The Signal Loyalty and Devotion of Gods True Saints Part 1 and 2, Part 2 · Chapter 8 · Incipit 2
Incipit Ordo ad Regem benedicendum, quando novus à clero & populo sublimatur in regnum. Primum enim exeunte illo thalamum, Unus Archiepiscopus dicat hanc Orationem.
OMnipotens sempiterne Deus, qui famulum tuum N. regni fastigio dignatus es sublima…e, tribue ei quaesumus, ut ita in praesenti collecta multitudine cunctorum in commune salutem disponat, quatenus à tuae veritatis tramite non recedat. Per, &c.
Postea suscipiant illum duo Episcopi dextra laevaque honorificè parati, habentes reliquias collo pendentes. Caeteri autem clerici solenni apparatu ornati, praecedente sancto Evangelio & duabus crucibus cum incenso boni odoris, ducant illum ad Ecclesiam, responsorium canentes: Ecce mitto Angelum meum. Cum vers. Israel si me audieris. Cuncta eum plebe sequente: ad ostium autem Ecclesiae clerus subsistat, & dicat alius Archiepiscopus hanc orationem.
Deus qui scis genus humanum nulla virtute posse subs…stere, concede propitius, ut famulus tuus N. quem populo tuo voluisti praeferre, ita tuo fuleiatur adjutorio, quatenus quibus potuit praeesse, valeat & prodesse. Per.
Introeuntes autem clerici Ecclesiam, hanc decantent antiphonam. Domine salvum fac Regem, & exaudi nes in die qua invocaverimus te. Psal. Exaudiat te Dominus. Totum. Usque introitum chori. Tunc Dominus Metropolitanus dicat hanc orationem.
Omnipotens sempiterne Deus, coelestium terrestriumque moderator, qui famulum tuum ill. ad regni fastigium dignatus es provehere, concede quaesumus, ut à cunctis adversitatibus liberatus, & ecclesiasticae pacis dono muniatur, & ad aeternae pa…is gaudia, te donante pervenire mereatur. Per.
Tunc designatus Princeps pallium deponat, atque inter …us Episcoporum perductus in chorum usque ad altaris gradus incedat, cunctoque pavimento tapetibus & palliolis contecto, ibi humiliter totus in cruce prostratus jaceat cum Episcopis & Presbyteris hinc inde prostratis, caeteris autem in choro litaniam breviter psallentibus, id est, duodecim Apostolos, totidemque Martyres, Confessores, & Virgines. Et inter caetera inferenda sunt ista.
Ut hunc famulum tuum illust. in Regem eligere digneris.
Te rogamus audi nos.
Ut eum benedicere, & sublimare digneris. Te rogamus audi nos.
Ut eum ad Imperii fastigium perducere digneris. Te rogamus audi nos.
Et caetera huic benedictioni convenientia. Finita litania erigant se Episcopi, sublevatumque Principem interroget Dominus Metropolitanus his verbis.
Vis sanctam fidem à catholicis viris tibi traditam tenere, & operibus justis observare? Resp. Volo. Vis sanctis Ecclesiis Ecclesiarumque ministris tutor & defensor esse? Respon. Volo. Vis regnum tibi à Deo concessum, secundum justitiam patrum tuorum, regere & defendere? Respon. In quantum divino fultus adjutorio ac solatium omnium fidelium suorum valuero, ita me per omnia fideliter acturum esse promitto.
Deinde ipse Dominus Metropolitanus affatur populum his verbis.
Vis tali Principi ac rectori te subjicere, ipfiusque regnum firma fide stabilire, atque jussionibus illius obtemperare, juxta Apostolum, Omnis anima potestatibus sublimioribus Rom. 13.subdita sit, Regi, quasi praecellenti: Tunc ergo à circumstante clero & populo unanimiter dicatur. Fiat. Fiat. Amen.
Postea vero eo devotè inclinato, dicatur ab Episcopo h…c oratio.
