Works Volume 4, Chapter 19
CAP. XIX.
foreign apud Graecos, & Hebraeos, & alias Gentes, foreign aequè ac aetatem denotant, Heb. 11.2. foreign oeconomus, Gen. 24.2.15.2. Luc. 7. Num. 22.7, 8. Gen. 4.7. Patriarchae, Seniores Iſraëlis, Ex. 3. Chilias pro Civitate, Jud. 6. foreign, Mat. 2. foreign dicti priuſquam in Synedrium admitterentur. foreign & foreign in Synedrio. Epiphanius de primâ Epiſcoporum conſtitutione ſine Secundariis presbyteris. Comparatio inter Moſaicam, & Apoſtolicam hiſtoriam. Quaeſtio de presbyterorum Secundariorum mentione in N. T. 1 Tim. 5.1. & 19. & 17. Sententia Epiphanii & Chryſoſtomi. Timothei, ut & Titi primatus ſuper Epiſcopos. Duplex portio. Primogenitorum dominium, Act. 13.2. foreign. Duplex alimoniae portio. Epiſcopi foreign. Laici presbyteri.
§. 1. AD foreign jam accedamus. De quibus illud praemitti oportet, quid Graecis, quídve Hebraeis voce illá potiſſimum denotetur. Apud Graecos, notiſſimum illud Dionyſii Halicarnaſſenſis, l. 2. foreign, Seniores & pro Optimatibus & pro Grandaevis dicere ſolebant Antiqui, quod & hodie apud plurimas gentes, Italos, Gallos, Hiſpanos, Anglos, ſolenniter invaluit, ut non foreign tantum, ſed praecipuè foreign, dignitas, authoritas, praefectura, eâ voce foreign ſignificetur. Sic Aethelſtanus dux Orientalium Anglorum, qui Half-King, i. e. Semi-rex vocatus eſt, Aldermannus, i. e. foreign totius Angliae ſalutatus eſt, vid. Auth. lib. Rames. §. 4. & 33. & illuſtriſſimum Dominum Hen. Spelmannum Gloſſar. p. 28, 29. Idem de Aethelwoldo & Aelwino teſtantem. Sic Regis Aldermanni, & Presbyteri Regis mentio eſt in Alvredi Legibus, cap. 34. Unde & illud notandum, Mat. 20.25. verba illa foreign, Principes Gentium dominantur illis] à Saxonibus verti ealdormen wealdad hyra theoda Seniores dominantur gentibus ſuis. Et Luc. 11.22. Seniores & Principes ſacerdotum, ealdrum & ealdormannum vocari.
§. 2. Apud Hebraeos idem planè conſtat, apud quos foreign Senes, aut, quod idem eſt, Seniores, (Hebraeis enim comparationum gradus deeſſe omnes nôrunt) foreign diſert… reſpo…dent, quibus dignitatem, & praefecturam ubique in veteri Teſtamento notari omnes agnoſcunt. Omiſsâ igitur latiori iſtâ aetatis notatione, (quá vel antiquos, ſeu majores, quos dicimus, Abelem nempe & reliquos foreign, Heb. 11.2. vel grandaevos, ſeu foreign ſignificat) illud utique affirmandum eſt foreign appellationem apud Hebraeos ad foreign, & foreign, & foreign, qui aliis quoviſmodo praeficiebantur, foreign & foreign pertinere. Sic oeconomus Abrahami Eleaeſer, qui praeerat omnibus & ſervis & facultatibus ejus, Gen. 24.2. foreign, Senior domus ejus, & ſimpliciter foreign nuncupatur. Nec enim foreign cum foreign conjungendus eſt, ſic ut Senior ſervus dicatur, ſed cum diaſtole, ſervus ille, qui domus ipſius Senior, foreign, inquit Targum Hieroſolymitanum, praepoſitus, rector, adminiſtrator, vel oeconomus fuit & ita diſertis verbis appellatur, Gen. 15.2. Sic ſine dubio, domus Pharaonis, totiúſque Aegypti foreign aut Seniores, Gen. 50.7. ſunt regiae domus, totiúſque Aegypti praefecti & adminiſtratores. Sic foreign Moabitarum, Num. 22.7. ſunt foreign Principes Moab, v. 8. Sic c…m in filiorum Primogenitorum privilegiis dominium omne fundaretur, Gen. 4.7. & Gen. 49.3. Familiarum aut cognationum, aut foreign principes Patriarchae pariter, & *foreign, cognatorum