Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 80
REX Abbati & Priori de Rupe, ſalutem. Accepimus ex relatu quorundam,Clauſ. 24. H. 3. m. 26. intus. quod vos authoritate cujuſdam conceſſionis Abbati & Monachis de Cluniac. per Dominum Papam factae, a rectoribus Eccleſiarum de ſua atque Prioratuum ſuorum advocatione exiſtentium, decimam bonorum et reddituum ſuorum de tribus annis proxime ſequentibus, exigitis; ipſos Rectores ad ſolutionem decimae praedictae diſtricte▪ compellendo. Quia vero id abſque indebito multorum gravamine ſuſtineri non poſſet, veluti, cum decedentium Rectorum Eccleſiae ad ipſos ultra tempus certum ſecundum diverſarum partium conſtituta non pertingunt, ſi pro tribus annis reſponderet Rector, jam ſuperſtes, ipſo forte citra lapſum primi anni decedente, pro ſucceſſore ſuo videretur indebite gravari, & ex altera parte cum ipſi Priores quoad jura ſuorum Patronorum, qui de noſtra Juriſdictione conſiſtunt quaſi pro ſecularibus habeantur perſonis, & a nobis proculdubio in hiis debeant tueri. Et praeterea, cum a Domino Papa ſuper hoc nequaquam fit. erimus requiſiti, nec moris ſit, aut eſſe conſueverit in Regno Angliae quod ſine Conſcientia et voluntate Principum, poſſent hujuſmodi talliae vel collectae de Eccleſiarum Rectoribus extorqueri: Nolumus quod ad collectam pecuniae extra regnum noſtrum trahendae authoritate praedicta per vos procedatur; Immo diſtricte prohibemus, ne ab aliquibus Eccleſiarum rectoribus, de regno noſtro tallias aut collectas praedictas, ſeu conſimiles exigere vel extorquere praeſumatis, quouſque ſuper hoc cum Epiſcopis Angliae, et aliis Magnatibus tam Clericis quam Laicis, tractatum habuerimus, et vobis aliud ſuper eodem ſignificandum duxerimus. Teſte Rege apud Weſtmonaſterium 21. die Februarii.
How greivous the Popes exactions, Injuſtice and proceedings were both to the Biſhops and Clergy as well as others, theſe paſſages concerning Edmund Archbiſhop of Canterbury (Canonized ſoon after for a Saint at Rome) will in part demonſtrate; though what he requeſted did ſomewhat impaire the Kings prerogative.
Eodem tempore, Archiepiſcopus Cantuarienſis Edmundus, (having gratified theAnno Dom. 1240. Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 509. Pope and his Legat in conſenting to the Ayde demanded by them, which he at firſt oppoſed) credens & confidenter ſperans, habere in Domino Papa tale adjutorium, vel ſaltem aliquod, quale invenerat in piae memoriae Papa Alexandro beatus Thomas Martyr, ejuſdem Archiepiſcopi praedeceſſor: coepit conqueri lachrymabiliter per Epiſtolas lugubres, & nuncios ſolennes, quibus credebat cor Papale lapideum in carneum convertere, quatenus illam deteſtabilem, & damnoſam conſuetudinem Eccleſiae aboleret; qua Reges, imo Tyranni, & Eccleſiae penitus inimici & rebelles, Eccleſias Cathedrales & conventuales ſuo paſtore viduatas, non ſinerent reſpirare, & eiſdem incongruis paſtoribus libere & canonice provideri; nec impediret Rex, motu ſuo plus voluntario quam rationabili earum electiones, per ſuos cavillatores, quos ad hoc detinu…t conductitios. Quarum ſi aliqua talis Eccleſia ſuo paſtore viduaretur, vacans per ſex menſes, per Archiepiſcopum loci eidem competenter provideretur. Cumque ſe ex fallaci promiſſione curiae Romanae certiſſime ſperaret Aedmundus alter fieri Thomas, cujus *Proditione inglorioſa rather.certamine glorioſo *Bonae.malae conſuetudines Angliae ſunt deletae, Gregorium que Papam induiſſe Alexandrum, beati Thomae coexulis, & coadiutoris, inventus eſt Papa Gregorius ſubito timidus ut homo, & ad Regis Angliae mandatum, qui hoc aſſerebat, eſſe contra ſuam Regiam dignitatem, totum illud pium propoſitum, ſuper quo Archiepiſcopus euam literas Papales, non ſine magnae pecuniae effuſione, obtinuerat, in irritum revocavit. Quo competro, Rex ſolito Tyrannior effectus, & procacius, electionem Bonifacij, contra libertatem Eccleſiae Wintonienſis procuravit, alias licet rite factas, & piecelebratas efficacius impediendo.
