Concerning the English Liturgy, Discourse · Letter 2
ACcepi non ità pridem abs te (vir egregie) poſt Literas Anglicanas primo Martii ad me datas, alias 15to ejuſdem menſis Latinè exaratas, quae mihi priorum memoriam refricuerunt, anſam que praeſentem praebuerunt priores Anglicas relegendi, & (quoad per varias occaſiones licuit) utraſ que accuratiùs penſitandi. Poſt ſtudioſam ambarum collationem ſubiit animum mirari, unde tanta tâm que repentina mentis tuae & ſtyli (& non tantùm ut tu vis, idiomatis aut dialecti) immutatio. Nam
1. In Anglicis, Literarum commercium (quale antè habuimus) comperendinari voluiſti, donec in alium Comitatum te tranſtuleris, (ubi …ec antipathia meorum, nec ſympathia tuorum amicorum, ſuſpiciones in me, aut imputationes adverſum te ciere poterant,) & quae inter nos de temporalibus in ambiguo verſantur agitationes comp…tur.
In Latinis autem (cùm res & rationes noſtrae in eodem planè ſtatu eſſent quo priùs) en quaeſo tu quantum mutatus ab illo, qui ea nunc arripis & anticipas quae in aliud tempus anteà diſtuleras, & Saulum refers retrogradum, comitatem cum ferociâ commutando.
2. In Anglicis enim videbaris pro Liturgiâ Anglicanâ ſedato animo (ut pium Chriſtianum & prudentem Theologum decuit) modeſtum Antagoniſtam agere; in Latinis Romani potius pugilis pre Miſſali ſuo impetuosè decertantis perſonam geris. Nec tamen anteà non eras zelotes Scraphicus, (quem à te titulum conaris amoliri.) Saepius enim priuſquam calamum ad ſcribendum arripu…ſti, linguâ praefervidâ pro Rituali Anglico Anglicè depugnâſti. Ne que veram rationem reddis cur B…aventura dicatur Doctor S…rap…cus. Non enim (ut tu malè …ariolaris) illud ei indebatur cog…omentum, quod alias Eccleſias, praecipuè Graecam (lib. 1. Sent. diſt. 11.) caſtigaret, ſed quod in devotionibus verba flammantia proferre conſueverat, ut refert Tritemius apud Anton. Poſſevin. Apparat. Sac. Vol. 2. p. 232. & 233.
3. In Anglicis timidè & circumſpectè omnia profers, quae Magiſtratum publicum qu…que …edo atti…gunt. In Latinis temerè & audacter venenata ſpicula, (co…umelias & calumnîas atrociſſimas) jacularis, quae nemo ſani cerebri aliò (ex tuâ ſententiâ) ſpectare ſentiet, quam ut ſupremam hujus nationis autoritatem con…odiant, & populo reddant deſpicabilem, ſi Anglicè (ut fama fert) perinde probre…è loquaris ac Latinè ſcribis.
4. In Anglicis me non tantùm adeo civiliter ſed & honorificè (longè ſupra meritum meum fateor) excipis, ut pro Oraculo habeas, quod ſubinde conſulas. In Latinis, quaſi ſcripturientem Theologaſtrum, & extemporancae … farragini… aſſertorem vellicas? quae verba tam a…arulenta ſun… ut colocynthidem omninò ſaptant expuendam.
His & aliis (haud modic… momenti …) …aepius apud me reputatis, valdè dubius aninu per debt …, eum …ere omnino conſultius eſſet, an Reſponſionem (… poſſulabant Literae) adornare: quâ ver…bar ne aut … verbis quàm natura & officium ferunt, aut lenioribus quàm cauſa exigit, uti coge…er.Ludov. Vives do Adol…ſc. Inſtitut p. 5…9. E contra etiani ſi taccrem metuendum mihi erat, ne gloriandi occaſionem tibi darem, qui (qu…ntum ex dictis & dictatis tuis conjectare poſſum) eam avid…us quàm prudentiùs aucupatis,…riſtotle alone hath performed more very near in all parts of knowledge, then in anyone part thereof the whole world hath done. inaniter oſſentando lingua…um perit…m, quaſi Anglicè ſcribendo… on peſſis ex…è videri eruditus; cùm Graeci, à quibus omnium diſciplinarum fontes, mai ârunt, materno ſermone eas tradiderint diſcendas: & inter eos Ariſtoteles, communi omnium ſuffragio & Hookeri judicio ſingulari, totius mundi Philoſophorum Imperator, Graecè ſua varia velumina evulgaverit: & Lutherus Aphoriſmum ſuum de Linguis, cum comparatione inter Auguſtinum & Hieronymum,Hooker de Eccl. Pol. l. 1. p. 13. ſic concludat: Non idiò quiſquam eſt verè ſapiens (ſic nec verè doctus) quia Graecus eſt, Luther Tom. 1. ad Joh. Langium. fol. 52.vel Hebraeus, quandoquidem B. Hieronymus, quin que linguis monogloſſum Auguſtinum non adaequavit.
Hinc ut & labes eluam quas calamus tuus (bile tirctus) iis aſperſit, qui de Religione & Republicâ be…è meriti ſunt, deliberatum eſt mihi ſaepius, & nunc ſtat ſententia, in binis Literarum exemplaribus praenotatis, ea obelo meo conflgere, quae animadverſione meâ & retractatione tuâ digniſſima eſſe judicavi: & hoc, hiſce cancellis mihi circundatis.
1. De occaſione & cauſis diſſeram, quas mutationi ſermonis Anglici pro Latino praetexis.
2. De modo tuo tractandi controverſiam Liturgicam.
3. De materiâ quae eſt
1. Parergon
2. Ad propoſitum
in Literis tuis,
praecipuè Latinis.
4. De fine & effectu hujuſmodi concertationem ſecuturo.
De quibus quoties tibi quicquam objicio vel reſpondeo, lineis Literarum tuarum (unde tua depromo verba) figuris Arithmeticis notabo.
I. De Occaſione & cauſis, &c.
Primùm ais ex compromiſſo fieri ut quae inter nos eſt opinionum diſcrepantia Latino idiomate agitetur. Alucinaris, Domine; Nam, ut rem, ſeu potiùs reculam iſtam, à primordio repetam, ſic habet.1649. Viceſſimo ſexto die Februarii, cùm tu Liturgiam encomiis ſupra modum pro more tuo eveheres, ego monui ut quod affectu immodico, (uti rebar) aſſereres, momentis rationum tentares aſtruere, id te facturum ſpondebas, ſed Latino idiomate, reſpondi ſtatim, ſi formulam iſtam cultus pulici, adeò formoſam eſſe vendites, quaſi nullibi lentiginoſa aut naevina conſpiciatur, & rationibus fulcire nitereris, non poſſe (quod dixiſti) ſine inſigni ſacrilegio in Deum, & gravi animorum periculo à Sacris eliminari, Anglicè ſcriberé…ne an Latinè me pro Parliamento (cui geminum illud crimen intentas) compariturum hyperaſpiſten. Sed nunquam exiſtimavi expedire (multo minùs ex condicto ſtatui) ut quaeſtiones quae ad populi praxin ſpectant, de illorum haereditate ſpirituali (ut tuis verbis utar) quorum conſcientiis ſolutionibus conſulendum, ignoto popularibus idiomate ventilentur. Et eadem certè mens fuit eorum, qui hanc Serram reciprocarunt longè priuſquam tu & ego litigare caepimus. Non poſlunt te latere libri de Diſciplinâ & Liturgiâ polemici inter Doctorem Whitgiftum & Magiſtrum Cartwrightum; inter hunc & Magiſtrum Hookerum; inter Miniſtros Lincolnienſes & Huttenum; inter Doctorem Mortonum, (tunc Ceſt rienſem poſteà Dunelmenſem Epiſcopum) & Diaeceſeos ſuae aliquot Miniſtros; & inter Doctores Ameſium & Burgeſium: quibus accenſeri poſſunt multi alii: qui omnes iſtis controverſiis agitandis linguam illam crediderunt aliis commodiorem, quam tu conſultò profiteris in hâc noſtrâ controverſiâ declinare.
1. Quia (inquis) aequum eſt, ut quae ſunt propriae Scholaſticorum diſceptationes Scholaſticorum more diſcutiantur.
2. Quia non eſt aequum, ut Regina & Domina Theologia utatur linguâ ſervili & vernaculâ.
3. Quia Chriſtus in Cruce non minùs ſanctificavit Linguam Latinam, quàm Hebraeam.
4. Quia hoc peregrinum idioma liberabit te à metu crucis, i e ſeditionis accuſatione.
Quod ad primam cauſam attinet, docui anteà, & ratione & exemplis comprobavi dubia de Liturgiâ Anglicanâ non eſſe Scholaſticorum propria problemata, ſed documenta potiùs, ubi reſolvuntur, quae ad inſtructionem populi ſummopere conducunt.
