Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 2 – Document 10
JUravit in primis Lodovicus, & omnes & excommunicati & impriſii ejus cum eo,Mat. Paris, p. 188. tactis ſacroſanctis Evangeliis, quod ſtarent judicio Eccleſiae, & quod de caetero fideles erunt Domino Papae & Eccleſiae Romanae. Juravit etiam, quod incontinenter recederet cum omnibus ſuis de Regno Angliae; nunquam in vita ſua malo animo reverſurus. Et quod pro poſſe patrem ſuum Philippum induceret, ut Henrico Anglorum Regi redderet omnia jura ſua in partibus tranſmarinis, & cum Rex foret, ipſe in pace dimitteret. Juravit inſuper, quod omnia caſtra cum terris omnibus, quas ipſe & ſui per guerram occupaverant in regno Angliae, Regi & ſuis redderet incontinenter. Rex autem Anglorum, tactis ſacroſanctis Evangeliis, juravit cum Legato & Mareſchallo, quod redderent Baronibus Angliae & aliis omnibus de Regno, omnia jura & haereditates ſuas, cum omnibus libertatibus ante petitis; pro quibus diſcordia fuit exorta inter Johannem Regem Anglorum & Barones. Nec nocumentum vel opprobrium obtineretur hinc vel inde, his qui huic vel alii adhaeſiſſent. Inſuper priſones omnes, qui ante hanc pacem proviſam ſe redemerant, & ſuae redemptionis jam factae pecuniae partem ſuis creditoribus ſolverant, quod ſolutum eſt non reddatur eis…: ſed ſiquid ſuperfuerit ad ſolvendum, debitori penitus relaxetur. Priſones univerſi, qui apud Lincolniam capti erant, vel praelio naval… apud Doveram, ſive in parte Regis, ſive in parte Lodovici, ubicunque, ſtatim ſine omni difficultate, & ſine omni redemptione & cenſu liberarentur. Et his ita geſtis, abſolutus eſt Lodovicus cum omnibus ſectatoribus ſuis, ſervata Eccleſiae forma. Ac deinde ſinguli ruentes in pacis oſcuculum, triſtem laetitiam ſub fraudis praetextu plurimi palliabant. Quo facto Lodovicus Londonias reverſus, & ibi prae nimia a civibus paupertate, quinque millia librarum ſterligorum mutuo accipiens, ſub conductu magni Mareſchalli ad mare cum feſtinatione pervenit, & cum opprobrio ſempiterno ad Gallias transfretavit. Though the King and Kingdom were thus ſpeedily and finally rid of this forraign French Uſurper, yet the Pope and Romiſh Uſurpers got great advantage, and firmer footing by it. For it is very obſervable, that although the Barons and Laymen who adhered to Lewis, had a general pardon and indempnity for their Treaſons, Rebellions againſt the King, yet the Popes Legat exempted all the Biſhops, Abbots and Clergy out of this Act of pacification, for their contempts againſt the Popes authority, that he might tyrannize over them, diſpoſe of their Eccleſiaſtical promotions and benefices to his inſtruments, and put them to exceſſive fines at the preſent, to fill the Popes and his own coffers, and inrich his own freinds with others Loſſes, as the Hiſtorian thus relates.
