Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book 3 · Chapter 2 · Document 126 – Document 127

PRima propo ſitio contra Regem Angliae fuit in praeſentia Domini Papae, a nunciis* Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 273. 274. ſupradictis quod Arthurum nepotem ſuum propriis manibus per proditionem interfecit, peſſimo mortis genere, quod Angli murdrum appellant. Pro quo facto, idem Rex condemnatus fuit ad mortem in curia Regis Francorum, per judicium Parium fuorum. Ad hanc objectionem opponit dominus Papa, quod Barones Franciae non potuerunt judicare eum ad mortem condemnari▪ quia ſit Rex* Fuit. inunctus, & ita ſit ſuperior: per Barones, tanquam inferiores, non potuit* Therefore King John being Supream in his own Realm, by St: Peters Doctrine, this Pope could neither excommunicate him, nor depoſe him from his Crown, whiles abſent and unheard at he did, nor examin his title to it. ad mortem condemnari; quia major dignitas quodam modo abſorbet minorem. Et praeterea incivile videtur, & contra Canones eſſe; in hominem abſentem, non vocatum, non convictum, nec confeſſum mortis ferre ſententiam. Ad hoc nuncii ſupradicti reſponderunt: Conſuetudo eſt in regno Francorum, quod Rex habet omnimodam Juriſdictionem in homines Ligies ſuos: & Rex Angliae erat ſuus homo Ligius, tanquam Comes & Dux: Ergo licet eſſet alias Rex inunctus, tamen tanquam Comes & Dux, erat de Juriſdictione Domini Regis Francorum. Sed ſi Comes & Dux in regno Francorum delinqueret; poſſet & deberet judicari ad mortem per Pares ſuos. Imo ſi non eſſet Dux vel Comes, vel homo Ligius Regis Franciae, & deliquiſſet in regno Franciae, ratione delicti in regno perpetrati, potuerunt Barones eum judicare ad mortem. Alioquin ſi Rex Angliae, quia Rex erat inunctus, non poſſet judicari ad mortem: impune poſſet intrare regnum Franciae, & interficere Barones Franciae, ſicut interfecerat Arthurum.

Hujus autem negotii veritas talis eſt: Revera non fuit Rex Johannes juſte vel rite abjudicatus a Normannia: quia idem Rex non Judicialiter ſed violenter ſpoliatus, miſit propter reſtitutionem Regi Francorum Phil. nuncios ſolemnes & prudentes, videlicet Euſtachium Epiſcopum Elyenſem & Hubertum de Burgo, viros diſertos, & facundos, ſignificans ei quod libenter veniret ad curiam ſuam juri per omnia ſuper illa re pariturus ac reſponſurus; ſed ut provideretur ei ſalvus conductus. Et reſpondit Rex Philippus, ſed non ſereno vultu vel corde: Libenter. In pace ſalvus veniat. Et Epiſcopus: Domine, & redeat. Et Rex: Ita ſit, ſi Parium ſuorum judicium hoc permittat. Et cum ſupplicaſſent omnes nuncij Regis Angliae ut liceret ei ſalvo venire & redire; Rex Franciae iratus, cum juramento ſolito reſpondit: Per Sanctos Franciae, non niſi mediante judicio. Et cum adderet Epiſcopus pericula quae poſſent contingere per adventum ejus, ait: Domine Rex, non poſſet Dux Normanniae ad curiam veſtram venire, niſi veniret Rex Angliae, cum una perſona ſint Dux & Rex, quod non permitteret aliquo modo Barnagium Angliae, etſi ipſe Rex hoc vellet: eminerent enim pericula, ut noſtis capturae vel caedis. Cui reſpondens Rex, dixit. Et quid hoc Domine Epiſcope? Bene ſcitur quod Dux Normanniae qui meus tenens eſt, Angliam ſibi adquiſivit violenter. Ec ſi ſubdito aliquid accreſcit in honorem, perdatne per hoc Dominus Capitalis? abſit. Ad quod cum Nuncii nihil poterant rationabiliter reſpondere, redierunt ad Dominum Regem Angliae, quae audierant & viderant nunciantes. Rex autem noluit ſe Committere dubiis caſibus, & Judiciis Francorum qui illum non diligebant, maxime cum timeret, ut ei de turpiſſima morte Arthuri objiceretur, juxta illud Horatii:

—quia me vestigia terrent, Omnia te adverſum ſpectantia, nulla retrorſum.

