Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 2

CAP. II.

Epiſtola ad univerſam Corinthi foreign ſcripta. Carinthus Achaiae Metropolis, Act. 18.12. Pauli Epiſtolae Corinthiis inſcriptae, ad omnes Achaiae fideles miſſae ſunt, 1 Cor. 1.2. foreign, 1 Cor. 16.15. c. 3.6. Act. 18.27. Rom. 16.1. & v. 1. & 5. Rom. 15.26. 2 Cor. 9.2. & 11.8. Epiſcopi ſingulares Clementis tempore aliquando foreign dicti. Per ſingulas Civitates & Regiones Epiſcopi conſtituti.

§. 1. IStis de Authore ipſo praelibatis, ita ut ab eo, qui tantae Civitatis ſingularis Epiſcopus fuerit, cauſae noſtrae valdè timendum non ſit, Quaedam deinceps de hâc ejus Epiſtolâ praenoſcenda ſunt.

§. 2. Primò, Eam ad Corinthios ſcriptam eſſe, aut ad Eccleſiam Dei foreign; Eâ foreign idem ſine dubio ſignificatur, quod, cùm à Polycarpo, cum dativo, uſurpetur, foreign, aut, cùm apud Ignatium foreign, aut hîc foreign mentio fiat, ſic ut ubique foreign ſimul, & foreign ſignificetur, cùm urbe Regio integra (territorium Corintho adjacens) quae ab Antiquis foreign dicebatur, & apud *L. 4. c. foreignEuſebium, cùm de Dionyſio Corinthiorum Epiſcopo loquatur, foreign.

§. 3. Secundò, Hanc Corinthiorum civitatem, Achaiae, i. e. Graciae, (foreign) metropolim fuiſſe, In quâ ſiquidem, ut in civitate, foreign, multâ opulentiâ & ſapientiâ ſuperbiente, Achaiae Proconſul ſedem ſuam figebat, Act. 18.12. Judicia exercebat, v. 15.

§. 4. Tertiò, Ex his conſectaneum eſſe, ut quae hîc Eccleſiae foreign dabatur, Epiſtola, non ad unius civitatis Eccleſiam, ſed ad omnes totius Achaiae Chriſtianos, per ſingulas civitates, & regiones, ſub Epiſcopis, aut Praefectis ſuis, ubique collocatas miſſa exiſtimetur.

§. 5. Hoc de Pauli ad Corinthios Epiſtolis omnino pronuntiandum eſſe, nobiſcum ſtatuet, quiſquis cas vel l…viter deguſtaverit, (nec igitur de hâc Clementis ambigi poterit, qui ad eos ipſos, qui à Paulo Epiſtolam receperant, ſe jam ſcribere affirmavit.) De poſteriori earum, Clariſſima Apoſtoli verba ſunt, 2 Cor. 1.1. foreign, Ad Achaicos n…mpe univerſos, ſub unius Corinthi nomine miſſam eſſe; Et in eandem fortè ſententiam explicanda eſt foreign iſta, 1 Cor. 1.2. [foreign] omnibus Chriſtianis in omni loco, (non in omni, per univerſum orbem ſimpliciter, loco, nec enim Catholicam ſcripſiſſe Epiſtolam cenſebitur, nec inceſtuoſos concubitus Individuo, ut loquuntur, vago objeciſſe, 1 Cor. 5.1. nec ab universâ per omnes mundi plagas ſparsâ Eccleſiâ literas, quibus hîc reſponſum adornaret, c. 7.1. accepiſſe, ſed) foreign in totâ demum regione, quatenus illa uni Corinthi civitati opponitur, & foreign, omnibus Achaiae oris aequipollet; A quibus Stephanas, totius Achaiae foreign, 1 Cor. 16.15. (quod cùm eodem modo de Epaeneto affirmetur, Rom. 16.5. vel de diverſis Achaiae civitatibus explicandum videbitur, ſic ut in unâ Stephanas, in aliâ Epaenetus fidem Chriſti primus amplexus ſit, vel quòd Epaenetus omnium primus, Stephanae familia, prima familia,) ſimúlque Fortunatus, & Achaicus, v. 17. omnium in Achaiâ Eccleſiarum nomine (foreign, inquit Paulus, foreign, & foreign, inquiunt Graeci ſcholiaſtae, contentionem, aliâque non pauca, quae ab eo corripienda erant, flagitia annuntiaturi) ad Apoſtolum iter ſuſceperant.

§. 6. Sic, quod apud Corinthios feciſſe Apollos dicitur, [foreign] 1 Cor. 3.6. illud ad totius Achaiae Chriſtianos ſpectaſſe, rei geſtae Hiſtoria monſtrant, Act. 18.27. foreign, cùm in Achaiam profectionem inſtitueret, ſcripſerunt fratres diſcipulis (non Corinthi tantummodo, ſed per univerſam denuò Achaiam) ut eum alacriter reciperent, foreign, qui cùm veniret (in Achaiam ſine dubio, quam ſtatuebat foreign) foreign, iis qui credebant (per univerſam iteram Achaiam) multùm contulit, inquit Lucas, foreign, inquit Paulus, glebas omnes, quibus fides priùs inſeminata eſt, irrigavit.

§. 7. Sic in Epiſtolâ ad Romanos, foreign ſcriptâ, ſalutant, inquit, vos, in plurali (non quae Corinthi tantùm erat) foreign, c. 16.16. Sic & foreign, cujus Phoebe foreign, mentio eſt, Rom. 16.1. (ne foreign (i. e. Priſcillae & Aquilae) foreign, v. 5. adjicere opus ſit.)

§. 8. Sic quod in Epiſtolis ad Corinthios de collecta in Judaeam mittendâ ſcribit Apoſtolus, 1 Cor. 16.1. 2 Cor. 8. & 9. ad totam Achaiam pertinuiſſe apparet, Rom. 15.26. foreign, & 2 Cor. 9.2. foreign, Novi alacritatem veſtram, foreign, Achaia enim jamdiu parata eſt; Palam eſt foreign, i. e. Corinthios, ad quos Epiſtola ſcripta eſt) & Achaiam foreign eſſe.

§. 9. Sic quod c. 11.9. dicitur [foreign] ad Corinthum, unicam civitatem, reſtringendum non eſſe, ſed ad univerſam Achaiae Eccleſiam ſpectare, monſtratur, v. 10. foreign. In re manifeſtâ pluribus opus non eſt.

§. 10. Quartò igitur, ex his praemiſſis patet, cùm in universâ Achaiâ, pluribus civitatibus ad fidem Chriſti converſis, plures itidem ab Apoſtolis Epiſcopi praeficerentur, cúmque Epiſcopi ſingulares, & ante, & ſub, & poſt Clementis Romani tempora, foreign etiam nuncuparentur, nihil cauſae noſtrae officere, ſi plurium in Epiſtola iſta foreign mentio reperiatur, nec enim ex ea conſequi, quod *Apol. p. 11.D. Blondellus concludendum putavit, [Epiſcopos qui fraternitati per ſingulas urbes praefecti ſunt, una plures, illoſque Presbyteros fuiſſe,] ſed illud tantùm per plures civitates, plures Epiſcopos, ſeu in ſingulis civitatibus ſingulos, totidem foreign, aut foreign ſingulares Praefectos, ab Apoſtolis conſtitutos eſſe. Illud diſertis verbis affirmante Clemente, foreign (quod enim de Chorepiſcopis hinc colligit D. Blondellus jamdudum ad examen revocavimus) foreign, &c. eóſque ſic conſtitutos, quandóque foreign, quandóque & frequentius foreign titulo donatos eſſe.