Reader
The Signal Loyalty and Devotion of Gods True Saints Part 1 and 2 · William Prynne

The Signal Loyalty and Devotion of Gods True Saints Part 1 and 2, Part 2 · Chapter 8 · Part 30 – Part 39

ORATIO.

Oremus.

DEUS, qui populo tuo aeternae salutis beatum Remigium Ministrum tribuist…, praesta, quaesumus, ut quem Doctorem vitae habuimus in terris, Intercessorem babere mereamur in coelis per Christum. (gIn that place in Bochellus, his Copy hath this note; Hic debe… fieri mistio de Crismate & ole… caelitus misso.)

Crisma in Altari ponitur super patenam consecratam, & Archiepiscopus sacrosanctam ampullam, quam Abbas beati Remigii attulit super Altare, debet aperire, & inde cum acu aurea, aliquantulum de oleo caelitus misso attrahere, & crismati parato in patena diligentiùs cum digito immiscere ad inungendum Regem, qui solus inter universos Reges terrae hoc glorioso praesulg…t privilegio, (hPrivilegio, ut Crismate juxta cum oleo caelitùs misso, modo alio, quàm caeteri Reges, singulariter inungantur, Alii enim Reges inunguntur solùm in Humero; iste verò in Capite & in aliis membr is sicut inserius distingue…ur. Parata, &c So it is in Bochellus. Bue whoever drew in this Glosse, was vainly deceived. For the use in England as well as France, was antient, and so also (by the Ordo Romanus) in other Kingdo…s, where Anointing was allow'd, to anoint the Head, notwithstanding what we find otherwise in the Popes Canons, which Princes obeyed at their pleasure. But for th…s matter, see before p. 155.) ut oleo caelitùs misso singularitèr inungatur. Paratâ unctione qua Rex debet inungi ab Archiepiscopo, debent dissolvi ansulae aperturarum vestimentorum Regis ante et retrò, et genibus Regis in terram positis, prostrato super faldistorium; Archiepiscopo etiam consimiliter prostrato. Duo Archiepiscopi vel Episcopi incipiunt Letaniam.

Tunc Archiepiscopus ab accubitu surgens, et ad Regem consecrandum se volvens, baculum Pastoralem cum finistra tenens dicat hos versus, choro post eum quem…ibet integrè repetente.

Vt hune praesentem famulum tuum N. in Regem Coronandum benedicere digneris. Te rogamus audi nos.

Secundo dicit.

Benedicere, & sublimare digneris, te rogamus.

Tertio dicit

Benedicere, sublimare, & consecrare digneris, te rogamus.

Quo dicto, et à choro responso, redit ad accubitum, Episcopis resumentibus et prosequentibus Letaniam.

Ut Regibus, & Principibus Christianis pa…m & concordiam donare digneris. Te rogamus audi nos.

Ut cunctum populum Christianum precioso sanguine tuo redemptum conservare digneris. Te rogamus audi nos.

Ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris. Te rogamus audi nos.

Ut nos exaudire digneris. Te rogamus audi nos.

Fili Dei. Te rogamus audi nos.

Agnus Dei qui t…llis peccata mundi, parce notis Domine.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, ex…di nos Domine.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere notis.

Christe audi nos.

Kyrie eleyson.

Christe eleyson.

Kyrie eleyson.

Letania finita, Metropolitanus surgens, Rege et Episcopis prostratis manentibus, annunciat.

Pater noster. Et ne nos.

Salvum fac ser… tuum.

Deus meus, sperantem in te.

Esto ei, Domine, turris fortitudinis.

A facie inimici.

Nihil proficiat … in eo.

Et filius iniquitatis non opponat nocere ei.

Domine exaudi. Et clamor. Dominus …obiscum. Et cum Spiritu tuo. Orem….

Oratio.

Praetende quaesumus Domine huic famulo tuo N. dexteram coelestis auxilii, ut te toto corde perquirat, & quae dignè postulat assequi mereatur. Per Dom. Resp.

