Concerning the English Liturgy, Discourse · Letter 1
EJa age, Vir Doctiſſime, ex compromiſſo fi…t, ut quae inter nos eſt opinionum diſcordia (& opinionum ta…ùm ſit monebit me charitas, qui amiſi…ea, monebit te multo magis juſtitia, qui poſſides) Latino idiomate agitetur.
Aequum enim eſt ut quae ſunt propriae Scholaſticorum diſcep…ationes, Scholaſticorum more diſcuriantur. Quorſum autem Regina ac Domina Scientiarum Theologia utatur linguà ſervili & vernaculà? Quorſum loquelâ ſuâ Populum appellet, quae ſenſibus ſuis etiam literatiſſimorum captum tranſcendit? Quin etiam hoc peregrinum idioma aut me à metu Crucis liberabit, quia ſedi…ionis accuſationem (penè dixeram ſuſpicionem) non patitur, aut ſaltem perducet ad Crucem Chriſti, quae linguam Latinam non minus quàm ipſam Hebraeam olim ſanctificavit. Ubi contemplari potero (proh dolor) jeſum meum rurſus Crucifixum per Judaizantes Chriſtianos; & Inſcriptionem illam Hic eſt Rex Judaeorum, non atramento ſed ſanguine delineatam ab iis qui dicentes Hic eſt, derident; dum oſtentant Chriſtum, Crucifigunt. Hunc ego Regem, Hunc ego Caeſarem Appello, qui poteſt & ſeipſum & M… indignum Peccatorem, ſalvum facere. Populum Appellari in in hâc cau…â, ab aliis, moleſtè fero; à me non Patior. Et proinde Intima… omnium Veritates, exoricâ (ut it à dicam) dialecto diſſerendas tibi offero; Ne vel Ego ad Faciendum Populum ſcripſiſſe videar, vel Tu ad Inficiendum; Ego ad faciendum Populum, dum pro antiquo Religionis Exercitio atque Ritu diſputo, quae Populi eſt ſpiritualis Haereditas; Tu ad inficiendum Populum, dum extemporaneam Colocynthidis farraginem, licitè Eccleſiae obtrudi aſſeras in Cultu Publico, Animo licet deteſtandi Schiſma, & Apoſtaſiam, Calamo tamen Schiſmatica & Apoſtatica quaelibet Enthuſiaſtarum figmenta defenſuro; Utpote quae ex hâc ſpirituali ſive Licentiâ ſive Laſciviâ, ſive Intemperantiâ ſive Inſaniâ (neſcio enim quod dicam, nam & ipſi neſciunt quod dicant) tanquam ex impuriſſimo fonte emanabunt.
Et jam Liturgiam Anglicanam (in meo Libello,foreign Patris mei foreign, glorioſiſſimâ quondam ſupellectile) p…ae oculis expanſam habes, quam ego prae oculis charum ſemper habui, & habere cupio. Expande ulteriùs, introſpice, imô intimiùs ſpecta, nihil invenies quod Idolum aut menti objiciat, aut oculis repraeſentet; niſi forſan ipſa ſculptura Literarum, pro ſuperſtitione Babylonica reputanda ſit; & illud, Non facies tibi Sculptile, Attem Typographicam eliminare debuat è ſeculo, vetet que nos figuras & imagines Literarum exarare: (Quod metuo brevi Homunciones à ſolo ſpiritu edocti pro ſuâ autoritate determinabunt.)
