Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 280

INNOCENTIUS Epiſcopus, &c. Venerabili fratri Lincolnienſi Epiſcopo, &c. Cum, ſicut accepimus, in tua Civitate & Dioceſi nonnulli Religioſi & alii collegiati Eccleſias Parochiales in proprios uſus obtineant, in quibus nimis exiles, aut nullae taxatae ſunt vicariae, fraternitati tuae per Apoſtolica ſcripta mandamus, quatenus in eiſdem Eccleſiis de ipſarum proventibus vicarias inſtitutas, et inſtitutas exiles adaugeas vice noſtra: prout juxta conſuetudinem patriae ſecundum Deum videris expedire. Non obſtantibus ſi praedicti exempti ſint, aut alias muniti Apoſtolicis privilegiis, ſive indulgentiis, per quae id impediri vel differri poſſit: et de quibus ſpecialem oporteat in praeſentibus fieri mentionem: contradictores per cenſuram Eccleſiaſticam, appellatione poſtpoſita, compeſcendo. Datum Lugduni, 7 Calend. Octobr. Pontificatus noſtri anno octavo.

Epiſcopus igitur memoratus (plus, ut dicitur & videtur, in odium Religioſorum, quam vicariorum dilectionem et promotionem) multis hujus auctoritate mandati Religioſis damna intulit & gravamina.

Simili quoque modo, imminebat jactura magna nobili Eccleſiae Sancti Aedmundi Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 812. Periculum imminens Eccleſiae Sancti Aedmundi.Regis & Martyris, cum ventilata fuiſſet cauſa de Manerio de Mildenhale. Et ut brevibus concludamus, ſic jam vergit mundus ad praedas et rapinas, ut quiconque Religioſis aliquid extorqueat, non demereri, ſed mereri potius videretur.

Tempore quoque ſub eodem, ſubiit Abbas & Conventus Eccleſiae Sancti Mariae Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 834. Jactura & infamia Eccleſiae Sancti Mariae Eboraci.Eboraci, maximam cum infamia jacturam, propter quandam Chartam quam adverſarii eorundem (quorum maximus fuit Johannes Franciſcus Clericus Regis de Scaccario) judicarunt forè reproliandam. Creditur autem indubitanter eundem Johannem, qui natione Borealis, reditus ſuos de bonis Eccleſiae memoratae in partibus illis ſiuenter deſideravit ampliare, illud ſecus quàm animae ſuae expediret procuraſſe, cum ſcribatur, Vae homini, per quem aliquod ſcandalum generatur. Coacti ſunt igitur, maximam pecuniae ſummam Regi numerare. Inſuper terras & reditus opimos, perpetuò amittere, & infamia indelebili deturpari. Diſperſi ſunt igitur Monachi & illa nobilis Eccleſia omnimodam induens confuſionem, diſcrimini patuit & ruinae. Simili quoque modo, Abbatiam de Selebi, ob cauſam conſimilem memoratus perſecutor Johannes (quem ult or Dominus monoculaverat propter praecedentia merita) irreſtaurabilibus damnis laceſſivit.

How the Popes example in conferring Eccleſiaſtical Benefices on Italians and other illiterate perſons, unfit for the Miniſtry, and no wayes minding the cure of ſouls, by his Proviſions, induced the King to do the like, this Narrative will inform us.