Which *Flores Hiſtor. pars 2. Anno 1240 p. 154.Matthew Weſtminſter thus relates. Ipſo eodem anno, Archiepiſcopus Cantuar. Aedmundus non minima effuſa pecunia, quoddam obtinuit privilegium tam regno quam ſacerdotio gratiſſimum; ſcilicet, Ut ſi Eccleſia Cathedralis per menſes ſex vacaret, viduata paſtore, per Archiepiſcopum Dioeceſanum eidem provideretur. Sed quia videbatur hoc in praejudicium regiae dignitatis, et jacturae redundate, caſſatum eſt idem privilegium, pecunia iterum intervemente. Unde Archiepiſcopus, cum vidiſſet ſic juſtitiam manifeſte, vacillare & tot labores ſuos annullari, inconſolabiter doluit, nolenſque accipere conſolationem, ex illo tempore cogitavit ſpontaneus exulare.
This Archbiſhop to induce the Pope to continue this Papal priviledge he had withMat. Paris, Hiſ… ▪ Angi p. 509. much mony and paines obtained, to the prejudice of the Kings Prerogative, condeſcended to the Popes intolerable Tax, againſt his judgment and Conſcience, to wit, quintae partis redditum; paying the Popes exactors 800. markes, antequam violenter extorquerentur: quod videntes alii Praelati Angliae, in ſimilem ruinam ſunt prolapſi.
After which, cum Dominus Archiepiſcopus Cantuarienſis Aedmundus, quiMat. Paris, Hiſt Angl. p. 514. jam dictae exactioni deteſtandae ſpontaneus vel invitus, ſe diatim magis conculcari, et bonis ſuis temporalibus deſtitutum, libertatibus ſuis ſpoliari, affectus eſt tedio, quod viveret, et videret mala ſuper terram, Increpanſque Regem de promiſſione, nil niſi dilationes reportavit. Variis ergo laceſſitus injuriis, exulans, tranſiit in Franciam, & caſtigata familia, apud Pontiniacum, ubi praedeceſſor ejus beatus Thomas exul commoratus eſt, orationibus & jejuniis vacans aſſidue, commoratus eſt.
Dum igitur fortunalis rota ſic mundanum curſum volubiliter exagitaret, Aedmundus Anno 1240. Mat. Paris, Hiſt. p. 526. 527. Mat▪ Parker, & Godwin in his life.Cantuarienſis Archiepiſcopus, qui ſpontaneum in tranſmarinis partibus exilium ſubierat, contabuit tam corpore quam animo, & ducens ab alto fuſpiria, iterabat: O quam melius eſſe mori, quam videre mala gentis ſuae & ſanctorum ſuper terram. Quos enim ipſe ligaverat, Legatus contra ſuam dignitatem malo grato ſuo abſolvit, & è converſo. Optans igitur diſſolvi, & eſſe cum Chriſto, orabat, dicens: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus eſt. Jam ſatis eſt, imo nimium, quod omnia vidi volvi in praecipitium & ruinam: tolle animam meam, Domine Deus meus. Commoratus eſt igitur dictus Archipraeſul per aliquot dies apud Pontiniacum, ubi beatus Thomas Martyr, praedeceſſor ejus exul commorabatur. Ubi die & nocte in lachrymis & jejunio pro ſtatu Eccleſiae Anglicanae periclitantis, preces Deo & beato Thom… obtulit indefeſſus. Exhauſtus igitur abſtinentiae, & dolore maceratus exinanito corpore, delibato & debilitato, coepit ibidem graviter & infirmari. Et conſilio fretus medicorum, apud Soyſy, gratia melioris aeris hauriendi, ſe fecit tranſportari. Ubi per alicujus temporis ſpatium morbo languens dyſenterico, vinculis carnis abſolutus, valedicens nequam ſaeculo, univerſae carnis ſemitas eſt ingreſſus. Cujus anima exilium ſaeculare pro patria coeleſti foeliciter commutavit. Vere enim exul, & ſolo corpore in hac peregrinatione commoratus, undique cauſis emergentibus languit laceſſitus. Rebelles etiam, quos ipſe judicialiter excommunicavit, Legatus procaciter & irreverenter abſolvere non omiſit, multa alia quae ſua non erant, in praejudicium ipſius Archiepiſcopi totius Angliae primatis, de conſenſu vel permiſſione Regis, temere & enormiter praeſumendo. Sed haec peſtis omnes Angliae Praelatos truculenter agitavit. Unde quidam Satyricus ſatis Satyrice Regem & Legatum dum ad invicem jocoſe confabularentur, & in omnibus agendis ſeſe coadjutores fore contra omnes compromitterent, reprehendit, dicens; Eia, eia, nunc bene novi, quod ex quo paſtor & lupus foedus inierint concordiae, ovibus imminet strages truculenta.
