Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 129
INNOCENTIUS Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, &c. Archiepiſcopis,Literae Papale… ad Praelatos Angliae. Epiſcopis, & dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Archidiaconis, Decanis, & aliis Eccleſiarum Praelatis, & clericis per regnum Angliae conſtitutis, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Debet mater Eccleſia hos qui Regali praeeminent dignitate, illa praerogativa proſequi, & ea muneris gratia praevenire, quod in ipſius devotione poteſtas ſemper ferveat, & ad ejus per conſequens ſubjectorum obſequia pervigil habeatur. Cum igitur inter Reges caeteros orbis terrae Chariſſimum in Chiſto filium noſtrum Regem Angliae illuſtrem, ſingularis dilectionis brachiis amplectamur, qui veluti Princeps Catholicus et devotus Romanam Eccleſiam, matrem ſuam, filiali ſubjectione et obſequio devotionis, ſic ſemper ſtuduit venerari, quod nequaquam ab ipſius beneplacitis declinaret, quinimo quae ipſi grata novit et placita, ſollicitudine prompta peregit: non eſt mirum, imo condedecens eſt, et condignum, ſi ipſius precibus facilius annuamus, ſi honoris ipſius et ſtatus quaeramus gloriam et augmentum: ſi ad quod affectus ipſius dirigatur, veſtrae liberalitatis effectus conſonet in id ipſum. Sane cum idem Rex, ſicut ex parte ipſius fuit propoſitum coram nobis, pro quibuſdam negotiis magnis et arduis, quae ſibi imminebant, adeo ſubierit gravia, et ſubire adhuc ipſum oporteat onera expenſarum, quod veſtrae ſubventionis indigere ſubſidio dignoſcatur, univerſitatem veſtram rogamus, monemus, et hortamur attente, per Apoſtolica ſcripta mandantes, quatenus attendentes prudenter, quod vos decet et convenit, eo libentius ipſius Regis ſupportare labores, et gravamina relevare, quo minus poſſet ſine veſtri ſtatus et honoris diſpendio alicujus jacturae vel incommoditatis onere praegravari, ſibi de veſtris redditibus honeſtum ſubſidium liberaliter conferatis. Ut idem expenſarum ſuarum, veſtrae ſubventionis propitiante dex era, perferre levius onus poſſit, voſque provide vobis ejuſdem Regis, cujus honorum eſ…is participes, honoris & gloriae non expertes favorem & gratiam, quibus proculdubio indigetis, valeatis futuris temporibus vendicare, & nos, qui haberi volumus ex hoc ad veſtra & veſtrarum Eccleſiarum commoda promptiores, devotionis veſtrae promptitudinem non immerito commendemus. Datum Jan…uae 4. Cal. Auguſti, Pontificatus noſtri anno ſecundo.
Similiter autem ſcripſit ſingulis Praelatis ſub eadem forma, non ſine multae pecuniae effuſione, Papae tranſmiſſae, pro labore ſcripturae.
Et cum per commune conſilium, a quo noluerunt recedere, proviſum eſſet, ut reſponſio ad literas Papales pro Rege deprecatorias, prorogaretur uſque ad terminum praenotatum, recedentibus Magnatibus, ultimo die Concilii, quod ſex diebus duraverat, uſque ad noctem, ſollicitavit ſingulos Praelatos deprecans, ut in Craſtino iterum convenirent. Quibus convenientibus, in infirmaria, ſcilicet in Capella Johannis Evangeliſta, miſit dominus Rex Comitem Legriae S. P. de Subandia, Radulphum filium Nicholai, Willielmum de Cantelupo, Johannem filium G. qui expoſuerunt eis ex parte Domini Regis ejus deſiderium, petentes diligenter, ut obtemperetur Regiae voluntati, ſecundem petitionemſaltem Papalem, ſi Regia poſtponeretur. Expoſuerunt etiam Regis inſtantem egeſtatem, & imminentia Regis & regni pericula, videlicet motum in Gaſconia, inſolentiam quoque Wallenſium reprimendam. Petierunt ergo Praelati tranſcriptum Epiſtolae Papalis, ut ſibi ſuper hoc conſulerent. Et dum talia agerentur, ante expectatum ecce Rex ſolus feſtinanter, & ex abrupto advenit, proteſtans cum ſuo ſolito juſ-jurando, quod honor eorum, honor ſuus foret, & e converſo. Et ſuper praedictis preces exaggeravit. Reſpondentibus igitur illis, quod ſuper hoc diligentem haberent tractatum, Rex receſſit perturbatus. Et cum ſuper hoc propenſius tractarent, volentibus aliquibus ut mitius Regi reſponderent ipſi Praelati, quam Laici; reſpondit Lincolnienſis, proferens