Amen.

Alia Oratio.

Actiones nostras, quaesumus, Domine aspirando praeveni, & adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio & o…tio, à te semper incipiat, & per te coepta finiatur. Per Dom.

Item Archiepiscopus debet super Regem dicere has Oratiotiones, antequam eum inungat, et debet sedere sicut sedet quando consecrat Episcopos.

Te invocamus Domine, san…e Pater omnipotens, aeternae Deus, ut hunc famulum tuum N. quem tuae divinae dispensationis providentia in primordio plasmatum usque in hunc praesentem diem, juvenili flore laetantem crescere con…i: cum tuae pietatis dono ditatum, plenumque gratia veritatis de dic in diem coram Deo & hominibus ad meliora semper proficere fa…, ut summi regiminis solium, gratiae supcrnae largitate gaudens suscipiat, & misericordiae tuae muro ab hostium adversitate undique munitus, & plebem sibi commissam cum pace propitiationis, & virtute victoriae regere mereatur, Per Dominum.

Alia Oratio.

Deus qui populis tuis virtute consulis & amore dominaris, da huic famulo tuo Spiritum sapientiae tuae cum regimine disciplinae, ut tibi toto corde devotus, in regni regimine semper maneat idoneus, tuoque munere ipsius temporibus s…ritas … dirigatur, & in tranquillitate devotio … permaneat, ut in bonis operibus perseverans, ad aeternum r…m te duce valeat pervenire. Per.

Alia Oratio.

In diebus ejus oriatur omnibus aeq…itas & justitia, amicis adjutorium, inimicis obstaculum, humilibus solatium, elatis corr…ctio, divitibus doctrina, pauperibus pietas, peregrinis pacificatio, propriis in patria pax & securitas, unumquemque secundum suam mensuram moderatè g…bernans, seipsum sedulus discat, ut tua irrigatus compunctione toto populo tibi placita praebere vitae possit exempla, & per viam veritatis cum grege gradiens sibi su…dito opes frugales habundanter acquirat, simulque ad salutem non solum corporum sed etiam cordium à te concessam, cuncta accipiat. Sicque in te cogitatum animi consiliumque omne componens, plebis gubernacula cum pace simul & sapientia semper invenire videatur. Teque auxiliante praesentis vitae prosperitatem et prolixitatem percipiat, & per tempora bona vsque ad summam senectutem perveniat, hujusque fragilitatis finem perfectum ab omnibus vitiorum vinculis tuae pietatis largitate liberatus, & infinitae prosperitatis praemia perpetua Angelorumque aeter…a comm…rcia consequ…tur. Per Dom.

Consecratio Regis.