Secunda cauſa pla…è Pontificia eſt, quae, ſiquid omnino valeat, valet ad arcendum Laicos (quo verbo mori loquendi potiùs quàm proprio judicio morem gero) à Sacrae Scripturae lectione, juxta Papae interdictum, ſed contra Chriſti edictum, Joh. 5. 39. & Apoſtoli Pauti ad Coloſſenſes 3. 16. Et quare quaeſo in hâc tuâ ratione per contemptum vocas cujuſ que Gentis linguam vulgarem Servilem & vernaculam, &c. Certè, ante & poſt confuſionem Babylonieam lingui Hebraea in Veteri Teſtamento ſervis perinde ac Dominis Iſraelitis materna fuit & communis: & nunc ipſi Judaeis Antichriſtianis, ubi que gentium degentibus, eſt erudita, & non ſine diſciplinâ tradita & edocta. Num ideo Theologia minùs dominabatur aut regnabat primaevis illis temporibus Hebraicts literis conſcripta & vocibus pronunciata quàm ſ…quioribus poſt diſperſionem Judaeorum ſeculis, quia Hebraea lingua ſervis juxtà ac dominis vulgaris erat? idéo que ſecundum te, Servilis ac vernacula?
Tertia cauſa ſecundae eſt adeò cognata ut Papiſmi rancidum odorem ſpiret cuibbet emunctae naris Proteſtanti. Nam ut prior contra Scriptur… verſiones in linguam cujuſque Gentis propriam, ſic haec pro Precibus Latinis, u…un que à populo non intellectis, militat, impotentior licet, ut & plera que omnia Pontificiorum argumenta. At velim à te doceri, Domine, unde ſit, & qualis linguae Latinae ſanctificatio. Chriſtus, inquis, in cruce non minùs ſanctificavit linguam Latinam quàm Hebraeam. Eſto, & hoc etiam, non magis ſanctificavit Hebraeam, quàm Latinam, aequales ergo, quoad iſtam ſanctificationem, ſunto: & inde ſequetur, neutram eſſe ſanctificatam, aequè ac utram que : & ſi alterutra ſancta lingua dici mereatur, erit non Latina ſed Hebraea; & illa ſanctificatio non eſt à cruce Chriſti arceſſenda, ſed ab uſu illius linguae in colloquiis inter Deum & populum ſuum, ab Adamo ad Moſen, & in ſcribendis ſacroſanctis Dei Oraculis, à Moſe ad Malschiam. Quod autem ad ſanctificationem ternionis iſtius linguarum attinet, ex inſcriptione tituli Crucis Chriſti Hebraicè, Graecè, ac Latinè, Joh. 1920. Luc. 23. 38. Si ex relatione ad Chriſtum ſanctitatem aliquam contraxerit, quidni & ipſa Crux, cui Chriſti corpus affixum erat? Si & hoc, num exiſtimas ſanctius te de patibulo pendentem, quàm in lecto jacentem, moriturum? Conſimilis quaeſtio moveri poteſt de clavis manus & pedes Servatoris perforantibus,Nil obſtat quo minùs aliquis ſincera fide & rectâ intentione, affectum & animum in ſolum Chriſtum intendens, labis Judae, & alia quae injuſtè Chriſtum tetigerunt, reverenter oſeuletur. Gab. de lanceâ latus ejus vulnerante, de coronâ ſpineâ & flagello caput & corpus Chriſti ſanguine ipſius pretioſiſſimo cruentantibus. Nec minùs appoſitè quaeri poteſt de ſputo in factem formoſiſſimam projecto, & de manibus eorum qui colaphos ei inflixerunt, num contactu violento ſanctificationem aliquam extuderint. Nec non de Judae labiis, num oſculo proditorio aliquam virtutem … Chriſti genâ elicuerint, unde & ipſa reverenter oſculentur, ut Gabrieli Vaſquez Jeſuitae comminiſci placuit, &, quod eſt aequè ſtultum etſi ſpecie minùs impium, Aſinum cui Chriſtus inſidebat rectè potuiſſe adwari: quod eſt ejuſdem cerebri febricitantis ſomnium.Vaſqu. de Aderatione, l. 3. diſp. 2. c. 6. num. 76. p. 504.
Ad quartam rationem reſpondeo, multo tutiùs potuiſſe te argumentis pro Liturgiâ Anglicè modeſtè dimicare, quàm in eos quos teneris revereri tot aculeata convitia projicere,Vaſqu. ibid. p. 504. & 505. quod in Latinis Literis affatim feciſti. Nam nonne Latinè ſciunt qui te poſſunt ad civile Tribunal fiſtere & ad poenas maledictorum poſcere? Haec de occaſione & cauſis quae te ab Anglico ad Latinum idioma tranſtulerunt.
II. De Doctoris modo tractandi controverſiam Liturgicam.
Ad ſecundam partem tranſeo, quae eſt de modo tuo tractandi controverſiam Liturgicam. Et is certè ne que Theologiam ſapit, ne que Logicam. Cum enim Literae tuae Latinae 133 lineis conſtent, ſupra 100 impendis affectibus indulgendis, reliquas ferè omnes Socraticè interrogando, vel dictatoriè definiendo potiùs quàm dubitandi aut aſſerendi rationes aſſignando.Diog. Laërt. in vita Pyrrbox. p. 675. Dicis (non ut Pyrrhonius Zeteticus, ſed ut dogmatiſtes Pythagoricus) Liturgiam excommunicare à communione ſanctorum, nihil aliud eſt quàm ſcandali & ſacrilegii reatum contrahere. Sed dicis tantummodò, non probas. Nam Textus ex Marci 11. antè à te citatus, non eò ſponte tendit, ſed tu per vim eum trahere conaris, ut ſuo loco docebitur. Praetereà, quantum totâ ſerie & contextu orationis ab illâ charitate deſciveris, quam in fronte Literarum profitebaris, & quae veritati indagandae plurimum conducit, patebit opinor ipſi tibi, ubi deferbuit i…a, relegenti.
III. De Materiâ.
Tertium quod mihi propoſui in Literis tuis, praecipuè Latinis, perpendendum, eſt Materia, & ea quidem multifaria, quam ego antè diſtinxi in parerga & ad propoſitum ſpectantia.
I. De Parergis, quae ſunt partim
Devotiones
Invectivae.
1. Devotiones tuae erga Crucem & Crucifixum, loco non ſuo fuſae, ejuſmodi ſunt, ut alius fortaſſe ſi eas legeret, te Franciſcum, gregis fraterculorum ſui nominis fundatorem, in iis referre diceret, me tacente. 1. Invectivae, quae ſunt variae. 1. In Judaizantes Chriſtianos, qui Jeſum rurſum, ut tu vis, crucifigunt, & inſcriptionem illam, Hic eſt Rex Judaeorum nou atramento ſed ſanguine delineant, qui derident, & dum oſtentant crucifigunt. Qui, quaeſo, ſunt iſti Judaizantes Chriſtiani? ubi loci agunt, oſtentant, derident, & Chriſtum crucifigunt? Cauſam Chriſti, ſeu potiùs Gentis Anglicanae jura, & privilegia Parliamenti inter noſtrates ad ſanguinis Chriſtiani effuſionem deveniſſe nemo eſt qui non novit, nemo bonus qui non luget. Sed utri parti Bellatorum dabis inſcriptionis iſtius ex atramento in cruorem tranſmutationem? Poteram hic citra injuriam, ductum orationis tuae ſequendo, te dilemmate bicorni petere, & eo te adigere, ut vel in commilitium, cui omnia ſalva & glorioſa cupiebas, tam diram accuſationem (quod prae amore non velis) vel in Parliamentarium Exercitum, (quod prae timore non audes) vibrâſſe pateat.Aug. contra Petil. Donatiſt. lib. 1. c. 29. Tom. 7. par. 1. p. 104. Sed malim, quemadmodum ait Auguſtinus, ut ſine ſuperbiâ de veritate praeſumer…, ſic ſine ſaevittâ pro veritate certare.