Hookerum itidem habes, meâ manu notatum, tuâ indagine perluſtrandum, Judicii paenè Divin…, at Modeſtiae pluſquam Humanae Hookerum, in cujus Judicio mille Theologos, Scholaſticos mille mille reperies; in cujus Modeſtiâ unum paenè Hominem deſideres. Judicium ille ſuum Patribus noſtris reliquit, O ſi & modeſtiam nobis Filiis reliquiſſet, non tam praepropero ſtudio ſcripturientium. Theologaſtrorum Cacoethes dementati …epuli frontes Impudentiâ, Linguas blaſphemià▪ Animos Apoſtaſià obduxiſſet. Non tam Praeproperâ Audaciâ ipſi Paties ſuos, Religionem Patriam, Deum Patrium, imò ſuum, imò ſemetipſes Abjeciſſent. Infandum ſ…clus, ſed (ut a… Propheta Jeremias▪ cap. 5▪ v. 30, 31.) Res ſtupenda & horrenda fit in teriâ hâc Prophet…e ipſi propherâtum ſaltò, & ſacerdotes dominatum exercent horum ope…â, & Populus meus ità amant… Inſpiciamus Tremellium, Sacerdotes dominatum exercent horum …perâ. i… Dominos agunt in Hereditatem D… mini (ait ille) ut dicitur 1▪ Pet 5. 3. ideque Miniſterio I ſeudoprophetarum, quos Sacerdotes ad conciliandam ſibi Autoritatem ſubmittebant. Putâſſes Interpretem ipſum, non tantùm▪ Propheram, Prophetâſſe de noſtris hiſ… temporibus, quae ut: ultima, ità peſſima ſunt & viliſſima degeneris & malignantis ſeculi. Sacerdotes (privatì, puta, ſacerdote▪) Dominos agunt in Haereditatem Domini, i. in Cierum, ut lequitur S. Petrus, in univerſos, ut loqui amant ſancti Populates. Loquamur & nos cum vulgo, ut ut ſentiamus cum Apoſtolo & ſaplentibus, & dicamus, Dominos agunt in univerſ…m Haereditatem Domini, aut certo certiùs Ageren, íd que miniſterio Pſeudoprophetatum quos ad conciliandam ſibi autoritatem ſubmittebant, niſi quod Pſeudoprophetae, qui a…is poterunt …ut…ritatem conciliare, non tantùm autoritatem ſed etiam Dominium-ſibimetipſ… & faciliù… concilisre poterunt, & meliùs conſervare. Sed revetà utri que & Sacerdores & Pieudoprophetae conſpirant in Haereditatem Domini, acſi …a…um ſtaret, Populum Chriſtianum candenti zelo (ut Ulyſſes Polyphemum candenti vecte) occaecare.
Intereà temporis deluſum monſtrum (nam & populus, Chriſtianus licè…, eſt monſtrum horrendum informe, ingens, ſi lumen ademptum) docent paſſim eboare, foreign. O amici nemo me interficit dolo ne que viribus. (nam & vim & do…os adhibuerunt, quae ſunt arma Schiſmaticorum, ut …eces & Lacrymas, quae ſunt Arma Chriſtianorum, ex Eccleſiâ Chriſti amolitentur.) Ridente, i…idem ſpirituali Ithaco, (qui multo magis foreign, & mare terrám que circuit quaerens quem devoret.) quod non nomen ſuum, ſed nomen Derad ſtupendam hanc fallaciam adhibuerit. Adeò ut quum Ulyſſes dixerit apud Poëtam,—foreign. Hoſtis ille humani generis (& noſtri puto nunc pluſquam omnis humani generis) poſſit verba iſta ſic mutare. foreign. foreign. 1.Sed quo ferar mente & calamo? Videar enim non tam extra Comitatum Familiâ meâ obambulatoriâ, quàm extra Comitatem Ferociâ, non meâ, decurſoriâ brevi peragraturus▪ ſi hâc moroſitatis viâ diutiùs incedam. Sed idem ipſe qui venit pertare infirmitates noſtras, noluit pati hanc Impietatem noſtram. Idem ipſe cujus Verberibus nos ſanati ſumus, facto flagello è funiculis iſtos fortiter verberavit, qui vendebant & emebant in domo Patris ſui, Jo… 2. Quum tamen illi columbas & boves & oves vendebant, quae Deo accep…a erant in ſacrificiis: Nos autem ſerpentes & aſpidas & dracones in Domo Dei venditamus. Unde qui illis …ellum conſtruxit ex funiculis, certè nobis conſtrueret ex ſcorplonibus. Chriſti