Works Volume 4, Dedication 2
EPISTOLA AD Virum Integerrimum.
§. 1. QUaeris à me, vir Integerrime, quid rei ſit, aut quid in excuſationem noſtram apud exteros obtendi poſſit, quâ ratione, aut quibus demum patrociniis propugnanda Gentis exiſtimatio (ſeu potius coeli hominumque invidia amolienda) ſit, quòd, cùm duo inter Reformatos magna nomina, Claudius Salmaſius, & David Blondellus, Epiſcoporum ordinem tam ſtrenuè & prolixè invaſerint, univerſa apud nos literatorum natio (quae ſatis novit, non ſolùm fortunas & famam ſuas, verùm & ipſum corporis Chriſti foreign cum dignitate iſtius ordinis conjuncta eſſe) tam profundo interim ſilentio rem omnem permiſerit, ex torpore ſeu veterno ſuo, quo jamdiu ſepulta gens apud proximos eviluit, nullâ hoſtium provocatione aut minis, nullâ calamorum, quaſi arundinum, apparatu, nullo pugnantium celeuſmate, nullis triumphantium vel Io canentium foreign excitanda.
§. 2. Nec certè diſſimulaverim, illud nobis expectandum fuiſſe, ut, qui res noſtras per decennium utrique regimini tam ſaeculari, quàm Eccleſiaſtico adeò improſperè ſuccedentes, (Benigniſſimo Patre, ob impietates & Sacrilegia noſtra, ſic jubente) vel qui Genium Populi, & praecipuè literatorum apud Anglos ingenium è longinquo, & non ſuis, ſed aliorum oculis perluſtraverint, hanc nobis dicam impingerent.
§. 3. Verùm, cùm recognoverint viri boni, rerùmque, & exiſtimationum noſtrarum foreign indagatores, quàm non calamis hîc, ſed ſclopetis, non pacatis animorum, ſed ferocibus brachiorum impulſibus, res univerſa geſta fuerit, quàm nobis jamdiu nihil profuerint, imò quàm (miſerandâ ſorte) obfuerint firmiſſimarum rationum momenta, quibus contra populares & contribules noſtros (diſtrictis enſibus omnes controverſiarum nodos diſcindere paratos, nec ſyllogiſmis, ſed tormentis, belliciſque omne genus machinis, acropoles noſtras impetentes) Epiſcoporum Jura, non indiligenter, ſed tamen fruſtra, tuebamur: Cùm rurſus meminerint (quemadmodum inſula haec, naturâ contra exteros munita, eorum jamdiu formidinem abjecit, à quibus toto Pelago diviſa fuerit, ſic &) Eccleſiam Anglicanam, quamvis cum Ʋniversâ Primitivâ Eccleſiâ & cum aliis omnibus, quibus iſta non diſplicuit, concordiam intimam ſedulò colat, foreign tamen jure gaudentem, & (ſub Monarchâ primùm, Fidei Defenſore, Chriſtíque in Regno ipſius Vicario, dein, ſalvis Regni juribus, ſub Primate ſuo) foreign, ſuis privilegiis munitam, ſuis columnis innixam, nullique externo tribunali foreign, cauſam ſuam coram tranſmarinis actoribus neutiquam dicendam cenſuiſſe, nec quidem anxiè aut ſollicitè curaviſſe, quam de ipsâ (utcunque aſperam) ſententiam diſſentientium unus aut alter, injuſſus pronunciaverit: Cùm denique in mentem revocaverint, quantò magis in evolvendis, quàm ſcribendis libris Doctores, & Profeſſores noſtri operas & diligentiam ſuam exercuerint, quàm obnixè laboraverint omnigenâ lectione dogmata firmare, antiqua ſtatuminare, illúdque Nicenorum Patrum foreign, [foreign] Reformationis Aglicanae fundum, pectoribus intimis imbibendum proponere, adeóque omnes, curae ipſorum commiſſos, ex Scripturis & Patribus ad omnigenam puritatem, ſimúlque foreign inſtituere, nec tam inimicitias cum aliis, quàm cum ſuis, & universâ (quatenus per Dei verbum licuerit) Eccleſia Chriſti pacem cuſtodire; cum haec, inquam, omnia ſolerti & pacatâ mente recoluerint, deſinent tandem mirari, aut portenti loco habere, quòd quibus nec animus, nec arma, nec calami, nec argumenta ad propulſandum omnem adverſariorum inſultum defuerint, iis tamen quandoque uti non placuerit, aut cum exteris, & curae noſtrae neutiquam commiſſis, ſupervacaneam & inutilem miſcere diſputationem, cùm aſperioribus telis, & ex Vulcani, non Minervae officinâ petitis, domi res tota ageretur.
