Works, Commentary 2
COMMENTATIONUM APOCALYPTICARUM AD AMUSSIM CLAVIS APOCALYPTICAE
Pars prima in Prophetiam primam, quae Sigillis & Tubis continetur; praemisso De Theatro Apocalyptico.
VISIONUM Apocalypticarum mentem indagaturo, primùm de Theatro illo coelesti, quò Ioannes eas, tanquam in Scena, spectaturus evocatur; deinde de ipsis sigillatim Vaticiniis, ad Clavem Apocalypticam examinatis, mihi agendum est.
Christe,Apoc. …. Dei Sapientia, cui Apocalypsis à Patre data est, ut indicares servis tuis res futuras, illumina jubare tuo mentem meam, immunditiem sanguine deterge. Da, Te favente, Spiritúque duce, abdita haec mysteria perlustrem, aliísque pandam.
THEATRUM Apocalypticum voco Consessum istum augustum Dei Ecclesiaeque, capite 4. descriptum, atque ad priscae illius in deserto cum Israele castrametationis *Num. …. ver. 52. indeq… ad finem cap. ….typum ad amussim conformatum: id quod utriusque ordinem inter se conferenti oppidò erit manifestum.
Siquidem in medio castrorum Israelis collocatum fuit Tabernaculum, ceu Thronus Dei. In circuitu Tabernaculi, proximè castra metabantur Levitae. Post Levitas demum, ad quatuor coeli plagas, reliquus coetus Israelis in quatuor Vexilla tributus; ternis nimirum tribubus sub uno Vexillo missis, atque à primaria cohortis suae tribu nomen fortitis. Unumquodque autem Vexillum signum praeferebat: cujus etiamsi Moses generatim tantùm meminit, nec, quae cuique Vexillo inscripta esset effigies, omnino exprimit; Hebraei tamen ex vetusta Majorum traditione, (hâc parte non temerè aspernandi) rem integrè descriptum eunt in hunc modum.
Ad Orientem erat Vexillum Iudae cum sociis tribubus, signo LEONIS.
Ad Occidentem Vexillum Ephraimi, signo BOVIS.
Ad Austrum Vexillum Reubenis, signo HOMINIS.
Ad Septentrionem Danis, signo AQUILAE.
Aben Ezra ad 2 Num. foreign, Majores nostri dixerunt, quòd in Reubenis vexillo fuit figura HOMINIS, propter inventas (inquit ille) mandragoras (sed hoc ineptum est;) in vexillo Iudae figura LEONIS, quoniam ei*Gen. 49. 9. Iacob ipsum assimilavit; in vexillo Ephraimi figura BOVIS, juxta quod dicitur,*Deut. 33. 17. primogenitus Bovis; denique invexillo Danis figura AQUILAE. Eadem hîc habet bar Nachman, & Chazkuni ad cap. 3.
Quamobrem verò horum Animalium effigies reliquis in hunc usum praelatae fuerint, si quis fortè curiosiùs quaerit; praeter eam quae ex Iudae & Ephraimi saltem benedictionibus haud ineptè peti soleat,Schindler, pag, 266. …. istiusmodi rationem Talmudici innuere videntur. Quatuor, inquiunt, sunt superbi (vel qui emineant) in mundo; LEO inter Feras, BOS inter Iumenta, AQUILA inter Volucres, & HOMO cui Deus supra omnes pulchritudinem largit us est, utomnibus imperaret. Ut ut de ratione sit, firmari potest haec Iudaeorum traditio ex quadruplici Cherubinorum facie (cave enim tot capita imagineris) apud Ezechielem; quibus nempe significatum est, qui iisdem vehebatur Dominum fuisse & Regem quatuor cohortum feu castrorum Israelis. Quemadmodum enim Principum quadrigae dominorum suorum fulgent insignibus; ità hîc Cherubini signis IEHOVAE Regis Tetrarchiarum Israelis. Neque difficile admodum fuerit, ex Ezechielis & Cherubinorum ad invicem in isthac visione positu, quam quaeque Cherubinorum facies mundi plagam respexisset colligete. Quippe cùm Ezechiel,*Ezech. 1. 4. converso ad Septentrionem vultu, Cherubinos quasi obviàm sibi prodeuntes conspiceret, certè quae tum ei èregione obversabatur anterior erat & directa Cherubinorum facies, nimirum HOMINIS; eóque Hominis facies Austrum spectabat. Unde sequitur, quae eidem Ezechieli*V…. 10. ad dextram fuisse dicitur, facies LEONIS, Orientem; quaeque ei ad sinistram, BOVIS, Occidentem; AQUILINAM denique faciem spectâsse Aquilonem.
Atque cadem quidem ratio suadet ut illos quoque Cherubinos qui Arcam Dei in Templi adyto obumbrabant simili, hoc est, quadriformi, facie fuisse existimemus; praesertim cùm de iis qui in Templi parietibus caelaban…ur rem ità se habuisse, testetur quod apud eundem de dimidiata ipsorum sculptura legitur cap. 41. v. 19. ubi, duabus faciebus, ut in ejusmodi caelatura necesse fuit, in plano parietis absorptis, reliquae tamen duae, HOMINIS & LEONIS, hinc indè versùs palmas utrinque ascriptas, eminuisse perhibeantur. Et quorsum, obsecro, sculperentur Cherubini aliâ formâ quàm fuissent?
Adde, quòd de quatuor Animalibus istis, totidem Israelis cohortum insignibus, quidam accipiunt illud Psalmi 68. 11. foreign. quod quidem Hieronymus, in versione illa quae ab Hebraica veritate nomen habet, ità transtulit, Animalia tua habitaverun… in ca; nimirum, ut praecessit, in haereditate tua, i. castris populi tui quem per Eremum deduxisti. Similiter Septuag. &, quae indè expressa est, Vulgata habent foreign, Animalia tua. Et sanè de illo tempore hîc agi, liquidò ostendit quod huic & praecedenti versui praemittitur: Deus, cùm egredercris coram populo tuo, cum inceder…s per desertum; terra tremuit, eliam coeli distillaverunt à facie Dei, &c. Itémque quod subjungitur de pluvia munifica, pluvia, ni fallor, Mannae; ideóque vertendum, Pluviam munificam, seu liberalem, sparsisti, Deus, [quâ] haereditatem tuam etiam laborantem confortâsti. Nè illud quoque dicam, principium hujus Psalmi mutuatum ex ea precationis formula quâ Moses [Num. 10.] in profectione castrorum Israeliticorum usus suerat, Surge, IEHOVAH, & dissipentur inimici.
Spectavimus castrametationem Dei Israeliticam; jam porrò videamus ut eidem per omnia respondet Consessus Apocalypticus.
2. ET fui, inquit Ioannes, Cap. 4.in Spiritu, & ecce Thronus positus erat in coelo, & supra Thronum sedens. 3. Et qui sedebat aspectu similis erat lapidi jaspidi & sardio; & iris erat in circuit… Throni aspectu similis smaragdo.
4. Et in circuitu Throni sedilia viginti quatuor; & super sedilia viginti quatuor Presbyteri sedentes, circumamicti vestimentis albis, & in capitibus suis habebant coronas aureas.
5. Et de Throno procedebant fulgura, & voces, & tonitrua; & septem lampades ignis erant ardentes ante Thronum, qui sunt septem spiritus Dei: erat etiam à fronte Throni tanquam mare vitreum simile crystallo.
6. In medio autem Throni & in circuitu Throni quatuor Animalia plena oculis antè & retró. 7. Et Animal primum erat simile Leoni; & Animal secundum simile Bovi; & tertium Animal habens faciem quasi Hominis; & quartum Animal simile Aquilae volanti.
8. Et quatuor Animalia, singula eorum, habebant alas senas in circuitu, & intus plena erant oculis; & non interquiescebant die & nocte dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens, qui erat & qui est & quiventurus est.
9. Et quando dabunt Animalia illa gloriam & honorem & gratiarum actionem sedenti super Thronum, viventi in secula seculorum; 10. Procident viginti quatuor presbyteri ante sedentem in Throno, & adorabunt viventem in secula seculorum, & projicient coronas suos ante Thronum, dicentes, 11. Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam & honorem & virtutem: quia tu creâsti omnia, & propter voluntatemtuam sunt & creata sunt.
Annon hic singula singulis respondent? Primùm enim, Tabernaculum quod attinet, Thronum hic in medio positum, cui Deus insidebat, non aliud quàm Templum aut Tabernaculum fuisse (utriusque enim historiae, quod observandum, accommodatur descriptio) ostendunt tum septem lampades ante ipsum ardentes, tum Mare illud vitreum crystallo simile: quorum illae Candelabrum septem quoque lucernarum coram Adyto ardentium, hoc Labrum illud immane in Templo Solomonis Mare dictum repraesentat;Ad Cap. 4. sed hoc discrimine, quòd illud Solomonis aeneum fuit, nostrum verò ex vitrea pellucidáque materia. Nescio tamen an hîc alludi ad vetustius illud Mosaici Tabernaculi labrum fas sit suspicari: quandoquidem & illud ex speculari, nescio quâ, materiâ, videlicet ex speculis mulierum convenientium ad ostium Tabernaculi, conflatum fuisse perhibetur, Exod. 38. 8. Videsis autem Templum Dei Throni nomine insignitum Esa. 6. ver. 1. Vidi Dominum sedentem super Solium excelsum & elevatum, & fimbriae ejus replebant Templum. Item Ierem. 17. 12. Solium gloriae altitudinis à principio locus sanctuarii nostri. Et Ezech. 43. 7. Locus solii mei & locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum, &c.
Atque hujusmodi Solium fuisse quod Ioannes in medio Presbyterorum & Animalium positum vidit, passim pro concesso habet Apocalypsis. Ubinam enim ille Altare coràm vidisset, sub eóque animas mactatorum propter Verbum Dei, cap. 6. 9. nisi in Templo? Undénam illi Altare aureum thymiamatis ante Thronum, cap. 8. 3. ni Templum aut Tabernaculum Thronus iste fuisset? Quídve aliud innuere volunt Quatuor cornu… Altaris aurei quod est in conspectu Dei? c. 9. 13. Quid Templum, Atria Templi & Altare, quà calamo Angelico metienda, quà foras ejicienda? cap. 11. 1. Quid apertum Templum Dei in coelo, inibíque Arca Testimonii visui exposita? cap. 11. 19. Quid Angeli è Templo prodeuntes? c. 14. v. 15, 17, 18. ídque etiam in coelo? v. 17. Quid Citharoedi in crepidine Maris seu labri vitrei insistentes, atque foreign cantillantes? c. 15. 2. & id quoque in coelo? v. 1. Quid ibidem versu 5. Templum Tabernaculi Testimonii apertum in coelo? idémque Templum v. 8. fumo impletum à Majestate Dei? R…m verò extra omnem contradictionis aleam ponit illud cap. 16. v. 17. Et vox magna prodiit foreign, i. è. Templo Coeliè Throno.