Tranſiit igitur ex hoc mundo dictus Archipraeſul Aedmundus, decimo ſexto Calend.Funus Edmundi Cantuarienſis Archiepiſcopi. Decemb▪ infra ſcilicet octavas beati Martini, ipſi Confeſſori Confeſſor in multis aſſimulatus, abſolutus de Conventu Cantuarienſi Monachis poenitentibus. Obiit autem apud Soyſy domum Canonicorum Regularium. The manner and place of his funeral is there deſcibed at large, which I pretermit. Dum enim adhuc viveret, videns ſe de hoc mundo cito migraturum, cauſam ſuam Deo & B. Thomae commendando, (qui ibidem ob ſimilem cauſam exulans, invenit refugium) Pontiniacenſi Eccleſiae corpus ſuum legavit. Contigit autem inter itinerandum dum ſacrum corpus portaretur, propter famam Sanctitatis ipſius, ut illuc confluerunt aegrotantes, ſanitatem a Chriſto ipſius precibus fideliber poſtulantes. Et factum eſt quod eundem una die ter dignatus eſt Dominus manifeſte, meritis ipſius ſancti exigentibus, miraculis praeclaris & titulo Sanctitatis inſignire. Pro quibus ſolenniter hymnus Angelorum, ſcilicet, Te Deum laudamus, ter veneranter & devote cantabatur. Meruit igitur Pontiniacum corpore Confeſſoris, quod cum tumularetur, inventum eſt vermiculs & cilicio rudi corroſum, & genua ob frequentiam genuflexionum calloſa, faeliciter venuſtari, quod fuerat aliquando beato Thomae tuitionis refugium & aſylum. Et hoc idem Martyr Thomas aperte praedixerat. His Miracles and Canonizations are at large recorded by *Hiſt. p. 696.Mat. Paris, in ſucceeding years.
Pope Gregory (before his death) to carry on his Wars and deſignes againſt the Emperor Frederick, and throw him from the Empire, Anno 1240▪ intended to by way of Proviſion to confer all the Benefices in England (eſpecially of the Clergy and religious perſons to the ſonnes of Romans and other foreiners, upon condition to aſſiſt him againſt the Emperor) ſending his Bull to three Biſhops to confer no leſſe then three hundred of the next Benefices that fell voyd within their Dioceſſe, on theſe aliens.
Circa illa tempora, facta eſt iniquiſſima conventio inter Dominum Mar. Paris, Hiſt. Angl. p. 514.Papam et Romanos, ut dicebatur; ut ſcilicet Papa quotquot eſſent in Anglia beneficia conferenda, praecipue religioſorum, Romanorum filiis vel conſanguineis ad nutum eorum forent diſtribuenda. Ea tamen conditione, ut unanimter in Imperatorem hoſtiliter inſurgerent, pro poſſe ſuo eundem a Culmine Imperiali non ſegniter praecipitarent, titulos antiquae ſtrenuitatis ſibi taliter adquirentes. Vnde infra paucos dies, poſtea miſit Dominus Papa ſacra praecepta ſua Domino Cantuari Archiepiſ. Aedmundo, et Lincol. et Sariſberi. Epiſcopis, ut trecentis Romanis in primis beneficiis vacantibus providerent, ſcientes ſe ſuſpenſos a beneficiorum collatione, donec tot competenter providerentur. Vnde ſtupor magnus corda haec audientium occupavit, timebaturque quod in abyſſum deſperationis, talia audens mergeretur. A very daring and dangerous Uſurpation on the Kings Prerogative, the Churches Priviledges and Patrons rights, the King the next year iſſueing out Writs to the Archbiſhops and Biſhops of ſundry Dioceſſes (by way of oppoſition) to inquire how many aliens were promoted to Benefices or Prebendaries, with their values and names, of which more in due place.
Die Sancti Bartholomaei electus eſt in Epiſcopum Herefordenſem Magiſter Petrus Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 119:de Egeblanke, qui aliquando familiaris clericus fuit, & procurator expenſarum Williel mi electi Valentini natione Provincialis. Et poſt parvum temporis intervallum, cum magno honore eſt a Rege receptus, & confirmatus ſine aliqua contradictione vel difficultate. Alius enim quidam Canonicus Lichefeldenſis, vir per omnia commendabilis, electus, videns dies malos imminere, & Regem nullum fere niſi alienigenam acceptare, ceſſit: & regimen Eccleſiae Deo & Canonicis fratribus ſuis commiſit diſponendum.
Not long after, die Dominica proxima ante Natal. Domini, conſecratus eſtAnno 1241. Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 531. magiſter Petrus de Egeblancke in Epiſcopum Herefordenſem, praeſente & applaudente Rege & Nobilium multitudine, in Eccleſia Sancti Pauli Londini. Ubi etiam Monachi Cantuarienſes pro jure ſuo Eccleſiae coram Legato ibid▪ praeſente & Archiepiſcopo Eboracenſi, & aliis Praelatis & Magnatibus reclamarunt.
Eiſdem diebus Monachi Dunelmenſes Romae ad confirmandam electionem ſuamIbidem p. 523. commorantes, in ſuo negotio conſummando impediente Rege, nimis damnificabantur, ita ut ſuſpenſo negotio affecti taedio, quaſi dolore contabuerunt. Decubuerunt igitur infirmati, juxta verbum Salomonis, dicentis, Spiritus triſtis exſiccat oſſa. Et mortui ſunt qui ibidem commorabantur quatuor, qui electi de Conventu diſcretiores habebantur, cum quibuſdam in Jure peritis clericis & miniſtris, ad conſolationem eiſdem aſſignatis, & ſic periit pars Conventus potiſſima, utrum morbo eventuali, vel ſpiritu triſtitiae, vel peſte, vel potione lethifera, ignoratur. Quod cum electus ſcilicet Prior Dunelmenſis, cognoviſſet, ab alto ducens ſuſpiria abhorruit, licet Rex principalis cauſa fuiſſet, qui non permittit Eccleſias viduatis ordinari, quod ipſe videretur tanti mali occaſio, ceſſit ſpontaneus: aſſerens ſe nunquam ſtatum priſtinae laetitiae vel alacritatis recepturum. Monachi vero, quibus eligendi libera poteſtas relinquebatur, Regem, ut moris eſt, adierunt, ut concederet eis juſtain eligendi facultatem. Rex autem eis petita concedens, inſtantiſſime ipſos rogavit juxta illud Poeticum,
Imperium, promiſſa, preces, confudit in unum.