hanc Theologiae authoritatem: Non dividamur a conſilio communi; Quia ſcriptum eſt, Si dividamur, ſtatim omnes moriemur. Et ſic prorogata ſunt omnia uſque ad terminum memoratum, tam ſuper petitione domini Papae pro Rege, quam ipſius Domini Regis. Perpendens autem Dominus Rex, quod omnesſimul non potuit enervare, recurrens ad verſutias Romanoruns, attemptare propoſuit ſingulos ſingulatim, ſicut alias fecerat, ſimulatis ſermocinationibus circumventos ſibi inclinare. Redienſque petiit, ut ſaltem adhuc per unum diem moram protelarent. Quod quidem Praelatorum caute attendentes, noluerunt illaqueari. Sed ſummo mane recedentes, retia quibus aliquando involvebantur, prudenter evaſerunt. Et murmurante Rege, ſolutum eſt concilium.
The Biſhops and Nobles before their departure, agreed on theſe Propoſitions to be preſented and aſſented unto by the King, before they would grant him any Ayde.
De libertatibus alia vice emptis, conceſſis, & per Chartam Domini Regis confirmatis,Proviſio magnatum conſenſu Regis facta: quod de caetero obſerventur. Ad cujus rei majorem ſecuritatem, fiat nova Charta, quae ſuper haec ſpecialem faciat mentionem. Et ab omnibus Praelatis ſolenniter excommnicentur, qui ſcienter & prudenter libertates a Domino Rege conceſſas vel impugnare, vel impedire, quo minus obſerventur, praeſumpſerint; & reformetur ſtatus eorum qui poſt ultimam conceſſionem in libertatibus ſuis laeſionem incurrerunt. Et quia propter virtutem ſacramenti praeſtiti, nec non propter timorem ſententiae latae a ſancto viro Aedmuudo, quod ea vice promiſſum fuerat hactenus non exſtitit obſervatum, ne hujuſmodi periculum de caetero eveniat, & ſic fiant noviſſima, pejora Prioribus, de communi aſſenſu quatuor eligantur, Potentes & Nobiles de diſcretioribus totius Regni, qui ſint de conſilio Domini Regis, & jurati, quod negotia Domini Regis & Regni fideliter tractabunt, & ſine acceptione perſonarum omnibus Juſtitiam exhibebunt. Hi ſequentur Dominum Regem, & ſi non omnes, ſemper duo eorum ad minus praeſentes ſint, ut audiant querimonias ſingulorum, & patientibus injuriam celeriter poſſint ſubvenire. Per viſum & teſtimonium eorum tractetur Theſaurus Domini▪ Regis, & pecunia ab univerſis ſpecialiter conceſſa, & ad commodum Domini Regis & Regni expendatur, ſecundum quod melius & utilius viderint expedire. Et erunt libertatum conſervatores. Et ſicut de omnium aſſenſu eliguntur, ſic etiam ſine communi aſſenſu non poterit aliquis eorum amoveri, aut ſuo officio privari. Uno eorum ſublato de medio, de aſſenſu & electione trium, loco illius alius ſubſtituatur infra duos menſes, Nec ſine ipſis, ſed cum neceſſe fuerit, & ad eorum inſtantiam, iterum conveniant univerſi. Brevia contra Regem & conſuetudinen▪ Regni impetrata, penitus revocentur & aboleantur. Memorandum quoque, de ſententia ferenda in contradictores. Item, de obligatione ſacramenti in invicem. Item, de itinere Juſtitiariorum. Juſtitiarius & Cancellarius ab omnibus eligantur. Et quia frequenter debent eſſe cum Domino Rege, poterunt eſſe de numero conſervatorum. Et ſi aliqua interveniente occaſione, Dominus Rex abſtulerit ſigillum ſuum a Cancellario, quicquid fuerit interim ſigillatum, irritum habeatur & inane. Deinde Cancellario fiat reſtitutio. Nullus ſubſtituatur Cancellarius, vel Juſtitiarius, niſi ſolummodo per ſolennem & univerſalem omnium convocationem, & liberum aſſenſùm. Duo Juſtitiarii eligantur in Banco. Duo itidem Barones in Scaccario conſtituantur. Unus quoque ad minus▪ Juſtitiarius Judaeorum deputetur. Hac vice autem per communem, univerſalem, liberamque omnium electionem, fiant & conſtituantur omnes Officiarii praedicti: ut quemadmodum omnium negotia ſint tractaturi, ſic etiam in eorum electione concurrat aſſenſus ſingulorum. Et poſtmodum, cum neceſſe fuerit alius loco alicujus ipſorum praedictorum ſubſtitui aut ſubrogari, per proviſionem ac auctoritatem quatuor illorum Conſiliariorum praedictorum, fiat illa ſubſtitutio aut ſubrogatio. Hactenus ſuſpecti, aut minus neceſſarii, a latere Domini Regis amoveantur.