§. 4. Nobis interim ex adverſo, nec enim diffitemur, cumulatiorem admirationis ſimul, ac querelarum materiam D. Blondellus ſuppeditavit, qui cùm Reformatae in Galliâ Eccleſiae defenſionem à contribulibus ſuis ipſi ſatis honorificè impoſitam in ſe receperit, ſimúlque à doctis hujus ſaeculi viris magnae diligentiae, plurimae lectionis famam reportaverit, adeo tamen nullâ aut Eccleſiae noſtrae curâ, aut miſeriarum ſenſu tangebatur, ut è contra Oppreſſos acriùs pungendos, afflictos conterendos exiſtimaret, ideóque *Ʋniverſis Dei O. M. ſervis occidente toto, maxime vero per Britan…s D. Blondellus ſalutem precatur. Ep. nuncup. inſcript.Britannias noſtras, provinciam ſatis ſquallidam, & non ſuam, ipſius tamen judicio ſubjiciendas, calculo opprimendas cenſeret, & de Eccleſiâ noſtrâ (cui ante annos non multos, cùm rebus pacatis & proſperis uteretur, eum non adeò infenſum fuiſſe certis indiciis nobis innotuit) aegrâ jam, & vacillante, & animam quaſi ipſam, inter inteſtinas turbas, & clades, agente, ilico triumphos agere moliretur.
§. 5. Quod tamen idem de Cl. Salmaſio nolim à nobis dictum putetur, qui virum eximiae eruditionis non modò utroque iſto crimine foreign, & foreign palàm liberamus (ut qui in prioribus ſcriptis ſuis nullibi, quod ſcimus, in agrum noſtrum falcem ſuam immiſerit, aut in Eccleſiam Anglicanam calamum ſtrinxerit) ſed etiam Epiſcopis noſtris (quos & neceſſarios & retinendos diſertè *Defenſ Peg. Praef. fol. 4.pronunciavit) multò aequiorem, & foreign Eccleſiaſticae propagnatoribus meritò infenſiorem, ex ipſius poſt Caroli Regis foreign *Def. Reg. capite praecipue X. p. 352, 353.357.362.363.…75.edito ſcripto, agnoſcimus, & gratulamur.
§. 6. Caeterùm, ut ad D. Blondellum revertamur, virum itidem inter primos Collegarum ſuorum eruditum, at in hoc, quo nos ferire & opprimere voluit, argumento, non à nobis longiùs, & ab Apostolicâ Catholicâ Christi Eccleſiâ, quàm à Doctiſſimis fratribus ſuis, ſat ſcio, à Magno Iſaaco Caſaubono, & optimo ſene Petro Molinaeo abeuntem, licebit pauculis interpellare, & notiſſimi facti ſenſum, quo tangimur, etiam palàm exponere.