2. Fervidè inveheris in ejuſmodi hujus aetatis Miniſtros, & non eſt difficile divinare, te illos maximè intelligere, qui minimè ſuſtinent praeduro quorundam Praelatorum jugo colla ſubdere; quibus competere putas graviſſimam Prophetae Jeremiae increpationem, Jer. 5. 30, 31. Res ſtupenda & horrenda fit in terrâ hâs Prophetae ipſi prophetant falò, & ſacerdotes dominatum exercent horam operâ, & populus meus ita amant; quid autem ſacturi eſſetis tandem? ac ſi foreign tantum iis liccat quibus ne foreign quidem licet. Quae verba (quantum temporum diverſa ratio patitur; Prophetas enim, quales Jeremias habuit ſibi foreign & aemulos, non habemus) facile fuerit in bene multos inſulatos Praeſules & corum praelaturientes Sacellanos retorquere. Nonne enim Domini Epiſcopi non in plebem modò ſed in Clerum Domini (pro nihilo ducentes, foreign) foreign ſatagebant? Retroſpice precor, revolve annos proximè ante inchoatum hoc Parliamentum elapſos, quibus quàm elato ſpiritu, quàm targido faſtu, quàm ſuperciltoſo & ſevero Dominatu quidam imperitarint alus, praecipuè fratribus compresbyteris, nec te clam eſt, ne que quenquam alium eſſe poteſt, qui vel ultimae Synodi Epiſcopalis canonem ſextum penſiculatiûs perlegerit. Mihi certè non ſemel obſervanti quàm imperior…è quidam Epiſcopi ſuperpelliceum Paſtoribus & Praelectoribus Theologicis ingererent, viſi ſunt Judices Judaicos albis inequitantes aſinis aemulari. Quorum (etſi praegravi) jugo non me ſentio ſic exacerbatum ut d…ffitear multos fuiſſe olim imò & etiamnum ſupereſſe aliquot Epiſcopos, ut eruditione & pietate, ſic humilitate & manſuetudine ſpectabiles. Qui ſi Minſtri totos ipſorum arbitratui ſeſe dederent, non ut magiſtri rigidi aut Aegyptii exactores duriter tractarent, ſed ut fratres comi familiaritate excipere dignarentur. Hujuſmodi nolim quenquam pennâ meâ fieri vel uno pilo nig…orem.
Tertia Invectiva in Eccl…ſiam fertur: in quâ cauſaris non licere tibi quicquam dogmaticè ſtatuere, in iſtâc aetate, quae ſanam doctrinam non ferat, quod pudendum, nec in hâc Eccle…iâ, quae nullam non ſanam ferat, quod dolendum. Sed haec, ut arena ſine calce, minimè cohaerent. Nam aequipollentiae regulis ità reſpondet Antitheſis, inter ſanam doctrinam non ferat, & nullam non ſanam ferat, ut menti tuae omnino diſſideat. Verba enim poſteriora innuunt Eccleſiam, nullam praeter ſanam doctrinam probaturam, vel paſſuram. Sed de hoc, niſi devius aequi, non diceres dolendum; cùm dolendum eſſet potiùs de contrario, ſcilicet ſi Eccleſia quamlibet non ſanam ſeu falſam doctrinam ferret Et ſi Eccleſiam noſtram hujus adeò nefandi adiaphoriſmi auſus es incuſare, ad reſipiſcentiam & palinodiam vocandus es; cùm apertè conſtet Magiſtratum & Miniſterium Anglicanum, ſociatis conſiliis & conatribus, erroribus, haereſibus & blaſphemiis obſtitiſſe Et corum certè maximè intereſt Religionis puritatem ab omni doctrinae corruptricis labe (quoad poterunt) uſquequa que ſartam tectam conſervare. In Apologiâ pro magiſtratibus, p…aeſertim pro ſummis, in quos ni metus aliquatenus te cohiberet, genumum vehementiſſimè defigeres, duo te docebo. Alterum, ut à ce …í que ſimilibus (iniquiſſimis ſupremi Senatus aeſ…imatoribus) in …aereſibus cenſendis & haereticis coercendis diſſideant. Alterum quout que in occurſum inverint, rè tales qui ſint in animarum perniciem aut periculum ampliùs proficerent.
Quod ad prius ſpectat, vobis (non illis) haereſis eſt Epiſcoporum regimen Tyrannicum, Liturgiae cuitum, (ſi non ſubjectivè, certè objectivè) ſuperſtitioſum, & …aeremonias caſſas & evanidas averſari. Ferre non ſanam doctrinam vobis (non illis) eſt, non ferire Anathemate, aut cuſtodiae non tradere, & ad capitale Tribunal non rapere, circa ſanam doctrinam haeſitantes Chriſtianos; & errorem, aliquâ neceſſitate cogente, ad tempus tolerare, (cùm ſalvâ pace publicâ adhuc tollere non poſſint) vobis (non illis) eſt perfidè Religionem prodere, & haereſi fancire patrocinium.
Sed alia mens eſt, alius animus eorum, (uti ex dictis & mox dicendis conſtabit) qui Reipublicae ſacrae & civili praeſunt, nimirum nolunt, & fortè prae timore Dei non audent, in Religionis negotio, Anglicani ſumm: Conſiſtorii, ſive Curiae ſupremae clerolaicae, aut Scoticani Presbyterii Independentis (Independentis inquam, quatenus ſuperiorem poteſtatem in terris agnoſcit nullam) aſperitatem imitari, rè veritati luculentiùs illuſtrandae & ulterius propagandae januam clanderent, & peſſulum ei obderent, aut in conſcientias (adhuc tenellas) pro cha…tate fraternâ autoritatem planè deſpoticam exercere viderentur.
Poſterius quod attinet, de Magiſtratibus probatur, eos non prob…re aut quamlibet non ſanam doctrinam ferre, ex variis edictis Parliamenti. Ut
1. Edicto de ſolenni Jejunio (die Jovis, Febr. 4. 1646) ad placandum Deum, nè ob iſtam cauſam, (ſcilicet ob haereſes & blaſphemias, ſceleratiſſimâ audaciâ paſſim ſparſas) ira Dei in Gentem-noſtram exardeſceret ad vindictam.
2. Edicto Maii 2o, 1648. in quo paena ſtatuitur in illos qui haereticam pravitatem profitentur.
3. Edicto de Jejunio Febr. 28. 1649. ob cauſam priori parilem.
4. Edicto de ſtrictè inquirendo in librum blaſphemum, dictum Volumen volans, Angli…. Titul. erat. The flying Roll.Zechar. 5. 2. & in alium adverſus mutationem Sabbati Judaici in diem Dominicum, & in libri autorem, & Typographum, & de omnibus exemplaribus igni tradendis, & hoc nuperrimè, non ante duas planè ſeptimanas.
De Miniſtris idem patet ex multis & inſtantibus eorum Petitionibus, Declarationibus, & Querimoniis, contra errores, haereſes & blaſphemias, complurium ſubſcriptionibus atteſtatis, & (per prelum) publici juris factis: quibus ante ſeſquiannum Eccleſiae Scoticanae Presbyteris de Religione noſtrate ita ſatiſfactum eſt, ut inde Parliamento ſuo conſilium dederint, nè bellum moverent aut arma capeſſerent, ſub praetextu haereſeos extirpandae, ad noſtram Angliam invadendam.
Quartam invectivam ſtringis in eos, qui ſerpentes, aſpides, & dracones in domo Dei venditant, & ex co inſers, ſi Chriſtus. Joh. 2. 15. flagello è funiculis facto fortiter verber…verit eos qui … domo Patris ſui columbas & boves & oves vendebant, quae Deo accepta erant in ſacrificiis, certè nobis conſtruxerit flagellum ex ſcorpionibus. Quos hic intelligas ſacrilegos caupones me quidem latet. Si (uti puto) haereticos concionatores, qui populo lethifera opinionum portenta propinant, Reſponſionem habes in modò à me dictis: quibus hoc tantùm adjicio, Iſtiuſmodi Africanis mercatoribus, qui ſemper aliquid apportant monſtri, Templorum valvas (quae tuo ſenſu magis mechanico quàm Theologico, domus Dei ſunt) non communiter patere, ſed ut plurimum occludi & obſerari. Quinetiam benè nôrunt ipſi, qui ſerpentes, aſpides & dracones alunt, antra, ſpeluncas & latibula, potiùs iis quaerenda eſſe, quàm loca publico cultui dicata; qualia non modo fugiunt, ſed & per improperium ex odio & contemptu turritas aut pyramidatas domos vocitant. Steeple-houſes.Sub hoc titulo Invectivarum, multa alia ex eodem ſpineto deſumpta tela praeterire prudentius eſſe duxi quàm repugnando retundere. Et reverà me jam caepit taedium tam fupervacanei laboris ulteri…s proferendi.
Quinta Invectiva, diverſi generis eſt à praenotatis, quam, ut morbum [Noli me tangere] intactam relinquerem, niſi in Literis non ſemel, & in colloquio ſaepè & importunè prodidiſſes.