Ab hoc quoque abſolutionis et pacis beneficio, excepti fuerunt Mat. Paris, p. 288.Epiſcopi, Abbates, Priores, Canonici ſaeculares, et clerici multi, qui Lodovico ac Baronibus conſilium praeſtiterant et favorem; et maxime Magiſter Simon de Languetuna, cum Magiſtro Gerv…ſio de Hobrugge: qui in tanta obſtinatione diu perſtiterant, ut Lodovico et Baronibus excommunicatis divina facerent celebrare myſteria a presbyteris excommunicatis: unde ab omnibus beneficiis ſpoliati a Legato, Romam ire compulſi ſunt. Nam illico poſt receſſum Lodovici ab Anglia, Legatus miſit inquiſitores per omnes Angliae provincias, qui quoſcunque de conſenſu etiam leviſſimo culpabiles invenerunt, cujuſcunque eſſent ordinis vel dignitatis, ſuſpenſos miſerunt ad Legatum, et ab omni beneficio ſpoliatos, qui illorum beneficia ſuis clericis abundanter diſtribuit, atque de damnis aliorum ſuos omnes divites fecit. Hugo quoque Lincolnienſis Epiſcopus in Angliam veniens, mille marcas Legato de probata pecunia numeravit. Cujus exemplum multi tam Epiſcopi, quam viri religioſi inſequuti, ſumptibus nimis damnoſis, gratiam ſibi reconciliabant Legati. Clericorum quoque et Canonicorum ſaecularium ubique hauſtu tam immoderato laculos evacuavit; metens quod non ſeminavit, ut ex multis portionibus unum grandem acervum cumularet. The King by reaſon of his infancy and wardſhip, was unable to take notice of, or oppoſe theſe Uſurpations, extortions of the Legat; and the Nobles adhering to him, were willing at this time to connive at them, as a juſt puniſhmen inflicted upon thoſe Trayterous Biſhops, Abbots, Prieſts and Clergy, for adhering to aforraign Uſurper: his Papal power, being then only able thus to cruſh and fleece them. This gave great encouragement to this Pope and his Legates, to all future Popes and Legates uſurpations, oppreſſions, proviſions, rapines of like nature, upon no ſuch juſt account as this might ſeem to be. It is evident by Clauſ. Anno 1. H. 3. m. 21. and Pat. 1. H. 3. m. 16. intus, that this Legat Gualo did bear cheif ſway in the Kings councel, and that the King ſealed ſome Letters Patents, ſigillis venerabilium Patrum Domini Gualonis, Sancti Martini Presbyteri Cardinalis, Apoſtolici ſedis Legati, & Domini P. Winton. Epiſcopi, and ſent them abroad under their ſeals, in the firſt year of his reign, quia ſigillum nondum habuimus, as the Patent Rols oft informes us. And this made the Legat more inſolent.
In the 2d. year of King Henry the 3d. the Archbiſhop of Dublin, in Ireland, and other Biſhops there uſurping upon the Kings Crown and temporal courts, preſumedAn. Dom. 1218 to hold pleas in their Courts Chriſtian, of lay fee; whereupon there iſſuing Prohibitions from the Kings Court to ſtay theſe ſuits, they proceeded contemptuouſly notwithſtanding, upon which there iſſued out this Writ of attachment againſt them to appear before the chief Juſtice of Ireland to anſwer the contempt.
REX G. de Mariſc. Juſtic. Hiberniae ſalutem. Mandamus vobis quod ſi H. Dublinenſis, Pat. 2. Hen. 3. m. 6. dorſo.& T. Tuamenſis Archiepiſcopi, & T. Clokor. Epiſcopus tenuerint placitum in Curia Chriſtianitatis de Laico feodo Com. W. Mar. in Lagenia & A. Fernenſis Epiſcopus, ſecutus fuerit placitum illud in Curia Chriſtianitatis poſt prohibitionem noſtram eis inde factam; quia idem W. Mar. fecit nos ſecuros de Clamore ſuo proſequendo, tunc poni faciatis per vadium et ſalvos plegios, praedictos H. Dublinenſem, & T. Tuamenſem Archiepiſcopos, & T. Clokoren Epiſcopum, quod ſint coram vobis ad diem competentem prout videritis expedire, oſtenſuri quare tenuerint placitum in curia Chriſtianitatis de Laico feodo ipſius Comitis in Lagenia, contra Prohibitionem noſtram; et poni ſimiliter faciatis per vadium, et ſalvos plegios praedictum Fernenſem Epiſcopum, quod ſit coram vobis ad eundem diem, oſtenſurus quare proſecutus eſt placitum illud in curia Chriſtianitatis contra prohibitionem noſtram. Teſte Com. apud Glouceſtriam Viceſimo die Aprilis.
As theſe Archbiſhops uſurped upon the Kings Crown in his Courts in Ireland, ſo ſome Souldiers after the War ended, ſeiſed ſome of the Biſhops Caſtles and Lands in England, & contra Regis prohibitionem & illorum voluntatem, detinere praeſumpſerunt. An. Dom. 1219 Mat. Paris.Inter quos Robertus de Gaugi, poſt multas Regis admonitiones Caſtellum de Neuverk cum villa tota & pertinenti is multis, quae ad jus Hugonis Epiſcopi Lincolnienſis ſpectabant, ei reddere contradixit. Whereupon the Protector being highly offended, by the Kings command, raiſed a great Army, and marching thither in perſon with the King, beſeiged it, till ſurrendered to the Biſhop by compoſition, he paying one hundred pounds to Gaugi, for the victuals in the Caſtle, without receiving any recompence for the Town, which he burnt down before the ſeige.