§. 7. Certè ſi hoc ſit arctiorem cum Chriſto noſtro ſuaviſſimo, & leniſſimo foreign unionem profiteri, ſi hoc defaecatiorem puritatem factis exprimere, ſi, cùm Chriſtus ipſe à ſuis iniquiſſimè habitus, noluerit, ſuorum nimio contemptu provocatus, foreign vel foreign, Chriſtianus interea, & inter Evangelicos foreign, univerſum Ordinem, à popularibus noſtris tam inclementer habitum, ipſius etiam calamo transfoſſum cupiat; ſi qui ex utroque rivo, Helicone & Jordane, copioſiùs ebiberit, religionis intaminatae, & bonarum literarum duplici culturâ emollitus, iſtam erga fratres contritos, & peſſundatos (nimiam, & inutilem) aſperitatem exercendam exiſtimet; ſi, quod de Idumaeis querebatur Deus, *Obad. 12.13.14.Laetatos eſſe ſuper filios Judae in die perditionis eorum, intraſſe portam populi Dei in die ruinae eorum, & in exitibus ſtetiſſe, ut interficerent eos qui evaſerant ex eâ; ſi, quod iram Dei magnam in opulentas gentes accendiſſe dicitur, Zach. 1.15. [quòd ſcilicet cùm Deus iratus fuerit parùm, ipſi adjuverint in malum] id etiam de Puritatis Evangelicae Profeſſore, in die vaſtitatis & anguſtiae noſtrae dici poſſit; Tunc certè longum valete, Charitatis & foreign Evangelicae blandiſſima, ſed vana nomina, valete turtures, agníque, nec ab ovili pastoris noſtri, aut de candidis ſanctiſſimi Spiritus turribus auſpicatiora, aut mitiora dehinc expectanda ſint, quàm ab immanſuetis quibuſvis deſerti incolis, ab incultiſſimo montium comitatu ſperari poſſent.
§. 8. At nec nobis, nec Matri noſtrae dilectiſſimae, Eccleſiae adhuc (Deo procurante) Anglicanae, luctuoſae quidem, ſed & formoſae, & ab ipſo paedore & foeditate magis ſpectabili (nobiſque multo chariùs aeſtimatae, ex quo in cruce poſita, imagini Christi noſtri conformis facta eſt) querelis aut foreign opus eſt: imò potiùs gaudendi & exultandi copiam nobis factam eſſe putamus, quòd decennio jam integro, conſtantiam & officium noſtrum fortunarum omnium jacturâ, cuſtodiis diutinis, exiliorum non uno genere, ipſóque demum ſanguine conſignatam, Deo, Angelis hominibus foreign (ſolo agonothetâ noſtro nobis aſſiſtente, aut opem ferente) fortiter, & pro athletarum more comprobavimus.
§. 9. Dabit, uti ſperamus, Benigniſſimus Pater, (quem etiamnum aſſiduis precibus foreign) dabit reliquis Ʋniverſae Eccleſiae ſuae partibus, poſt tot procellarum viciſſitudines, foreign, pacémque feliciſſimam, dabit Orbi Chriſtiano Halcyonios, & placidos dies; nobis verò perpeſſiones noſtrae, ſtigmata, & cicatrices, (foreign, inquit foreign Martyr, foreign, imò foreign, ait Polycarpus) nulla blandientis ſaeculi mercede, nullo profundae & illibatae tranquillitatis pretio à nobis redimendae (utpote quarum ope, foreign) inter donativa Imperatoris noſtri, inter foreign & privilegia numerandae ſunt.
§. 10. Hinc nos poſteritas aeſtimet, quòd de nemine querimur, de omnibus foreign, Patrem quippe noſtrum benigniorem nuſpiam aut praeſentiorem experti, quàm, cùm ſic nobis in Leonis ſpeluncâ, in ardenti furno ſe adjunxerit, ipsiſque fratrum noſtrorum improperiis, & calumniis (inexpectato quidem gratitudinis & foreign genere) non ut peſtiferâ tamen, ſed ſalubri, ſuavíque & leniter ſpirante aurâ, triſtiſſimumque illud vae, Lu. 6.26. (ſolennem Pſeudoprophetarum mercedem) à nobis procul arcente, recreaverit & refocillaverit, ſic demum foreign, 2 Cor. 12.9. Quibus omnibus Patris optimi dignitationibus & privilegiis freti, nihil reliquum habemus, niſi ut tot foreign noſtris vicem rependamus, beneficiis acceptis non indignam, foreign, & pro illis, qui tanto cum periculo ſuo ſic nobis prodeſſe voluerint, indies ad miſericordiarum Patrem preces fundentes, ne, quod nobis fauſtè, & ad ſalutem noſtram commodiſſimè, id illis infauſtè; ne quod nobis tolerantibus feliciter, illud malorum noſtrorum autoribus funeſtè cedat. foreign.
