Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 7

CAP. VII.

foreign vox in veteri Teſtamento. foreign, Annui Praeſides, foreign, Artifices principales. Rectores, Praepoſiti Sacerdotum & Levitarum, foreign. Graeca Exemplaria, Iſ. 60.17. Emendata ex Clemente. foreign aliqua per foreign notata. Chriſti foreign, Jo. 13.13 foreign, Act. 1.25. Dominium Charitativum. Status Controverſiae.

§. 1. A Voce foreign exordiendum eſt, ab Helleniſtis in Veteri, ab Apoſtolis dein, in Novo Teſtamento, non raro uſurpatâ. It Veteri Teſtamento Duo ſunt vocabula Hebraica, quae Graeci Interpretes per foreign reddenda putarunt, 1. foreign ſemel, (foreign commune) quo ſcilicet foreign dominium notatur.

§. 2. Sic apud prophanos Authores iidem ſunt foreign & foreign; Videatur Ariſtides in Orat. de Concor. ad Aſiat. Civit. ubi poſt foreign mentionem, adduntur foreign, de quibus priùs dicebatur, foreign, Annui ſcilicet Praeſides, Qui Juſtiniano foreign, & foreign ubique dicebantur. Unde illud forſan Heſychii, foreign reddentis. Sic & Ciceroni in Epiſt. ad Atticum, vult me Pompeius eſſe, quem tota maritima ora habeat foreign, i. e. ſpeculatorem & cuſtodem.

§. 3. Secundò (à themate foreign) foreign, quibus omnibus notatur Praefectus, Praepoſitus, Commiſſarius, cui aliqua ſuper homines adminiſtratio concreditur, communiter per foreign redduntur, at & per foreign, & foreign, ut & foreign, & ſemel per foreign Janitor, viz. cui claves domus Domini commiſſi ſunt, Ezech. 44.11. Cùm per foreign reddatur, ad quinque ſignificatio ejus reduci poteſt.

§. 4. Primò, in Exercitu, Ducem, foreign, Chiliarchum, aut Centurionem denotat, Num. 31.14. Jud. 9.28. 2 Reg. 11.15.

§. 5. Secundò, in officinâ, Artifices principales, 2 Chron. 34.12, 17. eos nempe qui reſtaurando templo praeſiciebantur.

§. 6. Tertiò, in Civitate, quemlibet Rectorem, aut Principem, Nehem. 11.9, 14. peculiariter verò Sacerdotum Praepoſitum, v. 10 qualis erat Jedaiah, dein Livitarum v. 15. qualis Shemaiah, Priorem foreign, poſteriorem foreign dictum.

§. 7. Quartò, in Templi miniſterio, Eleazarum filium Aaronis (foreign dictum, Num. 3.32) qui Num. 4.16. foreign vocatur.

§. 8. Quintò, praepoſitos domus Domini ſignificat, foreign, 2 Reg. 11.18.

§. 9. Quod verò in Graecis Iſaiae exemplaribus, c. 60.17. vocem foreign pro Hebr. foreign hodie repoſitam reperiamus, videtur illud ex Clemente Romano emendandum eſſe, ſic ut ad priorem Commatis particulam vox foreign pertineat, & per eam foreign reddatur, quam toties ſic redditam videmus, foreign verò, (quae ad inferiora officia, foreign pertinet, &, cùm ſemel per foreign reddatur, Ex. 5.14. ad foreign munus pertinere deprehenditur,) rectiſſimè (ut ab eodem Clemente in hoc Iſaiae loco, è Codice antiquiſſimo, & quo Apoſtoli utebantur, repoſitam experimur) per foreign reddatur, Quod hîc obiter monuiſſe ſufficiat.

§. 10. Ex hâc ſub Veteri Teſtamento vocis hujus ſignificatione, multa ſunt, quae ad rem noſtram ſatis commodè concludi poſſent, ſi iſtis immorari opus eſſet. Nos ex iis omnibus hoc unum deicticè monſtratum cenſemus, foreign, aut foreign (aliquem aliis praepoſitum, ut ipſorum actiones, & operas obſervet, curámque ſuſcipiat) hoc foreign titulo conſtanter apud Interpretes eos Helleniſtas ſignificari, ideóque nullam dubitandi cauſam eſſe, quin foreign aliqua in Eccleſià Chriſtianâ à Novi Teſtamenti ſcriptoribus per foreign indigitetur.

§. 11. Talis quidem erat, quam Magno noſtro foreign Epiſcopo, Chriſto ipſi competiiſſé videmus, qui cùm hîc in terris diſcipulis ſuis miniſtraret, foreign tamen ſibi vendicabat, Jo. 13.13.

§. 12. Talis foreign, Act. 1. cùm munus, ſaltem in deſignatione divinâ, Apoſtolicum eâ notetur, quòd, ad modum Chriſti, foreign, & tamen foreign, dominium certè (inter fideles aut Chriſtianos) ſed Charitativum, & cum humilitate ſummâ conjunctum fuiſſe, priùs monſtravimus. Hinc & illud foreign notari debet, munus illud, quod foreign dicitur, v. 20. foreign nuncupari, v. 25. foreign vocabulo ad miniſterium, foreign ad regimen in Eccleſiâ futurum (utroque ad regiminis modum definiendum, dominium ſcilicet, non foreign, aut foreign, 1 Pet. 5.1, 5. ſed, ut dictum eſt, foreign, Lu. 22.27. foreign, Jo. 13.13. foreign, Mar. 10.43. manſuetum quidem, & charitativum, & ad omnem ſubditorum utilitatem deſtinatum) ſpectante.

§. 13. At de iſtis nulla inter nos & Presbyteranos controverſia futura eſt. Quaeritur tantùm an ſingulari perſonae, an toti demum collegio jus illud competat. Nos ſingularibus perſonis, ſingularum Civitatum Praepoſitis, Jus regendi Eccleſias in Scripturis attribui contendimus. Illi è contra vocabulorum foreign & foreign in Scripturis ſe concluſiſſe putantes, unamquamque Civitatem à pluribus foreign, ſeu foreign ſeu foreign titulo notis, adminiſtrari affirmant, ſéque Novi Teſtamenti authoritate fulciri exiſtimant. De vocabulorum foreign ſtatim plura dicemus, & ex eâ conceſsâ nihil Presbyteranorum cauſae accreſcere poſſe monſtrabimus. Interim pauca de foreign ſignificatione in omnibus Novi Codicis locis dicenda ſunt.