Porrò in hoc Throno seu Templo, nè quid fortè haereas, Locus sessionis Dei, seu (prout Hellenistae, 1 Reg. 10. 19. de Solio Solomonis loquuntur) foreign, interior illa & sanctissima Templi pars fuit, quâ Arca Foederis cum Propitiatorio condebatur. Ibi nempe Deus habitare dicebatur & sedere inter Cherubino… gloriae. Quâ demum ratione, tum hîc septem lampades, tum postmodum Altare aureum thymiamatis, rectè dicuntor fuisse ante Thronum, putà ante adytum Templi; pro…t id de utrisque totidem planè verbis habetur, 2 Par. 4. 20. & 1 Reg. 6. 20. quorum priore Septuag. habent foreign (sic Hebraicè vocatur adytum) altero, foreign, mente juxtà cum Apocalypsi, foreign. Ità reliquae five Templi five Tabernaculi partes Throno speciatim sie dicto partim pro fulcris, partim pro gradibus crunt, partim pro scabello: cujusmodi seu partes seu appendices habuisse legitur augustum illud Solium Solomonis. Hactenus de Throno.
2. Thronum autem proximè cingunt viginti quatuor Presbyteri, qui Episcopos exhibent & Antistites Ecclesiarum; respondéntque & loco & ordine Levitis & Sacerdotibus in castris Israelis; numerúsque eorum 24. totidem ephemeriis Sacerdotum & Levitarum, seu, quod eódem redit, principibus ephemeriarum. Unde; praeterquam quod Deo proximi sunt, ipsi quoque thronos suos habent; praeterea*In O…atione Pan…g. apud Eus. b. lib. 10. cap. … foreign, ANON &c. foreign coronas gestant; quae sunt dignitatis & potestatis à Deo tributae insignia.
3. Tertiò, idoneo post Presbyteros intervallo, quà lineae per medium Throni ductae bisecant Throni latera circumquaque ad quatuor cardines coeli, quatuor visebantur Animalia; primum sigurâ LEONIS, secundum BOVIS (nam foreign Hellenistis *Vide Ezech. 1. 10. Exod. 34, 19. Num. 18. 17. & alibi quadrage…ies.bos est) tertium effigie HOMINIS, quartum AQUILAE volantis: repraesentandis nimirum Ecclesiis Christianis juxta quatuor plagas mundi; respondéntque quatuor Castris Israeliticis, eorundem Animalium vexilliferis. Quod enim in textu Apocalyptico aliquantò obscuriùs dicitur, foreign, in medio Throni, & in circuitu Throni, per figuram foreign Hebraeis familiarem exponi debet; quasi nimirum dictum fuisset, foreign (id est foreign) foreign, in medio ipsius circuitûs seu ambitûs Throni; ídque in hunc sensum: Si Throno, utpote quadrato, figuram quadrangulam parallelam quo deceat à Throno & Presbyteris eum cingentibus intervallo circumducas, in medio vel ad medium uniuscujusque quadranguli laterum (nam foreign distributivè sumendum) quatuor sese exhibebant Animalia; nempe in medio cujuslibet lateris unum.
Porrò Animalia ista describuntur plena oculis antè & retrò, senas insuper alas habentia in circuitu, easdémque intus oculorum plenas. To… oculi multitudinem denotant hominum oculatissimorum, & scientiae mysteriorum Dei plenissimorum; cujusmodi in Animalibus sunt, id est, Ecclesiis, quas Animalia repraesentant. Alae agilitatem & alacritatem ad Dei imperium exsequendum. Alae oculatae zelum cum scientia & side conjunctum. Sex denique alae in circuitu, quaquaversum volaturientes deno…ant, id est, ad Dei mandata universaliter & integrè implenda paratissimos.
Additur postremò, cujusmodi esset officium utrorumque, tam Animalium quàm Presbyterorum circa Thronum; nempe hujusmodi, ut quotiescunque datura essent Animalia gloriam & honorem & gratiarum actionem Sessori Throni, id est, quoties Ecclesiae sacras synaxes facerent; toties viginti quatuor Presbyteri, pro muneris ratione Animalibus praeeuntes, procidere soliti sint coram Deo, dicentes, *Summa hymni illius Euchari… quo Ecclesia in omnibus veteribus Liturgiis Deum concelebrat; cujus initium foreign, &c.Dignus es, Domine, qui accipias gloriam & honorem & virtutem, quia tu condidisti omnia, &c. Hâc autem interpretatione admissâ, dictio Ioannis, quam plerique hî… soloecismi insimulant, quasi futuris foreign, pro praeteritis abutentem, facilè sese tuebitur; cùm Hebraeis (quorum notione Apostolus passim utitur) futura denotare soleant actum solitum aut debitum: ità ut Ioannes nequaquam hîc referre putandus sit quid tum in visione ab Animalibus & Presbyteris factum sit, sed quid pro re nata faciendum esset, quódque ipse postmodum in progressu visionum, si quando Deum celebrandi occasio incidisset, ab iisdem factum vidit.
Atque ità (ut jam tandem finiam) Thronum in augusto hoc Con…essu, Tabernaculo seu Templo; Presbyteros Levitis & Sacerdotibus; quatuor Animalia quatuor Castris Israeliticis respondere; id est, totum Con…essum priscae illius Castrametationis in eremo imaginem esse, luculenter ostendisse mihi videor. Quae res eò quidem susiùs mihi pertractanda fuit, quoniam ab ejus potissimùm cognitione plurimorum in Apocalypsi …yporum rationem pendere animadverteram: id quod quemvis, re penitius introspectâ, juxtà mecum sensurum non dubitem.
THeatro in hunc modum adornato,Ad Cap. 5. is qui Throno insidebat Librum intus & à tergo scriptum, septémque sigillis munitum, dexuâ manu porrigit; simúlque Angelus in s…enam prodiens, editâ voce promulgat, ut, si cui aperiendi …um facultas data sit, quò quae in …o continerentur inspici & legi possent, in manus sibi sumeret atque adniteretur; rem proculdubio, si perfecerit, omnibus rerum arcanarum studio flagramibas pergratam facturus.
Atque revera Liber erat dignissimus, in quo resignando quis omnes ingenii & industriae suae nervos contenderet; Codex utpote fatidicus seu consiliorum Dei, quo series & ordo rerum gerendarum ad secundum illum & gloriosum Christi adventum pertexebatur. Ejusmodi enim certè esse liquet quae deinde sequitur gemina rerum futura…um Prophetia, quam Codex iste continebat. Quae causa est, ni fallor, cur Ioannes, Visiones suas expositurus, adventûs istius gloriosi hypotyposin, tanquam stadii Apocalyptici metam, fronti historiae suae praescripserit. Ecce (inquit cap. 1.) venit cum nubibus, & videbit eum omnis oculus, etiam qui eum transsixerunt, & plangent super …um omnes tribus terrae; quasi dicat, Hic scopus est, haec meta, quas narrabo, Visionum.
Sed cùm nemo eorum qui in coelo, quive in terra, quive subter terram, Librum resignare potuerit, résque jam conclamata videretur, ità ut Ioannes prae dolore in sletum erumperet: ecce Agnus,Verse 6. specie tanquam qui occisus fuerat, id est, obitae mortis signa & cicatrices gerens, in medio Throni, Presbyteorum & Animalium surrexit, Librúmque resignandum patefaciendúmque recepit; putà qui solus omnium ejus rei facultatem promeruerat.
Hoc autem viso, continuò Chorus Animalium & Presbyterorum, unà cum circumstantibus Angelis & omnibus in universum creaturis, hymnum Agno Patrique gratulabundi decantant. In quo illud solum in praesenti observare lubitum est, quòd facultatem Libri resignandi merito passionis Agni manifestò acceptum referant. Dignus es, inquiunt, aperire Librum & signacula ejus; quoniam occisus es, & redemisti Deo nos in sanguine tuo ex omni tribu & populo & lingua & gente. Quo fortasse lux fieri possit dicto Salvatoris nec dum passi nec glorificati,Mar…. 13. 32. De die verò illa & hora (puta secundi adventûs sui, citiúsne an seriùs futurus sit) nemo novit, neque Angeli in coelo, neque Filius, sed Pater solus: quippe, nondum Apocalypsin Christo à Patre datam, neque ordinem rerum ad adventum ipsius gerendarum patefactum fuisse. Nihil temere assero; rem secum Lector expendat.
Agno sic Librum resignante, ad singula ejus Sigilla singulae rerum futurarum imagines exhibentur: quarum systema totum stadium Apocalypticum percurrit, adeóque primam Prophetiam universalem constituit. Cujus nunc interpretationem, Sessore Throni & Agno faventibus, aggrediemur.
De duabus Prophetiis Apocalypticis.
PRophetia prima, SIGILLORUM, complectitur fata Imperii; altera, foreign, fata Ecclesiae seu Religionis Christianae: donec tandem utrumque coaluerit in Ecclesia regnante; fact is regnis hujus mundi Domini nostri & Christi ejus. Quemadmodum enim in V.T. Daniel, secundùm Imperiorum successiones, tum Christi adventum praesignavit, tum Ecclesiae Iudaicae fata digessit: ità rem Christianam Apocalypsis, Romani, quod adhuc post Christum superfuturum esset, Imperii rationibus admetiri censenda est. Nec eventus abnuit. Primae enim Prophetiae interpretatio ex generali hac hypothesi sic procedit.
De Prophetia prima, quae Sigillorum est: primoque, De sex primorum Sigillorum significatis.