Ut magiſtrum Petrum de Egeblanke, electionem Herefordenſem, natione Provincialem, vel Bonifacium avunculum Reginae, ſibi poſtularent vel eligerent, quorum mores & ſcientiam penitus ignorabant; ſciebant tamen utrumque alienae fuiſſe nationis, & tantae inſufficientem dignitati. Nec indiget Anglia extra fines ſuos in remotis regionibus perſonas regimini Eccleſiarum idoneas mendicare, quae ſolet aliis tales ſaepius miniſtrare.Anno 1241▪ Mat. Paris Hiſt. Angl▪ p. 531. Electio Nicholai de Fernbam, in Epiſcopum Dunelmenſem.
After ſome time of conſideration, Monachi Dunelmenſes, poſt multos labores inutiles, & ſumptuoſarum expenſarum effuſiones multiplices, cedente Priore Dunelmenſi praeelecto, & ſic ejuſdem electione caſſata, elegerunt unanimiter, invocata Spiritus Sancti gratia, Magiſtrum Nicholaum de Fernham, virum moribus & ſcientia commendabilem, in Epiſcopum & Paſtorem animarum ſuarum. Rexerat autem ipſe dictus Nicolaus in artibus Pariſiis per plures annos. Deinde de arte Medicinae Bononiae, in qua claruit gratioſus & peritus excellenter. Hic etiam poſtquam in Dialectica & arte Phyſicali & naturis ad plenum eruditus, ad Medicinam ſe poſtea conferens, ſpiritualem videlicet Theologiam, ipſa ſcientia & librorum copia ſe adeo reſtauravit, ut lecturiens ad Cathedram aſcendendam ſufficeret Magiſtralem. Ipſum igitur quaſi expertum, & ſcientia multipliciter & moribus commendabilibus inſignitum, peritorum conſilio Rex & Regina ad ſuarum vocaverunt animarum & corporum cuſtodiam & conſilium familiare, hoc conſulentibus & procurantibus Ottone tunc Legato, & Epiſcopo Carleolenſi, & aliis ſecretis Regis conſiliariis. Ubi cum proſpere & prudenter ſe haberet, ad dicti Pontificatus dignitatem electus non adquievit. Videbatur enim ei inhoneſtum, illi conſentire electioni, cum paulo ante, quando in Epiſcopum Coventrenſem eligeretur, renuntiavit, nolens quomodolibet conſentire. Igitur, ut obſtrueretur os loquentium iniqua, qui forte dicerent, Ecce hic Hypocrita, pauperi Epiſcopatui renuntiavit, expectans uberiorem, ſummo conamine reluctabatur. Donec Epiſcopus Lincolnienſis R. eum ſuper hoc graviter redarguens, efficaciter ipſum ad hoc perſuaſit, ut conſentiret, hoc modo: Ecee Monachi Dunelmenſes, & eorum Eccleſia deſtituta paſtore, lachrymis obortis ſolatium flagitant paſtorale, nec conſentis, cum Canonice eligaris? Adjuro per aſperſionem ſanguinis Jeſu Chriſti, ut hoc onus ſubeas & honorem: quia Rex nullo modo, niſi manifeſte deſiperet, veſtram reprobabit electionem. Si autem non conſentias, Rex ibi apponet ſua machinatione aliquem alienigenam et degenerem, nec non et imperitum, in ſubverſ: onem Eccleſiaſticae dignitatis, & periculum totius Regni, cum ſit Dunelmenſis Epiſcopatus in confinio Regnorum Angliae & Soctiae, & fint Caſtra Dunelmenſ. ſcilicet Norham & Dunelmum, Angliae ex parte illa repugnacula contra omnium inimicorum inſultus. Quod cum audiſſet dictus magiſter Nicholaus, ab imo trahens ſuſpiria, ait; Amplector virtutem obedientiae. In dioceſi veſtra mea habui ex gratia veſtra quae obtinui beneficia; paternis igitur veſtris monitis obtempero. Monachi igitur Dunelmenſes gaudentes eum Regi praeſentaverunt, tanquam ſuum Electum. Rex autem ejus electionem gratanter acceptans, cum in electo vel electione nihil poſſet rationabiliter reprehendere, ſuſcepit electum ſine morae diſpendio. Qui cito poſtea foeliciter eſt confirmatus.