Omnipotens sempiterne Deus Creator ac Gubernator coeli, & terrae Conditor, & dispositor Angelorum et hominum, Rex regum, et Dominus dominorum, qui Abrabam fidelem fam…lum tuum de hostibus triumphare fecisti, Moysi et Josue populo tuo Praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilem quoque … tuum David regni fastigio sublimasti, cumque de ore Leonis, …t de manu bestiae atque Goliae, sed et de gladio maligno Saul et omni…m inimicorum …jus liberasti, et Solomonem sapientiae pacis que in…ffabili munere ditasti; respice propitius ad preces nostrae humilitatis, et super bunc famulum tuum N. quem supplici devoti devotione in hujus regni Regem pariter eligim…s, benedictionum tuarum dona multiplica, eum que dextera potentiae tuae ubique circunda, quatenus praedicti Abrahae fidelitate firmatus, Moysi mansuetudine fretus, Josue fortitudine munitus, David humilitate exaltatus, Solomonis sapientia decoratus, tibi in omnibus complaceat, et per tramitem Justitiae inoffenso gressu semper incedat, et totius regni Ecclesiam deinceps cum plebibus sibi annexis ita enutriat ac doceat, muniat et instruat, contraque omnes visibiles et invisibiles hostes idem potenter regaliter que tuae virtutis regimen administret, ut regale solium videlicet [aPla… th…s Prayer was first made for the English Saxon Kings. For what had ever any of the French Kings to do with these people? but the wonder is most strange, that this place of the Prayer (which might have been sit ed for any King) is thus left here. In Bochellus, Nordam, Cimbrorum, is for Nordanchimbrorum, which s…ould have been doubtlesse Nordhanhumbrorum, for those beyond Humber, And it is plain, that the …ery Syllables of the Saxon Ceremonial are a…terwards used in this of the …rench.] Saxonum, Merciorum, Nordanchimbrorum sceptra non deserat, sed ad pristinae fidei pacisque concordiam eorum animos tè opitulante reformet, ut utrorum que horum populorum debita subjectione fultus, cum digno amore glorificatus per longum vitae spatium paternae apicem gloriae tua miseratione unitum stabilire et gubernare mereatur, tuae qu…que protectionis galea munitus, et scuto insuperabili jugiter protectus, armisque coelestibus circundatus, optabilis victoriae triumphum de hostibus faelicitèr capiat, terroremque suae potentiae infidelilus inferat, et pacem militantibus laetantèr reportet, virtutibus necnon quibus prae…atos fideles tuos decorasti, multipliei honoris benedictione condecora, et in regimine regni sublimiter colloca, et oleo gratiae Spiritus sancti perunge. Per Dominum nostrum qui virtute Crucis tartara destruxit, regnoque Diaboli superato, ad coelos victor asoendit. In quo potestas omnis regnumque consistit et victoria, qui est gloria humilium et vita sal…sque populorum, Qui tecum, &c.

Hîc inungatur inunctione Crismatis et Olei de caelo missiThe Annointing the French King. priùs ab Archiepiscopo confecti in patena sicut superius dictum est. Inungat autem Archiepiseopus eum primò in summitate capitis de dicta unctione, Secundò in pectore, Tertiò inter scapulas, Quartò in compagine brachiorum et dicat cuilibet unctioni.

Ungo te in Regem de oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.

Dicant omnes.

Amen.

Dum haec unctio agitur cantent assistentes hanc Antiphonam.

Unxerunt Solomonem Sadoch Sacerdos, et Nathan Propheta Regem in Gyon, et accedentes laeti dixerunt, Vivat R… in aeternum.

Facta unctione et cantata Antiphona, dicat Archiepiscopus hanc Orationem.

Christe perunge hunc Regem in regimen undè unxisti Sacerdotes, Reges, ac Prophetas, acMartyres qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, atque adepti sunt promissiones. Tua sacratissima unctio super caput ejus defluat, at que ad interiora descendat, et cordis illius intima penetret, et promissionibus quas adepti sunt victoriosissimi Reges, tua gratia dignus efficiatur quatenus et in praesenti saeculo faelicitèr regnet, et ad eorum consortium in coelesti regno perveniat Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui unctus est oleo laetitiae p…ae consortibus suis; et virtute Crucis potestates aerias debellavit, tartara deftruxit, regnum que Diaboli supera…it, et ad coelos victor ascendit, in cujus victoria*Manu, … … gloria, …. manu omnis gloria et potestas consistunt; et tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

Amen.

Alia Oratio.

Deus electorum fortitudo et humilium celsitudo, qui in primordio per eff…onem diluvii mundi crimina castigare voluisti, et per columbā ramum olivae portantem pacē terris redditam demonstrasti. Iterum que Sacerdotem Aaron famulum tuū per unctionem olei Sa…dotem sanxisti, et postea per hujus unguenti infusionem ad regendū populum Ifraeliticum Sacerdotes, Reges, ac Prophetas perfecisti, vultum que Ecclesiae in oleo exhilarandum per Propheticam famuli tui vocem David, esse praedixisti: ita quaesumus, omnipotens Deus pater, ut per hujus creaturae pinguedinē hunc servum tuum sanctificare benedictione digneris, eum que in similitudinem Columbae pacem simplicitatis populo sibi commisso praestare, et exempla Aaron in Dei servitio diligenter imitari, regni que f…stigia in consiliis scientiae et aequitate Judicii semper assequi, vultnmque hilaritatis per hunc olei unctionem, tuamque benedictionem te adjuvante toti pIebi paratum habere faciat. Per Dominum.

