Reader
Works · Joseph Mede

Works, Book 4 · Letter 39

EPISTLE XXXIX.

Reverendo & Doctissimo Viro, D. D. Mede, Paulus Testardus S. P. D.

QVantâ me laetitiâ totum perfuderint, Vir Reverende & Doctissime,This Latin Epistle is of the same import with Epistle XXXVII. quas ab amplissimo Viro D. Ioh. Brooks accepi literas, quae singularem tuam erga me non modò immeritum, sed & ignotum, humanitatem testantur, desunt mihi verba & voces quibus significem; vix profectò eam capit animus. Etenim non modò eae mihi exhibuerunt quae in mei gratiam dignatus es de mysterio Numeri Nominis Bestiae scripto explicare, sed etiam de optatissimi ad tuam Dignitatem accessûs facultate mihi per eum facta certum fecerunt. Isto, V. R. & D tanquam salvo conductu securus, non diutiùs haesi quin ad te istas transmitterem, quibus & gratias quantas possum maximas R. tuae pro eximio isto beneficio referrem primùm, ut ex animo refero; tum & Quaestionis quae ad te perlata fuit occasione descriptâ, rem ipsam & genuinam meam mentem ampliùs aperirem, quod sic cum bona D.T. venia facio. Praeteriit jam ferè triennium ex quo D. Brooks cum quibusdam Anglicè scriptis libris Clavim tuam Apocalypticam cum Commentariis pro liberali suo ergae me affectu misit. Opus sine nomine, sed invitante materiâ & mittentis commendatione, statim perlegi; deinde saepius, saaviter trahente Rationum turunt pondere, atque industriae expositionis elegantiâ & concinnitate, relegi, non tantùm Dei donum in te saepius miratus, sed & aliquid tibi assidenti (ut loqueris alicubi) revelatum, addam & extra ordinem, facilè persuasus. Dicam verbo; Nihil unquam mihi visum in Apocalypsin, non dicam quod cum Clavi tua & Expositione aequandam veniat, sed quod ad eas propè accedat. Atque (ut ità sumus naturâ comparati, ut ejus boni cujus nos maximè oblectat fruitio cognitionem cum aliis facilè communicemus, nec verò duntaxat cognitionem Bonorum spiritualium & salutarium, sed ipsam etiam (tanta est eorum praestantia) fruitionem) horas aliquot, quando sivit perpe…uus muneris mihi à Deo misericorditer demandati labor, versioni Scripti tui in linguam Gallicam impendi, ut pretiosissimi istius ac divini the sauri fruendi copiam amicis meis facerem, &, si sine eorum quibus sine summa necessitate displicere est nefas offensa licuisset, Publico etiam Versionem typis vulgandam curando, suavissimam utpote proculdubio futuram consolationem iis omnibus qui Israelis Dei, ut scitè vocas, subrogati consolationem exspectant, Regnúmque illud Christi Septimae Tubae deinceps aequè foreign. Possúmque procul adulationis arte D. T. sincerè profiteri, animum meum singulis tuis Expositionibus tam plenum praebuisse assensum, quàm praeberi potest ab eo qui non caeco impetu, sed ratione, ducitur, atque in re, ut agnoscis ipse, non parum difficili: Ipsámque adeo rationem quam reddis Numeri nominis Bestiae Bicornis visam mihi convenicntissimam. Nec enim quicquam in literis meis ad D. Brooks, tanquam illud Expositioni tuae adversum patarem, proponere unquam mihi, fuit animus; sed quod maximè ei congruum meditanti mihi, meo quidem judicio, occurrerat. Nempe sic animum subierat ejusmodi conjectura: Quandoquidem 144000 signatorum Agni numerus numeri cujusdam, nempe 12, multiplicati per scipsum foetus est; Numerum etiam numinis Bestiae adversae, 666, numeri alicujus multiplicati foetum pariter esse. Ideó que cùm Bestiae istius forma, quatenus est Antichristus, & cornua habet similia Agni, (sc. professione & usurpatione tenùs) mihi videatur esse in Christi numerum, quae tria sunt, Sacerdotale, Propheticum, Regium, distincto, sed conjuncta subjecot, & Potestatis singula indivisibilis, atque (detur venia verbo) immultiplicabilis, sacrilegâ assumptione; Arte Arethmeticâ quaesivi an fortè ex tribus Vnitatibus collateraliter dispositis, per Senarium multiplicatâ Triade, mihi prodiret numerus 666. statimque prodeuntem inveni. Hoc verò inventum quia mihi videbatur & à reipsa & à ratione tua non absonum, D. Brooks per liter as anno praeterito indicavi, simul eum obnixè rogans, quando jam nomen tuum ex cujusdam, ni fallor, Ionstoni, libello, ut Clavis Apocalypticae istius Authoris, innotuerat, ut, si fieri posset, & tuum de eo judicium, Scripta alia tua siquae exstarent de quacunque materia possem per eum habere. Verùm longè aliam (quod aut expressionis meae, aut fortè tantùm Scriptionis vilio libenter tribuo) ad te pervenisse meam Quaestionem jam intelligo, Vir R. & D. ex titulo quem Scripto tuo doctissimo praefixisti; in quo non vulgarem certè hamanitatem prodis, qui me indoctum sanè Doctissimi titulo ut alibi etiam, dignaris ornare; cujus à me tantùm abesse meritum lubens agnosco, quantum adest mihi fervens tui cum samma eximiae tuae Doctrinae admiratione studium, & humillimi atque devotissimi Discipuli ac Servi tui placet, si mihi concedas, clogium. Facit hoc, R. & D. Vir, ut, impellente D. Brooks, cujus ut Mediatoris ope apud te utor, de Clementia tua non parùm sperans ipse tibi de novo mentem meam Thesibus aliquot aperiam, id que non simpliciter, ut primùm D. Brooks indicâram, sed habitâ Scripti tui, ut videbit R. T. ratione; eo fine, ut solidissimi & acerrimi tui judicii de invento meo genuino censuram, si R. T. placet, per eundem Mediatorem accipiam. Quam si dederis, & libertatem meam aequi bonique pro humanitate tua consulueris, me magis ac magis devinctum ac devotum habebis.