Rex autem ſolitis inſiſtens deliramentis, eſchaetas & reditus vacantes quaſi in hujuſmodiMat. Paris Hiſt. p. 823, 824. Rex reditus vacantes diſtribuit indignis. contradictionis ultionem, alienigenis ignotis, illiteratis, ſcurrilibus, & penitus indignis non deſtitit diſtribuere, ut ſic ſuorum naturalium corda inſanabilius ſauciaret. Et ſi de aliis ſileamus, unum huic volumini duximus annotandum. Capellano ſiquidem fratris ſui Galfridi de Lizinnum, quo utebantur Dominus Rex, & Dominus ejuſdem Capellani Galfridus memoratus, & tota eorundem Curia tanquam ſtulto & nebulone infatuato, ut ejus nugis veluti jocalatoris deſipientis, & clavigeri omnes cachinnarent, contulit Dominus Rex bonam Eccleſiam de Preſtona, quae fuerat Willielmi de Haverhulle Regii Theſaurarii nuper defuncti, cujus fructus annui ad pretium pluſquam Centum Librarum aſcendere dignoſcuntur. Iſtum nempè Capellanum natione Pictavenſem, mores ac Literas penitus ignorantem, vidimus lapidantem Dominum Regem & Galfridem fratrem ejus, & alios Magnates, dum in Pomaerio Sancti Albani ſpatiarentur, ceſpitibus, lapidibus, & pomis viridibus, & acerbas uvas in oculos eorundem exprimentem, tanquam expertem rationis. Geſtu quoque, verbis & habitu, necnon corporis qualitate & quantitate deſpicabilis, hiſtrio potiùs quàm Sacerdos in dedecus ordinis Sacerdotalis poterat judicari. Ecce quibus Dominus Rex multa animarum millia committit et committi procurat cuſtodienda, ſpernens tot literatorum, tot diſcretorum, tot idoneorum, quam Anglia genuit, numeroſitatem. Quae et linguam novit indigenarum, et ruditatem informare. Similiter & alia Eccleſiarum beneficia, quae ejuſdem Willielmi memorati extiterant, contulit Rex inconſulte, velut ad provocandum ſponte iram et odium dignorum, indignis et ultramarinis, quorum inſufficientiani et inutilitatem geſtus inordinati, et verba non tantum ſcurrilia, ſeddelira et obſcoena reprobos indicabant. Hanc autem materiae digreſſionem, genialia ſuſpiria elicuerunt.

How proud, inſolent and refractory to our Kings, the great poſſeſſions, Liberties, Franchiſes granted by Kings to Prelates and Religious perſons, made them, will appear by this anſwer of King Henry the 3d. to the Maſter of the Hoſpital of St. Johns of Hieruſalem; the true cauſe why he began to check and controle them by Non obſtantes, by the Popes example.

Tempore quoque ſub eodem, Magiſter Hoſpitalis Hieroſolymitani in domo deMat. Paris Hiſt. p. 826, 827. Verba Magiſtri Hoſpitalis cum Rege habita. Clerkenwelle, in pace expectans donec tempus quietis idoneae inveniret confabulandi cum Rege, de quadam manifeſta injuria ipſi illata querulus patefecit: Chartas quoque Regum & ſuam de protectione oſtendit. Cui Rex voce elevata, iratus reſpondit, praevio magno Juramento: Uos Praelati et Religioſi, maxime tamen Templarii et Hoſpitalarii, tot habetis Libertates et Chartas, quod ſuper fluae poſſeſſiones vos faciunt ſuperbire, et ſuperbientes inſanire. Revocanda ſunt igitur prudenter quae imprudenter ſunt conceſſa; et revocanda conſulte, quae inconſuite ſunt diſperſa. Et addidit; Nonne Dominus Papa quandoque, imo multoties factum ſuum revocat? Nonne appoſito hoc repagulo, Non obſtante, Chartas caſſat praeconceſſas? Sic et ego infringam hanc et alias Chartas, quas praedeceſſores mei, et ego temere conceſſimus. Cui Magiſter Hoſſitalis, quem Priorem appellant, reſpondit alacriter vultu elevato: Quid eſt quod dicis, Domine Rex? Abſit, ut in ore tuo recitetur hoc verbum illepidum & abſurdum. Quamdiu iuſtitiam obſervas, Rex eſſe poteris; & quam foreign hanc infregeris, Rex eſſe deſines. Ad quod Rex nimis incircumſpectè reſpondit; O quid ſibi vult iſtud, vos Anglici! vultis ne me, ſicut quondam patrem meum, à Regno praecipitare, atque necare praecipitatum?