SEptem Sigillorum in universum scopus est, ut, discriminatis per eventorum characteres temporis sluxuri intervallis, indicetur, cujusmodi Imperii Romani cas…um ordine decurso, futurum esset ut Christus mundi numina, quibuscum bellum susceperat, debellaret: sextâ nimirum vice, seu sexto Sigillo, Gentilis Imperii Romani Deos; septimo autem, cùm Tubarum series ad novissimam pervenerit Tubam, quicquid etiam postea ibidem de novo subortum fuisset, aut uspiam adhuc in mundo esset, idolorum & daemonum cultûs destructum & deletum iri: nam oportet eum regnare, usquequo ponat omnes inimieos sub pedes suos, id est, omnem principatum, potestatem, & virtutem adversariam aboleverit. 1 Cor. 15. 24, 25.Vid. Iust. Mart. Apol. 2. pag. 82. & D…al. cum Tryph. p. 264. & 327. De priore periodo, prout ordo postulat, primo loco agemus.
Prima igitur sex Sigilla, …extuplici eventorum charactere, (iis haud multùm dissimilium quae Servator, etiam tempori ruinae Hierosolymorum designando, praestituerat) totidem distinguunt stantis adhuc & florentis Imperii Romani intervalla; quoad tandem sexto Christus potestatem idolorum & Deastrorum Gentilium in orbe illo funditus demoliretur. Characteres autem voco Casus Romani Imperii admodum insignes, quibus, tanquam emblematis, intervalla discernantur; eósque in prima hac perodo, non foris à Barbaris gentibus illatos, (cujusmodi erunt Imperii sub septem Tubarum plagis postmodum ruentis) sed casus intestinos, in ipsóque Imperio natos. Quod quidem discrimen id…irco à Spiritu S. institutum, utì dissimilibus notis dissimilia rei Romanae, hîc vigentis, illie occidentis, tempora describantur.
Illud porrò hîc observandum venit: Cùm Characteres isti casuum, quos dixi, vix aut rarò totum Sigilli intervallum pervadant, eóque intervallis suis certo initio & sine circumscribendis neutiquam per se sufficiant; propterea Spiritum S. in quatuor primis Sigillis (ubi id maximè, tum ob causam jam dictam, tum ob intervallorum inaequalitatem, opus foret) quatuor Animalia porrò in eam rem adhibuisse; quorum unumquodque indicaret Sigilli Epocham cardini suo competentem. Id quomodo fiat, mox videbimus: nunc monuisse sat est.
1. ET vidi cùm aperuisset Agnus unum ex septem Sigillis, & audivi unum ex quatuor Animalibus dicens, tanquam vocem tonitrui, Veni & vide. 2. Et vidi, & ecce Equus albus; & qui sedebat super illum habebat arcum, & data est ei corona; & exivit vincens, & ut vinceret.
3. Et cùm aperuisset Sigillum secundum, audivi secundam Animal dicens, Veni & vide.
4. Et exivit alius Equus rufus; & qui sedebat super illum, datum est ei ut tolleret pacem de terra, & ut invicem sese interficiant; & datus est ei gladius magnus.
5. Et cùm aperuisset Sigillum tertium, audivi tertium Animal dicens, Veni & vide: Et vidi, & ecce Equus niger; & qui sedebat super illum habebat stateram in manu sua.
6. Et audivi vocem in medio quatuor Animalium dicentem, Choenix tritici denario, & tres choenices hordei denario; & vinum & oleum nè laeseris.
7. Et cùm aperuisset Sigillum quartum, audivi vocem quarti Animalis dicentem, Veni & vide. 8. Et ecce Equus pallidus; & qui sedebat super eum, nomen illi MORS, & Infernus sequebatur eum: & data est illis potestas super quaternitatem terrae interficiend… gladio, fame, & morte, & bestiis terrae.
De SIGILLO I.Ad Cap. 6.
PRimus, Imperii Romani casus, Ad Cap. 6. …useb. …m. Evang… 9 p. 424. foreign, &c.& sanè insignis, primordium est VICTORIAE Christi; quâ Dii Romani debellari, eorúmque cultores, sagittis Evangelii confixi, passim deficere, Christóque victori colla submittere incipiunt. foreign (inquit) foreign (N. B.) foreign id est, Nondum jam plenè vicit, sed fundamenta jecit victoriae, deinde magis magísque complendae.
Hujus Sigilli index est Animal primum, effigie Leonis, statione ad Orientem: monstrátque ex suo cardine prodire Equitem, id est, Imperatorem, à cujus in equum ascensu ad equitandum, id est, imperii ingressu, ineundum sit primi Sigilli intervallum; nempe ab exaltatione gloriosa Domini nostri Iesu Christi: cujus ab Oriente Imperatoris ductu & auspiciis bellum hoc geritur, victoriáque vincitur. Sequentium quidem Sigillorum initia Imperatoribus Romanis diriguntur; sed ubi Christi res gesta describitur, ejus solius Imperatoris ratio habenda fuit.
Iam verò, hoc Sigillo circumacto, Deorum oracula per totum orbem Romanum obmutuere; & Ioannes, duodecim Christi Apostolorum ultimus, expletis militiae suae stipendiis, ex hac vita commigravit, coronam immarcescibilem in coelis, unà cum coapostolis fratribus suis, ob rem fortiter & feliciter gestam, accepturus.
Quòd autem equo vebi potestatis symbolum sit, corùmque qui rerum habenas moderantur, vel ex Hellenistarum interpretatione Psal. 45. 5. videre est; quibus Prosperare & equita est, foreign, prosperè procede & regna: neque ab hoc sentu abit Chaldaeus, qui transfert, ut equites super thronum regni. Ità Mulier Bestiae inequitans c. 17. exponitur ab Angelo foreign eâdémque notione adhibetur equitandi verbum, Deut. 32. v. 13. Esa. 58. v. 14. Psal. 66. 12.
De SIGILLO II.
SEcundus Imperii Romani casus memorabilis, secundi Sigilli emblema, est foreign; Caedes & laniena intestina; cui vix alia similis in omni historia Romana. Et datum est, inquit, sedenti in hoc Equo, ut auferat pacem è terra (id est, ut, illo Sessore, pax è terra auferatur,) foreign, & ut se invicem homines mactarent. Quae postrema sententiae pars firmat explicationem prioris. Nam quo demum sensu caperentur ista, datum, esse sedenti in equo, ut homines se invicem interficerent? nisi, datum esse, seu factum, ut, eo quidem sessore, homines mutuis caedibus & lanienis saevirent.
Sigilli hujus index est Animal secundum, effigie Bovis, situ ad Occidentem: dúmque in Visione ad se respiciendum jubet, eo monet, Sigillum hoc inire cùm Trajanus Hispanus rerum habenas capesseret, Imperator ab Occidente. Dion; Trajanus homo Hispanus, nec Italus erat nec Italicus: ante eum nemo alterius nationis Imperium Romanum obtinuerat. Atqui ab eo deinceps in eadem generis serie regnatum est ad Commodum usque, ubi Sigilli hujus intercapedo de…init.
Ab hoc igitur Imperatore principio ducto, quaeramus memorabilem istum foreign casum. Res verò gesta est, tum Trajano tum successore ejus Hadriano Imperii clavum tenentibus, à Gentibus & Iudaeis, tunc unà per orbem Romanum cohabitantibus. Quid sub Trajano factum, cape non meis, sed junctis Dionis & Orosii verbis. Incredibili, inquit Orosius, motu sub uno tempore Iudaei. quasi rabie efferati, per universas terrarum partes exarserunt. Nam & per totam Libyam adversùs incolas atrocissima bella gesserunt: quae adeò tunc, intersectis cultoribus, desolata est, ut nisi postea Hadrianus Imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, vacua penitus, abraso habitatore, mansisset. Qui circa Cyrenem habitabant, (Dion loquitur) Andreâ quodam duce, Romanos pariter atque Craecos concîdunt, vescuntur eorum carnibus, edúntque viscera; tum oblinuntur eorum sanguine, & pellibus induuntur. Multos à vertice serris discidere medios, multo… objecere bestiis, multos etiam certare inter se coegerunt; ità ut interierint hominum ad DUCENTA VIGINTI MILLIA. Pergit; Praeterea in AEgypt… consimilis caedes facta est, & in Cypro, Artemione duce; ubi etiam perierunt DUCENTA QUADRAGINTA MILLIA. Salaminem urbem Cypri, intersectis omnibus accolis, deleverunt. [Oros. Euseb.] In Alexandria autem commisso praelio victi & attriti sunt. [Oros.] Tandem & ab aliis, & maximè à Lysio, quem Trajanus miserat, subacti sunt. In Mesopotamia quoque rebellantibus, jussu Imperatoris bellum illatum est. [Oros. Euseb.] Atque ità multa millia eorum vastâ caede deleta sunt.
Hactenus quae sub Trajano. Sed an, inquies, quicquam …ub Hadriano cum istis conferendum? Fuerintne paria, Lector judicet: audeo dicere, hand multò minora. Nec dum enim aliquid de rebellione ista samigerata, BAR CHOCHEBA Pseudomessiâ duce, retulimus. Audi igitur illam quoque ejusdem Dionis verbis: Cùm, inquit, Hadrianus in Vrbem Hierosolymam coloniam deduxisset, ac quo loco Dei Templum fuerat, alt…rum Iovi Capitolino aedificari curavisset; magnum & diuturnum bellum indè moveri coeptum, to…am Iudaeam commoveri, Iudaeos omnes ubique gentium tumultuari, multa damna occultè apertéque Romanis inferre, cúmque iis complures alias gentes lucri cupiditate conjungi, atque ea de re omnem ferè orbem terrarum commotum esse. Pergit; Hos Hadrianus, optimis quibùsque ducibus adversùs eos missis, sed (multitudine eorum & desperatione cognitâ) non nisi singulatim eos adorari ausis, serò tandem oppressit fregítque; caesis in excursionibus praeli…sque non minùs QUINGENTIS ET OCTOGINTA MILLIBUS. Eorum autem qui fame, morbo, & igne interiere, tanta fuit multitudo, ut numerus indagari non potuit. Sed num ea victoria Romanis facilis fuit & incruenta? Minimè veró: tot enim, a…t, ex Romanis quoque in eo bello periere, ut Hadrianus, cùm scriberet ad Senatum, non es… usus illo exordio quo uti Imperatores consueverunt, SI VOS LIBERIQUE VESTRI VALETIS, BENE EST, EGO QUIDEM ET EXERCITUS VALEMUS. Haec ille de motu Iudaeorum sub illo Stellae, ut vocârunt, …eu mavis, Stellionis filio: quem Eusebius porrò scribit nolentes sibi Christianos adversum Romanum militem ferre subsidium omnimodis cruciatibus necavisse.