BEnedic Domine hunc Regem nostrum illust. qui regna omnia moderaris à seculo, & tali eum benedictione glorifica, ut Davidicae teneat sublimitatis sceptrum, & glorificatus in ejus protinus reperiatur merito. Da ei tuo inspiramine cum mansuetudine ita regere populum, sicut Salomonem fecisti regnum obtinere pacificum. Tibi semper cum timore sit subditus, tibique militet cum quiete. Sit tuo clypeo protectus cum proceribus, & ubique tua gratia victor existat. Honorifica eum prae cunctis regibus gentium, felix populis dominetur, et feliter eum nationes adornent. Vivat inter gentium catervas magnanimus, sit in judiciis aequitatis singularis, locupletet eum tua praedives dextera, frugiferam obtineat patriam, & ejus liberis tribuas profutura. Praesta ei prolixitatem vitae per tempora, et in diebus ejus oriatur justitia. A te robustum teneat regiminis solium, et cum jocunditate et justitia, aeterno glorietur in regno. Per Dominum.
Omni potens aeterne Deus, creator omnium, Imperator Angelorum, rex regnantium, dominus que dominantium,Gen. 14. Exod. 17. 1 Reg. 16. 3 Reg. 3. qui Abraham fidelem samulum tuum de hostibus trumphare fecisti: Moysi & Josue populo praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilemque David puerum tuum regni fastigio subl…asti, & Salomonem sapientiae pacisque ineffabili munere ditasti, respice quaesumus ad preces humilitatis nostiae, & super hunc famulum tuum ill. quem supplici devotione in Regem elegimus, benedictionum tuarum dona multiplica, eumque dextera tuae potentiae semper & ubique circunda, quatenus praedicti Abrahae fidelitate firmatus, Moysis mansuetudine fretus, Josue fortitudine munitus, Davidis humilitate exaltatus, Salomonis sapientia decoratus, tibi in omnibus placeat, & per tramitem justitiae inoffenso gradu semper incedat, Ecclesiamque tuam deinceps cum plebibus sibi annexis ita enutriat ac doceat, muniat, & instruat, contraque omnes visibiles & invisibiles hostes, eidem potenter regaliterque tuae virtutis regimen administret, & ad verae fidei pacisque concordiam eorum animos, te opitulante, reformet, ut horum populorum debita subjectione fultus, condigno amore glorificatus, ad paternum decenter solium tua miseratione conscendere mereatur. Tuae quoque protectionis galea munitus, & scuto inseparabili jugiter protectus, armisque caelestibus cicundatus, optabilis victoriae triumphum fideliter capiat, terroremque suae potentiae infidelibus inferat, & pacem tibi militantibus laetanter reportent per Dominum nostrum, qui virtute crucis tartara destruxit, regnoque diaboli superato, ad coelos victor ascendit, in quo potestas omnis regumque consistit victoria, qui est gloria humilium, & vita salusque populorum, qui tecum vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum.
Amen.
Deinde ab alio Episcopo haec dicatur Oratio.
Deus inenarrabilis auctor mundi, conditor generis humani, gubernator Imperii, confirmator regni, qui ex utero fidelis amici tui patriarchae nos…ri Abrahae Praeelegisti regem seculis profuturum, tu praesentem Regem hunc ill. …um exercitu suo per intercessionem omnium sanctorum ubere benedictione locupleta, & in solium regni firma stabilitate connecte. Visita eum …cut Moysen in rubo,Exod. 3. & 17. Judic. 7. … Reg. 3. Jesum Nave in praelio, Gedeon in ag…o, Samuelem in templo, Et in illa eum benedictione sidera, ac sapientiae tuae rore profunde, quam B. David in psalterio, Salomon filius, te remunerante, percepit è coelo. Sis ei contra acies inimicorum lorica, in adversis galea, in prospe…is patientia, in protectione clypeus sempiternus, & praesta, ut gentes illi teneant fidem, proceres sui habeant pacem, diligant charitatem, abstineant se à cupiditate, loquantur justitiam, custodiant veritatem. Et ita populus iste pullulet, coalitus benedictione aeternitatis, ut semper maneant tripudiantes in pace victores. Quod ipse praestare dignetur qui tecum vivit.