Dominus eſt Senior, ait de Arabibus Strabo, Georg. l. 16.foreign dicebantur. Tales ſine dubio Seniores Iſraëlis, Exod. 3.16, 18. & 4.29. primariarum familiarum, aut Gentium Praefecti, aut capita c. 6.14. congregationis praepoſiti, aut rectores c. 16.22. qui denuò Seniores Iſraelis vocantur, c. 17.5, 6. & 18.12. (& Seniores tribuum, Deut. 31.28.) Tandémque, cùm à Socero admonitus Moſes, Judi…es ubique conſtitueret, Exod. 18.22. qui in levioribus cauſis populo jus redderent, & ſuper mille, ſuper centum, ſuper quinquaginta, & decem familias poteſtatem haberent (quibus majorum, & minorum civitatum, & oppidorum praefecti, & conſiſtoriorum, ſeu ſynagogarum principes ſuccedebant) Chiliade civitatem notante aut certam aliquam in tribubus diviſionem, Jud. 6.15. Mic. 5.2. cujus praefectus foreign dicitur, Mat. 2.6. (quo nomine Epiſcopos Chriſtianorum inſigniri à Judaeis *C. 13. §. 20.vidimus) hos itidem foreign & foreign, & Judices, & foreign, & foreign vocabant, ideóque quos Lex ſecunda Cod. Theod. de Judaeis Presbyteros vertit, Altera lex Synagogarum Patres rectè nuncupat. Denique cum Septuaginta Seniores Moſi ſufficerentur, Num. 11.16. (quibus itidem Magnum Hieroſolymitanum Synedrium ſucceſſiſſ… conſtat) palam eſt, hos ideò Seniores dictos eſſe, quòd populi, aut Iſraëlis praefecti, aut foreign fuerint, priuſquàm à Moſe in Synedrium admitterentur. Illud ex contextu patet. Convoca, inquit Dominus, Septuaginta viros, Seniores Iſraëlis, quos noſti Seniores populi eſſe, & illorum praefectos, & ad tabernaculum congregationis adducito, ut illic tibi adſtent, & veniam ego, & accipiam de ſpiritu, qui eſt ſuper te, &c. Palam eſt foreign [aut Seniores Iſraëlis] dignitatis & Principatus nomen eſſe, nec eo quidem collegas, aut Compares, aut foreign, quâ tales, notari (imò nec omnes foreign nuncupatos eſſe, qui in Synedrio Hieroſolymitano conſiſtebant, ſed foreign etiam, & foreign ſimul cum foreign ſediſſe, Novi Teſtam. Scriptores *Vid. Mat. 26.31, 57.ubique teſtantur) ſed foreign primario & †foreign, Diodor. Sicul. l. 2.foreign, populi Judaici rectores, aut praepoſitos, & dein ſecundariò foreign, quòd qui Principes populi fuerunt, etiam in Synedrium admitterentur.
§. 3. Hinc ſtatim conſtat, quid de vocabulo iſto [foreign] Chriſtianâ jam civitate apud Novi Inſtrumenti ſcriptores donato, pronuntiandum ſit, Eo quidem non incommodè Chriſtianae Eccleſiae praefectos, aut Paſtores, ſingulares, ut diximus, foreign, i. e. civitatum foreign, ſeu Patriarchas, ſeu Epiſcopos ſignificare poſſe, (quos ideo Alvredi Leges promiſcuè Epiſcopos & Aldermannos appellant) quod & ſingulis hujus Codicis locis factum eſſe ſtatim patebit.
§. 4. Illud interim *L. 3. t. 1.Epiphanii †Vid. c. 10. §. 18.denuò praemittendum eſt, ex hiſtoriis, quas ille foreign, profundiſſimas, & antiquiſſimas vocat, petitum. Initio praedicatae per orbem fidei, cum multitudo fidelium nondum eſſet, nec digni presbyteratu (ſecundario) reperirentur, Eccleſias quaſque, & civitates, Epiſcopis ſingulis, iíſque adjunctis Diaconis contentas fuiſſe. Nam, inquit ille, foreign—Nihil ab initio completum, ſed procedente tempore omnia ad perfectionem neceſſaria ſubminiſtrata ſunt. Sic, inquit, Moſes ad Aegyptum mittitur foreign ſolâ virgâ munitus, tandem ei Aaron ſufficitur, dein Principes populi, tandémque Septuaginta Seniorum Synedrium.