Theſe were the particulars the Biſhops and Nobles projected, and made no doubt to effect, had not the unſeaſonable motion of Martin the Popes Inſtrument interrupted their deſign for the preſent, as the Hiſtorians thus relate with much greif.
Et dum hujuſmodi negotia utilia nimis Reipublicae, in ſpatio trium hebdomodarumAnno 1244. Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 621. 622, 623, 624. diligenter pertractaſſent Magnates, hoſtis humani generis, pacis perturbator, & ſchiſmatum ſuſcitator Diabolus, haec omnia per Papalem avaritiam infoeliciter impedivit. Credens enim Dominus Papa, quod flexibiles Angli colla ſua jam dictae contributioni, juxta conſuetudinem ſuam ſubdidiſſent, tum propter Regis aviditarem, tum propter ſuae petitionis inſtantiam, miſit a latere ſuo quendam clericum ſuum magiſtrum Martinum, quem propter improbam rapacitatem ſuam multi magiſtrum Mattinum appellarunt, habentem novam et inauditam poteſtatem; videlicet ampliorem, quam unquam meminimus aliquem habuiſſe. Manus enim extendit ad contributionem exigendam: Proviſiones ſecundum mentis ſuae impetum, ratione relegata, ad opus ignotum faciendas: redditus violenter extortos, conſanguineis▪ Domini Papae conferendos, authoritate Papali truculenter armatus, cujus novas Chartas, ſecundum deſiderium ſuum, et ſecundum repentini caſus emergentis negotium, ſingulis diebus oſtendit. Vnde fuerunt qui dicerent, ipſum habere multas ſchedulas non ſcriptas, tamen bullatas, ut in eis quicquid et placeret, ſcriberet: quod abſit. Miſſus eſt igitur iſte Legatus ſophiſticus ad Regem primo, ſupplicans ei, ut et ipſe vicem reddens Domino Papae, (who by his precedent Bull had charged the Prelates and Clergy of England to grant the King an Ayde, on purpoſe to engage the King to conſent to the ayde now demanded from them for himſelf in the firſt place, before the Kings ſupply) diligenter inſudaret, ut Praelati Angliae ad contributionem Domino Papae faciendam, generaliter conſentirent: ad minus, ad compromiſſionem, et feſtinam ſolutionem decem millium marcarum. Cui Reſpondit Rex: Quod Magnates ſui, tam Praelati & Clerici, & tam Comites quam Barones, & Milites, tam frequenter bonis ſuis variis argumentis ſpoliantur, quod jam ſibi vix ſufficiunt: nec mihi Regiſuo, nec Papae volunt vel valent contribuere. Veruntamen mihi ipſi humiliato, & ſuae voluntati inclinato, jam modeſtius reſpondentes, juvamen juxta ſuas facultates promiſerunt. Quod cum audiſſet Magiſter Martinus, dejecto vultu receſſit, nullam de Regis adjutorio ſpem reportans. Veruntamen convocatis Praelatis, apices Apoſtolicos oſtendit ſub hac forma, ſingulatimque primo Archiepiſcopis, & Epiſcopis, & poſtea Abbatibus exemptis, & non exemptis.