Eſt que de amiſſis facultatibus, & ejectione è tentorio tuo, ac ſi omnino praeter meritum tuum, imò & propter zelum domus Dei te domo tuâ Judices à Parliamento deſignati exegiſſent! Beati, inquis, qui habitant in domo tuâ, ne… minùs beati qui non habitant in domo ſuâ. ſi ideò non habitant in domo ſuâ▪ quia in demo tuâ habitant. Equibus verbis quis ſanus ſenſus erui poteſt, qui non in illorum autoritatem & integritatem irruat, & injuſtitiam impietatem que iis nefariam exprobret, qui quantumvis inviſi tibi ſunt, adeo juſti audiunt ut nullo corruptorio mun…re, vel latum unguem, à ſemitâ juſtitiae dimoveri poſſint: & adeo pii, ut nihil habeant antiquius quàm ut domo Dei fideles diſpenſatores praeficiant, qui dent ſamiliae fidei dimenſum ſuum tempore praeſtituto, Luc. 12. 42? Et cùm me facias illorum in te latae ſententiae (adeó que ex tuo ſenſu, ſceleris) participem, tui ſaltem, juris, praeproperae prenſationis reum: iſthac calumniâ in veritatemne, an in charitatem turpius peccaveris …aud facile ſuerit dijudicare. Dememiniſſe nam que non debes, & ut meus fert animus non potes, te ſaepius hanc mihi injuriam ſtomachabundè objeciſſe in colloquiis noſtris, & toties me meam innocentiam ſic aſſeruiſſe ut omnem iſtiuſmodi ſuſpicionem ex animo tuo penitus averruncarem. Sed adhuc ſ…rdo me ceciniſſe video, cùm identidem recurrat, quaſi ſub cineribus (ut redaccendi poſſet) recondita non reſtincta. Fortaſſe non tanti me facis ut tibi curae ſit Apologiam meam meminiſſe. Sed, ut ut apud te vileſcat aeſtimatio mea, tuâ tamen intereſt judicium tuum errori, charitatem livori aut invidiae nequaquam prodere. Quod nè deincepe fiat …mae tuae & famae meae, hiſce ſcriptis aſſertionibus (… D…um omniſcium & omnipotentem teſtem appoli…,) conſultum capio: q…a… …memoriae tuae ſubſidium, & ad ſapiendum inter …os eo … diſſidium …n fu…urum, tibi cairographo meo conſignatas mitto. Verba enim avolant, voce prolata, dum Litera ſcripta manet.
Primùm, aſſero & aſſevero, me nunquam, quod memini, de Rectoriâ B quicquam cogitâſ…e, vel audiviſſe, multo minùs ambiviſſe, priu…quam vacantis Eccleſiae praefectura mihi ab illis proponebatur quorum maximè intererat curae animarum vigilantiſſimè proſpicere.
2. Cùm de…ega…orum judicum confeſſus, pro ſpoliatis Miniſtris Weſtmonaſt…rii agentium, me tibi ſuccenturiare deſignarent, non antè ab illis concluſum erat, ne que à me officium aut beneficium acceptum, quàm à delegatis judicibus hujus Comitatus (qui te mulctârunt Rectoriâ) certiores facti eramus per Teſtimonium trinâ ſubſcriptione illorum ratum, te fuiſſe 4to Septembris antè exauctoratum.
3. Octobris 13. Autoritate, quae ſummâ rer…m potitur, miſſus & munitus, ad curam paſtoralem ſuſcipiendam, huc me contuli, illud enim & Religio monebat, & mandabant ii qui me tibi ſucceſſorem dabant.
4. Ad omnem injuriae praetextum amoliendum adduxi mecum Decretum Exauctorationis tuae Apographum, & Amanuenſem ipſum, qui ex officio tranſcripſit, ut ſiquid dubitationis de cauſae cognitione, diſcuſſione, aut concluſione oriretur, ille, qui omnibus interfuit, reſponderet, & reſpondendo tibi plenè ſatisfaceret, qui … juſtiſſimo proceſſu fuiſſe peracta teſtabatur, id que ex Decreto pro q…ntâ parte, partim nunc agnoſcis. Qualiter antem … dum contradicenti in os tibi obſtitir,M. C. Delegatorum Com. Berk. Commentarienſ. …e Sabb. … à te habitam, exceperis, convenit … …entiam recorderis, & ut ille ad charitatem & indulge ….
5. Cùm tu, per Petition… … Weſtmonaſterienſes Delegatos, moveres ut ſu… de & pro me Decretum, per alquot dies ſuſpenderent, praetensâ ſpe judices Redingi ſedentes Cauſam recognituros, & ſententiam ſuam in te latem reſciſſuros, me iſtius ſollicitationis prorſus inſcio, ideó que in contrarium nihil moliente, Reſponſum ab amico, uti ſcribis, honorando accepiſti, id nullo modo ab iis conceſſum iri.
6. Hoc nuncio accepto per. Literas à me petiiſti (& ego aſſenſum ſtatim praebui) in aedibus Rectoriae commorandi ſpatium ad 25 Martii, aut primum Aprilis. Et in iis profeſſus es, quandoqùidem tibi Beneficio frui non liceret mihi libentiùs te …ſſurum quàm alii cuiquam. Veruntamen aliàs ità te geris, quaſi ludum exerceres tuo nomini cognatum, Apodidraſcindam, Anglicè, Hide and Se…k. Junius autem ſic deſcrib…t. Apo…idraſcinda pu…ritae lu…us quo obstrictis ei qui in medio ſedet oculis caeteri in latebras ſeſe abdunt. Mox d…o ſigno dum ille latentes veſtigat, ii ad ſedem ejus tanquam ad metam recipientes ſe praevertere illum ſaiagunt. Jun Nomenclat. de luſor. p. 218.alcernatim occultando quod prodideras, & prodendo quod occultaveras. Nam tum antè tum ex eo tempore, conqueſtus es meam quâ polleo apud Parliamentum gratiam te jure tuo & facultatibus ſpoliâſſe, aut jam ſpoliato ſpem reſtituendi omnem praecidiſſe; contrà quàm vel expectabas vel metuebas ſi alii cuipiam paſtori populum de Br. concredidiſſent. Putabas enim, ut ex variis tuis dictis intellexi, adverſariorum erga te animos emollitos, aut adverſum te eorum poteſtatem euervatam, & judicum favorem tibi conciliandum fore, ſi cùm alio athleta tibi-colluctandum eſſet: cùm luculentiſſimè mihi conſtet (& quandocun que cupis teſtatiſſimum tibi faciam) niſi ego antè 16•m Octobris huc appuliſſem, eodem ipſo die redintegratam fuiſſe in te querelam coram iis judicibus qui ſententiis ferendis & fi…mandis robora referre malunt quàm arundines: quod uti que ſciviſſes infelicitèr ſi contigiſſet novato examine experiri, ſeu (ut verbo utar quod eventui magis congruat) periclitari. At ſi, ex ſententia tuâ recognitio cauſae concederetur, non ilico voti compos fieres, niſi & Deleg…ti Weſtmonaſterienſes reſciſſionem ſui ordinis definitivi recenſioni deliberativae (iterum fortaſſe recenſendae) ſic accommodâſſent ut ſuae autoritati prudentiae & conſtantiae non conſtarent; quod tibi, (i rationem non affectum conſulas) non erat vel expectandum vel expetendum: cùm quod multo minus eſt & tempeſtiviùs quàm deinceps fieri potuit, ubi ab amicis tui gratia petebatur, pernegârint: tempeſtivius inquam multo tum quàm impraeſentiarum, quia mihi chirographo & facto Rectoriae poſſeſſionem (undecim legis titulos ſive puncta, ut paraemia cenſet) tradidiſti: & ego cautione ſub gravi multâ teneor grandem pecuniae ſulmmam pro bonis, valdè carè divenditis, tibi die praefinito pendere.