Imminentibus autem diebus illis procurante Regis ira vindice, privatus eſt magiſterIbidem p. 523. and 524. Simon Normanus (qui aliquot annis praeterlapſis Regis ſummus extitit Conſilarius, Regiique ſigilli bajulus) ab omni praeterquam uno, authoritate Papali, beneficio: Archidiaconatu Norwicenſi viriliter praecipitatus. Et quia diſpenſationem impetraverat plura beneficia obtinendi, obtinere meruit, ne nimis in eum manum aggravare Papa videretur, redditum ſuum uſque centum marcas annuas, licet nullus pro ipſo interceſſor exiſteret, arctando limitavit. Factus igitur opprobrium notis ſuis, fructus viarum ſuarum ſic collegit, ſecundum illud Poeticum:
—Iam ad culmina rerum
Injuſtos creviſſe queror; tolluntur in altum,
Ut lapſu graviore ruant.—
Hic eſt ille qui iniqua conſilia & Regno nociva dederat, qui Legatum in Anglia morari fecit ſuccinctum ad iter Tranſalipnum, qui ſtatutus coram Papa, interogante ab eo, cur Rex Angliae omnes ſuos naturales homines non diligens, alienos ad ſe vocaverit? reſpondit, Non eſt hodie aliquis Anglicus in Anglia probatus fidelis cui Rex poſſit ſecure credere: Quod verbum plenum ingratitudinis rapuit de ore polluto Magiſter Robertus de Sumercote, Cardinalis, Anglicus natione, ipſum vehementer ſuper hoc reprehendens. And now you ſee how juſtly this unnatural viper, and flatterer of the Pope, Legate, King, was rewarded by them in the concluſion.
Eodem anno, ſcilicet die Sancti Heironymi magiſter Audelmus, natione Colonienſis, Mat. Par. Hiſt. Angl p. 519. Conſecratur Adelmus, in Archiepiſcopum Armachanum. Dedicatio Templi Sancti Pauli Londinenſis.vir moribus & literatura commendabilis, in Archiepiſcopum Armachanum (quae Eccleſia Metropolis eſt totius Hiberniae) apud Weſtmonaſterium, praeſente Rege & Legato, & quamplurimis Epiſcopis, Wigornienſi miniſterium peragente, ſolenniter eſt conſecratus.
Die vero Sancti Remigij dedicata eſt Eccleſia Sancti Pauli Londini, ab Epiſcopo ejuſdem loci Rogero, praeſente Rege & multis Epiſcopis & magnatibus: qui omnes ea die convivium cum ipſo Epiſcopo & Canonicis laetanter celebrarunt. Ad quam venientibus, & devote ibidem orantibus, conceſſa eſt venia quatuordecim annorum. Quae omnia Legatus & omnes Epiſcopi praeſentes confirmaverunt.
But to return from theſe elections and conſecrations of Biſhops and Churches to the Popes Exactions. Pope Gregory to carry on his Wars againſt the Emperor, oppreſſed the Engliſh Clergy and Religious houſes (as well as the French,) with new, unheard of, and moſt intollerable Exactions, thus recorded to poſterity.
Per eoſdem dies, venit in Angliam nova quaedam pecuniae exactio, omnibus Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 515, 516, 517, 518. Nimis deteſtanda exactio Papalis pecuniae.ſaeculis inaudita et execrabilis. Miſit enim Papa, Pater noſter Sanctus, quendam exactorem in Angliam, Petrum Rubeum, qui excogitata muſcipulatione infinitam pecuniam a miſeris Anglicis edoctus er at emungere. Intravit enim Religioſorum Capitula, cogens & ſeducens eos ad pecuniam promittendam, & promiſſam perſolvendam, exemplo aliorum Praelatorum, quos mentitis aſſerebat gratanter perſolviſſe: dixit enim, ille Epiſcopus, & ille Abbas, & ille, jam libens ſatisfecit, quidnam vos ignaviter tam moramini, ut grates cum muneribus amittatis? Fecit etiam praedictus Impoſtor jurare, ut hoc genus pecuniam extorquendi nulli hominum infra dimidium annum facerent manifeſtum, quaſi eliciens hoc ex ſingulorum primitiva profeſſione, cum tantum de honeſtis ſit conſilium Papale celandum. Hoc faciendo more praedonum domeſticorum, qui fidem ab exſpoliatis extorquent, ut nulli prodant nomina ſpoliantium. Sed etiam ſi homines ſilerent lapides Eccleſiarum contra graſsatores clamorem levarent. Nec potuit hoc maleficium latere ſub tenebris quomodo etenim poſſent Praelati, a ſuis & ſibi ſubjectis pecuniam exigere, niſi cauſa exactionis exprimeretur?