Alia Oratio.

Deus Dei filius Dominus noster Jesus Christus, qui à Patre …leo exultationis unctus est prae particibus suis, ipse per praesentem sacri unguinis in…usionem Spiritus Paracliti super caput tuum infundat benedictionem, eandem que usque ad interiora cordis tui penetrare faciat, quatenus hoc visibili et tractabili dono invisibilia percipere, et temporali regno justis moderaminibus executo, … cum …o regnare merearis. Qui solus sine peccato Rex Regum vivit, et gloriatur cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus. Per, &c.

*… ansulae aperturarum vestimentor…m Regis per Di…conum. Bochellus.His dictis orationibus connectuntur Ansulae aperturarum vestimenti Regis ab Archiepiscopo vel Sacerdotibus vel Diaconibus propter unctionem.

*This and the Prayer following is not in ….…enedictio cujuscunque regalis ornamenti.

Deus Rex Regum, & Dominus Dominantium, per quem Reges regnant, & legum conditores jura decernunt, dignare propitius benedicere hocregale ornamentum, & praesta ut famulus tuus Rex noster qui illud portaturus est ornamento bonorum morum & sanctarum actionum in conspectu tuo fulgeat, & post temporal…m vitam aeternam quae tempus non habet sine fine possideat, &c.

Et tunc à Camerario Franciae induitur tunica*…. jacinctina, & desuper so…o ita quod dexteram manum habet liberam in*Copertura Bochellus. apertura socci, & super soccum elevatum sicut elevatur casula Sacerdoti. Tunc ab Archiepiscopo ungantur sibi manus de praedicto oleo caelitiùs misso ut supra, & dicat Archiepiscopus.

Ungantur manus istae de oleo sanctificato unde uncti fuerunt The anointing of the French Kings Ha….Reges, & Prophetae, & sicut unxit Samuel David in Regem ut sis benedictus, & constitutus Rex in regno isto quem Dominus Deus tuus dedit tibi ad regendum, & gubernandum. Quod ipse praestare, &c.

Deinde dicat Arichiepiscopus hanc Orationem.

Deus qui es Justorum gloria, & misericordia peccatorum, qui …isisti filium tuum preciocissimo sanguine suo genus humanum redimere, qui conteris bella, pugnator es in te sperantium, & sub cujus arbitrio omninm regnorum continetur potestas, te humilitèr deprecamur ut praesentem famulum tuum N. in tua misericordia confidentem in praesenti sede regali benedicas, eique popitius adesse digneris; ut qui tua expetit protectione defendi, omnibus hostibus sit fortior. Fac eum Domine beatum esse, & victorem de inimicis suis. Corona eum corona justitiae & pietatis, ut ex toto corde, et tota mente in te credens tibi deserviat, sanctam Ecclesiam tuam defendat, & sublimet, populumque à te sibi commissum justè regat, et nullis insidiantibus malis eum injustitia convertat. Accend… Domine cor ejus ad amorem gratiae tuae, per hoc unctionis oleum, unde unxisti Sacerdotes, Reges et Prophetas, quatenus j…stitiam diligens per tramitem similitèr incedens justitiae, post peracta à te deposita, in regali excellentia annorum curricula perv…re ad aeterna gaudia mereatur. Per …undem, &c.

Facta autem manuum unctione, inungat Rex ante pectus. Posteà si voluerit Rex Cyrotecas subtiles induere ficut faci…nt Episcopi dum consecrantur, ob reverentiam sanctae unctionis ne manibus nudis aliquid tangant; primò ab Archiepiscopo benedicentur cyrotecae iu haec verba sequentia.

ORATIO.

