Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 2

CAP. II.

Dicendorum ſyllabus. Praedictiones Chriſti, Mat. 24. Adventus Chriſti medius, v. 3, 27, 37, 39. Joh. 21.23. Mat. 16.27, 28. ejus foreign quid. Tres foreign claſſes. Prima, Pſeudochriſti, immediatè poſt aſcenſionem Chriſti, foreign, Mat. 24.6. Theudas duplex. Aegyptius. Doſitheus. Definitio Chriſti, Luc. 24.21. Ʋltima. Seductores ſub tempore obſidionis Hieroſolymitanae; Receſſio Grati, Chriſtiani ad Pellam, Mat. 24.20, 21. Media foreign. Praeludia quinque Cladis Hieroſolymitanae. foreign, Mat. 24.10. Pſeudoprophetae tertii generis; foreign. Charitas refrigeſcens.

§. 1. IMprimis igitur, quod ad Antichriſtum, & ut ait Johannes, foreign, ſimúlque quod ad foreign (inquit Apoſtolus, 2 Theſſ. 2.7. foreign, ſpectat, nos, prolixius forſan, quàm pro inſtituti noſtri ratione par erat, at ſic, ut Scripturarum ſtudioſo lectori rem non ingratam nos facturos ſperemus, Origines rerum ſectabimur; Et primò quid ſit illud, quod utroque Johannis, & Pauli ad Theſſalonicenſes loco deſcribitur: Secundò, quàm nihil ad Primitivae Eccleſiae authoritatem minuendam, aut ad Epiſcoporum foreign, quatenus à nobis aſſeritur, enervandam pertineat, explicabimus.

§. 2. Quod ut rectè fiat, illud fundamenti loco jaciendum eſt, Chriſtum mox diſcipulis ſuis ipſique mundo valedicturum, Matthaei 24. (capitè integro) adventum ſuum, v. 3.27, 37, 39. (non illum ad judicandos vivos & mortuos noviſſimum, ſed) medium, poſt annos non adeò multos, brevi futurum, ad ultionem de foreign & foreign Judaeis ſumendam, deſtinatum (cujus igitur Mat. 16.27, 28. Joh. 21.23. & alibi ſaepiùs in Evangeliis & Epiſtolis mentio occurrit) ſolenniter praenuntiáſſe, additis inſuper foreign, quibus adventus iſte, ſeu, quae idem ſonat, foreign, Judaici, aut Moſaici ſeculi conſummatio, eâ ipsâ foreign, v. 34. ſive aforeign. Herod. l. 2. p. 144. foreign, Clem. Alex. Strom. l. 2. p. 334. Homero, Tullio, aetas, triginta annorum ſpatium. Cael. Rodig. lib. 19. c. 22. vide Mat. 1.17. & Heſych. foreign. At in Epiſtolá Hieremiae, pro decem annis ſumitur, ut & apud medicos pro ſeptem.ea 30. ſive, quod aliquando fit, 40. annorum ſpatio definienda ſit) i. e. quibuſdam qui tunc interfuerunt (& bNon dixit illi Jeſus, foreign, ſed ſi volo eum manere foreign, Joh. 21.23.Joanne praecipuè) adhuc viventibus Mat. 16.28. obventura, praenoſci potuit.

