Reader
The Signal Loyalty and Devotion of Gods True Saints Part 1 and 2 · William Prynne

The Signal Loyalty and Devotion of Gods True Saints Part 1 and 2, Part 2 · Chapter 8 · Part 4 – Part 9

Oremus.

OMnipotens sempiterne Deus, qui Hazael super Syriam & Jehu super Israel per Eliam, David quoque & Saulem per Samuelem Prophetam in Reges inungi fecisti; tribue, quaesumus, manibus nostris opem tuae benedictionis, & huic famulo tuo N. quem hodie, licet indigni, in Regem sacra unctione delinimus, dignam delibutionis hujus efficaciam, & virtutem concede: constitue, Domine, Principatum super humerum ejus, ut sit fortis, justus, fidelis, providus, & indefessus Regni hujus & populi tui gubernator, infidelium expugnator, justitiae cultor, meritorum & demeritorum remunerator, Ecclesiae tuae sanctae & fidei Christianae defensor, ad decus & laudem tui nominis gloriosi, Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Quo facto, Metropolitanus lavat et abstergit manus, surgit cum mitra, descendit ante altare; ubi deposita mitra, stans cum suis ministris facit Confessionem. Rex verò electus ad partem se retrahit, et genuflexus cum suis Praelatis domesticis idem facit. Similiter et Episcopi parati sine mitris stantes, bini et bini Confessionem dicunt. Finita Confessione, Metropelitanus ascendit ad altare, et procedit in Missa, more solito, usque ad Allelujah, sive ultimum versum Lractus, vel Sequentiae, exclusive, Prae atis paratis jux… suas sedes stantibus, vel sedentibus, prout tempus requirit. Interim schola inchoat Introitum, et prosequitur in Missa; et Rex à suis ducitur in Sachristiam, vel sub papillione ad hoc parato, ubi inter scapulas et brachium inunctum bombyce benè abstergitur, et induitur Regalibus indumentis, ex more Regni Paratus itaque Rex, et ornatus, procedit cum suis Praelatis, Baronibus, et aliis ad eminentem et ornatum thalainum, in Ecclesia sibi praeparatum, et ibi super a…quo faldistorio ornato genuflexus incumbens, audit Missam, quam Praelati sui non parati circumstances etiam genuflexi legant usque ad Allelujah, sive ultimum versum Tractus, vel Sequentiae, exclusivè. Missa dicitur de die; et cum Oratione diei, dicitur pro ipso electo Rege, sub uno per Dominum, haec Ora…o.

QUaesumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N. Rex noster, qui tua miseratione suscepit Regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa; quibus decenter ornatus, et vitiorum monstra devitare, et ad te, qui via, veritas, & vita es, gloriosus valeat pervenire. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in uni…te Spitus sancti Deus, per omnia saecula saeculor…m. R. Amen.

Oraduali cantato, Metropolitanus sedet ante altare cum mitra in faldistorio, et Rex à suis associatus medius inter priores Praelatos paratos ad Metropolitanum reducitur; cui facta reverentia, ut prius, gen…it coram eo. Tunc Metropolitanus accipit gladium, quem unus Ministrorum sibi porrigit de altari, et illum evaginatum tradit in manus Regis, dicens:

ACcipe gladium de altari sumptum per nostras manus, licet indignas, vice tamen & auctoritate sanctorum Apostolorum consecratas, tibi regaliter concessum, nostraeque benedictionis officio, in defensionem sanctae Dei Ecclesiae divinitus ordinatum; & memor esto ejus, de quo Psalmista prophetavit, dicens: Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime; ut in hoc per eunde… vim aequitatis exerceas, molem iniquitatis potenter destruas, et sanctam Dei Ecclesiam, ejusque fideles propugnes ac protegas; nec minùs sub fide falsos, quàm Christiani nominis hostes execres, ac dispergas; vid… & pupillos clementer adjuves, ac defendas; desolata restaures, restautata conserves; ulciscaris injusta, confirmes benè disposita: quatenus haec agendo, virtutum triumpho gloriosus, justitiaeque cultor egregius, cum mundi salvatore sine fine regnare merearis. Qui cum Deo Patre, & Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

His expeditis, Ensis à Ministris in vaginam repo…tur; et Metropolitanus accingit ense Regem, dicens:

ACcingere gladio tuo super femur tuum potentissime, & attende, quòd Sancti non in gladio, sed per fidem vicerunt regna.