Quòd si cui lubitum est Iudaeos ipsos audire cladem suorum aestimantes; author libri Iuchasin scribit Hadrianum duplo plures Iudaeos in hoc bello trucidâsse quàm egressi sint ex AEgypto. Alius libro qui inscribitur foreign, quem Drusius laud… … ritis,Pag. 126. Non sic afflixisse eos Nebuchadnezarem neque Titum, sicut Hadrianus Imperator Adeò haec clades tribulationis istius inauditae, quam Servator Iudaeis even… p… dixerat, gravissimus omnium paroxysmus fuisse videtur; ideóque non imme…ito …um tam gentis, quàm tam illustris complementi nomine praecelluerit, secundo hu…c …tervallo signando prae aliis omnibus illius temporis eventis à Spiritu Sancto electus.
De SIGILLO III.
SIgilli tertii index est Animal tertium, effigie Humanâ, statione ad Meridiem: proindéque monstrat, Sigillum hoc inire, Imperatore ex illo cardine prodeunte, putà Septimio Severo Afro, Imperatore à Meridie. De quo sic Eutropius: Oriundus ex Africa, provinciâ Tripolitanâ, oppido Lepti, solus omni memoriâ & antea & post ex Africa Imperator.
Hujusce autem Sigilli rem plerique Famem esse volunt, sive annonae caritatem; ducto argumento tum à colore Equi nigro, tum ab indicatura frumenti, Choenix tritici denario, & tres choenices hordei denario: cui quoque trutinam in manu Sessoris inservire putant; quippe non tam mensurandam quàm appendendam prae nimia penuria annonam.
Et sanè hanc interpretationem (adeò primâ fronte concinna est visa) nunquam in dubium vocâssem, si eventus ei respondisset. Sed nihil hoc aevo, hâcque Sigillorum serie de Fame reperio singulare, & characteris officio dignum. Nam quod ex Tertulliano ad Scapulam a…ertur, id nequaquam magni ducendum arbitror. Neque enim si, quod ille perhibet, messis aliquando Hilariano praeside in Africa defecerit, illico id aut generale per orbem Romanum fuerit, aut Severi aevo. Hinc factum, dum Symboli rationem paulò propiùs intueor, ut aliò potiùs spectare, haud omnino vanis indiciis, colligere mihi visus sim. Quippe non, ut illa interpretatio exposcit, Stat…ra cum Choenice satìs aptè componi posse videtur; quum Libra ponderando; Choenix verò mensurae nomen sit. Praeterea, quum reliquorum Sigillorum significatis admodum congruat conditio Animalis indicantis; Victoriae, Leonis; Mactationi, Bovis; subsequentis Sigilli Cadaveribus, Aquila; hîc nulla futura esset societatis ratio. Quae enim Homini cum Fame convenientia? Color verò niger nec naturâ suâ, nec veterum Prophetarum usu, uni fami alligatus est, sed aequè tristitiae, squalori & terrori figurando inservit.
Sit igitur hujusce Sigilli Res, non Fames aut annonae caritas, sed IUSTITIAE per orbem Romanum procuratio & severitas, prae quàm in ullo retro aut subsequentium intervallorum, insignis & notabilis. Nam quod ad figuram attinet, color Equi Iustitiae severitati convenit. Libram esse Iustitiae symbolum, translatitium est; ut hodiéque Iustitiam cum Libra pingi nemo nesciat. Illud verò quod de indicatura subjungitur, si auscultes, ità tinnire videbitur; Nè cuiquam triticum aut hordeum, nisi justo pretio per soluto, auferto: similem quoque justitiae legem in vino & oleo servato: quasi nimirum contra fures caveret, & dixisset, Nè furator. Denarius enim …uit operis diurni merces ordinaria, quod ex*Matth. 20. Evangelio liquet; fuit etiam diurnum stipendium militum.*Vide Caspar. Waserum de Antiq. mensur. l. 2. c. 3. Choenix significat demensum diurnum, foreign, sed incertâ admodum mensurâ: variavit enim pro ratione gentium, locorum & hominum. Choenix militaris (ut minores choenices praetermittam, opilionum, villicorum, vinitorum) quatuor fuit sextariorum. Sed veteri Lexicographo Graecolatino foreign est semimodium, id est, militaris duplum: imò Hellenistis Ezech. 45. 10, 11. foreign est Bathus, amplissima Hebraeorum mensura. Ex tam incerta Choenicis mensura quì potest aliquid de fame & annonae caritate exculpi? Choenicem igitur hic accipio pro quolibet demenso diurno, & Denarium pro quolibet demensi pretio. Ità interpretationis quam dedi ratio constabit.
Iam eventus, mirum est, quàm interpretationi faveat, rerum potiuntibus Severo & Alexandro, maximè inclytis Equi nigri sessoribus. De Severo quae sparsim apud Aurelium legas, retentis Authoris verbis, in unum colligam; idem postmodum Lampridio facturus de Alexandro. Severo, inquit Aurelius, praeclarior in republica fuit nemo, legum conditore longè aequabilium. Implacabilis delictis, strennum quemque praemiis extollebat. Nulli in dominatu suo permisit honores venundari. Nè parva quidem latrocinia impunita patiebatur, in suos animadvertens magis, quod vitio ducum aut etiam praefectorum fieri vix experiens intelligeret. Aurelio adstipulatur Spartianus, dum eum & implacabilem delictis, & latronum ubique hostem vocat.
Sed haec nullo numero fuerint prae iis quae de Alexandro Mammeae filio Lampridius; in quibus proinde characteris hujus Sigilli summa collocanda videtur. Is, inquit, leges de jure populi & fisci moderatas & infinitas sanxit, neque ullam constitutionem sacravit sine viginti jurisperitis. Severissimus judex contra fures, appellans cosdem quotidianorum scelerum reos, & damnans acerrimè; ac solos hostes inimicósque reipublicae vocans, jussit (de judicibus furibus, ni fallor, loquitur) in civitatibus nunquam videri, & si essent visi, deportari per rectores provinciarum. Referebat, inquit, Eucolpius, (quo ille familiarissimè usus est) illum, si unquam furem judicem vidisset, paratum habuisse digitum ut illi oculum erueret. Addit Septimius, qui vitam ejus non mediocriter exsequntus est, tanti stomachi fuisse Alexandrum in eos judices qui futurorum samâ labor…ssent, etiamsi damnati non essent, ut si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evom…ret, toto vultu exardescente, ut nihil possit loqui. Iussit imòper praeconem edici, ut nemo salutaret principem qui se Furem esse nôsset, nè aliquando detectus capitali supplicio subderetur. Pergit; Si quis militum de via in alicujus possessionem deflexisset, pro qualitate loci, aut fustibus subjiciebatur in conspectu ejus, aut virgis, aut condemnationi; aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis; cùm diceret, Vísne in agro tuo fieri quod alteri facis? clamabátque saepius, quod à quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat, & tenebat, ídque per praeconem, c…m aliquem emendaret, dici jubebat, QUOD TIBI FIERI NON VIS, ALTERI NE FECERIS. Quam sententiam usque adeò dilexit, ut & in palatio, & in publicis operibus praescribi juberet.
En tibi, Lector, Equi nigri sessorem auream illam & coelitus demissam IUSTITIAE TRUTINAM in Theatro orbis terrarum magnificè librantem, Quod tam insigne fuit in Imperatore Pagano, ut eò in hoc Sigillo Spiritum S. respexisse nemini mirum videri debeat.
Aliter de tritici & hordei indicatione.
POtest & haec tritici & hordei, &c. indicatura de procuratione rei frumentariae per haec tempora insigni intelligi. Nam videri potest hanc quoque verbis istis inesse mentem; Ità rei frumentariae de copia prospiciendum esse, ut annona aequo, & cui quisque solvendo sit, pretio vaeneat. Choenix tritici Denario, i. Demensum diurnum tritici diurno laboris pretio aut stipendio aut reditu venditor: ut nè scilicet cui opus sit, plus dietim ad victum erogare quàm ei dietim suppetat erogandum. Illud quoque, Tres Choenices hordei denario, videri possit ad aequationem pretii, pro qualitate mercium, pertinere. Si cui istiusmodi interpretatio placuerit, eventus hîc quoque ad amussim respondebit.
Spartianus de Severo; Rei, inquit, frumentariae, quam minimam repererat, ità consuluit, ut excedens ipse vitâ septem annorum Canonem populo Romano relinqueret: ità ut quotidiana septuagena quinque millia modiorum expendi possent. Populo Romano diurnum oleum gratuitum (primus) donavit; ejus verò tantum, reliquit, ut per quinquennium, non solùm urbis usibus, sed & totius Italiae, quae oleo egeret, sufficeret. Quasi nimirum implere voluisset quod hîc adjicitur, foreign, In oleo quoque & vino nè sis injustus. Similia habet Lampridius de Alexandro: Commeatum, inquit, populi Romani sic adjuvit, ut cùm frumenta Heliogabalus evertisset, vicem de propria pecunia loco suo reponeret. Oleum quoque, inquit idem, quod Severus populo dederat, quódque Heliogabalus imminnerat, integrum restituit, addidit & oleum luminibus Thermarum.
De SIGILLO IV.
SIgilli quarti index est quartum Animal, effigie Aquilinâ, statione ad Aquilonem: quo monstratur, initium Sigilli ducendum ab Imperatore illic oriundo, id est, Maximino Thrace Septentrionis alumno. Iulius Capitolinus; Maximinus de vico Thraciae vicino Barbaris, Barbaro etiam patre & matre genitus.