Coronidis loco hoc unum ex antè dictis conſectarium addam, viz. me nullam tibi injuriam intuliſſe, illum occupando (non aucupando) locum quem poſſidere diutiùs non potuiſti: quia ſuperior poteſtas quae te officio & beneficio privavit, (quantillicun que tu facis) de autoritate libertate, bonis, fundis, vitis, omnium utriuſ que regni Angliae & Hiberniae ſubditorum decernit, in me utrum que contulit. Utrum que inquam, id que ſummâ aequitate, ſive populus ſpectetur ſive miniſter. Quod ad populum, Servator Chriſtus, Marc. 6. 34. Commiſeratione intimâ commotus eſt ſuper iis qui erant ut oves non habentes paſtores. Ergo cùm tibi non permiſſum ſit docere populum, pietatis & charitatis erat eos aliis docendos tradere. Et quod ad Miniſtrum, dignus eſt operarius mercede ſuâ, Luc. 10. 7. inquit idem ſummus & ſolus doctor infallibilis. Nota, mercede ſuâ, quâ operarius eſt, nè dicas mercede tuâ, qui non operaris. Proinde dato ſed non conceſſo, aliquid injuſtum in hoc negotio geſtum eſſe, hoc equidem eſſet, mihi laboranti quintam decidi partem fructuum, & tibi, tanquam Pharaoni non laboranti, Gen. 47. 24, 26. eandem aſſignari. Sed inſtas te Rectorem hujus Eccleſiae etiamnum eſſe, me autem Curionem tibi ſuffectum & annuo ducentarum librarum cenſu à te donatum. Sic quï tibi admodùm favebat ex tuo ipſius ore in prandio funebri ante paucos dies prodidit. Reſpondeo, Si iſtius tituli (Rectoris ſcilicet typhus arrideat, tituli ſine re, mihi quidem non diſplicebit, quandoquidem
1. Multi ſunt Reges merè titulares, qui dominio potiri nunquam expectant quod titulo ſibi quotidiè vendicant.
2. Quia adeò benignum habeo Dominum qui domo diſcedit ſuâ ut mihi de idoneo habitaculo accommodet, & adeò munificum ut ampliſſimum ſalarium laboris (ſi non verborum pleonaſmo magis quàm reverà, quod verendum eſt) largiatur.
3. Quia eò humilitatis ſe demiſit, ut coccinatus Doctor cùm ſit, & linguarum peritiâ (quam in Literis oſtentat) multis antiquorum Patrum eruditior, non dedignetur ſub pullato Preſbytero Curione ſuo Curionem agere; quod ſuperiore ſeptimanâ & aliàs dixit, etſi mihi ſoli, ſine arbitris.
Hiſce innocentiae meae & calumniae tuae liquidiſſimis indiciis (aliis, quae Anglica tua petulentia importuna & petulca magis quàm ut ferri debeat, Anglicè fortaſſis extorquebit, in aliam occaſionem reſervatis) Parergâ dimittam. De quibus jam ſatis, imò multo nimis niſi tibi, cujus veſtigiis mihi erat inſiſtendum, longè nimiùm in iis expatiari libuiſſet.
II. De Materiâ Cauſae conjunctiore.
1. De vituperio tuo Precum conceptarum. 2. De Hookeri laude. 3. De laude Liturgiae.
Jam ad ea quae ſunt Cauſae affiniora, gradu quamlibet diverſo, deſcendam. Quaedam enim eminùs eam aſpiciunt, quaedam cominùs. Prioris generis ſunt 1. Vituperium Enthuſiaſmi, ſeu extemporaneae colocynthidis (ut vocas) in Precibus fundendis. 2. Laus Hookeri, totius aeconomiae caeremoniarum aſſertoris ſtudioſiſſimi. 3. Ipſius Liturgiae Anglicanae encomium.
Quod ad Primum attinet: videris dicterium illud acerbum in Preces conceptas, nulli verborum formulae aſtrictas, de quibus inter nos eſt diſcrepans opinio, ſic intorquere, quaſi nihil intereſſet inter formulae iſtius verborum ſervitutem & enthuſiaſmum, quem ſatis catachreſticè, extemporaneae vocas colocynthidis farraginem. Nam colocynthis hujuſmodi res eſt, farrago plurium & diverſorum, praecipuè granorum frumenti, compoſitio aut miſtura. Et illud ſancti Prophetae praxis religioſa probat, Cor meum bonam materiam meditatur, & lingua mea eſt graphium expediti ſcriptoris, Pſalm. 45. 1. Verba que poë…ae & prophetae ethnici (nam tales eodem titulo nonnunquam inſigniuntur,Horat. de Art. Poëtic. Tit. 1. 12.) recta ratio dictat, Verbá que praevi am r…m non invita ſequentur, non minùs precibus ad Deum quàm concionibus ad populum competere. Et de Enthuſiaſmo, utcun que ſint qui immediatum & ſine omni cogitatione praeviâ praeſentaneum Spiritus afflatum jactent quem non habent: quos Sapiens aſſimilat nubibus & ventis ſiné pluviâ, Prov. 25. 14. velim tamen ut nè ſuperciliosè nimis de Precibus conceptis praecipites ſententiam, nè fortè contumeliosè adeo que periculosè impingas in prophetiam de Spiritus effuſione inter orandum ſpiritubus noſtris adminiculo, Zich. 12. 10. Joel 2. 28. Act. 2 14. Rom 8. 26.
2. Hookerum effuſionis laudibus ſic evehis. Habes Hookerum judicii paenè divini & modeſtiae pluſquam humanae, in cujus judi i… mille Theoleges, mille mille Scholaſtices reperies. Judicium ille ſuum patribus noſtris reliquit: O ſi & modeſtiam nobis filiis reliquiſſit. Si Hookerus-tanti aeſtimandus ſit, ob nihil ferè aliud quam quòd de & pro Regimine Eccleſiae & Liturgia ſcripſit, tibi quidem praeſti…iſſet hac controverſiâ omnino ſuperſedere & me ad illum ablegare informandum quàm hoc tibi & mihi negotium tam inutiliter faceſſere. Sed ignoſcas mihi, Domine Doctor, ſi phantaſiam tuam de judicio Hookeri non agnoſcam. Et forteſſe tua tam immodica de illo praedicatio ſic excipietur ut meioſis de illo tuae auxeſi par, quaſi lege talionis, referatur: ſecundum illud Solomonis, Qui benedicit amico ſuo voce magna marè ſurgendo maledicto imputabitur ei, Pro. 27. 14. Ego quidem perlectis ejus quin que libris politiae Eccleſiaſticae cum aliis opuſculis, & accuratè notatis, ante annos viginti, exiſtimavi Autorem virum doctum, diſertum, Richard Hooker, a Divine to be imi ated for his modeſty, temperance, meekneſs, and other vertues: and famous for his manifold commendation in learning, as his Books of Eccleſiaſticall Polity ſet forth in Engliſh, and moſt worthy to be turned into Latine, may a…undantly reſtifie. So Camd. Hiſt. of Queen Eliſab. Ann. 1599. & 1600. p. 514.& modeſtum. Nec invidebo illi Camdeni ercomium, nec gravabor ermarginalem ſedem aſſignare, (etiamſi ſint qui exuberantiam in illius verbis obſervert minimè probandam) ex tertia editione Anglica, utpote omnibus aliis locupletiore. Attamen hoc inter legendum me ſaepiùs malè habuit quod multoties pro nervis & lacertis ſive confirmationis cauſae ſuae ſive confutationis alienae verborum phaleras & ſententiarum apophoreta lectoribus proponat, & quod aliquando profiteatur ſe nolle rationibus ab adverſario adductis reſpondere.Dr Mor…n. Eſt & aliud quod in illo cauſatus eſt vir ob varia & perdocta ipſius dictata Anglica & Latina typis mandata apud exteros juxta & noſtrates celebris, ſcil. nimis operoſa & circumducta illius eſt obſcuritas pleriſ que in locis, quam affectatam ideô que putidiuſculam putabat; quám que adeô offensè tulit ut non potuerit ſuae patientiae imperare aut a genio ſuo impetrare ut vel primum Eccleſiaſticae Politiae librum perlegere ſuſtireret: qu…m hac cenſui â perſtrictum ſubiracundè ſepoſuit, Si non vis intelligi debes negligi. Idem vitium & multa alia in illo autore nigro carbone notantur ab aliis, praeſertim à quibuſdam Proteſtantibus generoſis in Anglicis Literis ad ipſum Hookerum adhuc viventem datis,Your books be ſo long and tedious, as we verily think the like hard to be found, faire differing from the holy Scripture, and nothing after the frame of the Writings of the Reverend and Learned Writers o… our Church. Your I refaces and Diſc…urſes before you come to the queſtion, are ſo long and mingled with all kinde of matters, that we may ask whether your m…aning be not to ſhew your ſelf ſome extraordinary Rabbi, or ſome great Pythagoras, that injoin your Schol…rs, or your adverſaries to five years ſilence before they can be perfect in your meaning. So in an Engliſh Letter of certain Gentlemen directed to Mr Hooker, and printed Ann. 1599. p. 44. quibus dum Dr Coivellus pro libris Hookeri ſe vindicem oppoſuit non ità ſelicitèr eo functus eſt officio ut non ſuam a ſtimationem magis laeſerit quàm illius eſt opitulatus. Sed haec miſla facio, cum mihi non ſit cordi raevis doctorum immorari, & tibi fortè cordolio fuerit refricare memoriam eorum quae tuae de Hookero ce…ſioni ſic ex diametro repugnant. Hec autem non eſſe omittendum, ſed & dicendum & preſſiùs in te urgendum judico, Si modeſtiam Hookeri ità ſuſpiciendam ducis, quare quaeſo tam ſegniter & tot paraſangis illum à tergo ſequeris ſine ulla aemulatione aut imitatione illius virtutis quem ſic encomiis effers? quàm immodeſtè abs te dictum eſt, mille Theologos mille mille …holeſticos in illo reperiri! Num tu tot Theologos, tot Schola…icos legiſti, & tam accuratè ad comparationis trutinam exegiſti ut poſſis ſine arrogantia inſigni talem ſententiam ferre? Pra…tercà quàm longè abes ab illius modeſtia quem ità luxuriosè laudas, cùm in unis tuis Literis Latinis plura profuderis maledicta in eos quos pro adverſariis habes quàm Hookerus in qui…que ſuis libris praenotatis!I deſire to have no gall in my ink, and I hope to find no gall in yours. q…bus quantum ab ea lege cha…itatis & candoris declinaveris quam inter nos in Literis materno idiomate dictatis ſanc… cupiebas, aut cupere fingebas, tuum erit has cum illis conſerendo verecundè recenſere.