Omnipotens Creator qui homini ad imaginem tuamThe Benediction of his Gloves. creato manus digitis discretionis insignitas tanquam organum intelligentem ad rectè operandum dedisti, quas fervari mundas praecepisti, ut in eis anima digna portaretur, & tua in eis dignè contractarentur mysteria; benedicere, & sanctificare digneris haec manuum tegumenta, ut quicunqne Reges hiis cum humilitate manus suas velare voluerint, tam cordis quàm operis munditiam tua misericordia subministret. Per Christum.

Et aspergantur Cyrotecae aqua benedicta, deinde imponantur T… put…ing on …is Glov….manibus Regis per Archiepiscopum dicentem.

Circunda Domine manus hujus famuli tui N. munditia novi hominis qui de coelo descendit, ut quemadmodum Jacob dilectus tuus pelliculis*…. edorum opertis manibus paternam benedictionem oblato Patri cibo potuque gratissimo impetravit, sic & iste gratiae tuae benedictionem impetrare mereatur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum qui in similitudinem carnis peccati tibi obtulit semetipsum. Amen.

Vel si Rex maluerit Cyrotec… non babere, tunc facta manuum The …ing the French Kings hands being anoi…ted, if he will have … …s.unctione dictisque orationibus ad eam spectantibus Episcopi adsistentes eum cotone manus Regis abstergant, et mica panis vel cum sale fricent, deinde lavent sibi manus, quibus lotis et manibus etiam Archiepiscopi, benedicat Archiepiscopus Annulum sic dicens. Oremus.

ORATIO.…e Benedicti…n of the King.

Deus totius creaturae Principium & Finis, Creator & Conservator humani generis, Dator gratiae spiritualis, Largitor aeternae salutis in quo clausa sunt omnia, tu Domine …uam emitte benedictionem super hunc annulum, ipsum que benedicere, et sanctificare digneris, ut qui per eum famulo tuo honoris insignia concedis, virtutum praemia largiaris, quo discretionis habitum semper retineat, & verae fidei fulgore praefulgeat, sanctae quoque Trinitatis armatus munimine miles inexpugnabilis acies Diaboli constantèr evincat, & sibi veram salutem mentis & corporis proficiat. Per Christum.

*This, wi… the two Prayers or Benedictions following is wanting in Bochellus, and is written in the Margin of the Copy of King Charles, and directed to come in here.Benedictio Annuli.

Deus coelestium terrestrium que conditor creaturarum, atque humani generis benignissimus reparator, dator spiritualis gratiae, omniumque benedictionum largitor, qui justitiam tuae legis in cordibus credentium digito tuo, id est, unigenito tuo scribis. Tui magi in egipti resistere non valentes continuabant dicentes, Digitus Dei hic est, Immitte Spiritum sanctum tuum paraclitum de coelis super hunc Annulum arte fabrili decoratum, & sublimitatis tuae potentiae ità eum emundare digneris, ac omni nequitia lividi venenosique serpentis procul expulsa metallum à te bono Conditore creatum*l. immune. munimine à cunctis sordibus inimici maneat.

Amen.

Alia Oratio.

Benedic Domine & sanctifica Annulum istum, et mitte super eum septiformem Spiritum tuum quo famulus tuus eo fruens annulo fidei subarratus, virtute altissimi sine peccato custodiatur, & omnes benedictiones quae in Scripturis divinis reperiuntur super eum copiosè descendant, ut quaecunque sanctificaverit sanctificata permaneant, et quaecunque benedixerit, spirituali benedictione benedicantur. Per, &c.

Deindè datur ei ab Archiepiscopo Sceptrum in manu dextera, et virga in sinistra, et in datione Sceptri et Virgae dicentur istae orationes. Sed notandum, antequam dantur Sceptrum et Uirga, datur Annulus, et in datione Annuli dicitur haec Oratio. Hic detur Annulus, et dicatur.