Hujus Sigilli character est Concursus GLADII, FAMIS & PESTIS unà, ut aliàs nunquam, saevientium. Unde Equi sessori Mortis, id est, notione Hebraeorum, qui abstractis pro concretis utuntur, foreign, seu Mortiferi nomen inditum esse dicitur, eò quòd tot Mortes secum in Orbem inveheret. Nam iisdem quoque Hebraeis, Prophetis praesertim, nomine vocari idem quandoque valet atque esse vel exsistere, sed eximio & praecipuo quodam modo: ut Esa. 7. 14. & 9. 5. Ierem. 23. 6. & 20. 3. Zach. 6. 12. & hîc in Apocalypsi cap. 19. 13. adeò ut Mortis nomen habere nihil aliud hoc loco sit, quàm esse singulariter & insigniter foreign vel Mortiferum: cui rei quoque est illud, quòd Orcus eundem tanquam libitinarius comitetur.
Iam de eventu videamus. Et sanè nunquam ex quo Sigilla coepere, haec tria junctim támque in…igni modo saeviere.De Gl…dio. A Caede incipiam, & omitto quae ab externo hoste pertulit hoe aevum, sanè gravissima; Barbaris universum ferè imperium, sub Gallo & Volusiano Imperatoribus, rapinis & caedibus exhaurientibus: non enim ista in hunc censum veniunt; quaerimus intestina & domestica. Decem igitur plùs minùs Imperatores & Caesares, qui legitimi habentur, Sigilli hujus intercapedine, id est, triginta trium aut paulò plurium annorum spatio, gladius, non hostium, sed suorum, absumpsit. Per idem intervallum, sub unius Gallieni Imperio, triginta illi Tyranni, de quibus Pollio, aut uno aut altero fortè pauciores, in diversis orbis Romani partibus exorti sunt: atque hi plerique omnes aut à suis, aut à se invicem caesi, aut ab Imperatoribus legitimis trucidati fuere: ut non immeritò de hac plaga dixerit Orosius, eam non per vulgi caedem, sed per vulnera mortésque Principum exaltatam esse.
Denique Imperatores ipsi, primus Maximinus, & in novissimis Gallienus, quantâ saevitiâ fuere? Maximinus, Iulio Capitolino teste, tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busiridem, alii Scironem, nonnulli Phalarin, multi Typhonem vel Gygem nominarent. Senatus eum tantum timuit, ut vota in Templis publicè privatímque, muli…res etiam cum suis liberis, facerent, nè ille unquam Vrbem Romam videret. Audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris objectos, alios fustibus elisos; atque omnia haec sine delectu dignitatis. Pergit idem: Ignobilitatis tegendae causâ, omnes conscios generis sui interemit; nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae & pietatis causâ pleraque donaverant; neque enim fuit crudelius animal in terris. Denique, inquit, sine judicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensione omnes (factionis Magni cujusdam, viri consularis) interemit, omnium bona sustulit, & plus quatuor millibus hominum occisis se saturare non potuit.
Audi etiam quid de Gallieno Trebellius Pollio, libro de 30. Tyrannis. Occiso, inquit, Ingenuo, qui à Moesiacis legionibus Imperator est dictus, in omnes Moesiacos, tam milites quàm cives, asperrimè saeviit, nec quemquam suae crudelitatis exsortem reliquit: usque adeò asper & truculentus, ut plerasque Civitates vacuas à virili sexu relinqueret. Idem in vita Gallieni: Scythis, inquit, in Cappadociam pervadentibus, milites iterum de nevo Imperatore faciendo cogitaverant; quos omnes Gallienus more suo occîdit. Addit in fine: Fuit nimiae crudelitatis in milites: nam & terna millia, & quaterna milli… singulis diebus occîdit. Refert quoque in eadem Gallieni vita Pollio memorabile admodum lanienae Byzantinae exemplum, quà à militibus, quà ab ipso Gallieno editum. Nè quid, inquit, mali deesset Gallieni temporibus, Byzantinorum Civitas, clara n…valibus bellis, & claustrum Ponticum, per Gallieni milites ità omnis vastata est, ut prorsus nemo superesset. Quorum cladi ulciscendae, Gallienus vicissim Byzantio receptus, omnes milites inermes, armatorum coronâ circundatos, interemit, fracto foedere quod promiserat.
Habes de Caedibus:De Peste. ad PESTEM venio, quae hic ex usu Orientis foreign dicitur. Ità Chaldaeus Paraphrastes pro foreign peste amat ponere foreign mortem, & Hellenistae plerumque vertunt foreign, similíque notione Ecclesiasticis scriptoribus mortalitas dici solet; quae jam in multas linguas vernaculas migravit. De Peste autem res adeò notoria est & manifesta, ut oraculi fidei astruendae non opus sit multa congerere: verbo expediam. Zonaras author est, nec caeteri tacuere, sub Gallo & Volusiano Imperatoribus Pestem ab AEthiopia exortam omnes Romanas provincias pervasisse, & per quindecim continuos annos incredibiliter exhausisse. Nec alia unquam major lues mihi lecta (inquit vir nostro aevo celebris) spatio temporum, sive terrarum.Lips. De Constant. 2. 23.
Superest adhuc ex triga illa calamitatum Fames. De Fame.Quam quidem ab hoc aevo abesse non potuisse, etiamsi nemo veterum id prodidis…et, quivis indè colligat, quòd omne ferè Imperium à Scythis per haec tempora rapinis & vastationibus adeò attonsum & attritum sit, ut nulla, si Zosimo fides, Romanae ditionis gens ab iis libera permanscrit; omnia ferè oppida moenibus destituta, & iisdem destitutorum maxima pars capta fuerint. Qui fieri potuit ut non hujusmodi vastationibus desererentur agri, negligeretur aratio, & quicquid uspiam erat ad victum repositorum pessundaretur?
Atque ità quidem reverâ evenisse, Apud Euseb. Histor. lib. 7. c. 17.liquet ex Dionysii Alexandrini, qui tum vixit, epistola ad fratres; ubi diram istam, de qua egimus, Luem bello & …ami successisse testatur. Post haec, inquit, id est, persecutionem quae sub Decio suit, (nam eam intelligit quae praecessit pestem) foreign, & …ellum & Fames secuta sunt, quae unà cum Ethnicis periulimus, & paucis interjectis, At ubi, inquit, cùm nos, tum ipsi respiraveramns, invasit Lues ista; res illis quovis terrore terribilior & calamitate quacunque lamentabilior, nobis verò exercitatio & exploratio nullis reliquis inferior. Adstipulatur Cyprianus Apologi… ad Demetrianum: Cùm dicas, inquit, plurimos conqueri, quòd bella crebri…s surgant, quòd LUES, quòd FAMES saeviant… quòdque imbres & pluviae serena lenga suspendant, nobis imputari, tacere ultrà non oportet, &c.
De Bestiis autem quod por…ò in textu additur; si quidem à …uperioribus diversum sit, & non potiùs innuat, Tyrannos, qui instar Ferarum per ea tempora in Orbe Romano saevirent, calamitatibus istis causam daturos; indicabit solenne Orientalibus & Australibus regionibus in hoc casu malum: ut nimirum Fame & Peste saevientibus, Bestiae contra homines invalescerent, eósque occiderent; ut videre est Levit. 26. Ezech. 14. 15, 21. Sed priori sententiae magis favet Syntaxeos mutatio, foreign, si reddas, atque id per Bestias terrae.
foreign, quartam partem terrae, in quam Orco & Morti potestas saeviendi data fuisse dicitur, (nisi si quis vulgatum Interpretem hic defendi posse putet, apud quem foreign; est foreign, id est, quaternio, seu quatuor partes, terrae) expono de potissima & multò maxima Orbis Romani parte. Quum enim tertia pars terrae (ut *Cap. 8. 7. & cap. 12. 4.suo loco dicetur) Orbis Romani amplitudinem designet, consequens est, quartam terrarum partem esse eandem Ditionem Romanam quartâ parre minús: eóque trigam istam seu quadrigam calamitatum tres Orbis Romani quadrantes pervasisse, hoc est, ferme totum, unico tantùm quadrante ejus immuni. Et certè Orosius astruere videtur, Pestem non ultrà sese extendisse quàm (ut ejus verbis utar) ad profligandas Ecclesias edicta a Decii cucurrerunt. De caeteris nihil habeo dicere. Atque haec de quarto Sigillo.
De SIGILLO V.
DUO quae sequuntur Sigilla nullum habent, ut superiora, de exordii sui tempore ab Animalibus subsidium; proindéque nulli hîc equorum Sessores videndi ampliùs, unde illud Animalium indicium pendebat. Utriusque igitur intervallum illic auspicandum est ubi antecedentis Sigilli casus desierit. Quod quidem facile admodum sit, ubi Casus, ut hîc, ejusmodi fuerint, ut eorum determinatio ob insignem evidentiam latere nequiret.
Quintum proinde Sigillum inibit ab Imperio Aureliani, anno CC LXVIII. ad quod tempus, quae diutissima fuit prioris Sigilli calamitatum, quindecim annorum Pestis extincta est.
Iam maximè insignis sub hoc Sigillo rei Romanae casus, quíque omnibus aliis illius temporis eventis praecelluerit, est PERSECUTIO illa Christianorum à Diocletiano incepta, ab aliis continuata, longè omnium quae unquam fuerant acerbissima. Nihil prae isthac viderunt priora secula, Omnibus ferè anteactis (verba sunt Orosii) diuturnior & immanior fuit. Nam per decem annos incendiis Ecclesiarum, proscriptionibus innocentium, caedibus Martyrum incessabiliter acta est. Initio statim decennii istius, intra dies triginta ad septendecim hominum millia mactata feruntur, nec progressu temporis mitigavit persequentium furor. In una AEgypto (quantulâ Romani Imperii particulâ?) si Domino Ignatio Patriarchae Antiocheno, apud*De Emendatione Tempor. lib. 5. de primo anno Diocletiani & Coptitar. Scaligerum, fides, mactata sunt centena & quadraginta quatuor hominum millia; septingenta autem in exilium acta: unde AEra Diocletiana apud AEgyptios nomen invenerit, ut hodiéque AEra Martyrum nuncuparetur. Quid jam censes factum in reliquis per orbem Romanum provinciis? Omnis ferè sacro Martyrum cruore orbis infectus est, inquit Sulpitius Severus. Nullis unquam bellis mundus sanguine magis exhaustus est, neque majori unquam (verba sunt ejusdem) triumpho Ecclesia vicit, quàm cùm decem annorum stragibus vinci non potuit.