This Machiavilian policy of this Romiſh Impoſtor and Tax-maſter, with his Exactions proving very grievous to the Clergy and Religious perſons of the Realm; Thereupon, Venerunt igitur Abbates vultu flebili & capite demiſſo ad Regem ſuarum patronum Eccleſiarum, dicentes: Domine Rex, ſugillamur, nec licet nobis clamitare: jugulamur, nec poſſumus ejulare. Jujungitur nobis à Domino Papa impoſſibilitas, & exactio toti mundo deteſtabilis. Baronias a vobis tenemus, nec poſſumus eas depauperare ſine veſtri praejudicio; nec poſſumus vobis quae nobis incumbunt pro illis, reſpondere, et Papae nos inceſſanter torquenti ſatisfacere. Sic enim, & ſic rediviva & ſemper nova, & inexpectata oritur nobis illata angaria a Romanis excogitata, quae nos vel ad modicum non patitur reſpirare; ad aſylum veſtri Conſilii, et ad ſinum veſtri patrocinii recurrimus, ſuper his deſolationibus conſili… et auxilium poſtulantes. Et qui loquebantur haec, fuerunt Dominus Abbas de Aedmundo, & Dominus Abbas de Bello. Quos Rex, cum haec audiret, torvo intuens aſpectu, tumultuoſa vociferatione perterrens, clamavit ad Legatum, qui tunc forte praeſens extitit: Ecce Domine mi Legate, iſti miſeri ſeductores, pandentes ſecreta Papalia, obloquuntur, voluntati veſtrae non adquieſcentes: facite de ipſis quod vobis placet. Ecce accommodo unum de melioribus caſtris meis, ut eosin eo carcerali cuſtodiae mancipetis. Quod cum audiſſent Abbates, ſupra quam dici poſſit confuſione perculſi, receſſerunt, Legato pro voto ſatisfacturi. Aliqui tamen, ſed pauci, non adhuc vacillantes, nolentes adhuc colla ſupponere tam odibilis conditionis ſervituti, ſteterunt; requiſita ſolvere renuentes, & ſubterfugia per inducias ſibi vix requirebant.
Cumque ſimilia facere credebat Legatus, ipſi Petro Rubeo aſſociatus, Epiſcopis apudMat. Weſtm. p. 516, 517. Conventus Epiſcoporum apud Norhamtonam ob conſimilem cauſam. Northamtonam propter hoc vocatis, edocti Abbatum exemplo, reſponderunt, habemus Archidiaconos nobis ſubjectos, qui norunt beneficiatorum ſibi ſubjectorum facultates, nos autem Ignoramus. Omnes tangit hoc negotium, omnes igitur ſunt conveniendi, ſine ipſis nec decet nec expedit reſpondere. Datus eſt igitur eis dies reſponſionis, in octavis Sancti Johannis Baptistae, ſcilicet nativitatis. Quo die cum praedicti conveniſſent, coram Legato & ejus complicibus, noluerunt erecta cervice praedictam exactionem tam impudenter contradicendo negare: ſed modeſta reſponſione has exceptiones caute contradicendo rationabiliter propoſuerunt.
Dicunt, quod contribuere non debent, tum quia contributio fieret contra eumExceptiones Epiſcoporum contra exactiones Legati. qui contradixit cum Principe ſuo, tum qui fieret ad effuſionem ſanguinis Chriſtiani: quod patet ex forma ſcripti Apoſtolici, in quo continetur, ad debellandum Imperatorem. Tum quia fieret contra libertatem Eccleſiae, quod patet ex forma ejuſdem ſcripti ubi dicitur, Contradicentes Eccleſiaſtica cenſura compeſcentes; ecce ſervitus & compulſio. Tum, quia alias dederunt decimas Domino Papae, ſub hac proteſtatione, ne de caetero conſimilis fieret exactio; multo fortius, nec nunc quinta pars eſt exigenda. Tum, quia timeri poſſit; ne ad conſuetudinem traheretur, cum binus actus inducat conſuetudinem, ut eſt in codice: De Epiſcopali audientia. Lege nemo, Tum, quia cum neceſſe habeant continue diverſa negotia in curia Romana expedire, ad quam niſi per terram Imperatoris patet acceſſus, timendum eſſet, ne Imperator eorum captionem procuraret; ac ipſos certos de poena graviori, carcerali cuſtodiae manciparet. Tum, quia cum Rex multos habeat inimicos, contra quos onus belli expectat ſuſtinere, timens graviora, non eſſet tutum terram magis depauperare, praeſertim cum vacuetur pro magna parte terra nobilibus in negotium Crucis proficiſcentibus, & multum pecuniae ad viatica ſecum aſportantibus. Tum, quia hoc verteretur in patronorum Eccleſiarum praejudicium; maxime cum non conſtet ipſos d…ctae contributioni conſentire. Tum, quia generalis ſtatus Eccleſiae, ut dicitur, periclitabatur, propter quod generalis deberet fieri conſultatio; ut ſic, ſi eſſet neceſſe generalis fieret contributio; quod non eſt in caſu iſto; fama enim percrebuit, quod convocabitur Concilium, ubi talia ſunt determinanda; neceſſe enim eſt ſic fieri, ut tollatur ſcandalum generale, Cum autem haec Legatus & ſocii ſui audiſſent, tacite confuſionem ſuam diſſimulabant, nacta temporis opportunitate ad hanc vel ſimilem exactionem ſurrecturi.