In the 3d. year of King Henry the 3d. the Biſhoprick of Leiſmore (united formerly to the Biſhoprick of Waterford, by the Popes Legat in Ireland) whiles the Biſhop was in England at the conſecration of the Biſhop of Carlile, Macrobius a Canon of Leiſmore, procuring an election from the reſt of the Canons, pretending the See to be then voyd, obtained the Legates and Kings royal aſſent to the election and reſtitution of the Temporalties, whereof the Biſhop of Waterford complaining to the King, the King upon information of the fraud and circumvention, nulled that election, and commanded the Biſhop to be put in poſſeſſion of his Temporalties, notwithſtanding his former Writs.
REX Juſtic. Hiberniae ſalutem. Cum venerabilis in Chriſto Pater R. Waterford Clauſ. 3. H. 3. m. 8. intus. Pro Waterford Epiſcopo de Epiſcopatu Liſmore Hibernia.Epiſcopus, de mandato Venerabilis Patris G. quondam Legati in Anglia, ad partes boreales pro Conſecrando Epiſcopo Carleolenſi acceſſiſſet, & Magiſter R. de Bedeford cum Magiſtro Macrobio & David Canonicis Liſmor. ad Domum P▪ nunc Legatum in Anglia, & nos, & conſilium noſtrum adveniſſet, proteſtans & oſtendens quaſdem Literas quibus Capitulum Liſmor. eiſdem M. & D. Canonicis potestatem contulerat eligendi Paſtorem ad Liſmor. Eccleſiam quam tunc nobis aſſerebant vacare: Nos dictis eorum fidem adhibentes, electioni de perſona ipſius Magiſtri R. ſic celebratae Regium praeſtantes aſſenſum, eo quod conſona videbantur eſſe rationi quae fuerunt de eadem nobis propoſita, ſi veritate fuiſſent ſubnixa, ipſum Magiſtrum R. in poſſeſſionem omnium bonorum ad Eccleſiam Liſmor. ſpectantium tanquam Electum praecepimus: Sane cum poſtmodum reverteretur Epiſcopus ille Waterford, Epiſcopus proponens nobis et Concilio noſtro, ipſum et praedeceſſores ſuos Liſmor, Eccleſiam cum ſuis pertinentiis tanquam partem Epiſcopatus Waterfordenſis diutius tenuiſſe et poſſediſſe, exhibuit ipſi Domino Legato et concilio noſtro literas Domini I. titulo Sancti Stephani in monte Celio Presbyter Cardinalis pridem in Hibernia Legato, ſuper Ordinatione eorundem Epiſcopatuum, qui licet aliquando tempore Hibernienſi diviſi extitiſſent ut dicebatur, oſtendit, eos per ipſum Legatum coadunatos, nec poterat ſic aliquis in ejus praejudicium, qui utrique praeſedebat Eccleſiae, in unam earum per falſi ſuggeſtionem ingreſſum fraudulenter promeruiſſe. Nos igitur attendentes nunc ex ipſius relatione et operis exhibitione Majeſtatem noſtram fallaciter per ipſum Magiſtrum R. eſſe circumventum, qui Liſmorienſem Eccleſiam nobis dixit eſſe vacantem; et nos ſic ejus electioni fecit tacita veritate conſentire, decrevimus ut cum mendax precator carere debeat impetratis, nec ei praeſtare debeat patrocinium quod per fraudem et dolum niſus eſt a nobis et conſilio noſtro impetraſſe memoratus Waterfordenſis Epiſcopus in poſſeſſionem omnium bonorum praefatae Eccleſiae Liſmorienſis inducat. Quocirca Uobis Mandamus, quatenus non obſtantibus literis noſtris quas ipſe Magiſter R. de Bedeford ſuppreſſa veritate a nobis et Conſilio noſtro obtinuit, quibus poſſeſſionem eorum quae ad Eccleſiam Liſmorienſem pertinent eſt adeptus, ſine dilatione memorato Waterfordenſi Epiſcopo plenam ſeiſinam habere faciatis omnium poſſeſſionum quae ad ipſam Eccleſiam Liſmorienſem noſcuntur pertinere. Teſte H. de Burgo Juſtic. apud Weſtmonaſterium Septimo die Junii per Literas ſuas dominorum Winton. & Dunolm. Epiſcoporum, factas authoritate Domini Legati.