Figuratur haec laniena visione Animarum interfectorum propter Verbum Dei,Vers. 9. & propter testimonium quod habebant, jacentium sub altari, id est, humi ad pedem altaris, instar hostia…um recèns jugulatarum. Est enim*Isa Polycarpus martytium subiturus orat apud Eusebium—foreign. Euseb. l 4. foreign. Martyum genus quoddam sacrificii. Unde illud Apostoli ad Timotheum, instante jam Martyrio suo, foreign, Ego jam libor, & tempus resolutionis meae instat, 2 Tim. 4. 6. Quò etiam spectat illud ejusdem ad Philippenses, 2. 17. Si immolor supra sacrificium & ministerium fidei vestrae, &c.
Quòd porrò ad Deum voce magnâ clamare dicantur, ultionem sanguinis sui poscentes; periphrasis est crudelitatis extremae judicióque maturae, tanquam quae jam prae immanitate sua ipsam Dei patientiam solicitaret ad vindictam.aVers. 10. Vsquè quò, inquiunt, Domine, sanctus & verax, non judicas, & vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?
InterimbVers. 11. da…ae sunt singulis stolae albae, id est, cooptantur in ordinem Beatorum. Sumpta parabola ex more Iudaeorum in probandis & admittendis Sacerdotibus; quos nimirum de genealogia & corporis integritate idoneos judicâssent, eos candidis stolis ind…tos in Atrium Sacerdotum recipientium, sí…que in ordinem sacerdotalem cooptantium. Maimonides in Misch…e lib. 8. tit. Biath hammik dasch, cap. 6. …. 11. Id quod luculenter exprimitur cap. 7. 13, 14, 15. ubi de istis qui stolis albis amiciebantur dicitur, quòd ante Thronum Dei sint & colant eum (putà ut*foreign. Ioseph. de B…ll… Iud. l. 6. c. foreign. Sacerdotes) die ac nocte in Templo ejus.
De clamore verò sanguinis responsum est, Vt requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum, & fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut & illi: id est, ut paulisper sustinerent, donec fratrum suorum aliquot, qui posteaquam Christianismus jam regnare inciperet, sub Licinio, Iuliano, &*In persecution… Artianica, ait Basilius, pluribus tribulationibus a…ictae sunt Ecclesia, quàm ab eo tempore commemorari possunt quo primum Evangelium Christi annunciati Coepit. Basil. M. Ep. 182. Arrianis, similiter atque ipsi jugulandi erant, numero accederent; túncque clangentibus Tubis, solennem vindictam de Imperio tanti sanguinis reo sumptum iri.
DE SIGILLO VI.
SIgillum sextum init ubi quintum desinit; id est, ab anno Christi CCCXI, quo atrox illa decem annorum persecutio quievit.
Hujus autem Sigilli casus est, COELI TERRAEQUE MOTUS admirabilis; quo mirifica illa per Constantium M. ejúsque successores Agni signiferos rei Romanae Ethnicae mutatio & subvertio figuratur: quâ putà omnes Gentilium Dii coelo suo excussi, Pontifices & Sacerdotes exaugurati, dejecti, reditibusque suis in perpetuum exuti; Templa, fana, & delubra Daemonum per omnem Romanum Orbem conquassata, direpta, inflammata, demolita. Adhaec Imperatores, Reges, Dynastae, qui Diis suis tam enormiter perielitantibus subvenire, bellum Christi Vexilliseris indicere, ingentibus copiis decernere, etiam praelio superati bellum vi summâ instaurare, in animum induxerint; inauditis stragibus coesi, susi, fugatíque; donec tandem, re desparatâ, nemo ampliùs Religioni Romanae, tanto fragore ruenti, suppetias laturus reperiretur. Ità brevi verborum ambitu complexus mihi videor quicquid sublimibus istis ad hoc Sigillum Allegoriis Spiritus Sanctus depingere voluit. Atque hoc VICTORIAE Christi, cujus primo Sigillo jactum erat fundamentum, primum complementum est: cui, quâ Imperii aetate futurum esset, designando, praesignatis temporis quod interea flueret discriminibus, quae hactenus praecesserint Sigilla inserviêre. Restat jam ut datam interpretationem singulis Allegoriae propheticae partibus applicemus, rationémque ejus ostendamus: id quod faciemus, integro priùs contextu ob oculos posito; qui sic habet.
12. Et vidi cùm aperuisset Sigillum sextum, & ecce terrae motus magnus factus est, & Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, & Luna [tota] facta est sicut sanguis.
13. Et Stellae coeli ceciderunt in terram, sicut ficus abjicit grossos suos, cùm à vento magno commovetur; recessitque coelum sicut liber qui convolvitur. 14. Et omnis mons & insula de locis suis motae sunt.
15. Et Reges terrae & magnates & tribuni, & divites & potentes, & omnis servus & liber absconderunt se in speluncis & in petris montium: 16. Et dixerunt montibus & petris, Cadite super nos, & abscondite nos à facie Sedentis super thronum, & ab IRA AGNI. 17. Quoniam venit DIES MAGNVS IRAE EIVS, & quis poterit stare?
Solennes sunt istae horridiorum cladium & rerum,Ahen E…ra ad illud Hag. 2. 2. foreign ut ità loquar, susque déque conversionis imagines, Prophetis de more Orientis usitatae; ut nostris quoque Po…is sua sunt schemata, suae picturae. Ità Ieremias (cap. 4. 23, &c.) excidium Iudaeae de…ingit, ac si omnia iterum in antiquum chaos reditura essent. Aspe…ci terram, inquit, & ecce foreign inanis erat & vacua; & coelos, & non erat lux in iis. Vidi montes, & ecce movebantur, & omnes colles conturbati sunt. Vide caetera. Similiter Ioel (cap. 2. 10.) de horrenda ejusdem vastatione ab exercitu Locustarum Aquilonarium, A facie ejus, inquit, contremuit terra, moti sunt coeli; Sol & Luna obtenebrati sunt, & stellae retraxerunt splendorem suum. Sed distinctiùs agamus de singulis.
Ecce, inquit, Terrae motus magnus factus est. Graecè foreign, id est, Coeli terraeque motus ut in sequentibus palàm est: vox enim Latina Graecae vim non adaequat. Terrae motus autem istiusmodi, teste Apostolo, Heb. 12. de loco Haggaei [Adhuc semel & ego commovebo coelum & terram] denotat foreign, mutationem eorum quae commoventur. Maiemonides, More Neb. Part. 2. cap. 29. Arabes, de eo cui singulare aliquod infortun…um accidit, dicunt quod Coelum ejus in Terram conversum sit, vel super Terram ejus c…ciderit. Confer Thren. 2. 1.Quod firmari potest ex eodem Haggaeo, ver. 21 & 22. ejusdem capitis, ubi ipse hanc parabolam de regnorum mundi mutatione & conversione foreign interpretatur: Ego commovebo coelum & terram, & subvertam solium regnorum, & desperdam fortitudinem regnorum Gentium, &c. Nos igitur, ut alibi in Apocalypsi, ità hîc quoque, Terrae Coelique motum, pro rerum ruina & quasi susque déque mutatione accipiemus.
Iam verò Mutationis hujusce, perinde ut priorum quoque sub Sigillis casuum, Objectum est Imperium Romanum: at non quà politicè à Caesaribus gubernatum (hâc enim sui formâ nondum solvendum est;) sed quà Satanae Principi, ejúsque Angelis Daemonibus, religioso nomine subditum. Hanc scilicet Imperii Romani Daemonarchiam, quae hoc Sigillo tempestas incumbit, maximo cum fragore eversum atque dissipatum ibit.
Et Sol factus est niger ut saccus cilicinus, & Luna facta est ut sanguis: id est, per ellipsin adjectivi, rubicunda ut sanguis. Periphrasis autem est deliquii Luminarium, in quo Sol ater apparere soleat, Luna verò rubicunda. Cui planè geminum est illud Isaiae cap. 13. 10. de vindicta Babylonis; Obscurabitur Sol in ortu suo, & Luna non splendere faciet lumen suum. Septuag. foreign, ut Matth. 24. 29. Nec alium omnino sensum habet, juxta Aben Ezrae sententiam, illud apudIsai. 24. 21, 23. eundem cap. 24. de clade quâ Dominus in Ierusalem regnaturus (prorsus ut in hoc Sigillo) visitaret militiam coeli in excelso, & reges terrae in terra. Erubescet, inquit, Luna, & pudore sussundetur Sol (id est, uterque, quasi pudore vultum tegeret, tenebris obducetur) cùm regnabit Dominus exercitum in monte Sion & in Ierusalem, & in conspectu senum suorum gloriosé. Sed quid haec, inquies, ad Daemonarchiam Romanam? Ausculta, & dicam. Prophetis (ut in sequentibus quo que Visionibus subindè audies) omne Regnum & Corpus Imperii Mundum refert; ut partes quoque, Coelum, Terra, Stellae pro illa imagine …int. Cui evincendo (ut alia taceam) vel unicus ille locus apud Isaiam sufficit, cap. 51. 15. Ego sum Dominus Deus tuus, qui divisi mare (mare autem rubrum) & personuerunt fluctus ejus, Dominus exercituum nomen ejus. Fuisse gentibus Orientis solenne Mundi parabolam rebus pingentis adhibere, vel ex Chymica Philosophia ab Arabibus & AEgyptiis profects constare potest; in qua quodlibet ferè corpus mundanum, mundo a…nulatum, ex coelo, terra & astris conflatum perhibetur.Et posui verba mea in ore tuo (id est, Legem meam tibi dedi) & umbrâ manûs meae protexi te; ut plantarem coelos & fundarem terram, (id est, Te regnum, ceu Mundum politicum, constituerem) & dicerem Sioni, Populus meus es tu. Sermo est de liberatione quâ liberavit Deus populum Israeliticum ex AEgypto, ut ex eo sibi Regnum sive Rempublicam conderet in Terra promissa. Ex quo, quid sit quoque apud eundem (cap. 65, & 66.) Coelum novum & Terra nova, haud difficile erit colligere; nempe novus ejusdem rationis mundus. Pro hac igitur imagine,aforeign quod hodi…que Arabibus est excellere & supra reiiqua eminere. Coelum notione Propheticâ denotabit quicquid in Regni aut Reipublicae alicujus universitate, ceu Mundo politico, celsum est;bforeign Terra ab foreign iisdem humile & depressum esse. E…pe…. Terra, contrà, quod insimum; Stellae verò eos qui in Celsitudine ista locum obtinent obeúntque. Quâ ratione Sol & Luna, praecipua coeli lumina, iste primam summámque, haec à prima proximam regni Majestatem & foreign indicabit. Quod quidem adeò verum est, ut Paraphrastes Chaldaeus in Prophetis subindè pro Sole & Luna, regnum & gloriam substituat; ut Isa. 60. 20. Ier. 15. 9.