Sperantes autem adhuc Legatus & complices ſui, alios quoſdam ad ſuam inclinareLegatus congregat rectores Eccleſiarum in Bercſhyre. voluntatem ut contribuerent, videlicet Rectores Eccleſiarum de Bercſhyre, & quoſdam alios, congregaverunt eos, convenientes eoſdem multis ſermocinationibus, minas minis addentes, & promiſſa promiſſis cumulantes. Quibus conſtanter reſponderunt, quod a forma reſponſionis noluerunt recedere, rationibus eorum fulti: quibus tamen alias, licet illae ſufficiant, annectimus rationes.
Dicunt omnes, & dicunt ſinguli rectores Eccleſiarum de Bercſhyre, quod contra Reſponſiones praedictorum rectorum ſuper contributione.Imperatorem non eſt contribuendum, ut contra Haereticum, cum non ſit damnatus judicio Eccleſiae, vel convictus, licet excommunicatus, nec pro eo quod occupat vel impugnat patrimonium Eccleſiae Romanae; Eccleſia enim non utitur brachio ſaeculari contra haereticos. Item, ſicut eccleſia Romana ſuum habet proprium patrimonium, cujus adminiſtratio pertinet ad Dominum Papam; ſimiliter & aliae Eccleſiae ſuum, ex largitione & conceſſione Regum, Principum & aliorum Magnatum fidelium, quod in nullo eſt cenſuale vel tributarium Eccleſiae Romanae; unde non debent Praelati compelli de patrimonio ſuarum Eccleſiarum contribuere. Item, licet argumento Legis omnia dicantur eſſe Principis, non tamen dominio & proprietate, ſed cura & ſollicitudine: ſimiliter Eccleſiae ſpectant ad Dominum Papa cura & ſollicitudine, non dominio & proprietate; unde dicunt, quod non debent ad contribuendum compelli. Item, cum dicat Veritas, Tu es Petrus, & ſuper hanc petram aedificabo Eccleſiam meam, reſervavit ſibi proprietatem, committendo curam, ſicut patet ex verbis Evangelii ſequentibus: Quodcunque ligaveris ſuper terram, erit ligatum & in coelis; quodcunque ſol. &c. Non quodcunque exegeris ſuper terram, erit exactum & in coelis: unde dicunt, quod ad contributionem non poſſunt nec debent ſecundum Dominum & juſtitiam compelli. Item, cum ex authoritatibus Patrum Sanctorum fructus Eccleſiarum in certos uſus, puta Eccleſiae miniſtrorum & pauperum, ſint deputati, non debent in alios uſus converti niſi Authoritate Eccleſiae univerſalis: unde de bonis Eccleſiae non eſt contribuendum ad pugnandum, maxime contra Chriſtianos. Item, cum Clericis vix ſufficiant proventus Eccleſiarum ſuarum ad victus quotidianos, tum propter earum tenuitatem, tum quia nonnunquam fames in regione ingruit meſſe deficiente, tum quia tanta ſit multitudo pauperum & adventantium, quorum mori partem vidimus pro defectu alimentorum, tum quia nullus poteſt niſi unicum beneficium obtinere: unde pauperiores & vix ſibi & pauperibus ſufficiunt, non debent ad talem contributionem compelli. Item licet eſſet bonum contribuere, omitti tamen deberet & expediret propter ſcandalum jam ſuſcitatum, & per orbem ventilatum, contra Eccleſiam Romanam: quia dicitur publice alias factae fuerunt hujuſmodi exactiones, & clerici enormiter depauperati ſunt, & ſtatim exacta & extorta pecunia, compoſuerunt Papa & Imperator, nec eſt quadrans reſtitutus: imo ſi qua reſidua fuiſſent poſt compoſitionem & reddenda, graviter extorquebantur. Et dicit Canon: quod licet pro ſcandalo vitando peccatum mortale admitti non debet, bonum tamen quandoque omitti debet, ut ſcandalum vitetur: unde non debemus contribuere. Item, ſi contribuerent contra Imperatorem, non ſolum cruciatus corporis, ſed mortis periculum immineret ſedi Apoſtolicae pro Juſtitiae impetratione & peregrinantibus de hac regione ad Terram ſanctam propter terrae liberationem: unde &c. Item, binus actus inducit conſuetudinem; unde cum alias facta fuerit hujuſmodi contributio, ſi modo fieret, verteretur in conſuetudinem; unde, &c. Item exhaeredatio Principis Angliae & Magnatum terrae, conſiderata poteſtate Imperatoris, & debilitate & paupertate Regni Angliae, ex contributione hujuſmodi immineret manifeſta, unde contribuere non expedit, nec debemus. Item, cum Rex Angliae & Magnates, tam in jure haereditario, quam bona & appropriata conſuetudine habent jus patronatus Eccleſiarum Angliae, & rectores, ad eorum praeſentationem inſtituti nolunt, ſicut nec debent, nec poſſunt, in aliquam contributionem conſentire inconſultis patronis, quia ſic poſſit ex Eccleſiis ſuis praejudicium generari, cum eaedem Eccleſiae ſint per eoſdem patronos terrarum ac reddituum propter hoc ſpecialiter collationibus dotatae aut ditatae, ut rectores earum ſuſcipiant