IDem in narratione mandatum eſt Archiepiſcopo Caſſel, & in fine mandatum eſt ei, quod dictum Waterfordenſem Epiſcopum, Epiſcopatum Liſmorienſem, pacifice poſſidere permittat. Teſte ut ſupra. Conſimiles Literas habent Patentes direct. eiſdem.
A clear evidence of this Kings Supremacy in and over Biſhops, Biſhopricks and Eccleſiaſtical perſons, cauſes within the Realm of England, as alſo of the Popes Legates late Uſurpations there, to unite Biſhopricks without the King.
The Biſhop of Ely, (an inveterate Enemy both to King John and King Henry theAn. 1219. 3d.) going into France after Lewes his return thither, reported King Henry to be dead, and endeavoured to ſtir up a new Warre and rebellion againſt him: whereupon the King Writ to the Pope to deprive him, and beſtow his Biſhoprick (by proviſion) upon ſome other, the Iſle of Ely being a place of ſtrength, and receptacle of Lewes and the Barons heretofore: in which Letter the King acknowledgeth the Popes great favours and aſſiſtance to him, during his infancy, puts himſelf and his Realm under the protection of his Wings, (and by way of complement) ſtiles them, the Patrimony of the Church of Rome, to gaine the Popes readier Protection and aſſiſtance in his ſuits, Wars.
SANCTISSIMO Patri ac Spirituali Domino ſuo H. Dei Clauſ. 3. H. 3. m. 13. dorſo.gratia ſummo Pontifici, Devotus filius ejus H. ſua poſt Deum gratia Rex Angliae, &c. recommendationem, et devota oſculapedum. Incipiens reſpirare una cum regno noſtro Majeſtatis veſtrae, noſtrae, et ſacroſanctae Romanae Eccleſiae Patrimonio poſt tot Anguſtias et preſſuras, quae Clarae Memoriae Patrem meum et me poſtmodum invenerunt; et ereptus, per Dei gratiam, et veſtrae paternitatis ſollicitudinem, ab ipſo laqueo venantium vitam meam, cum tam aetas mea, quam ſtatus et tranquillitas regni noſtri in teneritate concordent, nec ut ita dicam, ſunt in aetate perfecti, ſub tegmine Alarum veſtrarum inenarrabili mihi clementia aſſiſtenti, de die in diem, gratia Dei et veſtri gratia, recipio incrementum: Et ne tenellam mei plantationem manus inimica avellet, tanto confidentius, ea quae circa haec pertimeſco, veſtrae ſignifico Sanctitati, quanto ſpecialius ſubditus veſter et creatura exiſto. Noveritis igitur Pater ſancte, quod nuper cum ſicut puerilis aetatis ut tales de facili infirmentur, eſſem, prout Deo placuit, infirmitate oppreſſus, Robertus qui ſe gerit pro Elyenſi electo, non oblitus antiquam ſuae mentis et fellitam maliciam, quam contra Patrem meum, et me, ac dominationem veſtram, ut dicam verius, exercuit manifeſte, excommunicatis veſtris et meis perſecutoribus adhaerendo, ſtatim quoſcunque potuit contra me excitans cucurrit in Franciam, ibi una cum ſequacibus ſuis me mortuum praedicando, unde multi contra me ſuperbiae cornua et nocendi audaciam aſſumpſerunt: Dei quidem et veſtri gratia reſtitutus ſum ſanitati. Haec tamen ſanctitati veſtrae ſignifico, ſupplicando, ne me permittatis redire ad Leonis fauces, nec reincidere inter malleum et incudem. Certum eſt enim quod Civitas Elyenſis eſt optima munitio Regni noſtri; Et quod dictus R. ibi exſtitit praeintruſus, ut ſicut res ſe habuit, reciperetur ibi Dominus Lodovicus. Dignemini igitur Pater Sancte, mihi et Regno veſtro miſericorditer praecavere, ne talis unquam occupet talem locum, praeſertim cum et infideli juxta verbum Evangelicum, id quod videtur habere auferri debeat; et Majeſtas veſtra multo competentius poſſit Eccleſiae illi de Paſtore idoneo providere. Valea: in Domino ſanctitas veſtra.