Tunc Dominus Metropolitanus ungat de oleo sanctificato caput, pectus, & scapulas, ambasque compages brachiorum ipsius ita dicendo: Ungo te in Regem de oleo sanctificato in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Et… Reg. 1. 6. dicant, Ane. Pax tibi. Et cum spiritu tuo. Deinde ungat sibi manus de oleo sanctificato ita dicendo: Ungantur manus ista de oleo san…ificato unde uncti fuerunt roges & prophetae, & sicut unxit Samuel David in regem ut sis benedictus, & constit…tus Rex in regno isto super populum istum, quem Dominus Deus tuus dedit tibi ad regendum ac gubernandum. Quod ipse p…aest.
Sequitur.
Prospice, omnipotens Deus, serenis obtutibus hunc gloriosum regem, et sicut benedixisti Abraham, Isaac, et Jacob, sic illum largis benedictionibus spiritualis gratiae cum omni plenitudine tuae potentiae irrigare atque perfundere dignare. Tribue ei de rore coeli, & de pinguedine …errae abundantiam frumenti, vini & olei, & omnium frugum opulentiam ex largitate divini muneris longa per …empora, ut illo regnante, sit sanitas corporum in patria, & pax inviolata sit in regno, & diguitas gloriosa regalis palatii maximo splendore regiae potestatis oculis omnium fulgeat, luce clarissima clarescat, atque splendere quasi splendidissima fulgura, maximo perfusa lumine videatur. Tribue ei omnipotens Deus, ut fit for…issimus protector patriae, & consolator ecclesiarum, atque coenobiorum sanctorum maxima cum pietate regalis munificentiae, atque ut fit fortissimus regum, triumphator hostium, ad opprimendas rebelles & paganas nationes. Sitque suis inimicis satis terribilis p…ae maxima fortitudine regalis potentiae Optimatibus quoque atque p…aecelsis, proceribusque ac fidelibus sui regni sit magnificus & amabili… et pius, ut ab omnibus timeatur, atque diligatur. Reges quoque de lumbis ejus per successiones temporum futurorum egrediantur regnum hoc regere totum, et post gloriosa tempora, atque felicia praesentis vitae gaudia sempiterna in perpetua beatitudine-habēre mereatur. Quod ipse praestare, Spiritus sancti gratia, humilitatis nostrae officio in te copiosa descendat, ut sicut manibus nostris indignis oleo materiali oblitus, pinguescis exterius, ita. ejus invisibili unguine delibutus impi…guari merearis interius, ejusque spirituali unctione perfectissimè semper imbutus, & illicita declinare tota mente & … discas seu valeas, & utilia animae tuae jugiter cogitare, optare, atque operare queas. Auxiliante Domino nostro Jesu Christo, Q…i cum Deo Patre & eodem Spiritus. &c.
ALIA.
Deus qui es justorum gloria & misericordia peccatorum qui mifisti filium tuum preciofissimo sanguine fuo genus humanum redimere, qui conteris bella, et propugnator es in te-sperantium, et sub cujus arbitrio omnium regnorum continetur potestas, te humiliter deprecamur, ut praesentem famulum tuum N. in tua misericordia confidentem benedicas, eique propitius adesse digneris, ut qui tua expetit protectione defendi, omnibus sit hostibus fortior. Fac eum Domine beatum esse et victorem de inimicis suis: corona eum corona justitiae et pietatis, ut ex toto corde et tota mente in te credens tibi deserviat, sanctam tuam Ecclesiam defendat et sublimet: populumque à te sibi commissum justè regat, nullus insidiantibus malis eum in injustitiam vertat. Accende Domine cor ejus ad amorem gratiae tuae per hoc unctionis oleum, unde unxisti Sacerdotes, reges, et prophetas, …uatenus justitiam diligens per tramitem similiter justitiae populum ducens, post peracta à te disposita in …egali excellentia annorum curricula, pervenire ad aete…na gaudia mereatur Per eundem Dominum.
Per omnia secula seculorum. Resp. Amen. Dominus vobiscum. Resp. Et cum Spiritu tuo. Sursum corda. Resp. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Respon. Dignum & justum est.
Praefatio.