§. 11. His ergo (non in vacuum & leviter ſparſis, ſed) ad coelum ſolenniter effuſis ſuſpiriis, iiſdem etiam finibus continenda eſſet haec Epiſtolaris diſſertatio, ſi non alia quaedam eſſent, eáque Chriſtianae, ſeu pacis, ſeu veritatis amatoribus neutiquam contemnenda, quae alias à nobis curas, novámque & prolixiorem operam poſtularent. Cujus ratio paucis explicanda erit.
§. 12. Prodierunt nuper Theologicae theſes, Praeſide D. Lodovico Capello, de Epiſcoporum & Presbyterorum diſcrimine propoſitae; quibus poſt alia quaedam ſic praeluditur [De Epiſcoporum ſupra Presbyteros praerogativâ hactenus inter ipſos Proteſtantes ab Anglicanis Epiſcopis diſputatum fuit, ſed & ea lis & controverſia definita jam videtur à viris longe doct…ſſimis Dno. Salmaſio & Blondello, &c. Theſ. 5.] Scilicet Epiſcopalem Ordinem ſic à Claud. Salmaſio & D. Blondello devictum, & expugnatum eſſe, ut ab omnibus planè deſertus & derelictus nec fautorem invenerit, nec defenſorem; Aſſurgere tandem omnes, porrigere herbam, nihílque in univerſo orbe Hieratico repertum, quod duobus his foreign opponi poſſit, venerabundos agnoſcere.
§. 13. Hac in re ne foreign noſtra bono viro fraudi ſit, quaedam braeviter á principio repetenda ſunt, quae nobis Anglis in hac, de ordine Eccleſiaſtico, controverſiâ, per annos aliquot obtigerunt.
§. 14. Quibuſdam jamdiu concivibus noſtris novandi animum, regiménque (ut Politicum taceam) ſaltem Eccleſiaſticum ſolicitandi, movendi, & ab ipſis radicibus convellendi lubidinem inſediſſe, illud demum univerſo Orbi terrarum (re ipſa loquente) magis innotuit, quàm ut teſtimoniis, aut probationibus indigeat: id primò ciendis odiis perſonalibus contra Epiſcopos, ſimúlque univerſam, quantum fieri potuit, Epiſcoporum proſapiam & familiam, Praelaticos, ut in diverbio erat, omnes, Dein, ſuſurris in verba mutatis, tandemque ſcriptis famoſis ipſum Ordinem ut Antichriſtianum, & beſtiae Apocalypticae partem non minimam impetentibus, tentabatur.
§. 15. Nec importunum jam, aut minùs neceſſarium videbatur conſilium Reverendiſſimi Patris, Joſephi Halli, (notiſſimi pridem, & qui Dordracenae ſynodo interfuerat, Theologi, Exonienſis primò, jam Norwicenſis Eccleſiae Paſtoris) qui Divinam Epiſcoporum in Eccleſiâ Chriſti inſtitutionem, tantâ jam tum maledicentium invidiâ deturpatam, & oppreſſam, vindicandam ſibi aſſumpſit. Huic luculento Patris optimi ſcripto, non deerant quinque Presbyteri, qui junctis viribus reſponſum unum inſtruebant, ſerrámque, ſi bene memini, ſemel reciprocabant, quàm idoneè, aut quàm proſperè, penes aequos Lectores judicium eſto.
§. 16. Alii interim nec pauci, nec contemnendi Theologi ad tutandam Epiſcoporum foreign operas & Symbolas ſuas contulerunt, ſinguli ſingulis & juſtis voluminibus rem integram exorſi, quibus, ut fas erat, Reverendiſſimus Archiepiſcopus Armachanus, Hiberniae Primas (ſuis de Origine Epiſcoporum, & Metropolitarum, & de Aſiâ Proconſulari eruditiſſimis Diatribis) facem praetulit.