Moreover he repeats the aſſiſtance, protection and manifold favours he received from the Pope in his greateſt ſtraights, and dangers, in his Letter to his Legate, imploring his aſſiſtance againſt the French and other Enemies, according to the Popes protection and direction to him.
REX B. Titulo ſanctorum Johannis & Pauli Presbytero Cardinali ApoſtolicaeClauſ. 3. H. 3. m. 6. dorſ. ſed…s Legato ſalutem. Quanta nobis exhibuerit beneficia, et quantis nos Eripuerit tribulationibus et Anguſtiis, quam forti brachio et potenti nos ſuſtentaverit ſancta et veneranda ſedes illa Apoſtolica, veſtrae benignitati non poſſumus paucis reſerare, quia quicquid poteſt Humanitatis et benignitatis a pio patre filio teneri et nutricio exhiberi, non negavit nobis fons ille paterni pectoris inexhauſtus, miſericordia repletus et pietate, qui quos ſemel intra ſinum ſuae dulcedinis ſuſceperit amandos, fovere non laſſatur. Attendentes igitur quod velit palmes vitis via procedere, quod velint frondes fructus a flore facere, quod velit cum capite membrum incepta peragere, idem paternitati veſtrae duximus devotis precibus ſupplicandum, rogantes in Domino, quatenus cum de immenſa ſua benignitate pius pater et Dominus noſter ſummus Pontifex vobis per literas ſuas dederit in mandatis, ut ſi quos inveneritis illorum qui ſuper Albigenſ. ſunt ſignati qui Genti noſtrae vel terrae noſtro dominio ſubditae velint injurari, dampna aliqua eis inferendo, vel eas a noſtra dominatione ſubtrahendo, ejus ſuffulti Authoritate, compeſcatis, velitis ſi placet, juxta injunctum vobis Mandatum, taliter et tam potenter circa nos in hac parte veſtrae dilectionis plenitudinem exhibere, ut ipſius de qua non diffidimus, ſentiamus ex operis exhibitione probationem manifeſtam, et ſancta Sedes illa Apoſtolica quae nos et noſtra ſub ſua ſuſcepit protectione, gaudeat ſe ex veſtra diligentia fructum uberiorem recepiſſe, quam quidem ſedem ex noſtra incommoditate non credimus, commodum reportare. Teſte H. de Burgo Juſticiario noſtro apud Weſtmonaster. 24. die Julii.
The ſame year the King writ a Letter to Pope Hadrian on the behalf of the Biſhop of Karliſle (promoted thereunto by the Popes proviſion and command to his Legat Gualo, deſiring him to recal the alienations of ſeveral Impropriations alienated from that Church during the vacancy by the then Canons thereof, to its great impoveriſhing) though granted and conferred to that Church by the Charters of King Henry the Firſt; who erected this Biſhoprick, and of ſundry other Kings ſucceeding him.
REverendiſſimo Domino & Patri in Chriſto dilectiſſimo H. Dei gratia ſummoClauſ. 3. H. 3. m. 11. dorſ. Pontifici H. eadem gratia Rex Angliae, &c. ſalutem, & ſe & ſua omnia. Cum in noſtris ageret partibus merito nobis ſemper diligendus Venerabilis Pater. G. Titulo ſancti Martini, Presbyteri Cardinalis, vir utique tam fidelis quam conſulti pectoris, videns vidit Carleolenſis Eccleſiae deſolationem & ruinam, nec clauſis praeteriens oculis quod in confinio Regnorum Angliae & Scotiae ſit, eidem de mandato veſtro Paſtorem praefecit ſuae ſcientem domini caute diſponere, nobiſque pariter et regno noſtro volentem prodeſſe: hic eſt ille H. quondam Abbas Belli loci quem vere dicimus virum in agendis providum, tam Literarum ſcientia, quam moribus inſignitum, et quod potius collaudamus, in devotione Sanctae Romanae Eccleſiae paratiſſimum, et in fidelitate noſtra multipliciter expertum. Uerum cum idem Antiſtes ad reformationem Eccleſiae ſuae, multis bonis et poſſeſſionibus mutilatae diligentius intendat, ex relatione ejuſdem et praedeceſſorum noſtrorum Regum Angliae Cartarum inſpectione, nobis et Conſiliariis noſtris innotuit, Eccleſias ſubſcriptas ex conceſſione bonae memoriae Regis Henrici primi, in prima fundatione Eccleſiae Carieolenſis, eidem Collatas fuiſle, videlicet in Epiſcopatu Dunolmenſi, de aſſenſu Hugonis