Et mox Rex accinctus surgit, et eximit ensem de vagina, illumque viriliter vibrat; deinde super brachium sinistrum tergit, et in vaginam reponit; atque …erum coram Metropolitano genuflectit. Tunc ei corona imponitur, quam omnes Praelati parati, qui adsunt, de aitari per Metropolitanum sumptam manibus tenent, ipse Metropolitano …llam regente, capiti illius imponente, ac dicente:

ACcipe Coronam Regni, quae, licet ab indignis, Episcoporum tamen, manibus capiti tuo imponitur. In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, quam sanctitatis gloriam, et honorem, & opus fortitudinis, significare intelligas; & per hanc te participem Ministerii nostri non ignores. Ita, ut sicut nos in interioribus pastores rectoresque animarum intelligimur, ita & tu in exterioribus verus Dei cultor, strenuusque contra omnes adversitates Ecclesiae Christi defensor assistas; regnique tibi à Deo dati, & per officium nostrae benedictionis in vice Apostolorum, omniumque Sanctorum, regimini tuo commissi …tilis executor, proficuusque regnator semper appareas; ut inter gloriosos athletas, virtutum gemmis ornatus, & praemio sempiternae felicitatis coronatus, cum Redemptore ac Salvatore nostro Jesu C risto, cujus nomen vicemque gestare crederis, …e fine glorieris. Qui vivit et imperat Deus, cum Patre & Spiritu sancto, in saecula saeculorum R. Amen.

Posteà Metropolitanus dat ei adhuc … S…ptrum, dicens:

ACcipe virgam virtutis ac veritatis, qua intelligas te obnoxium mulcere pios, terrere reprobos, errantes viam docere, lapsis manum porrigere, disperde…e superbos, & relevare humiles: & ape…iat tibi ostium Jesus Christus Dominus noster, qui de semetipso ait, Ego sum ostium, per me …i quis introierit, salvabitur: qui est clavis David, & sceptrum domus Israel; qui aperit, & nemo claudit; claudit, & nemo ape…it. Sitque tibi ductor, qui educit vinctum de domo carceris, sedentem in tenebris & umbra mortis: & in omnibus sequi merearis eum, de quo David propheta cecinit, Sedes tua, De…s, in saeculum saeculi; virga directionis, virga Regni tui; & imitando ipsum, diligas justitiam, et odio habeas iniquitatem, quia proptereà unxit te Deus, Deus tuus, ad exemplum illius, quem ante saecula unxerat oleo exultationis, prae participibus suis, Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit & regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen

Tunc Regi surgenti discingitur ensis, et in vagina datur alicui, qui eum ante Regem immediatè portat. Et Metropolitanns cum aliis Prae'atis paratis deducit Regem, sceptrum in manu et coronam in capite f… tem medium inter se à dexteris, et digniorem Praelatum paratum à sinistris Regis incedentom, ad solium supra thalamum; et adjuvante cum digniore P…ato praedicto, inthronizat Regem in solio, dicens:

STa, & retine amodò locum tibi à Deo delegatum, per auctoritatem omnipotentis Dei, & per praesen em traditionem nostram, omnium scilicet Episcoporum, caete…orumque Dei servorum; & quantò Clerum sacris altaribus propinquiorem perspicis, tanto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris; quatenus mediator Dei & hominum te mediatorem Cleri et plebis permanere faciat.

Deinde Me…ropolitanus, deposita mitra, stans versus ad altare inchoat, Schola prosequente, Hymnum:

Te Deum laudamus.

Qui totus dicitur: quo incepto, Metropolitanus accedit ad dextram Regis: ibi continuò manens, usque ad finem Hymni; et eo finito, Metropolitanus stans, ut priùs, ad dexteram Regis sine mitra, dicit super illum versus.

Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.

R. Justitia et judicium praeparatio sedis tuae.

V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum Spiritu tuo.

Oremus.

DEus, qui victrices Moysi manus in oratione firmasti, qui quamvis aetate languesceret, infatigabili sanctitate pugnabat; ut dum Amalech iniquus vincitur, dum profanus nationum populus subjugatur, exterminatis alienigenis, hereditati tuae possessio copiosa servi…et; opus manuum tuarum pia n…strae orationis exauditione confirma: habemus & nos apud te, sancte Pater, Dominum salvatorem, qui pro nobis manus suas extendit in cruce; per quem etiam precamur, Altissime, ut, tua pctentia suffragante universorum hostium frangatur impietas; populusque tuus, cessante formidine, te solum timere condiscat. Per eundem Cbristum Dominum nostrum. R.

Amen.

Oremus.