hoſpites, tam divitum quam pau…rum ſuſtinentes hoſpitalitatem, tam Laicorum quam Clericorum, ſecundum ſuas …cultates locorum exigente conſuetudine; a quibus ſi procedat talis exactio, oportet ceſſare, & ita patroni ſuo jure & intentione hac cauſa donandi, fraudati erunt, & ſic donata repetere, vel ſaltem alia quaerent gravamina, nec iterum Eccleſias de ſuis bonis fundabunt vel conferent beneficia. Item. Cum iſtud petatur contra talem qui foedus iniit cum Principe noſtro, praeſertim per matrimonium, non debemus eo inconſulto contra eum contribuere. Item, quod cum nuper alias in priſtina contributione in caſu conſimili promiſſum eſſet praebentibus authoritate iſtius ejuſdemque Papae, quod de caetero non fieret hu…uſmodi exactio, de dicto gravamine adhuc ſentientes ſe gravatos, non debent contribuere, quia timent quod ex frequenti contributione in ſervilem & inuſitatam trahantur conſuetudinem, praeſertim cum multi pleriſ que regionibus, nec adhuc Franci non conſentiant contributionem. Nec eſt manifeſtum vel notorium, aliquod emolumentum per hujuſmodi extorſiones Eccleſiae contigiſſe, utinam non ad detrimentum roborantur, utique & ditantur exinde hoſtes Eccleſiae, & ex validis fiunt validiores, & durum eſt nobis armis propriis perimi; quare non eſt contribuendum. Item. cum omnes, vel fere omnes, voto Crucis ſint aſtricti, ad quae vota, vel per ſe, vel per alios competentes ſolvenda admonitionem Papalem receperunt, & huic tam arduo & utili negotio ſimul & ſemel etiam huic contributioni nequeunt ſatisfacere. Item, cum privilegio cruceſignatorum ſint muniti, quibus & fructus & obventiones reddituum ſuorum ſibi integre triennio conceduntur, ad hoc non debent contribuere. Item, cum plures ſint per literas Papales aſtricti ut de Decimis Eccleſiarum ſuarum, quae ad jus patronatus Monachorum Cluniacenſis Ordinis ſpectare noſcuntur, vel in quibus ipſi Monachi aliquod temporale vel ſpirituale jus habent, uſque ad termiuum eis reſpondeant: unde non debent contribuere. Item, cum Dominus noſter Rex Angliae undique habeat hoſtes capitales ei, ut dicitur, nocere praeparatos, ac Regnum ſit deſtitutum conſilio & auxilio proborum, in brevi peregre proficiſci diſponentium, maximam pecuniae ſummam qui ſecum deportabunt, nec eſſet tutum in tantum depauperare Eccleſias & regnum, quod ad tuitionem Reipublicae non ſufficeret, timendum foret pro certo de irreſtaurabili regni exterminio. Item, cum olim eſſen… ditiores Clerici Anglicana nationis quando videlicet omnes habuerant, vel major pars habuerit plura beneficia ſine diſpenſatione, ac nunquam ab ipſis talis exactio fuit, licet per Imperatores tyrannos tunc temporis multi Patres Sanctiſſimi exilio relegati, in ſe & in membris ſuis ac facultatibus Eccleſiae duriſſima paterentur: unde non debemus contribuere. Item, in regno Franciae multae Decimae militibus ab Apoſtolicis Patribus conceſſae credantur, ut ipſi Romanam Eccleſiam tueantur, nec conſtat ab eis debitum ſuffragium eſſe negatum, nec etiam conſtat eorum ſuffragium Exercitui Domini Papae fuiſſe adhuc contributum, quare non debemus contribuere.
Legatus igitur & ſui complices, comperientes conſtantiam eorum tot fultam validisLegatus diſſidium ſuſcitat inter praedictos rectores. rationibus, nec ſe poſſe, ipſos ſimul cohaerentes frangere, cogitaverunt ſchiſma inter eos & diviſiones procurare. Adiit ergo Legatus Regem, & ipſum cito enervatum ſibi inclinavit. Adierunt & complices ejus tam Epiſcopos quam eorum Archidiaconos, praecipue tamen Magiſtrum Alanum de Becles, Archidiaconum Sudburiae, aliis prius conſtantiorem, & quoſdam alios ambitioſos, ad altiores dignitates aſpirantes, adjutorium eis efficax pollicentes, ut dictae Univerſitati non conſentirent, & ſic diviſis illis praevaluit pars adverſa.
The Popes Legate extorting Procurations in money from the Monks of the Ciſtercian Order, out of inſatiable covetouſneſſe; thereupon the Monks procured a kind of Prohibition from the Pope to inhibit ſuch Procurations.
Ipſoque anno, Legatus, ut pecuniae plus emungeret, appoſuit & manum, ut aMat. Paris Hiſt Angl. p. 527. Legatus conatur pecuniam a Monachis Ciſtercienſis ordinis emungere. Monachis Ciſtercienſis ordinis ſuae avaritiae ſatisfaceret, procurationes inſtanter erigendo. Sed ipſi viriliter contradicendo, Curiam Romanam privilegiis ſuis innitentes, ut contra hanc improbitatem impetrarent, adierunt; Literas eidem Legato ſub hac forma reportantes.