tunc Dunolmenſis Epiſcopi, Eccleſiam de Novo Caſtro, cum Capellis, & omnibus ad eam pertinentibus, Eccleſias de Newborne, & de Corbrigge, & de Rooberii, & de Wittingham, & de Werkwurth: & in Epiſcopatu Carleolenſis, Eccleſiam de Penret, cum quibuſdam aliis, & confirmatum fuit dictae Carleolenſi Eccleſiae, per Chartas Regum Angliae, ſcilicet praedicti Regis Henrici primi, & ſecundi, & Regis Richardi Avunculi noſtri, & Regis Johannis Patris noſtri, & per privilegia plurimorum Pontificum, ut memoratas Eccleſias in uſus proprios perpetuo poſſideret. Verum tamen tempore vacationis Carleolenſis Eccleſiae, alienatae ſunt ab ea et uſibus ſuis omnino ſubtractae jam dictae Eccleſiae per incuriam et negligentiam ejuſdem loci Canonicorum. Quod tanto gravius patimur, quanto minus Epiſcopali novimus dignitati ſufficere quae ſuis ſunt uſibus reſervata. De conſilio igitur noſtro pro eodem Epiſcopo, ad cujus honorem multo tenemur debito; Sanctitati veſtrae in omni devotione duximus ſupplicandum, ut attendentes, ſi placet, Eccleſiae Carleolenſis paupertatem, et quantis Pontificalem apicem neceſſe ſit honoribus extolli, quam in nullo vileſcere decet vel egere; revocatis, ſi placet, in irritum alienationibus dictarum Eccleſiarum factis temporibus quibus vacavit ſedes Carleolenſis, ipſas eidem Eccleſias reſtituere et confirmare velitis, in uſus et honorem ſui Pontificis, tanto benigniores noſtris precibus aures accommodantes, quanto libentius et propenſius nobis noſcitur valuiſſe, et in poſterum poſſe valere, ut de provectione ſua, quae noſtra eſt, una cum caeteris Apoſtolicae ſedis beneficiis ad humillimas gratias et perpetuas devotiones veſtrae debeamus aſſurgere ſanctitati.
Teſte Com. apud Weſtmonaſterium, Decimo ſeptimo die Februarii. Per eundem & P. Wint. & Juſtic.
VEnerabilibus Patribus & amicis in Chriſto chariſſimis Sanctae Romanae EccleſiaePat. 3 Hen. 3: m. 5. dorſo. Cardinalibus ſuis in omnibus. H. Dei gratia Rex Angliae, &c. ſalutem & debitam Sanctiſſimis Patribus devotionem. Cum adhuc in noſtris ageret partibus Venerabilis Pater G. titulo Sancti Martini Presbyter Cardinalis, merito nobis ſemper diligendus, de mandato Domini Papae Carleolenſi Eccleſiae, tunc vacanti Paſtorem prafecit idoneum, videlicet, H. quondam Abbatem Belli loci, virum utique in fidelitate noſtra multipliciter expertum, ſuae perutilem Eccleſiae, totique pariter Regno noſtro. Sane cum ſuam invenerit Eccleſiam tantis tempore vacationis ſuae poſſeſſiombus & honoribus mutilatam, videlicet Eccleſiis de Novo Caſtro, cum Capellis & pertinentiis ſuis, & de Neuborne, & de Corrbrigg, & de Reebrigg, & de Wintingham, & de Penred, quae ſibi conceſſae fuerant in uſus proprios in prima fundatione ſua a Rege Henrico primo, & aliis praedeceſſoribus noſtris Regibus Angliae, & per privilegia Romanorum Pontificum confirmatae ut Pontificali non ſufficiant quae ſibi ſunt reſervata, de Concilio noſtro, cui innotuerunt haec omnia veſtra duximus Sanctitati devotiſſimè ſupplicandum, ut eidem Epiſcopo fideli noſtro cui multo tenemur debito, ac Sanctae Romanae Eccleſiae devotiſſimo, ad reformationem Eccleſiae ſuae diligentius aspiranti. Si placet, aſſiſtere velitis in conſiliis et auriliis, quibus mediantibus ea quae diſperſa ſunt, et ab Eccleſia ſua per incuriam et negligentiam habitantium in ea Canonicorum alienata, ſibi reſtituta fuiſſe gratuletur, ut ſuis ſufficiat uſibus Epiſcopalis dignitas, quae nunc quaſi vileſcere cogitur et egere. Et quia provectionem ejuſdem Epiſcopi meritis fidelitatis ſuae multipliciter exigentibus, proprium reputamus, et reputare debemus honorem, veſtram ſibi gaudeat in hac parte diligentiam taliter affuiſſe, ut ad obſequia & condignas devotiones vobis diebus perpetuis arctius teneamur obligati. Teſte Domino P. Wintonienſi Epiſcopo, apud Weſtmonaſterium, Viceſimo quarto die Januarii, Anno Regni noſtri Tertio.