§. 5. Pulcherrima certè totiùs rei foreign, Primò Moſem (ut duodecim Phylarchas taceam, quibus totidem Chriſti Apoſtoli foreign reſpondent) ſingulares tantùm Rectores, aut Principes (additis tantùm, ut fas erat, foreign, lictoribus, aut miniſtris) populo per familias, aut foreign gentéſque diviſo, ubique praefeciſſe, & ita per ſingulares praefectos omnia aliquandiu adminiſtrata eſſe. Sic & Apoſtolos, ſeu Commiſſarios Chriſti, huic Dei populo, Moſis inſtar, (quem à Domino miſſum ſcimus, Exod. 3.10.) praefectos, primitias praedicationis ſuae, tanquam primogenitos populi verè Iſraëlitici in foreign, i. e. Praefectos, vel Epiſcopos conſtituiſſe, iiſque Diaconos tantùm adjunxiſſe. Tandem verò,Clemens ap. Euſeb. l. 3. c. foreign. ſic Chronicon Alexand. foreign. creſcente, & foeliciter aucto populi numero, ipſi Moſi Septuaginta collegarum Synedrium, ut & Principibus ſingulis viginti trium conventum, aut Conſiſtorium ſuffectum eſſe, ne ſoli tanto oneri, aut invidiae non ſufficerent; Et eodem planè modo Epiſcopis ſingulis plures tandem, quos hodie Presbyteros dicimus, in partem officii oneríſque aſſumptos, & ſuffectos eſſe. Illos quidem Synedrii, & Conſiſtorii Collegas, & Compares, ſub Capite, aut Principe ſuo congregatos (qui ipſis manus imponebat, & cui ipſi nullatenus exaequabantur) eandem tamen foreign, Mat. 9.18, 23. Lu. 18.18. & foreign, Act. 13.15. Mar. 5.22. appellationem nactos eſſe, Sic & hos Eccleſiae foreign ad opem Epiſcopo ferendam allectos, foreign etiam dictos eſſe, quamprimùm tales in Eccleſiâ conſtituerentur; Id verò Apoſtolorum tempore (ſi unicus excipiatur Johannes, qui ad Trajani imperium vixit, & foreign fertur) factum eſſe, nullis quidem indiciis, aut veſtigiis nobis comparuit.
§. 6. Nec igitur mirandum erit, ſi ſcribentibus Apoſtolis rara, aut potiùs nulla Presbyterorum, quatenus ii Epiſcopo in ſecundis erant, mentio occurrat.
§. 7. In re quidem non adeò magnâ, & in quâ fortunae noſtrae neutiquam poſitae ſunt, non ingratum, uti ſpero, facturus ſum, ſi quid hîc aliis viſum ſit, pauculis perſtringam.
§. 8. Geminam certè Presbyterorum ſecundariorum mentionem ab Apoſtolo factam eſſe, *Cont. Haer. l. 3. c. 1.Epiphanius, ni fallor, pronunciavit, & ex eâ Aërianam foreign oppugnandam eſſe contendit. Primam 1 Tim. 5.1. cum Timotheo foreign edixerit, foreign] Quid verò, inquit ille, hoc ſit, ſi non Epiſcopus foreign, ſuper Presbyterum poteſtatem babeat; Secundam v. 19. foreign] contra Presbyterum accuſationem non admittas. Non inquit, cuivis Presbyterorum praecepit, ne contra Epiſcopum accuſationem admitteret, non cuivis, foreign, ſed Epiſcopo Timotheo, ne Presbyterum, &c.
§. 9. His certè in locis poteſtatem Timotheo in foreign competere, at nullatenus foreign in Timotheum, ex ipſis Apoſtoli, & Epiphanii verbis ſatis conſtat. Cùm verò ad Timotheum, non Epiſcopum tantùm, ſed & Aſiae totius Metropolitanum ſermo fiat, non ſatis convenit inter Doctos, an ad unius tantùm civitatis, vel Eccleſiae ſecundarios Presbyteros, Apoſtoli primùm, dein Epiphanii verba limitanda ſint, an ad omnes Aſiae Epiſcopos latiùs extendenda. Ego certè, quicquid de Epiphanio dicendum ſit, Apoſtolum non ambigo de Epiſcopis planè locutum eſſe, quos Diaconis ſolis accinctos (nullâ intermedii Presbyterorum Ordinis factâ mentione) per omnem ubique Aſiam ordinandos praeceperat c. 3. (quos & ad Titum c. 1.5, 7 tam ſub foreign, quàm foreign nomino indigitaverat) eoſdémque jam ſine dubio Timotheo, Epheſino Primat… ſubjiciendos, & ab eo, ſi neceſſitas poſtulet, in judicium vocandos pronuntiat, Eodem plan… modo, quo Tito tot Epiſcoporum non foreign tantummodo, ſed & foreign commiſſam eſſe, poſt alios *Tit. c. 1.Theophylactus affirmat.