De Liturgiâ Anglicanà.
3. Liturgiam Anglicaram cumula…è laudas tum in Anglicis Literis tum in Latinis. In Anglicis, ais Liturgiam Anglicanam maximè conducere ad gloriam Dei & populi ſalutare …onum promovendum non modò noſtratium ſed & Proteſtantium omnium conſenſu. Deinde dicis fuiſſe multis annis Eccleſiae Anglican…e ſtolam ſeu pallam praecipuam ad ornamentum Eccleſiis reformatis & ad diſtinctionem earum à non-reformatis. In Latinis vocas codicem Liturgicum (mihi à te commodatum) Patris tui quondam glorioſiſſimam ſupellectilem, quam prae oculis te charam habuiſſe ſemper & habitarum profiteris. Et proximis verbis me mones ut expandam ulteriùs, introſpiciam, & intimiùs ſpectem nihil me inventurum polliceris quod idolum aut menti objiciat aut oculis repraeſentet, niſi forſan ipſa ſculptura literarum pro ſuperſtitiont Babylonica reputanda ſit, & illud, Non facies tibi ſculptile artem Typographicam eliminare debet. In his verbis quàm multa ſunt quae cenſoriam virgam juſtiſſimè merentur.
1. Quòd dicis iſtam cultus divini formam (prae aliis) finibus praecipuis Dei gloriae & populi ſalutari bono inſervire: cujus contrarium ſolidiſſimis argumentis & luculentiſſimis exemplis aliàs evictum iri in me recipis, quandoquidem nequeunt in hujus loci anguſtias ſine notabili veritatis praejudicio coarctari.
2. Quia hoc ex conſenſu omnium Proteſtantium in communi aſſeris: quod nunquam legitimis teſtimoniis probatum dabis, cùm nequeas opinor exemplum vel unius Eccleſiae reformatae extra noſtram Anglicam & Hyberniam (Eccleſiâ profugorum ex Angliâ tempore perſecutionis Marianae exceptâ) proferre, quae juxta illud praeſcriptum Deum publicè coluerit: quod proculdubio feciſſent ſi tanti, ut tu refers, Liturgiam Anglicanam aeſtimàſſent.
3. Ubi Liturgiam ſtolam vel pallam ornamentum vocas Eccleſiarum reformatarum & diſtinctionem earum ab Eccleſiis non-reformatis, duriuſculâ ſanè catachreſi uteris: cùm ſtola ſeu palla ſit indumentum perſonale ſuperpelliceo & epomidi potiùs quàm Liturgiae (merè reali) applicandum.
4. Commonitorium de expandendo, introſpiciendo, intimiùs ſpectando Liturgiam importunè & inopportunè mihi obtrudis, tanquam adhuc id mihi faciendum eſſet quod fortaſſe antequam tu ex ephebis exceſſiſt… & dudum feci ſaepiùs & forſitan intimiùs attentiùs & accuratiùs, quàm tu qui formam iſtam deperis, i.e. ut Lexicographi exponunt, perditè amas & quaſi ad periculum pereundi.
5. Quod eam ab omni periculo Idololatriae vindicare conaris hâc ratione, quia nullum Idolum menti objicit aut oculis repraeſentat, perinde eſt ac ſi ſol & luna & ſtellae non fuerint Idola gentium, Angeli & Sancti Idola Papiſtarum quia ne que menti objiciunt ne que oculis Idolum repraeſentant. Conſule quaeſo B. Apoſtolum Paulum, ubi docet Idolum nihil eſſe in mundo, 1 Cor. 8. 4. & ex eo diſce Idolum nihil eſſe quod Idololatriae reatum habet extra mentem hominis cujus merum eſt figmentum: ideò que ſi a ſcripto codice aut ſculptâ effigie ſolis & in Idolum tranſeat, peccatum non eſt in ſcripturâ aut ſculpturâ, ſed in iis qui non honorant tantùm ſed etiam adorant, cujus tu culpae mihi videris arguendus ſicut alter Micha Judic. 18. 24. eos queribundè proſequens, qui Deos, quos ipſe fecit, abſtulèrant. Dicis enim iniquè te ferre Deum tuum ejiciè ſuo Tabèrnaculo: ex quibus verbis cum antecedentibus & conſequentibus ritè collatis promptum eſt colligere Liturgiam Anglicanam tibi Deum aut te Parliamento foreign eſſe. Sic Graecus Textus haber, 2 Tim. 3. 3. quem Latinus reddit per calumniatorem. Tibi Deus eſt, ſi Deum dicis ejectum fuiſſe quando ejiciebatur Liturgia. Tu illis calumniator es, ſi, ut verba ſonant, perditiſſimae apoſtaſiae à Deo & amolitionis omnis Religionis è Templo crimen illis inferas. Quanto cautius moderatiùs in Anglicis Literis eâ de re ſcripſeris recognoſce:To lay the Liturgy aſide is one thing, to revile it another; that a godly Hezekiah may do, if he think it a Nehuſhtan: but this befits only a Rabſh…keh: that may be out of obedience, this can be only out of pe… viſhneſs, or ſome worſe principle. quod tu margine notatum probas hoc conſuluit Synodus Parlamento, ut in Praefatione Directorii clarè conſtat: quod improbas nec fratres in Synodum coacti fecimus, neque ègo feci aut facturus ſum unquam. Poſſunt ex tuâ ſententiâ citra culpam defectus & errata Liturgiae modeſtè declarari: quod ego facere inſtitui, illorum praecipuè causâ qui ſic adamant ut omnem cultum publicum abſ que illâ confidenter juxtà ac impotenter damnent: quaſi illâ demtâ nihil aliud reſtaret quo Deus poſſit honorari, Calv Inſtitut. l. 2 c. 8. 9. 29.quod de violatióne Sabbati celeberrimus Eccleſiae Genevenſis doctor & paſtor piè & patheticè pronunciavit. Sed in iſtâ tuâ conceſſione ſentire viderls (quod mihi verum non videtur) Hezekiam ſcil. ſerpentem aeneum contudiſſe quia Nehuſhtan erat: cùm illud ſecerit, ut apertiſſimè patet ex contextu, quia uſque ad dies illos Iſraelitae adolebant ei, 2 R…g. 18. 4. non quia Nehuſhtan: Nam illud verbum Nehuſhtan materiam aeneam ſignificat ex quâ conflatus erat ab initio: & Rex pius etſi ſic vocavit quia tunc temporis nihil erat niſi Nehuſhtan, i e. aenea ſerpentis imago, omni virtute ſalvificâ (quam anteà relatione ad Chriſtum habuit, Num. 21. 9 Joh. 3. 14.) ſpoliata, ideo tamen comminuebat quia majeſtatem Dei minuebat, Idololatris thus ei adolentibus, quod Deo ſoli debuit offerri.
His quae à te confuſim in Literis tuis fundebantur ad methodum à me redactis & jam, prout merebantur, expenſis & reſponſis, tandem ad reliqua deveniam: quae duplici nomine mihi gratiùs obveniunt. Primò quia ſunt cauſae magis homogenea. 2. Quia brevitate ſuâ prolixitatem parergorum aliquà ex parte compenſabunt.