Vere dignum, &c. usque Deus. Creator omnium, imperatorGen. 14. Exod. 17. 1 Reg. 16. 3 Reg. 3. Angelorum, Rex regnantium, Dominus dominantium, qui Abraham fidelem famulum tuum de hostibus triumphare fecisti, Moysi et Josue populo praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilemque David puerum tu…m regni fastigio sublimasti, et Salomonem sa pientiae pacisque ineff…ili munere ditasti: respice quaesumus ad preces humilitatis nostrae, et super hunc famul…m tuum N. quem supplici devotione in regem elegimus, benedictionum tuarum dona in eo multiplica: eumque dexter: tuae potentiae semper et ubique circunda, quaten…s praedicti Abrahae fidelitate firmatus, …oysis mansuet…dine …etus, Josue fortitudine munitus, Davidis humilitate exaltatus, Salomonis sapientia decoratus, tibi in omnibus placeat, et per tramitem justitiae in offenso ingress… semper incedat. Ecclesiam ergo tuam d…inceps cum ple…bus sibi annexis ita enutriat et instruat, contraque omnes visibiles et invisibiles hostes eidem potenter rega…terque tuae virtutis regimen administret, et ad verae fidei paci…que concordiam, eorum animos, te opitulante, reformet: ut horum populorum debita subjectione fultus, cum digno amore glorificatus, ad paternum decenter solium tua miseratione conscendere mereatur. Tuae quoque protectionis galea munitus, & scuto insuperabili jugiter protectus, armisque coelestibus circundatus, optabilis victoriae triumphum feliciter capiat, ter…remque suae potentiae infidelibus inferat, & pacem tibi militantibus laetanter reportet, Per Dominum nostrum qui virtute crucis tartara destruxit, regnoque diaboli superato, ad coelos victor ascendit, in quo potestas omnis, regumque consistit victoria, qui est gloria humilium, & vita salusque populorum, qui tecum vivit & regnat Deus. s. Dei filius Jesus Christus Dominus noster, qui à Patre oleo exultationis unctus est prae particibus suis, ipse per praesentem sacri ungu inis infusionem, Spiritus paraclyti super caput tuum infundat benedictonem, eandemque ad interiora cordis tui penetrare faciat, quatenus hoc visibili & tractabili dono invisibilia percipere, & temporali regno justis moderaminibus executo, aeternaliter cum eo regnare merearis: qui solus sine peccato Rex regum, vivit & gloriatur, cum Deo patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus.
Postea ab Episcopis ensem accipiat, & cum ense totum regnum sibi fideliter ad regendum sciat commendatum, & dicatur: Accipe gladium per manus Episcoporum licet indignas, vice tamen & auctoriate sanctorum Apostolorum consecratas, tibi regaliter impositum, nostiaeque benedictionis officio in defensionem sanctae Dei Ecclesiae divinitus ordinatum. Et esto memor, de quo Psalmista prophetavit, dicens: Accingere gladio tuo super femur Psal. 44.tuum potentissime, ut in hoc per eundem vim aequitatis exerceas, molem iniquitatis potenter destruas, & sanctam Dei Ecclesiam ejusque fideles propugnes ac protegas, nec minus sub fide falsos, quam Christiani nominis hostes execres ac destruas viduas & pupillos clementer adjuves, ac defenda…, de…olata restau…es, restaurata con…erves, ulciscaris injusta, confirmes benè disposita, quatenus haec in agendo, virtutum triumpho gloriosus, justitiaeque cultor egregius, cum mundi salvatore, cujus typum geris in nomine, fine fine merearis regnare. Qui cum Patre & Spiritu sancto vivit et regnat.
Accinctus autem ense, similiter ab illis armillas & pallium et annulum accipiat, dicente Metropolitano.
Accipe regiae dignitatis annulum, et per hunc in te Catholicae fidei cognosce signaculum, quia ut hodie ordinaris caput et princeps regni ac populi, ita perseverabis auctor a… stabilitor Christianitatis, et Christianae fidei, ut felix in opere, locuples in fide, cum Rege regum glorieris per aevum, cui est honor et gloria per infinita.