§. 10. Chryſoſtomus cer…è, aliíque (ad caput 5.) utrumque locum foreign, de ſene (foreign, de omni ſene) intelligendum affirmant, nec ad foreign, ſed foreign referendum.
§. 11. Ubi tamen illud notari poterit, hos ipſos, qui foreign, de omni ſene, Apoſtolum hîc explicandum cenſuerant, nullatenus tamen ſeniores Eccleſiae excluſiſſe (cùm ratio dicti Apoſtolici ab illis reddita [quia nimirum propter aetatem ſenes Juvenibus minus peccant] ad omnes ſenes ▪ at praecipuè ad Eccleſiaſticos pertinere putanda ſit) ſtatim enim, Quaeſtione propoſita [foreign; Quid ſi peccata in confeſſo ſint, teſtes verò non habeant, ſed pravam ſuſpicionem?] Reſpondent omnes, iiſdem verbis, foreign, Suprà, inquit, dixi, Oportet verò eum ab iis qui extrà ſunt, bonum teſtimonium habere, ubi ad Apoſtoli de Epiſcoporum qualificationibus dictum, 1 Tim. 3.7. Lectorem rejici clarum eſt, adeóque verſum iſtum de Eccleſiae item foreign, ipſis planè, ſi Chryſoſtomo credendum, Epiſcopis intelligendum eſſe.
§. 12. Quo & illud clariùs ſpectat, quod poſt pauca adjiciendum curavit *Hom. 15. in 1 Tim. 5.19.Chryſoſtomus, foreign, inquit, foreign, Manifeſtum eſt Eccleſiam ei concreditam eſſe, imò integram Nationem Aſiae (iſtius Proconſularis) id…óque ad eum de Senioribus, i. e. Epiſcopis planè Aſiaticis verba fieri, cùm foreign, integrae Timotheo Metropolitano concreditae Gentis, mentio facta ſit.
§. 13. Huic geminae foreign acceptioni, tertiam ejuſdem vocis, quae in hoc capite reperitur, mentionem accommodandam eſſe non dubito, 1 Tim. 5.17. foreign, Seniores qui bene praeſederint, vel praeclarè officio ſuo defuncti fuerint, duplici honore digni exiſtimentur.
§. 14. Ubi illud primò deſ…iendum eſt, quid per foreign ſignificari voluerit Apoſtolus. Poteſt foreign iſta ad Haebraeorum foreign, aut duplicem portionem illic reſpicere, eá enim foreign notabantur, i. e. Primogenitorum portio, & privilegia (ſic appellata Deut. 21. v. 7.) inter quae Praefectura ſuper totâ ſamiliâ, & tam in fratres minores, quàm in ſervos dominium numeratur, Gen. 4.17. Sic cùm Paulus & Barnabas ad Apoſtolatum, aut regimen in Eccleſiâ deſignarentur, Act. 13.2. eâdem dictione uſus eſt Spiritus ſanctus, quae Ex. 13.2. in primogenitis Deo conſecrandis uſurpatur, foreign, inquit Lucas, Separate mihi Paulum & Barnabam; Ut & in Clementis quae dicuntur, conſtitutionibus, l. 11. c. 28. foreign, inquit, foreign, duplex illis portio ſeparetur.
§. 15. Poteſt itidem foreign ad uberiorem in diſtribuendâ haereditate foreign, ad duplicem alimoniae portionem, in diſtribuendâ collectâ, foreign, offertorio fidelium, pertinere. Et ſic certè reſtringendam hîc eſſe, perſuaſiſſimum mihi fecit adductum in proximis, v. 18. Scripturae teſtimonium, dicit enim ſcriptura, Bovi trituranti os non alligabis; &, Dignus eſt operarius mercede ſuâ.
§. 16. Quidni igitur de Epiſcopis Eccleſiarum foreign (ea ipſâ voce, quâ Juſtinus, ut praediximus, aliíque antiquae Eccleſiae antiſtites de Epiſcopis uſi ſunt) munúſque ſuum probè obeuntibus, & non ſolùm annuntiando ubi nondum innotuerat, Evangelio (illud per foreign intelligendum *Diſſ. 3. c. 6. §. 7.monſtravimus) ſed & populo fidelium in fide confirmando operam non mediocrem locantibus (id eſt foreign) locus integer intelligendus ſit?
§. 17. Quod autem, ad adſtruendos temporales, quos Laicos dicunt, Presbyteros, ex eo concludi quidam voluerunt, illud futilius eſt, quàm ut quovis reſponſo dignum cordato cuivis videatur.