Haec ad duo capita revocabo: alterum eſt Teſtimonium Scripturae, alterum argumentum artificiale ex eo deductum. Teſtimonium Scripturae pro Liturgiâ Anglicanâ profers ex Marci 11. 14. ubi Chriſtus ſeveram objurgationem in vendentes & ementes in Templo ſtringit, his verbis, Nonne ſcriptum eſt, domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem feciſtis ſpeluncam latronum: quibus conſona ſunt quae habentur Matth. 21. 3. Luc. 19 46. Iſaiae 56. 7. Jerem. 17. 11. Caeterùm ex verbis Chriſti ſecundum Marcum extorques veriùs quàm elicis 14. quaeſita, quorum pleraque ſunt nodi in ſcirpo à te aſtricti, quibus commodè aptari poſſu…t verba Ciceronis, Cicer. de natura Deorum, l. 3. p. 243.Rem meâ ſententiâ minimè dubiam argumentando (ſeu potùs quaerendo) dubiam facis. Ex iſtis quatuordecim duo tantùm ſunt ea que poſtrema, quae non ità longè petita nec à cauſa aliena, Reſponſione (ſed ea quidem breviſſimâ) dignabor, hâc tamen praemiſsâ praemonitione. Cùm ex Literarum tuarum Anglicarum ac Latialium collatione compertum habeam, in his rationis tuae ductum verbis & phraſibus (undecun que corraſis) mancipari; in illis verba potiùs rationi ſubſervire: in his te iracundiae aeſtu abripi & in devia & praecipitia ferri; in illis mente ſedatiore duci, ideó que magis cautè prudentér que procedere: & cùm ſuperiùs rationibus & exemplis comprobaverim multo convenientiùs & fructuoſius hanc de Anglicâ Liturgiâ controverſiam Anglicè quam Latinè diſceptari poſſe: Inſtitutum eſſe meum profiteor meas partes congruenter agere tam in oppugnandâ ſuperſtitione, vel ſervitute potiùs, iſtius Liturgicae precandi formulae, quàm in pietate & libertate precum conceptarum, quas tu ſannis planè Lucianicis excipere ſoles, propugnandis. E duobus iſtis quaeſitis (reliquis 12. in alium locum ſive cenſendis ſive reſpondendis commodiorem, rejectis) alterum, mihi que prius, eſt
Annon omnibus gentibus neceſſarium ſit inſtituere formam orationis publicae? Reſpondeo
Si de omnibus gentibus omni tempore in quaeſito quaeras, neceſſarium eſſe nego, qui enim materiam habet ſubſtratam, quemadmodum in directorio exhibetur, ſi habilis & idoneus ſit Miniſter ad miniſterium Evangelicum obeundum, formam ei addere, haud difficile fuerit: ut in concionibus formandis, quarum materiam non formam ex ſacrâ Scripturâ depromere debent & ſolent concionatores orthodoxi omnes: qui tenentur precationi aequè ac praedicationi ſeſe jugiter dedere, quemadmodum Apoſtoli in concilium cum multitudine diſcipulorum congregati ſanciebant, Act. 6. 2, 4. ideó que non eſt neceſſarium ut qui ad miniſterium Spiritus Evangelicè vocantur & ad illud officium benè gerendum & exequendum dotibus à Deo inſtruuntur orando magis quàm concionando & perorando ad verborum faſcias & ſerperaſtra redigantur.
Alterum Quaeſitum eſt, An forma Orationis publicae ritè inſtituta poſſit omnino exterminari fine ſcandale & ſacrilegio?
Huic ipſe tu reſpondes poſteà Ariſtotelicè definiendo quod Socraticè prae te tuliſti tantùm quaerendo indagare. Sic enim exertè concludis argumentum ex Chriſti verbis, quod alterum eſt è duobus quibus tibi à me reſpondendum eſſe duxi & dixi. Proinde, inquis, Liturgiam excommunicare ex communione Sanctorum nihil aliud eſt quàm contrahere reatum ſcandali propter omnes gentes quibus neceſſariò ſic orandum eſt, & ſacrilegii propter domum Dei quae eſt domus Orationis, Reſpondeo
1. Ubi quaeris de formâ orationis publicae ritè inſtitutâ praeſupponis, quod ego quidem non concedam, Liturgiam Anglicanam ſic fuiſſe inſtitutam,
2. Si pro temporum ratione & neceſſitate ritè fuiſſet inſtituta, non continuò ſequitur r…è fuiſſe obſervatam, multo minùs perpetuò obſervandam.Camd. Hiſtor. Eliſab. Regin. l. 1. Ann. 1559. p. 30. Nam in primâ Reforma…ione, ut commemorat Camdenus, ob inopiam Doctorum Proteſtantium multi Mechanici, non minùs Literarum …udes quàm craſſiſſimi Pontificii ſacrificuli, Beneficiis, Dignitatibus, & Praebendis donati erant,Hieronym. ad Demetriad. tom. 1. p. 71. & ab officinâ ad animarum curam vocati: in quos Hieronymi cenſura ſtringi potuit: Erant priùs imperitorum Magiſtri quàm doctorum diſcipuli: quorum ignorantiae non Liturgiâ tantùm ſed & Homiliis conſultum erat, materiâ & verbis aliunde ſuppeditatis quae proprio Marte ipſi non poterant exhibere, ſive populo ad Deum prece… fundendae eſſent, ſive à Deo ad populum verbum ipſius eſſet annunciandum. Num ideò convenit aetate noſtrâ, Doctorum orthodoxorum copiâ beatiore, ejuſmodi caecis ducibus gregem Domini ducendum, & adeò mutis magiſtris docendum committere, & ut Homiliis injunctis conciones cedere cogerentur? quod idem eſſet ac ſi validi & vegeti grahis, cum infirmis & mancis, uti tenerentur.
3. Quando Liturgia Anglicana, ut publici cultus forma eſſet primùm decernebatur,The King excepted, urging and preſſing the words of the book, that ſaid they could not but intend a permiſſion and ſuffering of women to baptize. Here the Biſh. of Worceſter ſaid, that indeed the words are doubtful becauſe otherwiſe perhaps the book would not have paſſed in the Parl. & for this he cited the teſtimony of my Lord Archbiſhop of York. So in the ſumme of the Conference at Hampton Court. p. 4, 15. talis erat non qualem optabant optimi, ſed potiùs qualem admittebant peſſimi eorum quibus, in Parlamento confidentibus, vota definitiva competebant: in quo plurimi erant qui veteris ſuperſtitionis fermento adhuc inficiebantur: quorum five infirmitati ſive pervicaciae partim me…u partim aſtu mos gerebatur: quod non obſcurè innuitur in colloquio Aula Regia Hamptonienſi habito, Anno 1603.
4. Ubi in concluſione Pyrrhoniſtae perſonam exuis & Peripatetici induis audacter inferendo & aſſerendo Liturgiam excommunicare è communione Sanctorum, &c. Vide quàm multa pecces.
1. In eo quòd Liturgiam à communione Sanctorum excommunicari ſtatuis: quaſi ſanctiores eſſent ii, qui ſuperſtitione occaecati communionem iſtius cultus, omni alio, ac ſi pannus eſſet menſtruus, ſpreto, mordicus nituntur retinere, quàm alii qui puriorem & pleniorem reformationem ſuſpirantes eam averſantur.
2. Quia dicis omnibus gentibus neceſſariam eſſe iſtam Liturgiam, quam excommunicatam quereris: cùm maxima pars gentium Chriſtianarum non agnovit, imò ne novit quidem. Et ſicut Symbolorum Fidei (quoad confeſſionis formam) fuit & adhuc eſt copioſa varietas,Perkinſ. Vol. 2. p. 585. quam notat Perkinſus in ſuâ Demonſtratione Problematis & alibi dinumerat ſupra 60 Symbola: ſic Liturgiarum eſt adeò numeroſa diverſitas ut ad tria ſatis grandia volumina accreverint,Perk. Vol. 2. p. 263. edita Duaci apud Bellerum, Anno 1605. Et in noſtrâ Angliâ quando illi ad clavum Eccleſiae ſedebant qui maximè unitate fidei & cultus gloriebantur, diverſae erant precandi formulae: ſcil. Sarisburienſis, Herefordenſis, Bangorenſis, Eboracenſis, Lincolnienſis; tot enim recenſentur in Praefatione Precum ab Edvardo ſexto editarum. Anno 1549.
3. Quia eos ſcandali reos arguit qui Liturgiam iſtam ab Eccleſiâ amoverunt: cùm ſi ſcandalum omnino ſit non eſt certè datum ab iis ſed ab aliis acceptum, qui eam ut Idolum potiùs quàm per eam Dominum colere conſueverunt. Et ſi melioris parti: potiùs quàm majoris ratio ſit habenda, dici veriùs poteſt auferri quàm dari ſcandalum, iſtud Eridis pomum è Templo ejiciendo. Et reverà quidam qui ex officio tenebantur Liturgiae illius aeſtimationem inviolatam quoad poterant tueri, vi veritatis tandem victi, faſſi ſunt nunquam cum iſtâ formulâ communium Precum Eccleſiae communem pacem coalituram: quod mihi ante annos duodecim contra Liturgiam ſicut nunc diſputanti, non dubitavit agnoſcere Dr Edmundus Mainwaring, vir doctus & ingenuus, Ceſtrienſium Cancellariorum ultimus.