The ſame year the Pope to promote his own deſigns to the prejudice of the King, in vindicating his Rights in France, and to empty Earl Richards coffers, and imploy him in his Wars, by proffering him a Crown, which he had no lawfull title to diſpoſe of, like the Devil when he tempted our Saviour to fall down and worſhip him, ſent his Notary into England to effect theſe deſigns.

Circa feſtum quoque Sancti Martini, venit Magiſter Albertus Domini Papae NotariusMat. Paris Hiſt. Angl. p. 829. Albertus Papae Notarius venit in Angliam. in Angliam, qui jam biennio elapſo venerat, quando ſcilicet parabatur Rex Erancorum transfretare, ex parte Domini Papae prohibiturus, ne Rex Anglorum terras Regis Francorum Deo militaturi quomodolibet infeſtaret. Cauſa autem adventus ſui, multos latuit in principio; ſed effectus per opera cauſam poſteà patefecit. Dominus autem Papa, ſciens Comitem Richardum fratrem Domini Regis prae omnibus optimatibus Occidentis pecunia abundare (non curans qualiter adquiſita) ſatis aſtutè providit, ut ipſum ad Regnum Apuliae, Sieiliae, & Calabriae eligeret et vocaret, ut ipſe Comes Papae militans, expoſita ſua pecunia dubiis Martis ca…bus, et corpore ſuo periculis praeſentato, haec omnia adquireret ad Romanae Curiae emolumentum, et Theſauros in ſui damnum maximum accumulandos. Hujus fretus ſophiſtica deceptione, qui dixit, Haec omnia tibi dabo, ſi cadens adoraveris me. Noverat enim Papa, quod Comes Hydropiſi pecuniali inſatiabiliter laborabat, et dignitate temporali. Tali igitur edulio hamum recurvum fecit concupiſcibilem, quo credidit eum citius ineſcare. Et tunc myſterium manifeſtatum eſt, quare Dominus quondam apud Lugdunum tantum honorem fecerit Comiti Richardo; ut cum ipſo prudenter collateraliter, & tantum applauſum ei fecerit, ut omnes mirarentur; ſed non credebatur aliquatenus à quampluribus, ut conſentiret aliquatenus Comes Papalibus promiſſionibus; tum quia corpore ſanus & integer nullatenus extitit, tum quia in armis ſtrenuus nec exercitatus extitit, tum quia inhoneſtum videretur nepotem ſuum Henricum ſupplantare, tum quia certa pro incertis non eſt ſapientis commutare. Sed haec omnia Dominus Papa tolerabilia, ſed nec inconvenientia fuiſſe judicavit. Sciendumque, quod ea die qua Comes Richardus epulabatur cum Papa, captus eſt infoelici ſidere Rex Francorum. Hoc mihi haec ſcribenti, idem Comes aſſertivè narravit. *Anno 1252. p. 150, 151.Matthew Westminſter addes, Sed cum Comes exigiſſet ſecuritatem, videlicet quaedam caſtra Domini Papae & obſides ut eſſet in poſſeſſione, & aliqua ſaltem ſecuritate de Papali promiſſo: Reſpondit Albertus ſe Papam ſuper haec convenire. Albertus interim multa ſibi beneficia acquiſivit, quibus acquiſitis, tranſalpinavit: Et audita (Dominus Papa) Comitis reſponſione, noluit aliquod propoſitum continuare de praemiſſis.

I find that the King upon this Popes proffer of the Kingdom of Sicily to Earl Richard his Brother, returned him ſpecial thanks; aſſenting that he ſhould grant to his Brother, or his Heir, a competent Ayde from the Clergy of his Realm to gain this Kingdom, alwayes ſaving the Ayde formerly granted to himſelf for his voyage to the Holy Land, thus entred in the Clauſe Rolls.