By theſe Records it is evident: 1. That King Henry the 1. originally founded the Biſhoprick of Kartiol, and endowed it with ſeveral impropriations by his own Regal Authority; that he and his Succeſſors ſetled and confirmed by their Charters ſundry Lands and impropriations thereon: and that it is the right, duty of our Kings, (as founders of Biſhopricks) to ſee the Lands and Revenues unduly alienated from them, reſtored, when there is juſt cauſe; which this King, (by reaſon of his infancy, being then under a Protector, and the Popes and Legates great uſurped power in England at that ſeaſon) could not eaſily effect by his Regal power, without the Popes and Cardinals aſſiſtance, the true occaſion of theſe his Letters to them.
King Henry having continual occaſions to make uſe of the Pope and Court ofAn. Dom. 1220 Rome about his Domeſtick and Foreign affairs, in the 4th. year of his reign conſtituted W. de St. Albin. his Proctor general therein, eſpecially againſt the Son of the Earl of March, in Picardy, who againſt his faith to King John his Father, to marry his Siſter, refuſed to do it, or to reſtore her without a ranſome; whereupon he deſired the Pope to command him to marry or reſtore her, or elſe to give order to two Biſhops he names, and a Dean, to Excommunicate him for his diſobedience, as theſe three Records atteſt.
VEnerabilibus in Chriſto Patribus & amicis chariſſimis, univerſis Epiſcopis, PreſbyterisPat. 4 Hen. 3. m. 5. & Diaconis, Sacro-ſanctae Eccleſiae Romanae Cardinalibus, H. Dei gratia Rex Angliae, &c. Eo ampliorem de dilectione veſtra gerentes fiduciam in noſtris & noſtrorum promovendis negotiis, novimus prudentiam veſtram circa ea fidelius elaboraſſe, mittimus ad vos dilectum noſtrum Willielmum de Sancto Albino, procuratorem noſtrum, ad impetrandum et contradicendum in omnibus noſtris et noſtrorum negotiis quae contra nos et noſtros fuerint propoſita in Curia Romana; Rogantes attentius ſinceritatem veſtram, ut cum fueritis ſuper hiis, ab eo ex parte noſtra requiſiti, de ſolita clementia veſtra velitis, ea quae honoris noſtri ſunt conſueta diligentia procurare. De negotio autem noſtro quod exponet idem plenius de Johan. primogenita ſorore noſtra H. de Lizen. per Dominum J. Patrem noſtrum pridem commiſſa, de qua traducenda fidei praeſtitit Sacramentum; vos duximus exorandos, quatenus laborare velitis, ſi placet, pleno effectu erga Dominum Papam, ut ſoror ipſa noſtra reſtituatur, quam ipſe fidei ſpreta religione ſuperinducta matre noſtra nobis reddere contradicit, volens nos per ipfius detentionem ad ejus redemptionem invitos compellere: Et rogamus vos, ut ſcribatur ſuper hoc Xancton. et Limovic. Epiſcopis, et Decanis Burdeg. ut niſi munitione praemiſſa illam nobis curaverit reſtituere, ad id per *Here p. 378.cenſuram Eccleſiaſticam rite compellatur. Teſte H. de Burgo, Juſticiario noſtro, apud Notingham Viceſimo die J▪ nii.