Reader
Works · Joseph Mede

Works, Book 4 · Letter 40

EPISTLE XL.

Reverendo & Clarissimo viro Domino Paulo Testardo, Ecclesiae quae est Blaesis reformatae Pastori vigilantissimo.

Reverende & clarissime Vir,

ACcep… literas tuas benevolentiâ & humanitate plenas,This Letter contain… Mr. Mede's thanks returned to M. Testard for his great respects… wi…hal his reasons why he cannot concur with him in his notions about the Number of the. Beast's name. à Domino Brokaeo mihi transmissas: in quibus non ingratum fuit intellexisse, tenuem mean opellam viris, qualis tues, doctis ulla ex parte adlibuisse. Domi certè minùs propitiam quàm apud exteros fortunam est experta. Id quod ego quidem facilè animo praesagiebam; sed amicis quibuscum eam communicaveram, editionem, ut solet, importunè flagitantibus, fidem facere non potui: donec eventus tandem docuit, me, hâc faltem parte, vatem non omnino vanum …uisse. Hoc ideo te celatum nolui, ut indè pro prudentia tua judicium faceres, quantopere meâ intersit, nè ipse in novam libelli mei apud exteros editionem, sive suâ sive alienâ linguâ, consentirem; cui domi nedum ulteriori editione, sed & hujus distractione publicâ, à superioribus interdictum sit, solâ communicatione privatâ mihi permis…â.

Interim majorem in modum me tibi obstrictum fateor, cui tantopere placuerim, ut illum non solùm iteratò legere, sed in eo transferendo tantum laboris & taedii devorate non dedignareris. Nesciebam antea quicquam meum tanti pretii fuisle; certè mihi ipsi non est visum. Sin quid ex eo fructûs vel ad te vel ad alios redierit, Deo Opt. Max. in solidum sit gloria. Ejus enim solius est quicquid est boni; meum nihil praeter imbecillitatem & ignorantiam.

Ad quaesitum tuum quod attinet; equidem agnosco me mentem tuam antea, sive meâ sive aliorum culpâ, minimè assecutum esse. Iam verò eâ perceptâ, utut primo aspectu nonnihil concinnitate suâ adblandiebatur; tamen penitiùs introspicienti quò minùs adhuc tibi plenè accederem illud obstaculo fuit: Quòd tametsi verissimum sit, Radium senarium, nisi cum alio numero multiplicatum, Bestiae numerum non redditurum; tamen animadverto, sitres istae Unitates, quas huic reiadhibes, valore simplo, & non, juxta locorum seriem, multiplo accipiantur, factum ex datis non fore, ut tu supponis, Sexcenta sexaginta sex, sed tantùm Octodecim. Quippe quia, si data Unitatum Trias cum Senario composita Sexcenta sexaginta sex conficere debeat, Unitates istas omnino pro CXI. numero, non verò pro simplis unitatibus, reputandas esse: Alioquin enim tres istos Senarios ex iis factos non nisi pro simplis quoque Senariis habendos.

Hic scrupulus si eximi potuisset, reliqua quae adduxerim tanti fortè futura non essent quò minùs foreign tuum calculo meo comprobarem: praesertim si usquam in S. Scriptura (quod tamen non memini) officia illa Christi Triade signarentur. Alioquin enim ad S S. Trinitatem potiùs retulerim; cujus nempe cum cultu Bestiae sexti capitis daemonolatriam Pseudopropheta nefario temperamento commiscuit. Neque enim prorsus absque suspicione sum, posse in numero isto Trium Unitatum aliquid mysterii latere quod mihi nondum eruere datum est.

Haec habui, Vir Doctissime, quae ad Quaesitum tuum responderem. Fecit autem tua erga Scriptum meum benignitas & affectus, ut alias quasdam chartulas meas, Domini Brokaei rogatu, tecum communicare non dubitârim. Harum unâ mysterium calculi istiu… Angelici apud Danielem, cap. 12. com. 11, 12. jam ante septennium vestigare sum conatus; quousque verò assecutus sum, necdum scio. Alteris duabus (*Vid. pag. 710. Epistolâ ad Amicum, &*Vid. pag. 713… Conjecturâ de Gogo & Magogo Apocalyptico) sententiam meam de beato Millennio paulò pleniùs aperio. Plura non addo, nisi ut sanctissimis tuis studiis faveat benignissimus Deus, &c.

Mense Ianuario, Anno 1635/6 Ios. Medus.