§. 17. His omnibus nihil unquam à Presbyteranae paritatis defenſoribus aut reponi opponi potuiſſe, nolo ſic Praeſidi Capello foreign, ut pronunciem. Certè (poſt primam illam ſeu Smectymnuanam, quae dicebatur, velitationem) nihil adhuc repoſitum eſt; octo integris voluminibus foreign, ut dici ſolet; nec poſt annos jam plures dividendis Eccleſiae patrimoniis inſumptos expectandum eſt, ut qui gladiis, non ſtylo, decretoriis, tam ampla ſpolia ab Epiſcopis reportaverint, cauſam jam ſuam pacatis rationum momentis diſcutiendam permiſſuri ſint.
§. 18. His addi poteſt, libellum iſtum, quo ſolennis liga, foedúſque contra Hierachiam Eccleſiaſticam concepta continebatur, à Doctis viris, quindenis, ſi rectè memini, vicibus, totidem voluminibus refutatum eſſe, tandémque ab Ʋniversâ Academiâ Oxonienſi membratim diſcerptum, multiſque non ex trivio petitis argumentis transfoſſum) & ſexennio integro Samaritanum unicum, qui tam crebra vulnera religaret, viníque aut olei guttam unicam infunderet, non inveniſſe.
§. 19. Taedet enumerare concertationes ſingulares, ſeu in Tractatu Ʋxbrigienſi inter ſolos Theologos inſtitutas, ſeu in Novoportenſi cuſtodiâ inter unicum Carolum Regem, & omnes omne genus Antagoniſtas, ubi Pientiſſimus Princeps, tanquam Angelus Dei, cauſam Eccleſiae & Epiſcoporum, ad ſtuporem omnium propugnavit, idque cùm ſtricta novacula ſupra eſſet, &, ut verbo dicam,
foreign
foreign.
§. 20. Quàm verò ſit hoc unum non ſpeciosè aut magnificè, ſed ſi res ipſa ſpectetur, frigide & infra rei dignitatem, à me dictum, mallem ex ſcriptis Sanctiſſimi Athl…tae, c. 14. De Foedere, & 17. De regimine Eccleſiastico, ſimúlque ab integra cum Al. Henderſono per literas habita diſputatione (congreſſu ſatis inaequali, Conſtantiſſimi quidem Eccleſiae foreign, veréque, qui dicebatur, Fidei defenſoris, at illius in profectione ſeu potiùs ſugâ Novocaſtrenſi, ſolis Foederatis cincti, omnique, non librorum tantummodo, ſed & famulorum comitatu intercluſi, cum presbytero nominatiſſimo, univerſo contribulium ſuorum agmine ſtipato) mallem, inquam, ex his vivis ſpeciminibus, &, poſt certamen & foreign celeberimi foreign, adhuc ſpirantibus & loquentibus, quàm ex hoc qualicunque teſtimonio meo conjecturam fieri.
§. 21. Plura non adjiciam, ex iſtis pauculis Doctiſſimo Praeſidi me perſuaſurum confiſus, Hierarchiam Eccleſiaſticam aſſertoribus nondum ſuis planè deſtitutam eſſe, ſed (ſi Britannias noſtras reſpexerit) adhuc vivere & valere, calamitoſam, ſed erectam, & nunquam de devictis & exploſis Aërianis glorioſiùs, quàm de jam proſperis & victoribus, triumphantem: expertam quippe, & re ipsâ enunciante edoctam, omne illud inimicorum argumentis defuiſſe, quod Foederibus, armiſ que ſupplendum cenſebatur, ipſúmque (quod Rhetor monuit) foreign, illúdque quodammodo Ordini ſacro ſancto obtigiſſe, quod olim de Regno coelorum edixit Chriſtus, non Scribarum, aut literatorum ratiociniis, ſed foreign & foreign impetu rapiendum eſſe. Sic nempe Callimachi fatum cauſae noſtrae obtigiſſe, transfodi, & emori poſſe, cadere non poſſe, & inter ipſas Florentiſſimae Matris ruinas adhuc invictam ſtare, hoſtibúſque (foreign) nondum minari deſinere, etiam cùm occumbat.
§. 22. Cùm interim Cl. Salmaſii, & D. Blondelli aquilas victrices (utut de foreign noſtris actum ſit) ſibi ſic prolixè gratuletur Doctiſſimus Praeſes, libet pauculis diſſertationibus experiri, ecquid magnificum aut eximium hac in re ab illis praeſtitum fuerit, aut quod cauſae noſtrae jugulum petiiſſe rectè dicatur.
