Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 9

CAP. IX.

Secundum Canonis membrum de Presbyteris. Lectiones variae. Arabicus Interpres. Canonis emendatio. Argumenta pro emendatione. Canonis ſenſus Presbyteranis nullatenus favens.

§. 1. IStis igitur ſic perpenſis, pergamus ad poſteriorem Canonis portiunculam, quae ad Presbyteros pertinet, ea ſic in Wal. Meſſ. ut & in App. Claudii Salmaſii ad lib. de Prim. proponitur. foreign, & Latinè ex Dionyſio Exiguo, Sed nec Presbyteris Civitatis fine praecepto Epiſcopi vel literis, in unaquaque paroeciâ. A D. Blondello pro [foreign] & pro [foreign] ponitur. Harum lectionum, non ita latè diſſitarum, ſenſus tamen planè alius atque alius. Nam ſi cùm D. Blondello [foreign] legatur, cùm in initio Canonis praeceſſerit dativum [foreign] neceſſum erit ut [foreign] cum praecedente [foreign] connexa, à verbo itidem foreign regantur, & ita ſenſus lucidiſſimus (at qui Presbyteranae cauſae nequaquam faveat) exurget. foreign, &c. Chorepiſcopis non licere Presbyter…s civitatis ordinare, ſine mandato ab Epiſcopo per literas recepto.

§. 2. Et huic certè lectioni MS. Arabicus vetuſtus calculum ſuum & ſuffragium daturus eſt, Cum de Chorepiſcopis ſic canonem proponat, Ne faciant Presbyteros neque Diaconos omnino, neque in villâ neque in urbe abſque mandato Epiſcopi, &c. nec ſyllabam addat, quâ innuatur, aut explicetur, quid Presbyteris Civitatis, aut in ſuâ, aut alienâ paroeciâ liceat, vel non liceat.

§. 3. Huc etiam pertinere videtur titulus huic Canoni à Dionyſio Exiguo praefixus. Quòd non oporteat Chorepiſcopos ordinare Clericum niſi in agris & villatis, de Presbyteris itidem foreign. At ſi iſta cuiquam non arrideant, ad alia procedamus.

§. 4. Et cum in his verbis recenſendis adeò magna ſit exemplarium varietas, Infinita quidem occurrunt, quae hîc dici poſſunt. Poſt codices autem quos nactus ſum, ſingulos inter ſe collatos, nihil mihi potius videtur, quàm ut truncato & manco canoni, vocula una aut altera addatur, verbáque ſic demum graecè legantur. foreign, Sed neque Presbyteris civitatis, ſine mandato ab Epiſcopo per literas recepto, quippiam facere in unaquâque paroeciâ.

§. 5. Voces iſtas [foreign] aut aliis quae iis aequipolleant, ſic interſerendas eſſe, & in antiquis Graecis codicibus olim lectas fuiſſe, teſtabitur primò Iſidorus Mercator (cujus editio in Eccleſiis Hiſpanicis ante Dionyſium Exiguum, recepta eſt) qui ſic legi voluit. Sed nec Presbyteros civitatis ſine Epiſcopi praecepto ampliùs aliquid imperare, vel ſine authoritate literarum ejus aeliquid agere.

§. 6. Secundò. Idem nobis perſuaſura eſt Gentiani Herveti verſio (à *Apol. p. …7.D. Blondello vetus appellata) Sed nec Presbyteros Civitatis ſine juſſu Epiſcopi aliquid jubere, neque in unaquâque paroeciâ aliquid agere.

§. 7. Tertiò. Sic *Breviat. Ca….Fulgentius Ferrandus, Canon 92. Ʋt Presbyteri Civitatis ſine juſſu Epiſcopi nihil jubeant, nec in unaquâque parochiâ aliquid agant, Can. Sardicen. (legendum ſine dubio Ancyr.) tit. 13.

§. 8. Quartò. Ipſius Dionyſii Exigui exemplar illud, quo Adrianus primus uſus eſt, quódque & ille & (ipſo D. Blondello fatente) Capitulare Aquiſgrauenſe veteri Codici praetulerunt; Sic enim ibi Canonem iſtum exaratum perſpicimus, Sed nec Presbyteris civitatis ſine Epiſcopi praecepto ampliùs aliquid imperare, vel ſine authoritate literarum ejus in unaquâque parochia aliquid agere.

§. 9. Quintò, Denique, Huic Canonis hujus lectioni ſuffragatur, miréque concordat Laodicenus 57. foreign, Similiter & Presbyteri praeter conſilium Epiſcopi nihil agant; Quibus verbis cùm de Chorepiſcopis propoſitum Canonem claudi videamus, eodem planè modo, quo hîc Ancyranus concluſus eſt, nihil magis conſentaneum, aut idoneum definiri poteſt, quàm ut hi duo Canones ſic in univerſum aequipollere cenſeantur, ut mutilatus unus ex altero ſanari & explicari poſſit.

§. 10. Quod ſi fiat, lucidiſſima ſtatim omnia futura ſunt, & cum Chriſti verbis, quae omnem Apoſtolis authoritatem, cum Ignatii toties iteratis, quae Presbyteris nihil foreign agendi foreign largita ſunt, & denique cum Arelatenſis, aliorúmque conciliorum decretis concorditer, & harmonicè conſpirantia: nec quivis certè in univerſo Canonum codice, Presbyteranorum foreign minus faviſſe reperietur, quàm qui prae aliis omnibus laturus ſubſidium putabatur.