factum…: exemplum… mihi eſt, ità etiam apologia. Lubens agneſco quòd zelus Domus tuae devoravit me, …ó que lubentiùs, Quòd zelus meus devoravit Domum tuam. Zelus inquam meus, quia ipſe maxima ſum pars eorum qu…s perſtringo, ut nemo mihi jure ſuccenſeat, quòd mihimet ipſi diſpliceam in iſtâc impierate (impieta… autem iſthaec eſt foreign) quâ ſibi alii nimio nimis placent. Hinc eſt quòd non i…à aegrè ejectus è me… …entorio, iniquè tamen fero Deum meum ejici è ſuo Tabernaculo. Indignè tulit Salvator meus Domum Patris ſui profanari, qui ſuam ipſius minimè curavi…. Caeterùm ut in causâ Dei ex ipſo verbo …; S… ipſe Verbum Deus lequendi mihi norma, qui debet eſſe & …quendi & … finis. Sit ipſe Lapis …ngularis pro fundamento Aedifici…, nè iſta … tu jure Canonic…, prep…iè de me dici videatur, Aedifici…, né iſta Catacir…. Nullam au…em Voc…m emiſ…: Verbum (quantum memini) … propoſitum noſtrum, quàm illam quae huic hiſtoriae de … Marcus Evangeliſta, cap. 11. v. 17. Et docebat … eſt qui… …omus mea domus Orationis vocabitur omnibus Gentibus? vos … c…m ſpelun…am latro…. Quae verba mihi vide… …nia ferè quae ad exerci…um cultus publici ſpectant in recto ejuſdem uſu foreign, in profane vel perverſo ejuſdem abuſu foreign audientibus inculcare. Sed mihi forſan vix licet dogmaticè quicquam ſtatuere, nec in iſtâ… aetat… quae … doct…nam non feret, quod dolendum; nec in hâc Veritate quae ad ſanitatem & Doctrinae & Vitae plurimùm conducit, quod & pudendum & dolendum. Eſto igitur, pro tuis menitis ſcepticè dicam omnia; ut que in defenſione Religionis Eccl…ſiae Anglicanae eo modo progrediar, qu…a …am evertendam proceſſ…um, Quaerendo ſcilicet. Non dico Novam R…igionem, novum Chriſtum, ſed Quaerendo certè & inveſtigando. Deus … avertat▪ Inquiſitio verbo tenus j…xtà eſt, ſed reipſa (inquis) longè … ſi Inquiſitivè loquar non definitivè. Et quidem ipſe Chriſtus in hiſce Verbis, Quae…endi methodum mihi ſuggerit, dum ai…S, Nonne Scriptum eſt? Q…m enim ille per Interrogationes docere voluerit, quidni ego pet … velim?
Primùm igitu… Quaer… us, Qui… hì… dicitur Domus Dei? An quilibet locus in propatu… … Domum. An quaelibe… domus privata? a… hoc nihil ad D…um. … hominis, non Dei. An Templum deniqu… … aliq…id ad domum Dei, ſed nihil ad omnes Gentes.
I… que ſubinde quaer….
Annon omnibus Gentibus neceſſarium ſit erigere publica Oratoria ad cultum Dei?
Annon erecta, & conſervare, & frequentare, & revereri.
Secundò quae…ur. … ſpectu dicitur Domus Orationis? an reſpectu Orationis privat…? at ſic fidelium familiae, imò corpora ſunt Domus orationis. An reſpectu Orationis publicae? ità quidem videtur, propter vocem omnium Gentium.
Itáque ſubinde quaero.
An illa ſit Oratio publica, quae non eſt vox totius Gentis?
An vox totius Gentis dici poſſit, quae non habeat formam loquendi publicam?
Tertiò quaeritur, Quo ſenſu dixit, Vocabitur (demus Orationis) omnibus Gentibus? An quia lici…e poſſint Gentes (in Domo Dei) orare cum formâ publicâ? Hoc lentum nimis, nam câdem ratione poſſunt licitè non orare cum for…â publi… â. It… que Domus Dei & vocabitur Domus Orationis (purà Publicae) & non vocabitur: i. erit, & non erit, ſi Epiſcopi antiqui (Criticorum certè, licèt non Theologorum, facile Principis) obſervationem amplectamur. Nam ille ait, foreign pro foreign ſaepè accipi, & inſtantiam facit in illis Junonis verbis apud Homcrum, foreign, proinde vocor tua uxor. foreign ▪ i. ſum. interprete E…ſtathio.