§. 23. Primò igitur ſententia iſta, quam contra Praelaticos propugnandam ſuſceperunt duo magna nomina, ex praefatione Blondelli p. 5, 6, 7, 8. & teſtimoniorum Hieronymi explicatione, p. 3. proponenda eſt.
1. Epiſcopos, non ex Apoſtolorum inſtitutione, ſed ex conſuetudine tantùm Eccleſiae Presbyteris majores fuiſſe: Pares quidem & collegas in eâdem Eccleſiâ ab Apoſtolis creatos fuiſſe, ſic tamen, ut inter pares foreign ex quodam primogeniturae in Chriſto jure, primâ Cathedrâ (à qua Eccleſiarum cenſus conſignari & ſucceſſiones deduci coeperunt) & delegato praeſidendi munere fungeretur, ordine jam tum, non merito Epiſcopum creante.
2. Iſtam Eccleſiae conſuetudinem non ſtatim ex quo inter Corinth…os auditum fuit [ego ſum Pauli &c.] ſed poſt Apoſtolorum omnium exceſſum, poſt Clementis Romani ad Corinthios, & Polycarpi ad Philippenſes ſcriptam epiſtolam, paulatim circa annum Chriſti 140. invaluiſſe.
§. 24. Hujus ſententiae confirmationem ex Hieronymi praecipuè teſtimoniis peti voluit D. Blondellus, ita tamen, ut & quatuor Scripturae commata, 1 Tim. 3.2, 7. Act. 20.17, 28. Phil. 1.1. Heb. 13.17. ſimúlque Clementis Romani ad Corinthios, & Polycarpi ad Philippenſes, dicta quaedam, ſuffragium & calculum ſuum dediſſe, tandémque omnium ferè antiquorum ſcriptorum, (ſed praecipuè Pſeudo-Ambroſii) prolixa caterva hanc antiquam de Epiſcopatus & Presbyterii identitate ſententiam agnoviſſe & expreſſiſſe putarentur.
§. 25. Duo praeterea ſunt, quibus hanc ſententiam ſuam ab utraque parte claudi; unum, quo ei viam ſterni, alterum, quo eam à tergo muniri cupiebat vir Doctiſſimus.
§. 26. Quod in anteceſſum praemitti voluit, illud eſt, *Ep. nunc. p. 3.Importatam ſub ipſis Apoſtolorum oculis Chriſti gregi à turbonibus ſchiſmatum peſtem fuiſſe, 1 Cor. 11.18. effoſſa Judaizantium zelo, Act. 15.1. quae ſepulta fuerant, ſynagogae elementa, oppugnatam ab Antichristis Dei ſuper omnia regnantis Monarchiam, negatam ab Ebione foreign, abjuratam à Nicolaitis ſanctitatem, nec defuiſſe foreign Diotrephen. Et hanc primam (ſive dogmatum, ſive Diſciplinae corruptelam ſpectemus) mali labem latiùs deinceps ſerpſiſſe nemini mirum videri oportere.
§. 27. Quod à poſteriori ad tutandam ſententiam ſuam neceſſariò addendum duxit, illud eſt, *Ep. nunc. p. 39.Inquietam ardelionum libidinem ſibi temperare non potuiſſe, quò minus piis fraudibus, ceu idoneo Epiſcopalis apicis tibicine, abuteretur, ementitíſque primorum martyrum nominibus, quicquid in mentem venerit, vulgaret: ídque de Epiſtolis ab Euſebio, Hieronymo, Athanaſio laudatis pronuntiandum eſſe, quibus, inquit, antiquior (ſed qui poſt Clementis Alexandrini dormitionem emerſiſſe videtur) foreign, Ignatii Martyris nomen appinxit, &c.
§. 28. Quid verò hîc à nobis expectandum ſit, eâdem brevitate delineatum lectori jam proponendum eſt.
