, matrem noſtram Reginam Maritali ſibi foedere copulavit. Quam quidem ſororem noſtram nihilominus nobis reddere contradicit, immo eam detinendo contramandatum noſtrum, ad ipſius redemptionem nos intemptat cohercere. Hanc igitur injuriam paſſi ſub veſtra protectione, Sanctiſſimae Paternitati veſtrae ſupplicamus, quatenus ſcribere velitis Domino Xancton. Domino Limovic. Epiſcopis, et Decano de Burdeg. ut monitione praemiſſa niſi ei condeſcenderit, ad reſtituendam nobis dictam ſororem noſtram, ſpirituali Gladio H. compellant memoratum. Mittimus quidem ad pedes ſanctitatis veſtrae dilectum Clericum noſtrum Magiſtrum W. de Sancto Albino, quem procuratorem conſtituimus ad impetrandum pro nobis et contradicendum in omnibus negotiis noſtris, et noſtrorum quae contra nos et noſtros fuerint propoſita, in Curia veſtra, ſupplicantes tota devotione mentis ut in hiis et aliis quae nos contingunt benignas ei velitis aures accommodare, manum auxiliatricem eatenus porrigentes teneritudini noſtrae, ut de pleniore reſpiratione noſtra Eccleſiae Romanae cumulus accedat laudis et honoris. Teſte H. &c. apud Notingh. Viceſimo die Iunii.

The ſame year, the King taking notice of divers Uſurpations upon the Rights of his Crown in Ireland, by Covents, Deans and Chapters, electing Abbots and Biſhops as they became voyd, and the chief Juſtices approving them without his privity, licenſe, or Royal aſſent, iſſued this memorable Writ to his chief Juſtice of Ireland, to reform and prevent this dangerous Uſurpation for the future.

REX Juſticiario Hiberniae ſalutem. Cum fuerit hucuſque pex inſolentiam Clauſ. 4 Hen. 3. m. 3. intus.tam diebus Patris noſtri, quam noſtris, de Collationibus Eccleſiarum quae nobis vacabant in Hibernia, plurimum juri noſtro et dignitati derogatum, utpote cum aliqua earum vacare contigiſſet, ſtatim nobis inconſultis inde fieret collatio. Nolumus quod ex hinc quae ſic in noſtrum diſpendium ſunt attemptata, ex noſtra permiſſione convaleſcant. Mandamus igitur vobis et firmiter in fide qua nobis tenemini praecipimus, quatenus cum de caetero aliquam Eccleſiam quae de noſtra ſit advocatione vel ad noſtram ſpectat donationem vacare contigerit; vos eam nullo modo conferatis, nec inde ſine noſtro aſſenſu et voluntate quicquam faciatis. Teſte H. apud Northampton. xxiiij. die Septembris. Per eundem.

Idem etiam vobis dicimus de Eccleſiis Cathedralibus.

This year the Earl of Albemarle refuſing to deliver up to the King ſome of his Lands and Caſtles committed to his cuſtody, at the time prefixed to him in the Kings Court, and fortifying them with Armes and Victuals without the Kings conſent, for which he was excommunicated by the Biſhop of Norwich, the Popes Legate, together with his Complices; thereupon the King iſſued this Prohibition to all his Barons and Subjects in Lancaſhire, and 5. Counties more, not to ayd, aſſiſt, or keep company with him or his Complices, but to avoid them as excommunicated perſons, till they ſubmitted to the King; and to be ready to obey the Kings commands if he ſtill continued obſtinate, under pain of forfeiting their goods, ſeizing their lands, and impriſonment of their perſons: Eccleſiaſtical cenſures being by the Popes and his Legates Uſurpations, commonly inflicted in that age for Temporal offences and Rebellions, to reduce men to obedience to the King, as well as to the Pope or Church.