Esto igitur SOL in regno Idolorum Romano, jure principatûs, Draco ipse, seu Satanas; praesertim cùm ab eo Spiritus Sanct. cap. 12. totum Imperium Romanum, hoc de quo agitur statu, cognominaverit Draconem rufum septicipitem, ut ibi videbimus. LUNAM, secundum hujus Coeli luminare, dixeris Pontificatum Maximum Majestati Imperatoriae jam ab origine prima annexum, ejúsque quasi partem; seu mavis, Imperatorem Satanae Pontificem, cum toto Pontificum Collegio, qui cum Imperatore capite suo unum corpus efficiebant,Cicero in …. pro Do… Pe… iidémque & religionibus Deorum & summae Reipublicae praeerant, neque Senatûs, neque ullius supra se potestati ad reddendam rationem obnoxii;*D…o…y…. proindéque in isthoc Regno non immeritò secundas à Dracone ipso habituri. Non semper, fateor, opus est ut in hujusmodi Allegoriis tam accurata singulorum ratio exigatur; veruntamen, cùm fieri possit, singula momenta aptemus, SOL igitur, quem diximus, tum niger factus est, & funestae majestatis suae deliquium & obscurationem passus, quando Imperatores Romani, ipso cum omnibus Angelis suis, pompis & cultu, per Baptismum ejuratis, Christo Iustitiae Soli sese addixere. SOLE sic denigrato & lumine spoliato, LUNA, quae à Sole lumen mutuatur, quî salva esse poterit? Et rem quidem ipsam, sive munus Pontificatûs Maximi, statim, ut aequum erat, à se abjecerunt Constantinus, Constantius, Valentinianus, Valens, nolentes deinceps Diabolo operari: nomen tamen, quod mireris, non illico aspernati sunt, sed elogiis suis ascriptum aliquantisper retinuere.Zosim. l. 4. Primus Gratianus (bonum factum!) titulum quoque & stolam Pontificalem sibi pro more à Pontificibus oblatum respuit, tanquam indigna homine Christiano. Quae quidem mutatio tanti fuit, ut Caesarem Romanum, Pontificatu sic exutum, Spiritus Sanctus deinceps pro novo quasi Bestiae Romanae capite & Rege habiturus sit, ut cap. 17. audiemus. Atqui adhuc LUNA isthaec nonnullo lumine, quamvìs tristi & imbecilli, fulsit; donec & ipsum Collegium Pontificum cum omni reliqua Sacerdotum turba …ustulit malleus ille Ethnic…mi Theodosius primus, uno edicto omnium reditibus fisco applicatis. Iam igitur tempus erat ut alium sibi Pontificem M. Satanas quaereret. Sed pergo ad reliqua.
Et Stellae coeli ceciderunt in terram, sicut ficus abjicit grossos suos, cùm à vento magno commovetur; recessitque coelum sicut liber qui convolvitur.
Vel Coelum evanuit, &c. id est, Stellae coeli disparuere, quemadmodum literae evanescunt, libro, veterum more, convoluto. Ellipsis enim est utrobique prioris substantivi Hebraismo familiaris, ut Deut. 20. 19. 2 Reg. 18. 31. & alibi passim: ità ut hoc de coeli disparitione, & illud de stellarum casu, mutuò sese explicent; neque ab invicem sejungi, ut perperàm distinctum est, sed eodem commate includi debuissent. Integer autem locus desumptus ex Isaiae cap. 34. v. 4. ubi eâdem planè imagine, sed inverso ordine, depingit Spiritus Sanctus cladem & ruinam regni Edomitici, quâ hîc regni Idolorum. Convolventur (inquit) sicut liber coeli, & totus exercitus eorum (id est, stellae) decidet ut folium è vite, & ut deciduus grossulus è ficu. Cujus sententiam aliquantò clariorem reddere voluit Spiritus Apocalypticus duplici verborum additamento; illinc foreign, hinc foreign. Porrò de eadem ruina Edomitica haud mitioribus quàm Isaias circumstantiis agunt Obadias, Ierem. 49. à versu 7. ad 22. Ezech. 35. per tot. & 25. 12. quod idcirco moneo, nè quis Isaiae descriptionem non nisi magno illi universalis judicii Diei convenire putet. Iam verò, ut ad Apocalypsin redeam, STELLAE Coeli Deastrorum Romani suere, tum Dii ipsi, Regni istius sub Satana principe suo Summates, tum, inferiori licèt gradu, proceres Sacerdotes: namque & stellae stellis gradibus & sublimitate differunt. Hi ergò sunt qui in motu hoc mirabili rei Romanae, sedibus suis excussi, ceciderunt in terram, sicut ficus abjicit grossos suos, cùm vento magno concutitur.
Neque hanc de Diis & Deorum Sacerdotibus STELLARUM interpretationem us que adeò mirabitur, qui meminerit tum Deos gentium passim in Scriptura sacra Exercitum coeli audire, tum apud Danielem, Terrae Decoris seu populi Israelitici Sacerdotes & primores, quos Antiochus Epiphanes in terram dejecerat, isto nomine appellari: *Dan. 8. 10.Magnificavit se, inquit, adversus Exercitum coeli, & dejecit in terram de exercitu & de stellis, & conculcavit eas. Quod ille impiè in populo Dei veri, hoc ipsum piè fecerunt Imperatores Christiani in populo Draconis: eo tamen discrimine, quòd illic unus tantùm fuit Exercitûs coeli princeps, IEHOVA, qui fecit coelum & terram; contra quem ut sese Antiochus magnificare potuit, coelo tamen deturbare non potuit; hîc autem in COELO Romano plurimi fuere principes sive Daemones, quos in universum omnes imperatores Christi signiferi deturbavêre. Adde quòd firmetur haec expositio Synchroni…mo Draconis de coelo cum satellitio suo dejecti cap. 12. Draco pugnabat & Angeli ejus; sed non praevaluerunt, neque locus eorum ampliùs inventus est in coelo. Nam dejectus est Draco ille magnus, qui vocatur Diabolus & Satanas, & Angeli ejus (id est, Daemones Deorum nominibus culti) cum eo, &c.
Sequitur, Et omnes montes & insulae locis suis emotae sunt. Possent fortasse Montes & Insulae de celsioris & humilioris conditionis hominibus accipi, qui statim proximo versu enumerantur, nisi Insulae nomen minùs huic interpretationi faveret. Magìs igitur probandum videtur, si quidem hàc eatur, ut utrumque celsioris conditionis homines designet, quod utrumque emineat; Montes in terra, Insulae in mari. Sed quid si Insulas hic intelligamus non terras in medio aquarum eminentes, quinimo aedes, cujusmodi dictae sunt quae circuitu publico privatóve cinctae, communibus cum vicinis parietibus non utebantur? Utrumque deinde, tamaItà Theodoret. Colles & Montes inter pretatur in cap. 4. Mich. ver. 1. nempe de Templis Damonunt in …s aed…catis. Montes quàm Insulas, de Templis & Delubris Idolorum hoc turbine per Orbem Romanum disturbandis accipiamus? Quàm enim hujusmodi interpretationi prona sit Montium notio, nemo non vide…, cui modò ignotum non sit idololatris id in more positum, inbVide Deut. 12. 2. editioribus ejusmodi locis Aras & Delubra Diis suis exstruere. Unde passim in V.T. nomen Excelsorum frequentatum; imò Ier…m. 3. 23. ipsorum Collium & Montium de Sacellis idolorum. Verè, inquit, mendaces erant colles & multitudo montium, &c. Iam neque Insulae pro aedibus, ab hujusmodi interpretatione abhorrent; quandoquidem Templis id vel maximè proprium est, ut sintcVid. Durant. de Ri…. Eccles. Cathol. lib. 1. cap. 3. Sect. 2. Ecclesiae Insulae appellantur quia ab omnibus adibus distinctae & separatae esse debent, vel, ut Grae…è loquar, foreign, nullis parietibus continuae, veluti Insulae quaedam in ma…i. instar Insularum; neque communione, vel etiam contactu parietum aliarum aedium polluantur. Sin illud fortè non placuerit, ut unum idémque duobus nominibus figuretur; Montes, si vis, & si placet, de Sacellis ruri & in agris, Insulas de Templis Idolorum in urbibus accipito. Sed in hisce talibus minutiae ejusmodi satagendae non videntur; ut neque fortasse in universum quaevis Allegoriarum propheticarum momenta tam solicitè ad eventum exigenda: sat est, si summa rei utrobique conveniat.
Facta est autem haec Delubrorum & Templorum demolitio, authore eodem piissimo Agni signifero Theodosio. Nam Constantinus Magnus Templa Deorum tantùm clausit, non abolevit, nisi Constantinopoli & vicinis locis: Iulianus iterum aperuit: Hic tandem funditus demoliri jussit. Historia cuivis obvia est, neque opus ut quae ea de re apud Ecclesiasticos Scriptores memorantur hîc ascribam. Fortè tamen non injucundum erit Zosimum, Historicum paganum, de hoc tam acerbo Deorum suorum fato quiritantem aut indignantem audire. Deûm, inquit ille, sacraria per omnes urbes & agros oppugnabuntur; adeóque periculum cunctis imminebat qui Deos esse putabant, vel in coelum omnino suspiciebant, & quae in eo conspiciuntur adorabant. Sanè, quemadmodum Dominus, veterem Israelem de servitute Egyptiaca educturus, judicium exercuisse dicitur in Deos AEgyptiorum, (Exod. 12. 12. Num. 33. 4.) ità hîc populum Christianum à tyrannide Romana liberaturus, judicium exercuit in Deos Romanorum.