DEus inenarabilis auctor mundi, conditor generis humani, confirmator Regni, qui ex utero fidelis amici tui Patriarchae nostri Abrahae praeelegisti Regem saeculis profuturum: tu praesentem insignem Regem hunc cum exercitu suo per intercessionem beatae Maria semper virginis, & omnium Sanctorum, uberi be…edictione locupleta, & in solium Regni firma stabilitate connecte: visita eum, sicut visitasti Mcysen in rubo, Josu… in praelio, Gedeonem in agro, Samuelem in templo; & illa eum siderea benedictione, ac sapientiae t…ae rore perfunde, quam beatus David in Psalterio, Salomon filius ejus, te remunerante, percepit de coelo. Sis ei contra acies inimicorum lorica, in adversis galea, in prosperis sapientia, in protectione clypeus sempiternus. Et praesta, ut gentes illi teneant fidem, Pro…eres sui habeant pacem, diligant charitatem, abstineant se à cupiditate, loquantur justitiam, custodiant veritatem: & ita populus iste sub ejus imperio pullulet, coalitus benedictione aeternitatis; ut semper tripudiantes maneant in pace, ac …ictores. Quod ipse praestare dignetur, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Quibus finitis, Metropolitanus cum Prae'atis paratis redit ad sedem suam, vel faldistorium propè altare, et (nisi sit coronanda Regina) dicitur Alleluia, sive ultimus versus Tractus, vel Sequentiae Evangelium, et alia usque ad Offertorium inclusivè. Quo dicto, Metropolitanus residet in faldistorio suo ante medium altaris cum mitra; et Rex à suis Praelatis, et Baronibus associatus, venit ante Metropolitanum, coram quo genuflexus, detecto capite, offert ei aurum, quantum sibi placet, et manum Metropolitani recipientis osculatur. Deinde ad solium suum revertitur. Metropolitanus lavat manus, surgensque accedit ad altare, et prosequitur Missam usque ad Communionem.

Cum Secreta diei dicitur pro Rege, sub uno Per Deminum nostrum.

Secreta.

MUnera, quaesumus Domine, oblata sanctifica: ut et nobis Unigeniti tui Corpus et Sanguis fiant; et Regi nostro ad obtinendam animae corporisque salutem, et ad peragendum injunct…m officium, te largiente, usquequaque proficiant. Per e…ndem Dominum nostrum Jesum Christum silium tuum, qui teeum vivit et… egnat in unitate Spi…itus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Pax d…ur Regi per primum ex Praelatis paratis, cum instrum…nto ad hoc ordinato. Postquam Metropolitanus se de Corpore, et Sanguine, quem totum sumere debet, communicaverit; Rex, detecto capite, de thal…mo suo accedit ad al…are, coram quo, in supremo gradu genuflectit, et Metropol…anus conversus ad Regem, ipsum communicat. Rex, priusquam Communionem suma…, osculatur manum dexteram Metropolitani; et sumpta Communione, ex calice de manu Metropolitani se purificat, et purifica…us ad thalamum suum revertitur. Metropolitanus verò …blutionem sumit; et accepta mitra, lavat manus, e… perficit Mifsam.

Cum Postcommunione diei, dicitur pro Rege, sub uno Per Dominum,

Postcommunio.

HAec, Domine, oblatio salutaris famulum N. Regem nostrum ab omnibus tueatur adversis; quatenus Eccle…iasticae pacis obtineat tranquillitatem, & post istius temporis decursum ad aeternam perveniat haereditatem. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

In fine Metropolitanus dat benedictionem solemnem, …s suprà; qua data, singuli ad sua revertuntur.

De Benedictione & Coronatione Reginae.

SIverò tunc Regina benedicenda sit et coronanda, quàm primùm, ipso Rege inthronizato, et Orationibus expletis, Metropolitanus cum Praelatis paratis ad altare reversus in faldistorio sedet. Rex de solio suo surgens, cum comitiva sua, coronam in capite et sceptrum in manu gestans, ante Altare ad Metropolitanum proficiscitur; et facta ei reverentia, stans, detecto capite, petit Reginam benedici, et coronari, sub his verbis:

REverendissime Pater, postulamus, ut Consortem nostram nobis à Deo conjunctam benedicere, & corom Reginali decorare dignemini, ad laudem & gloriam Salvatoris nostri Jesu Christi.

Deinde ad solium suum revertitur.

Tunc Regina, quae in aliquo loco ad partem in Ec…lesia á principio steterat, à duolus Episcopis paratis, non his qui Regem deduxerunt, sed primis post eos, crine soluto, & capit… velato, in vestibus suis communibus ad Metropolitanum ante altare deducitur; & facta Metropolitano reverentia, coram illo gen…ctit, & ejus manum osculatur.

Tunc surgit Metropolitanus cum mitra, & infaldistorio procumbit. Regina verò ad ejus sinistram in terram se prosternit; & inchoantur ac perficiuntur Litaniae, ut suprà: quibus finitis, Metropolitanus, deposita mitra, surgit, & stans versus ad illam ante se genuflexam, dicit sequentem Orationem intelligibili voce; quam etiam, & alia sequentia, astantes Praelati parati submissa voce dicunt.