Vale, Vir Reverende & Doctissime. Deus te Reipublicae, Ecclesiae, Scholae diu servet incolumem. Dat. Blaesis pridie Cal. Iul. 1635.

De Numero Nominis Bestiae…

Numerus Nominis Bestiae commodissimè quidem è radicè Senario eruendus videtur propter Imaginem Bestiae in 6. Capite.

Verùm & simul ex unitatum Triade, utpote per Senarium multiplicata, ad hunc modum III. videtur eruendus.

6./666.

Nam Numerus Nominis Bestiae cùm sit foreign numero 144000 signatorum Agni, que ex certi numeri, nempe 12, per certum numerum, nempe 12, multiplicatione oritur; videtur ideo & ex certi numeri per certum numerum multiplicatione deducendus. Fit autem tantùm ex multiplicatione Triadis Vnitatum, multiplicante Senario, numerus iste nominis Bestiae 666.

Res verò ipsa favet, Nam Bestia cornua etiam habet Agni similia, hoc est, sibi tribuit potestalem Agni, quae triplex est, Sacerdotalis, Prophetica, Regia, unitatúmque Triadem facit, siquidem & distinctae sunt, & conjunctae subjecto, & unaquaeque immultiplicabilis. Nam quòd duo cornua repraesentantur, id fit propter convenientiam Typi. Et certè non tantùm in eo forma Bestiae ponitur, quòd loquitur ut Draco, Idololatrias nempe & lanienos Sanctorum; sed etiam in co quòd habet cornua Agni similia.

Vnde non obstat huic conjecturae quòd nomen Antichristi sit Ecclesiasticae institutionis, quatenus Bestiam significat; nam non nititur ea hoc nomine, sed dicto Apocalyptico, Cornua habebat Agni similia.

Nec item obstat quòd numeri signatorum Agni ab eo tantùm petatur ratio quod eis reverâ competit, nam carent hi fraude & dolo; at Bestia à fraude & dolo etiam describitur, nempe quòd cùm loquatur ut Draco, Cornua tamen habet Agni similia: Potestatem scilicet similem jactat, imò ipsam Potestatem, quantum in ea est, usurpat.

Denique cum Draconismum misceat Christianismo Bestia quatenus est ista Bestia, utrumque numero nominis ejus significare par esse videtur.