4. Quia graviſſimum Sacrilegii crimen Reformatoribus Eccleſiae, inſigni tuâ temeritate impactum, quatuor tantum verbis, Domus mea Domus orationis, pleniſſimè à reprobatum reris: quod ſine dilucidâ & nervosâ confirmatione objicere non debuiſti. Et, ut tecum tuo more agam Socraticè ſ…ſcit…do, nonne Liturgia dictatum eſt humanum? & num eodem loco erit apud nos quo eloquia divina, quae ſunt infallibilia? nonne in 39 Articulis fidei unus eſt, viz. viceſimus primus, qui docet generalia Concilia errare poſſe, imò & aliquando errâſſe in rebus ad Deum ſpectantibus? quidni de illis Theologis idem dici poſſit, qui infra Concilium nationale aut provinciale conſtituti, Liturgiam compoſuerunt Anglicanam?
Mihi certè compertiſſimum eſt & illos nonnunquam errâſſe, imò & in hoc opere, quo de inter nos praeſens controverſia vertitur, emendanda admiſiſſe. Proinde Poſſeſſio quam in Eccleſia obtinuit, licet plurium annorum praeſcriptione confirmata, ad eam orandi formulam perpetuò ſtabiliendum parum valet,Tertull. de veland. virg. tom. 2. p. 57. ſi juſtae exceptioni ſit obnoxia. Nam ut Tèrtullianus ſtatuit, Quicquid adverſum veritatem ſapit id haereſis eſt, etiam vetus conſuetudo. Et ſi tibi ſacrilegi fint omnes qui quippiam tollunt quo Eccleſia donabatur, quid exiſtimas de Rege Jacobo, veterem Bibliorum Sacrorum verſionem cum Annotationibus Genevenſibus auferente? aut de Rege Carolo, Pſalmos metricè à Patre ſuo compoſitos, cantandos Eccleſiae commendante? qui ſi quemadmodum propoſuit obtinuiſſent, prior ſi non venuſtior multo proculdubio vetuſtior canendi forma protinus à Templo exulâſſet. Et quid de teipsâ ſtatues? Num tu tibi ſacrilegus es,Colloq. Hampt. colloq. 2. dici. p. 57. qui Homilias in Eccleſiâ legendas, etiam ubi non deſunt conciones, quemadmodum Regi Jacobo placuit in Colloquio Hamptonienſi, diutino ſilentio ſepeliviſti?
Dices forſan Reges illos non tam abſtuliſſe quàm in melius mutâſſe ſacra Eccleſiae; ut qui calicem ſtanneum à mensâ Dominicâ ſubmovit & argenteum ſubſtituit: & teipſum conſimili ratione ſacrilegii crimine purgabis, quia pro Homiliis populum concionibus inſtituiſti. Si ea tibi mens ſit, mente ſaltem concedis nos nullâ neceſſitate teneri priorem orandi formulam retinendi. Sed ilico replicabis eos qui Liturgiam ſuſtulerunt nullam aliam, quae ejus vicem vel defectum ſuppleat, ſuffeciſſe. Fateor, ità tamen ut hanc objectionem me antè praeveniſſe putem in r…ſponſione ad prius quaeſitum; quam tibi faciliùs erit ibi relegere, quàm mihi, denuò ſcribendo, commemorare.
IV. De Fine & effectu, &c.
Quarta pars reſponſio…is ſupereſt de fine & effectu diſſertationis noſtrae: quae eſt tua ſatisfactio meâ ſolutione dubiorum: & ut in foro conſcientiae lis commoveatur & dirimatur. Sed in Literis tuis, praeſertim Latinis, ità mihi videris obſtinaviſſe animum, ut tibi ſatisfacere, hâc in re, idem eſſe ſentiam ac annum integrum truncum aridum irrigare: quod praefectus quidam Pontificius tironi ſuo dedit in mandatis, obedientiae coecae exercendae cau…â, ut habetur in Epiſtolâ Ignatii Loiolae Jeſuitarum Patriarchae de obedientiâ cum regulis iſtius Societatis excusâ.Habetur eadom hiſtoria apud Johannem Caſſianum. l. 4 c. 24. Id…ó que mihi decretiſſimum eſt bonas horas uti nunc in hâc causâ, poſthac non prodigere. Nihilominùs ſi tibi animus eſt tuam oſtentandi facundiam Latinam, & meam in eâdem linguâ, ſive infantiam ſive facultatem ulteriùs pertentandi, non detrectabo privatum inter nos congreſſum, nec apertum coram arbitris, communi conſenſu noſtro deligendis: etiamſi exiſtimem hujuſmodi logomachiam pueris potiùs, ſub ferulâ tirocinium agentibus, aut neotericis rhetorculis ad pluteum declamantibus quàm nobis, Theologis veteranis, convenire.
Ut tandem manum de tabulâ tollam, hoe tantum ad culpam tuam elevandam non in totum cluendam, attexam; viz. quod teipſum revocas ferocientem mente & calamo, & moroſitatis incuſas, imò & foreign domum Domini deverantis; & agnoſcis te maximam eſſe partem eorum quos perſtringis, ut nemo tibi ſuccenſeat quod tibi ipſi in iſt âc impietate diſpliceas.
Qua tuâ,Frater fur, frater lupe, frater afine! Sedulius apol. pro lib. conformit. l. 1. c. 12. & l. 3. c. 28. verbo tenus, foreign, ut anteà ſuperſtitiosâ devotione, Franciſcum ſanctâ hypocriſi referre videris, furem, lupum, aſinum, fratris nomine ſalutantem: de qua, ut obiter annotem, Vincentius Belvacenſis caput unum inſcribit, cujus titulus eſt, De Sanctâ Hypocriſi Franciſci. Quòd hypocriſin monacho monachorum fundatori tribuit,Vincent. Belvacenſi… Epiſcopus. spec hiſt l 19. c. 105. ſatis id quidem convenienter; at quòd hypocriſin Sanctam nominavit, cùm hypocriſis & ſanctitas aſyſtata ſint, diſcordem prorſus facit foreign, Petrus Dam. l. 1 Epiſt. 16. Alexan. 2. ſcripfit.qualis eſt Petri Damiani, ubi Heldebrandum Gardinalem, poſtea Papam Gregorium ſeptimum, ſanctum ſuum Satanam appellat. Quî enim credam, ut ad te de brevi diverticulo redeam, haec tam probroſa ſincerè & ex animo te confeſſum eſſe? Proculdubio ſi quiſquam ſeriò dicam tibi ſcriberet, & tanti criminis reum deferret, modò tueri poſſes innocentiam loquendo …acendo nolles infamiae litare. Ne que quenquam opinor, niſi planè cerebroſum, criminationem tuam, adeò ſceleſtam, ideò patienter laturum, quòd tu in ſocietatem ſceleris ultroneus concedas.
Una reſtat ratio eos placandi quos calumniosâ dicacitate irritare poterant Literae Latinae: nempe quòd eas ais fuiſſe inſomnium noctium vigilias, aut inquiet orum dierum inſomnia, praecipitante animo & calamo projectas. At quis tibi tam acres ſtimulos admovit, aut eò neceſſitatis te adegit, ut quemadmodum dicit Eraſmus, abortire malles quàm parere?
Sed tempus jam appetit extremam ſcriptionis periodum parturiendi, quod, obſtetricante hac cautione, confeſtim fiet.
Non iniquè feres,Tertul. in Prol. E…nuchi. ſpero, haec a me, ut habet Poëta Comicus, non dicta tibi ſed reſponſa eſſe. Et ſi culpa eſt reſpondiſſe, major eſt ut ait Auguſtinus provocâſſe: Aug. Epist. inter opera Hieronym. Tom. 2. p. 357.& provocàſti ſaepiùs ante primas Literas tibi à me miſſas: non tamen me ſie commotum ſentio ex tuis ſive dictis ſive ſcriptis, ut non ſim patatus in quacun que diſceptatione cum Oratore & refellere ſine pentinaciâ & ſine iracundiâ refelli.Cicer. Tuſcul. Quaeſt. l. 2. p. 137.
Faxit Deus ità veritati indagnadae ſtudeamus, ut nè concertationibus noſtris Charitatem, gratioſae illius triados coryphaeum, 1 Cor. 13. ult. amittamus. Sic precatur, & ſubſcribit verbis tuis, ſenſu tamen ſuo
Tuus in Chriſto Frater, licet haud uſ que ad aras: quia te ſaepè iis adgeniculatum eſſe non ſine cauſa ſuſpicor: quod me nunquam feciſſe ſcio.