Works Volume 4, Chapter 17
CAP. XVII.
foreign. Juſtinus poſt tempus, quo diſcrimen inter Epiſcopos & Presbyteros in Eccleſiam inductum agnoſcúnt Walo, & Blondellus. Ejus aevo nulli quibuſdam in locis Presbyteri. foreign pro Epiſcopis. Tria antiquiſſima teſtimonia, Praeſidentes apud Tertullianum.
§. 1. SUpereſt unus foreign, aut foreign titulus, ille quidem neutiquam in Scriptu…is ſacris, ſeu Epiſcopis, ſeu Presbyteris accommodatus. At iſtis affinis eſt foreign Praeſidens, Antiſtes, Praepoſitus, cujus apud Juſtinum Martyrem ſatis crebra mentio eſt, foreign, inquit ille, foreign, Apol. 2. Offertur Antiſtiti panis & poculum fratrum.
§. 2. Ubi primò ſciendum eſt, Juſtinum hunc, poſt illud tempus, quo diſcrimen inter Epiſcopum & Presbyterum inductum eſſe Walo, & D. Blondellus ex Hieronymo agnoſcunt, hanc Apologiam ſuam ſcripſiſſe. Videatur D. Blon. Apol. p. 3. Meminerit, inquit, veri ſtudioſus lector, Hieronymum nequaquam ſcripſiſſe, ſimulac Corinthi dictum fuit, Ego ſum Pauli, &c. toto orbe decretum, ut unus de Presbyteris electus ſuperponeretur caeteris, ſed poſtquam id dictum in populis, i. e. poſtquam alii paſſim Corinthiorum more in partes diſcerpti ſunt, quod ante annum 140. eveniſſe, idoneè vix quiſquam probaverit. Videatur praef. p. 7. ubi praecedentem Eccleſiarum (quem dicere amat) morem, orbe toto ad An. Ch. circiter 136. manſiſſe affirmat, ſic tamen ut probationes, quas ſibi fingit, ultra annum 104. aut 108. non produxerit. Et ne quempiam h…c in re incertum relinquamus, videatur Praef. p. 11. Nullum, inquit, momentum illuſtrius occurrit in quod inſignis illa mutatio commodè conferri poſſe videatur, quàm An. Ch. 135. Videatur itidem Walo, cujus haec verba ſunt, p. 7. Trapezitici, inquit, Foenoris ſcriptor, &c. nuſquam negarunt antiqua etiam tempora diſcrimen illud inter Epiſcopos & Presbyteros agnoviſſe, qui ſciunt rem eſſe antiquiſſimam, ut duo hi ordines in Eccleſia fuerint diſtincti, ſi excipiantur Apoſtolica tempora, quorum aevo nullum conſtat eorum ordinum fuiſſe diſcrimen. Certè ſi ad Johannis exitum Apoſtolorum aevum protelandum putemus, ultra Centeſimum Chriſti annum duraſſe non putabitur, poſt quem hoc inter Epiſcopos & Presbyteros diſcrimen in Eccleſiam ſtatim invectum eſſe Walonis verba evincunt.
§. 3. Juſtinum interea Martyrem non ante An. 150. Apologiam ſuam, in quâ iſta foreign mentio facta eſt, ſcripſſe, & Eccleſiarum ſui temporis ſtatum graphicè deſcripſiſſe, fatetur D. Blondellus, Apol. p. 21.
§. 4. Nec igitur cuivis aequum videbitur, ut contra Hieronymum, contra Walonem, contra ipſum D. Blondellum ter in eadem ferè verba conſultò, & de induſtriâ teſtimonium ferentem, ſingulari (ne quid gravius dicam) D. Blondelli teſtimonio in causâ ſuâ credatur, *Apol. p. 22.iſtum Eccleſiarum ordinem (quo Epiſcopis Presbyteri adaequabantur) ad Juſtini tempora inviolatum permanſiſſe.
§. 5. Secundò igitur notandum eſt (quod Epiphanius nos docuit) hoc ipſo Juſtini aevo (foreign jam tunc foreign, Fidéque per Orbem Romanum non ita …u Gentibus annuntiatâ, &, ubi annuntiaretur, perſecutionibus omnimodis exceptâ) nondum Presbyteros in Eccleſiis ubique conſtitutos eſſe, ſed civitates non paucas Epiſcopo & Diaconis, duobus iſtis Chriſtiani Cleri gradibus, cùm Presbyteri idonei non reperirentur, aliquandiu contentas fuiſſe.