An potiùs quia neceſſariò debeant Gentes, in Domo Dei, orare cum formâ publicâ? ſic quidem videtur, non enim univerſale eſſe poteſt, quod non eſt neceſſarium. At hec univerſale eſt, utpote quod omnibus Gentibus incumbat.
Ita que ſubinde quaero.
Annon omnibus Gentibus neceſſarium ſit inſtituere formam Orationis publicae.
An forma Orationis publicae ritè inſtituta poſſit omnino exterminari ſine ſcandalo & ſacrilegio.
Nullus dubito quin multa alia ejuſmodi ſub hiſce contineantur, quae aequè ac propoſita problemata ſemel diſcutientu… ſtatim ſe prodent. Multae ſunt ſive diſpurentur in Theſi de Liturgiâ ſtatâ in communi, ſive in H…potheſi de Liturgiâ Anglicanâ in particulari. Ego autem haec paucula, eâdem paenè temeritate & incogitantiâ tibi propoſul, quâ alii nunc die…um ſuas Precationes Deo effutiunt. Ut ut, ductum tuum ſequuturus ſum in ſu…utis de Oratoriis & Oratione diſputationibus, qui in ipiâ Oratione ut ſequar, nondum à me impetto. Etenim & Liturgiam in genere ad Religionem Chriſtianam, & Liturgiam hanc in ſpecie ad exercitium ejuſdem▪ Religionis in quâlibet natione Chriſtianâ eſſe neceſſariam, videtur poſſe colligi ex verbis Chriſti. Proinde L…urgiam excommunicare à Communione Sanctorum, nihil aliud eſſe quàm contrahere reatum Scandali propter emnes Gentes quibus neceſſariò ſic orandum eſt; & Sacrilegii, prop…e… Domum Dei, quae eſt Domus Orationis.
Haec qualia quantula fuerint, utrumque neſt…ûm diu exe…tcebun: in Charitate, ſi tu promiſſam tacituraitatis fidem ſervaveris; in judicio, ſi violaveris. Me enim Homines rapere poterunt ad Tribunal ſuum, ego te accuſare potero ad Tribunal Chriſti. Quorſum enim ſcribat Theologus, niſi ut in Foro Conſcientiae lis & commoveatur & dirimatur? Forum Civile res ſuas tracter, res hujus mundi vanas & evanidas. Forum Conſcientiae non deſcendit ad Carnalem Judicem, ſed ſpiritualem & …xpecta… & reformidat. Haec ego (Vir Ornatiſſime) aut inſomnium noctium vigilias, aut inquietarum dierum inſomnia (nam ſomniare me cogunt clamórque virûm, clang…rque Penatum, quae nunc aures opplent, licèt dormire non ſinant) Haec ego (inquam) aut inſomnium noctium vigilias, aut inquietarum dierum Inſomnia praecipitanti & animo & calamo à me projeci. foreign eſt quem vides Embryo, & maximam ſui partem duarum nectium (ſed parum A…ica…um) ſ…entio debet. Ego enim interdiu Scytham imitari coactus Transferendo La…tes, (olim immobiles, unde nec ſine ſtrepitu (uſque dum) tanquam inviti, moventur.) Noctu non potui non contemplari felicitatem Iſraelis, Qui in ſtabili demo Dei ſui immotus habitat. Siquidem Beati qui habitant in Demo trâ Domine, in ſecula ſeculorum laudabunt te. Nec mirùs Beati qui non habitant in demo ſ…â, ſi ideò non habitant in domo ſuâ quia in t…â habitant. Ii enim & in ſeculo verè laudant, & in ſecula ſeculorum laudsbunt te. Illud ſibi opus reputantes; hoc, ſibi reportantes mercedem operis Deus faxit ut in mercede operis conveniamus, qui in ipſo opere non c…nvenimus; ut in beneficio ac felicitate Laudum communicemus qui in Officio ac Miniſterio Laudandi non communicamus. Id quod ex animo precatur qui ex animo eſt.
Tuus in Christo Frater (licet haud uſq ad Aras) ED. HYDE. Martii 15o 1649.