§. 29. Primò igitur de foreign, quid cenſendum ſit, an primis temporibus (quod D. Blondellus fidenter ex Pſeudo-Ambroſio contendit) ordo non meritum Epiſcopum fecerit, & foreign continuò primatus obtigerit, ſic ut, recedente uno, ſequens ei ſuccederet, nos breviter tantùm (& foreign, *Diſſ. v. c. 5.cùm ex Clemente Romano teſtimonia producenda eſſent) diſquirendum putavimus; nec enim hac in re, utcunque ab omni veritatis ſpecie ſatis abeunte, nos D. Blondello foreign intendimus. Si enim, cui praeſidentia iſta, ſeu ex primogeniturae, ſeu ex meriti jure competebat, ſingularis etiam authoritas, & potentia ſuper Presbyteros, ex Apoſtolorum ordinatione, aut conſtitutione, contigiſſe agnoſcatur, nobis ſic demum Epiſcopus ſingularis ab Apoſtolis inſtitutus videbitur, nec quicquam cauſae noſtrae oberit ſi, qui primus Chriſto nomen dederit, Apostolis, aut Spiritu Dei ſic volentibus, reliquis poſtnatis praeponeretur. Hunc verò foreign, aut Praeſidentem, Presbyteris, ubi Presbyteri erant, nullatenus praefuiſſe, illud eſt, quod illi aſſerere non verentur, nos, ſine quibuſvis ambagibus fidenter pernegamus, & in eo unico omnem inter nos & Presbyteranos litem poſitam eſſe contendimus.
§. 30. Secundò, foreign, aut inanes de vocibus concertationes ante omnia fugiendas eſſe putamus, nec igitur ab homonymiâ, aut ſynonymiâ vocum foreign & foreign, rerum longè diſſitarum identitatem concludendam eſſe, ſed (ut in ambiguis fieri ſolet) diſtinguendas voces eſſe, ſic ut primò omnibus notum fiat, quid in ſacro inprimis codice, dein inter alios antiquiſſimos Scriptores, Clementem, Ignatium, Polycarpum, ut & Papiam, alióſque, per foreign aut foreign intelligatur; & 2do, ex eo dijudicetur, an in ſingularibus cujuſque Eccleſiae, & Provinciae Praefectis, qui in alios omnes foreign & foreign, juriſdictionis, & ordinationis poteſtatem exercebant, (quocunque demum ſeu foreign, ſeu foreign, ſeu foreign, ſeu foreign, ſeu foreign, ſeu Sacerdotis, ſeu Praefecti titulo inſignirentur) an in Collegis, & Comparibus, quibus nemo praeficiebatur, in communi Eccleſiam gubernantibus, Apoſtoli poſt Chriſtum Eccleſias in omnibus profectionibus ipſorum fundandas curaverint. Nec igitur in eo controverſiam poni, Quibus demum (vel an iiſdem omni aevo) nominibus cogniti fuerint Eccleſiarum Rectores, ſed an ad unum in ſingulari Eccleſia, an ad plures poteſtas iſta devenerit.
§. 31. Nos ad unum ſingularem Praefectum, quem ex famoſiore Eccleſiae uſu, Epiſcopum vulgò dicimus, poteſtatem iſtam in ſingulari coetu, ex Chriſti & Apostolorum inſtitutione, nunquam non pertinuiſſe affirmamus, ideóque nec Presbyteris (comparibus, & foreign) nec Presbyterorum conſeſſui eam competere: Et hanc Theſim noſtram ab omnibus contramilitantium argumentis vindicandam & propugnandam ſtatuimus, eo ordine, qui nobis commodiſſimus viſus eſt.
§. 32. Primò ſcilicet de ſchiſmatum, & haereſeoon peſte, ipſis Apostolis ſpectantibus, in Eccleſiam importatâ, aliiſque à D. Blondello in anteceſſum memoratis, diſſertationem integram inſtituimus, ut palam fiat, quàm ad nos non pertineat invidia iſta.
§. 33. Secundò Ignatii ſanctiſſimi Martyris Epiſtolas, illi tam ſedulò & prolixè abjudicatas, dignitati ſuae reſtituendas primùm, & tunc demum cum Hieronymo, Blondellianae ſententiae fundo, comparandas curavimus, ſimúlque quid de Hieronymi ſententia cenſendum ſit, indicavimus.