Accipe Annulum signaculum videlicet fidei sanctae, solidatemThe giving him the Ring. regni, augmentum potentiae per quae scias triumphali potentia hostes repellere, haereses destruere, subditos coadunare, & Catholicae fidei perseverabilitati connecit.

Oratio post Annulum

Deus cujus est omnis potestas & dignitas da famulo prosperum suae dignatatis effectum, in qua te remunorante permaneat, semperque timeat, tibique jugitèr placere contendat. Per Dominum.

Dato Annulo, st…tim post detur Sceptrum in manu dextera, et dicatur haec Oratio.

Accipe Sceptrum Regiae potestatis insigne, virgam scilicètThe giving him the Scepter. regni, rectam virgam virtuti…, qua te ipsum bene regas, sanctam Ecclesiam populum que videlicet Christianum tibi à Deo commissum regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos pacifices, & ut viam rectam tenere possint tuo juvamine di…igas, quatenus de tempo…ali regno ad aeternum regnum pervenias, ipso adj…vante cujus regnum, imperiū, fine fine permanet in saecu…a saeculorum.

Oratio post Sceptrum datum.

Omnium Domine fons bonorum, cunctorum Deus institutor profect…um, tribue quaesumus famulo tuo N. adeptam bene regere dignitatem, & à te sibi praestitum honorem dignare corroborare, Honorifica eum prae cunctis Regibus terrae, uberi eum benedictione locupleta, & in solio regni firma stabilitate consolida, visita eum in sobole, praesta ei prolixitatem vitae, in diebus ejus oriatur justitia, ut cum jocunditate, & laetitia aeterno glorietur in regno. Per Dominum.

Post statim datur ei Virga in manu sinistra, et dicitur.

Accipe Virgam virtutis atque aequitatis, qua intelligasThe giving him the Rod or Verge, which they now call, I think, La Maine de Justice. mulcere pios, et terrere reprobos, errantibus viam dare, lapsisque manum porrigere, disperdasque superbos, & releves humiles, ut aperiat tibi hostium Jesus Christus Dominus noster, qui de ipso ait, Ego sum hostium, …er me si quis … salvabitur. Et qui est clavis David, & Sceptrum domus Israel, qui aperit, & nemo claudit, claudit & nemo aperit. Sit tibi adjutor qui adduxit vinctum de domo carceris sedentem in tenebris, & umbra mortis, ut in omnibus sequi merearis eum de quo Propheta David cecinit, Sedes tua D…us in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui, & imiteris eum qui dixit, diligas justitiam, et odio habeas iniquitatem, proptereà unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae ad exemplum illius, quem ante saecula unxerat prae particibus suis Jesum Christum Dom. nostrum.The Benediction of the Crown.

Benedictio Coronae.

Deus *This is in the Margine of the Copy of King Charles, and directed in he…e, but not in Bochell.tuorum Corona fidelium, qui in capitibus eorum ponis Coronam de lapide precioso, benedic, et sanctifica Coronam istam, quatenus sicut ipsa diversis preciosisque lapidibus adornatur, sic famula tua largiente gratia repleatur. Per D.

Post istam orationem convocantur Pares (aEx nomine à Cancellario si, &c. Bochell.) nomine suo à Cancellario suo si praesens est. Sin autem, ab Archiepiscopo. Primò (bEt vocantur primò Laici, posteà Clerici; & Clerici vocantur … ordine quo dict…m est superius, de sedendo quibus, &c. Bochellus.) Laici, poste Clerici, quibus vocatis & circumstantibus Archiepiscopus accipit de altari Coronam Regiam, & solus imponit eam capiti Regis Qua posita, omnes Pares tam Clerici quam Laici manum apponunt (cCorona Bochell.) Coronam, & eam undique sustentant, & soli Pares. Tunc Archiepiscopus dicit istam orationem antequam Coronam situet in capite, sed eam (d…et. Bochell. and after this presently follows these words, T…neat Metropolitanus Coronam a…rè primò duabus manibus, posteà sinistra …antum quando benedicit.) tenet satis altè ante caput Regis.