Reader
Hidden Works of Darkness Brought to Public Light · William Prynne

Hidden Works of Darkness Brought to Public Light, Letter 3

A Letter of His Majesties (King Iames) to the King of Spaine.

JACOBUS Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae & Hiberniae Rex, Fidei Defensor, &c. Serenissimo & potentissimo Principi Domino Phillippo eadem gratia Hispaniarum, Siciliae, &c. Regi, Archiduci Austriae, Duci Burgundiae Mediolani &c. Comiti Habspurgi & Tirolis▪ &c. F…atri Consanguineo, & Amico nostro Charissimo salutem, & faelicitatem. Serenissime & potentissime Princeps, Frater, Consanguinee & Amice Charissime literas Serenitatis Vestrae seprimo Augusti data… reddidit tandem Comes de Gondomar, expectatas ille quidem & pergratas mihi cui Ego pro litera…um vestrarum authoritate quae in mandatis acceperat uberius exponen…, fidem hab… non invitus. Ad Articulos viginti illos de quibus in Hispania jam ante cum Oratore nostro Barone Digbeio disceptatum suerat, plenius & liquidius respondi▪ quotquot ex ijs Gondomarius clarius & accuratius enucleandos censuit. Ad quinque porro capita quae postmodum sunt adjecta, sen…um animi mei sie exprompsi ut Serenitati vestrae cumula…e satisfactum iri non dubitem. Quod autem de re Religionis alia quaedam ad subditos meos spectantia, Comes ille Vestro mihi nomine proposuit ac commendavit equidem Candorem illum vere Regium optime (uti par est) interpretari de…eo, quod subditis nostris gratiam & indulgentiam hanc omnem qualis ea cunque futura sit, alteri nemini cuiquam Principi nisi nobis metipsis debendam existimet; Ut quicquid eorum quieti atque commodo tributum fuerit, Nostraeid benignitati ac clementiae f…rant acceptum, meritoque id adeo ac benignitate Nostra non minus quam fide & officio astr…ng… se nobis agnoscant & devinciri. Quo certe exploratius Serenitati hoc vestrae constare pervelim quum Ego cum vestro hoc rogatu ac desiderio, tum meo imprimis Assinitatis istius persiciendae studio (quam utrinque mutuo exoptatam non diffido) totus afficiar atque commovear. Sane Romanorum apud nos Catholicorum incolumitati & vot is quantum etiam nunc indulserimus significabit Comes Gondomarius & vero quantum pro temporis ratione commode ac decenter hactenus facere potuimus, factum haud dubie significabit: Ubi vero Nuptiae (favente numine) inter liberosnostros ex animi nostri sententia coalverint, prorsus aequum censeo atque statuo, propter istam quae intercedit illis Religionis discrepantiam, lirum ut Infantae suaeque toli familiae immune suae Religionis exercitium seorsim in…ra parietes domesticos in Principis aula permittatur. Nec vero aliunde, quantum hoc quidem provideri p…terit, quicquam ipsi Religionis nomine gravius ailt molestius … oboriri, Sancti insuper & verbo Regio pollicemur Catholicum aut Sacerdotem Romanum neminem Religious aut Sacerdotij causa dehinc capitis damnatum; Neminem Iuramentis ad rem Religionis attin…ntibus (quibus in capitis discrimen vocari poterint) dehinc in posterum adactum aut irretitum iri. Quamvis enim abunde jam pridem orbi i…notuerit graviter nos hominum male conciliatorum inauditis machinationibus Religionis praetextu susceptis & obtectis non semel ad ea remedia provocatos, quae facilitati & insit… Clementiae Nostrae minu… erant cordi, procul tamen ab ingenio ac motibus Nostris abfuisse semper illam animi duritiem & severitatem presertim in causa Religionis, cum reliqua vitae consuetudo, tum seripta nostra publice typis divulgata satis testatum reddiderunt. Alias vero leges nostrates quae mulctam Catholici… Romanis, non mortemirrogant, aboleri aut rescindi a nobis seorsim non posse, leniri it a posse cum erit us…, exploratum habebit Serenitas Vestra, omnibus ut dictorum Catholicorum Romanorum animis mansuetudine ac lenitate Nestra conciliatis, non solum in officio jam illi ac fide permanere, quin omni in Nos studio, amore ac pietate cum caeter…s subditis dece…are tenebuntur. Extremum illud addam & in me recipiam; sicubi Deo optimo maximo visum erit filiolam hanc Vestram mihi Nuram, Filio meo Conjugem dicare, Socerum experturam non difficilem, qui quod abs ipsa utique suorum in gratiam, quibus consultum velit, ex aequo et bono postulatumfuerit, pronis auribus sit accpeturus, Atque haec ego fusius meapte sponte profiteri volui planius & penitius; ut intelligeretis, neque studium satis Se…enltati Vestrae faciendi, neque in instituto hoc negotio serio & ingenue procedendi animum mihi defuturum, unde & Liberi nostri connubio felicissimo & nos arctissimo amoris fraterni vinculo uniamur & Subditi utriusque Nostri pace & amicitia perpetua perfruantur: quoe ego prae clara scilicet & eximia bona in istiusmodi Principum Christianorum aff…itatibus contrahendis precipue semper spectanda existimavi. Unum hoc superest ut a Vobis petam atque contendam, libere ac liberaliter in re proposita uti agatis Mecum proinde atqu… Ego in rebus Vestris omnibus vicem rependam, & ex amimo sum prestiturus. Ex multiplice Prole mascula superstitem nobis Haeredem unicum dedit Deus, filium nostrum Principem Carolum virili jam aetate, qui vigessimum Annum prope jam compleverit. Nec est in rebus humanis quod tantopere desideremus (Ipsi provectiores jam …acti) quam ut illum in illustri & idoneo Matrimonio quam primum collocemus, Regnaque quae Deus indulsit Nobis, in ipsius Progenie quasi constabilita ad posteros propaganda transmittamus. Rogamus itaque majorem in modum statuat taudem ac dece…nat Serenita… Vestra, ut negotium hoc omne ea celeritate conficiat, quanta res tanta confici potuerit: Erit hoc aequitatis & prudentiae Vestrae cogita…e quanti hoc Nostra intersit (qui filium habeamus hunc unicum) quantum porro conditio in hoc Nostra abs Vestra discrepet, quem Deus sobole tam multa & copiosa locupletavit. Quem & Vos Vestrosque omnes diu incolumes & volentes velit, etiam, atque etiam obtestamur.

Dat. ex aedibus Nostris Theobaldinis, 27. Aprilis 1620.

UPon this Letter and Liberty indulged by it, the Jesuits, Priests, Recusants in England, grew very bold, insolent, daring and multiplied exceedingly; insomuch that the King assembling a Parliament at London, Anno 1621. the Commons House taking notice of their formidable dangerous increase, and desperate designes to extirpate the Protestant Religion both at home and abroad, under pretext of this Nuptiall Treaty, drew up this ensuing memorable Petition and Remonstrance, with an intention to present it to King Iames.