§. 34. Tertiò omnia Sacri Codicis loca, primò, quae in *Diſſ. 3.Evangeliis, dein, quae in *Diſſ. 4.Actis & Epistolis ad hanc materiam pertinere videntur, praeſertim, quae ad cauſae ipſius defenſionem à D. Blondello adducta ſunt, (iis, quoties opus fuit, foreign Eccleſiae foreign explicatis, ſimúlque ſingulis primaevae Eccleſiae monumentis, quae quâvis ratione opponi poſſe putantur, ex hoc lucis fonte illuſtratis) tandemque *Diſſ. 4. c. 22.Polycarpi obiter, at ex inſtituto *Diſſ. 5.Clementis Romani teſtimonia, utpote quae ante annum Christi 140. (ſolennem illam, ſecundum D. Blondelli computum, Epiſcopatus naſcentis aeram) ſcripta fuerint, ad calculos noſtros revocavimus.
§. 35. Illis denique & alia nonnulla, quae ex Hermâ, ex Pio-Papa, circa ann. D. 148. ex Eccleſiastici regiminis formâ, quo tempore Romam advenit Marcion, tandémque ex J… stini Apologiâ Anno Christo 150. conſcriptâ, ut & ex Papia, & Irenaeo D. Blondellus producenda cenſuit, hos etiam, licèt ex abundanti, vel *Diſſ. 4. c, 17. & 22.obiter, vel ex *Diſſ. 5. c. 9, 10, 11, 12.inſtituto viſenda, & adjicienda putavimus.
§. 36. Quibus peractis, non putavi me operae pretium facturum, aut ſi innumeris Patrum & Conciliorum teſtimoniis, quae poſt annum Christi 140. (quo Epiſcopatum caput ſuum in Eccleſia extuliſſe fatetur D. Blondellus) conſcripta ſunt, cauſaeque noſtrae ubique ſuffragium ferunt, lectorem fatigarem; aut ſi paucula eorum tmemata à corpore, cui ſatis commodè adhaerent, divulſa, & ad uſus ſuos à *Sect. 2.D. Blondello accommodata, ad examen noſtrum revocarem. Quae inter illa praecipua ſunt (ut & in *Sect. 3.Synodorum decretis, &c.) aut, quae cuivis fraudem facere poſſe videbantur, obiter in tertiâ diſſertatione perluſtravi, ut & quae ex ipſo Hieronymo, in ſecundâ; Ab his pauculis indiciis ſatis ſupérque expertus, quo animo antiquorum ſcripta diſcerpſerit, quâ fide recitaverit vir Doctiſſimus, quantámque demum caliginem eorum oculis offundendam curaverit, qui ex teſtimoniis ſingularibus, ab eo prolatis, & obſervationum ipſius ope ad propoſitum ſuum accommodatis, integram & intemeratam Primitivae Eccleſiae ſententiam concludi poſſe exiſtimant.
§. 37. Si, quae ex Clemente Alex. Tertulliano, Origine, Cypriano, Euſebio, Baſilio, Nazianzeno, Chryſoſtomo, Augustino, aliiſque demum ſequioris aevi ſcriptoribus, ab eo laudata ſunt, cuivis mortalium perſuaſerint, aut non placuiſſe Patribus iſtis ſingularem Epiſcopatum Presbyteratu majorem, aut ante An. Ch. 136. aut 140. Eccleſiae incognitum fuiſſe (quod unum niſi effecerint, nihil faciunt) ego hoc unum ab eo exoratum cupio, ut oculis ſuis locum in ipſo authore, è quo D. Blondellus teſtimonium ſingulare decerpſerit, integrum perluſtret, aut cum aliis ejuſdem ſcriptoris apertiſſimis dictis componat, ſibique demum, non mihi credat, quid ſit foreign, aut ad partes fovendas teſtimoniorum non cenſum, ſed delectum facere. In re tantâ illud ſemel monendum fuit; Quod an minus rectè à me, an intemperantiùs, aut aſperiùs factum ſit, aequis ego lectoribus judicandum lubentiſſimus permitto. Vale vir integerrime, & Christianae pacis amator unicus, me etiam foreign amare perge.