§. 3. Inter ea, pro tribus certis temporibus, tres Pſeudoprophetarum, & id genus foreign, & foreign, mentiones occurrunt. Prima v. 5. ultima v. 24. media v. 11. Primus locus Pſeudochriſtis tribuitur, non multis poſt aſcenſionem Chriſti annis, (quibus certiſſimum eſt Judaeos Meſſiam expectaſſe, licet Chriſtum verum & unicum Meſſiam repudiaverint) ſe pro Meſſiâ frequenter venditantibus. De quibus verè dictum illud [foreign] per hos nempe non praeſignificari inſtantem, aut ſubitò ingruentem hunc Chriſti adventum adeò Judaeis exitialem, ſed eum aliquot jam annis protelatum iri, ut tandem ferociori & certiori ruinâ univerſos obrueret. In his erat Theudas (non ille Judâ Gaulonitâ antiquior, Act. 5.36, 37. ſed cujus apud Joſephum, Fado Judaeam procurante, ſub Claudii imperio, mentio eſt) qui, ut ex cAnt. l. 20. c. 5.Joſepho dEccl. hiſt. l 2. c. foreign.Euſebius affirmat, foreign, ſeduxit multos. Quod ipſum hîc Chriſtus praedixit, foreign, inquiens, multos decepturi ſunt. His itidem Aegyptius, apud Lucam, Act. 21.38. ut & apud eEccl. h…ſt. l. 2. c. foreign.Euſebium ex Joſepho. His Doſitheus Samaritanus apud fCont Celſum, l. 1. & in Mat. tr. …7. & apud Hegiſippum apud Euſeb. l. 4. c. foreign. & apud. Phot. bibl. cod. 230.Originem, (qui ſe Chriſtum eſſe ſuis perſuaſit) aliique, ſinguli ſe Liberatores Patriae futuros ſpondentes, & ſic (ex definitione Lucae. c. 24.21. qui pro Chriſto [foreign, eum qui Iſraëlem liberaturus eſt] poni voluit) Meſſiae titulum ſibi vindicantes.

§. 4 Sic & tertio ſeu ultimo loco, v. 24. Pſeudochriſti itidem, & Pſeudoprophetae ponuntur, non iidem, qui prius memorabantur, ſed (ex diſtincta rerum foreign dignoſcendi) qui poſt obſeſſam v. 15. Hieroſolymam prodibant, idque ſub ipſo temporis articulo, quo Chriſtiani Judaeâ fugam capeſſebant, v. 16. Cùm ſcilicet factâ primùm per Seſtium Gallum Hieroſolymae obſidione, v. 15. ſtatimque (Deo ſic volente) recedente ad tempus obſeſſore, Judaeorum fideles (quotquot fuerunt, & qui Chriſto monenti morem geſſerunt) factam ſibi evadendi copiam amplecterentur. Quod quidem multis feliciter ceſſiſſe nos docet Joſephus, ut & Euſebius l. 3. c. 5. Qui illud foreign, ſecundum oraculum quoddam probatis illic viris per revelationem traditum, factum eſſe affirmat: eóque fretos oraculo, foreign, ante bellum ex urbe migraſſe, & Pellam uſque ſuperato Jordane, confertim tranſcurriſſe. Tunc enim ſub iſto calamitoſiſſimo temporis articulo, v. 20, 21. (ipſaque opportunitate fugam ſuadente) non mirum eſt plurimos ſe labaſcentis populi foreign & ſtatores venditaſſe, ſi quis uxorem Lothi imitatus, iis aurem praebiturus eſſet.

§. 5. At quod rem noſtram imprimis ſpectat, illud à mediâ temporis foreign (v. 11. deſcriptâ) petendum eſt. Ibi enim immediatè ante foreign, abominationem deſolationis ſtantem in loco ſancto, ſeu (ut explicatiùs Lucas) Hieroſolymam (Romanis) exercitibus obſeſſam, Haec quinque ſimul praenuntiari videas, ſingula ab eodem fonte ſcaturientia: Primò, Judaeos in Chriſtianos rabidè deſaevituros eſſe, ipſoſque ad foreign necémque tradituros, v. 9. Secundò, Chriſtianos multos ſaevitia perſecutionum, v. 9. perterritos, ſcandalizatum iri, v. 10. i. e. Chriſto planè abrenuntiaturos. Tertiò, deſertores hoſce, ſtatim Chriſtianos Chriſto crucíque conſtantius adhaerentes, internecino odio proſecuturos, ipsíſque perſecutoribus ad ſupplicium tradituros, v. 10. Quartò, ſurrecturos Pſeudoprophetas, multóſque ſecum in perniciem ſeducturos. Quintò, ex hâc ingruentium calamitatum mole (quam Apoſtolus per foreign dies malos, Chriſtus per foreign, multiplicationem iniquitatis indigitat) faturum eſſe, ut multorum charitas refrigeſceret, i. e. ut fidelium, & ſatis jamdiu conſtantium Chriſti athletarum, & conſeſſorum quammulti, de perfectâ iſtâ, & ardenti Chriſti (& veritatis, 2 Theſſ. 2.10.) dilectione multum remitterent.