Magnates autem Franciae nihilominus proceſſerunt in judicium, quod rite non debuerunt facere, ex quo judicandus abfuit, qui adeſſe voluit ſi poſſet. Unde ſi Rex Johannes abjudicatus fuerit per *His very caſe in relation to Pope Innocent, when Interdicted, excommunicated, deprived, by him, being then his capital Enemy.adverſarios ſuos non rite abjudicabatur. Ad haec Papa, multi Imperatores, & Principes, & etiam Francorum Reges, multos in Annalibus occidiſſe leguntur Innocentes, nec tamen quenquam illorum legimus morti addictum. Et cum Arthurus apud Mirebel Caſtrum, non ut Innocens, ſed quaſi nocens, & proditor Domini & avunculi ſui, cui homagium, & ligantiam fecerat, captus fuerit, potuit de Jure morti etiam turpiſſimae ſine Judicio condemnari.

SEcunda objectio contra Regem fuit, quod ſaepe citatus non perſonaliter juri pariturus comparuit, nec ſufficientem reſponſalem pro ſe ad curiam Franciae deſtinavit. Ad hoc dicit Papa, quòd ſi Rex Angliae fuit tantum contumax, quia citatus non venit nec miſit, ſed propter contumaciam non ſolet quis puniri ad mortem, nec debet. Ergo Barones Franciae, non potuerunt judicare eum ad mortem, ſed ſaltem alio modo punire eum; per ablationem ſcilicet feudi ſui. Nuncii reſponderunt: Conſuetudo eſt in Regno Franciae, quod ex quo aliquis accuſatur coram ſuo judice, de tam crudeli homicidio quod Murdrum appellatur; & ille qui accuſatur non venit, vero modo legitimo ſe excuſat, pro convicto habetur, & tanquam convictus per omnia judicatur, & etiam ad mortem, ac ſi praeſens eſſet. Ad haec Papa reſpondit: Quod pactio potuit eſſe inter Regem Franciae, & Ducem Normanniae, vel antiqua conſuetudo, quod Dux Normanniae non debet venire ad citationem Regis Franciae, niſi in Marchiam: Unde ſi non venit citatus, nec deliquit, nec propter hoc potuit taliter puniri. Item dicit Papa: Quod ſi ſententia lata fuerit contra Regem Angliae, non tamen mandata fuit executioni, quia non fuit occiſus; unde proles, quam ſuſcepit poſtea, debet ei in Regno ſuccedere: quia *How then could he deprive him & his Heirs being guilty of neither?Rex Angliae non commiſit crimen laeſae Majeſtatis, nec crimen haereſeos, pro quibus tantum filius exhaeredatur, pro delicto Patris. Ad haec Nuncii reſponderunt: Conſuetudo eſt in Regno Franciae, quod ex quo aliquis eſt damnatus ad mortem, quod proles ſuſcepta poſt ſententiam damnationis, ſuccedere non debet, geniti tamen ante ſententiam ſuccedere debent. Sed tamen ſuper hoc, Nuncii litigare noluerunt. Item dicit Papa, Quod Rex Anglorum judicatus eſſet ad mortem, & etiam filii de carne ſua geniti, non ideo Blanca deberet ei ſuccedere; ſed propinquiores de genere ejus, videlicet proles fratris primogeniti, & ita ſoror Arthuri, vel Otho, qui fuit filius ſororis primogenitae. Et ſi ponatur, quod Regina Castellae debeat ſuccedere, & ita Blanca filia ejus, non eſt verum: quia maſculus debet praeferri, Rex ſcilicet Caſtellae. Et ſi nullus eſſet maſculus, praeferri deberet Regina Legionum, tanquam primogenita. Ad haec Nuncii dixerunt: Filii fratris non debent ſuccedere, ex quo tempore latae ſententiae frater non vivebat: & ita neptis, ſoror ſcilicet Arthuri, non debet ſuccedere, quia non eſt in linea deſcendenti, cum ſit filia fratris: Similiter tempore latae ſententiae mater Othonis non vivebat, ergo non ſucceſſit, ergo Otho non debet ſuccedere. Sed Regina Caſtellae vivebat, quae ſoror erat, & ideo ſucceſſit: Ergo mortua Regina Caſtellae, proles ſucceſſit, & ſuccedere debuit. Ad haec dicit Papa: Quod Rex Caſtellae, ſuccedere debet, quia maſculus eſt; vel Regina Legionum tanquam primogenita. Nuncii dixerunt: Quod cum plures ſint haeredes, qui alicui debent ſuccedere, & ille qui primo loco debet ſuccedere, taceat; vel haereditatem inveſtiri debet haereditate illa ſecundum conſuetudinem approbatam, ſalvo tamen jure alterius, ſi reclamaverit. Et ideo Dominus Lodovicus intrat Regnum Angliae, ut ſuum. Et ſi quis propinquior velit ſuper hoc reclamare, Dominus Lodovicus faciet inde quod debet.