§. 6. Tertiò, ut ad ipſa Juſtini verba accedamus, notari debet vocem foreign cum pane & poculo copulandum eſſe (ſic ut omnium fidelium, i. e. Fratrum foreign adductam aut oblatam denotet) non cum foreign (ut cum Lango, D. Blondellus legi voluit, Praepoſito fratrum, aut, Ei qui fratribus praeeſt,) alibi enim ubique apud Juſtinum non foreign, ſed ſimpliciter foreign dicitur.
§. 7. Quartò, foreign apud Juſtinum foreign adjungi, ſic ut ad foreign pertineat foreign, panem & poculum conſecrare, Diaconis ad diſtributionem benedicti panis & poculi paratis; foreign, &c. Cum Praepoſitus gratias egerit, Diaconi qui apud nos vocantur, dant unicuique.
§. 8. Hîc rectè quidem D. Blondellus concluſit, *Apol. p. 22.Binos tantùm Chriſtiani Cleri gradus, Praepoſitorum & Diaconorum agnoſci. Imò & Eccleſiis, quae ab unico Praepoſito regerentur, nihil ad integritatem deeſſe creditum eſſe; At cùm ad identitatem aut foreign Epiſcopi, & Presbyteri adſerendam, Cùm ad Eccleſiarum per plures ſimul Praepoſitos gubernationem confirmandam, haec ex Juſtino teſtimonia ab eodem proferantur, nec aliud illi ad hoc cuivis perſuadendum argumentum ſuppetat, praeter hanc unicam foreign cum ſolis Diaconis conjunctam mentionem; ſufficiet, uti ſpero, paucis monuiſſe, Primò, Nihil frequentius eſſe inter hos primorum temporum Scriptores, quàm ut Epiſcopi ſingulares, Diaconis ſuis accincti (ubi Presbyteri nondum conſtituti ſunt) omnia Eccleſiaſtica munera obirent: Secundò, hoc foreign titulo, ſub iſtis primis temporibus, Singularem Epiſcopum (non compares Presbyteros) inſignitum eſſe.
§. 9. Illud, prae aliis, tria Antiquae Eccleſiae illuſtria teſtimonia confirmata ſunt.
§. 10. 1. Dionyſius Corinthiorum Epiſcopus, Juſtino poſt 40. annos ſuccedens, in Epiſtola ad Athenienſes apud *Hiſt. l. 6. c. foreign.Euſebium, qui foreign mentione priùs factâ, ſtatim foreign, poſt Martyrium Publii, Quadrati Epiſcopi eorum creati meminit. Nec illud quidem ex eo, quòd priùs foreign tantùm, poſtea, aucto faſtu, & mutato nomine, foreign conſtituerentur, nam in verbis immediatè ſequentibus, Dionyſii Areopagitae meminit, ab ipſo Paulo ad fidem converſi, qui foreign, inquit, foreign, primus Athenienſium Dioeceſeos Epiſcopatum ſuſcepit.
§. 11. 2do. Marcellus Ancyranus Epiſcopus, in *Epiph. Haer. 72.Ep. ad Julium Romae Epiſcopum, ubi de ſeipſo, aliíſque Eccleſiarum Epiſcopis ab Haereticorum audaciâ infeſtatis locutus, foreign, inquit, foreign, Peſſima quaeque contra Eccleſiam Dei, & nos earum Praefectos aut Antiſtites auſi ſunt.
§. 12. 3tio. Concilium Epheſinum, Act. 8. foreign, Ab omni violentiâ & injuria immunitatem habebunt Antiſtites Eccleſiarum quae in Cypro ſunt, iidem ſine dubio qui in priori Canonis parte foreign appellantur.
§. 13. His ſingulis in locis, ut foreign idem ſunt, ſic in ſingularibus Eccleſiis ſingulares foreign reponi palam eſt, nunquam compares, aut Collegas. Nec quicquam igitur D. Blondellum adjutura, quae ex Juſtino Antiquiſſimo Martyre hauſit, teſtimonia, Quae, ſingularis ubique foreign, cui *foreign ▪ Apol. 2. p. 77.plures foreign, miniſtrarent, factâ mentione, ſingularem nobis Epiſcopum in unaquâque Eccleſiâ nobis proponunt, de Presbyteris comparibus ſyllabam unam non adjiciunt.
§. 14. Illud itidem à Tertulliano eodem ferè modo de Praeſidentibus enuntiatur, de Cor. mil. Cui tamen Epiſcopos ſingulares incognitos fuiſſe, quis nobis perſuaſurus eſt?