Postea sceptrum & baculum accipiat, dicente fibi ordinatore.
Accipe virgam virtutis atque aequitatis, quia intelligas mulcere pios, et terrere reprobos, errantibus viam pandere, lapsis manum porrigere, disperdasque superbos, et releves humiles, et aperiat tibi ostium Jesus Christus Dominus noster qui de seipso ait, Ego sum ostium: Joan. 10.per me si quis introierit, salvabitur. Et ipse qui est clavis David, & sceptrum domus Israel: qui aporit, & nemo claudit, claudit & nemo aperit. Sitque tibi auctor, qui educit vinctos de domo carceris, sedentemque in tenebris, et umbra mortis, et in omnibus sequi merearis eum, de quoPsal. 44. David propheta cecinit, Sedes tua Dcus in seculum seculi, virga aequitatis, virga regni tui, et imitando ipsum, diligas justitiam, et odio habeas iniquitatem: quia propterea unxit te Deus tuus, ad exemplum illius, quem ante secula unxerat oleo exultationis prae participibus suis, Jesum Dominum nostrum.
Postea Metropolitanus reverenter Coronam capiti Regis imponat, dicens: Accipe coronam regni, quae licet ab indignis Episcoporum tamen manibus capiti tuo imponitur, eamque sanctitatis gloriam et honorem, et opus fortitudinis expressè signare intelligas, et per hanc te participem ministerii nostri non ignores, ita ut sicut nos in interioribus pastores, rectoresque animarum intelligimur, …u quoque in exterioribus verus Dei cultor, strenuusque contra omnes adversitates Ecclesiae Christi defensor, regnique tibi à Deo dati, et per officium nostrae benedictionis vice Apostolorum omniumque sanctorum tuorum regimine commissi, utilis executor, regnatorque proficuus semper appareas, ut inter gloriosos athletas virtutum gemmis ornatus, et praemio sempiternae felicitatis coronatus, cum redemptore ac salvatore Jesu Christo, cujus nomen vicemque gestare crederis, fine fine glorieris, qui vivit et imperat Deus, cum Deo patre in unitate Spiritus sancti, per omnia secula seculorum. Amen. Et ab …o statim dicatur benedictio super eum, quae et tempore synodi super regem dicenda est: Benedicat tibi Dominus custodiatque te, et sicut te voluit super populum suum esse regem, ita in praesenti seculo felicem et aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen.
Clerum ac populum, quem sua voluit opitulatione in tua sanctione congregari, sua dispensatione et tua administratione, per diuturna tempora faciat feliciter gubernari. Amen.
Quatenus divinis monitis parentes, adversitatibus carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo Imperio fideli amore obsequentes, et in praesenti seculo tranquillitate fruatur, et tecum aeternorum civium consortio potiri mereantur. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. Benedictio Dei Patris et Filii, et Spiritus sancti, descendat super te. Amen.
Deinde coronatus, honorificè per chorum ducatur de altari ab Episcopis usque ad solium canente clero: Resp. Desiderium animae ejus tribuisti ei Domine. Deinde dicit sibi dominus Metropolitanus. Sta, et tene amodo locum, quem hucusque paterna successione tenuisti,Not…. haereditario jure tibi delegatum per auctoritatem Dei omnipotentis, et praesentem traditionem nost…am, scilicet omnium Episcoporum … … Dei. Et quanto clerum sacris altaribus propinquiorem perspicis, tanto ei potiorem in locis congruis hono…em impendere memineris, quatenus mediator Dei et hominum, te mediatorem cle i et plebis, Hoc in loco domin… Metropolitanus sedere eum faciat super sedem, dicendo:) in hoc regni solio confirmet & in regno aeterno secum regnare faciat Jesus Christus Dominus noster, Rex regun…, & Dominus dominantium, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in secula seculorum. Respon. Amen.
Post haec det illi oscula pacis. Cunctus autem coetus clericorum tali rectore gratulans, sonantibus campanis, hymnum alta voce concinant, Te Deumlaudamus. Tunc Episcopus Metropolitanus Missam celebret plena processione.