Sed nullos, inquies, quando sic turbatum est, & coelum terrae miscebatur, habuerunt Dii Atlantes, qui coelo suo ruenti humeros supponerent, Christíque vexilliferis sic omnia sternentibus contravenirent? Imò verò habuerunt; sed similem cum Daemonibus suis fortunam expertos. Nam reges terrae, inquit, & magnates & tribuni, & divites & potentes, & omnis servus & liber, id est, Maximianus Galerius, Maxentius, Maximinus cum Martiniano Caesare, Licinius, Iulianus, Imperatores (adde etiam, si vis, Eugenium & Arbogastem tyrannos) cum omnibus infidelitatis suae sociis, cujuscun que ordinis & gradûs, qui religionem avitam tueri, rei Deorum pessum eunti subvenire, jám que collapsam & perditam restituere vi manúque conabantur, eò tandem redacti sunt angustiarum, ut absconderent seipsos in speluncis & in petris montium, dixerintque montibus & petris, Cadite super nos, & abscondite nos à facie sedentis super thronum & ab IRA AGNI; quoniam venit Dies magnus irae ejus, & quis poterit stare? Foeda imago est quà fugientium & latitantium, quà prae rerum suarum desperatione vitae pertaesorum: cui similem habes de clade Hierosolymorum Luc. 23. 30. item Hos. 10. 8. de clade Samariae ejúsque idolorum; sed integram Isa. 2. 18.
Hîc verò Lector illud imprimis observet, contineri verbis istis clavem toti visioni reserandae; agi nempe hîc de splendida aliqua AGNI victoria, quâ hostes suos clade internecinâ domuit & evertit. Porrò cùm AGNUM hostem fugiant hi quorum describitur clades, seque ab ejus ira occultatos velint; indè liquere potest cladem illam, etiamsi nullo Synchronismo dirigetur, ad Reges Christianos nequaquam accommodandum esse, sed à Christo alienos; proindéque de cladibus à Gothis reliquísque barbaris nationibus Imperio, jam recèns Christiano, illatis exponi non debere.
Quod verò ultimò addunt Reges, proceres, tribuni, quîque in eadem cum ipsis cymba fuerunt gentiles caeteri, advenisse diem magnum irae Agni, neminémque stare posse; verba sunt hominum Christi, quem ad hoc usque tempus prae Diis suis contempserant, rant, potentiam agnoscentium, irritúmque deinceps fore omnem Christianis obsistendi conatum reipsâ sentientium. Et reipsâ quidem senserunt omnes: Galerius verò, Maximinus, Licinius, etiam apertâ confessione gloriam vel inviti Deo tribuerunt.
Author enim, cum aliis, Eusebius, Galerium (à quo Christus in hoc judicio initium fecit) foedissimo & horrendo morbo correptum, quo, vermibus nimirum scaturientibus, corpus intolerabili foetore computruit; conscientiâ demum scelerum quae contra Ecclesiam admisisset perculsum esse, Deóque culpam suam confessum, à persecutione contra Christianos destitisse, legibúsque & edictis Imperatoriis Ecclesiarum illorum exaedificationem maturâsse, consuetâsque pro ipso preces obire mandâsse; paulóque pòst animam tantae, quantae nullius unquam, in Christianos saevitiae ream effudisse. Euseb. de vita Constantini lib. 1. cap. 50.
Maximinum hostem Christianorum immanissimum, magiae, divinationibus idolorum, daemonúmque oraculis ad omnia quaecunque ageret nixum, à Licinio nihilominus, fidem Christianam adhuc cum Constantino collega propugnante, semel iterúmque victum, abjectis Imperii insignibus fugisse, in agris & vicis aliquandiu servili habitu lati…âsse; tandémque, Tarso Ciliciae inclusum ac furore accensum, multos sacerdotes & prophetas Deorum, quorum oraculis impulsus bellum susceperat, tanquam praestigiatores, veteratores, denique salutis ipsius proditores, trucidâsse; deinde Christianorum Deo gloriam tribuentem, decretum pro eorum libertate promulgâsse: sed à Deo, poenas tot scelerum in Christianos exigente, diro & lethali angore subitò perculsum, carnéque universâ peditentim exesâ & absumptâ, tandémque & oculis (justâ supplicii quod in Christianos excogitaverat talione,) prae aestu quo totus ardebat exsilientibus; Domino se confessum esse, istáque propter amentiam & temeritatem contra Christum meritò se perpeti agnoscentem, animam efflâsse. Vide eundem Histor. Eccles. lib. 9. cap. 8, & 10. & lib. 8. c. 27. Item de vita Constantini lib. 1. cap. 51, 52.
Denique Licinium, Christianorum, quorum partibus sese aliquandiu cum Constantino addixerat, desertorem, déque multitudine Deorum suorum contra unicum illum, eúmque novitium & peregrinum (sic enim vocabat) Constantini Deum …magnificè apud milites suos gloriantem; duobus praeliis ingentibus devictum, (quorum uno, ex exercitu centum & triginta millium, vix triginta millia evaserant) tandem, cùm abhuc quiescere nollet, à Constantino unà cum suis belli jure condemnatum, debito supplicio addictum fuisse. Quum verò qui praelii contra Deum suscipiendi authores suislent, pariter cum tyranno ad locum supplicii adducerentur, sicut antè, spe in Diis vanis locatâ, insolenter sese extulissent; ità nunc Constantini Deum, qualis & quàm admirabilis esset, reipsâ intellexisse, húncque verum & solum Deum se agnoscere confessi sunt. De vita Constantini lib. 2. c. 4, 5, 18.
APPENDIX.
EX vetustis AEgyptiorum, Persarum & Indorum monumentis, authoribus Tarphane, interprete Pharaonis; Baramo, Saganissae Persarum Regis, (Diocletiani foreign) Syrbachamo, Regis Indorum, foreign seu Apotelesmata Insomniorum collegit Apomasar, vel, secundùm alios, Achmetes F. Seirim Arabs; ut suit ea gens cùm istiusmodi artium aliarúm que jam ab ultima antiquitate studiosissima,Vide Ier. 49. 7. & imp…mis Ba…uc. 3. 23. tum, florente ipsorum Imperio, omnium ubicun que gentium scripta in Arabifmum transserendi avida. Hunc libellum jam olim Graecè, incertum quo authore, loquentem, ex Io. Sambuci bibliotheca, Latinè à se versum superiori: seculo in lucem dedit Ioan. Leunclavius: eundem postea, anno 1603. ex Bibliotheca Regis Christianissimi Graecum communicavit Nicolaus Rigaltius in Onirocriticis, suppletis quae in exemplari Sambucino deerant. In hoc libello videre est plerasque imagines propheticas, quae nostris hominibus tantum negotii facessunt, gentibus Orientalibus familiares, certè in Divinationibus non insuctas exstitisse. Authorum verò, unde collectio facta est, antiquissimus omnium videtur Tarphan AEgyptius; ut qui non solùm se Pharaonis interpretem nuncupet, sed passim in interpretamentis suis pro Rege Pharaonis nomen usurpet; ut tum vixisse videri possit dum adhuc AEgyptus reges suos habuit, iidéni que Pharaones dicebantur. Persa, cum rege suo Saganissa, Diocletiani, ut dixi, coaetaneus fuit. Indus citerioris est aevi, ut qui se passim Christianum prodat. Sed mirus est utriusque cum AEgyptio cosensus.
Quum igitur à gentibus istis, populo Hebraeo olim sinitimis, moribúsque & sermonis usu magìs cognatis, verborum & phrasium in Sacris literis usum haud illibenter discamus; cur idem hîc in figurarum & imaginum propheticarum significatis (cùm juxta Hebraeorum magistros deciduum prophetiae sit somnium) dedignaremur? Nemo igitur vitio mihi vertat, si ex hoc authore ascribam quae ad modó explicatorum Sigillorum figuras intelligendas facere mihi videntur;Maiemonides, More Neb. Part. 2. cap. 36. idem postmodum in Tubis caeterisque Visionibus (sicubi occasio tulerit) bona cum Lectoris venia facturus.
Primo igitur Sigillo, partim etiam sequentibus, lucem faciunt ista.
CAP. CCXXXIII. ex sententia Indorum, Persarum, AEgyptiorúmque, Equus generosus qui PHARAS dicitur (Heb. foreign Arab. foreign equus) in somniorum interpretationibus ad eminentiam & dignitatem refertur. Equi vulgares de nobilitate & gloria quadam inferiore accipiuntur.
Si quis in somnis visus sibi fuerit Equo agili ac lasciviente vehi, coram populo famam & exislimationem amplissimam & eminentiam & decus inveniet.
Item, Si quis Equo generoso vehi visus …uerit armatus, potestatem cum bona fama reperiet, pro armorum ratione.
Cap. CCXLIX. juxta Persarum & AEgyptiorum interpretationes, Si quis tela cum A…cubus tenuisse visus sibi fuerit, cum gaudio suis hostibus insultabit.
Plura habet eódem pertiuentia: ut cap. CLII. ex disciplina Indorum de magna & longa Equi cauda, significante potestatis comites & pedissequos; de cauda praecisa, significante tam libertatis quàm principatûs amissionem, si nempe princeps fuerit qui se tali equo vehi somniaverit. Similiter cap. CCXXXIII. descensus ex equo, si sponte fiat, de spontanea potestatis diminutione; sin invitè, de successore in dignitatem surrogando exponitur.
Tertio Sigillo allucebunt ista.
Cap. XV. ex disciplina Indorum, Si quis in somnis Stateram vel Campanam quod vocant (genus est staterae) loco quodam librari viderit, ea de persona Iudicis intelligat. Quòd si litem habet, ac inter librandum ea viderit exaequari; jus suum obtinebit.
Si Stateram aequam purámque videre videatur, Iudicem loci justum esse cognoscat: sin perversas fractásque lances viderit, ejus loci Iudicem, quo loco somnium vidit, injustum cogitet.
Item, Modii quoque cum mensuris eandem pro portione interpretationem habent; sed inferiorum Iudicum personis accommodantur.
Sexto Sigillo ista.
Cap. CLXVII. ex Indorum, Persarum AEgyptiorúmque monumentis, SOL ad Regis personam interpretando refertur, & ad principis à Rege secundi personam LVNA; Venus ad personam Augustae; itidem alia maxima sidera ad viros Regis amplissimos.
Haec dum lego, parùm abest quin existimem, titulum istum famosum Saporis Regis Persarum in literis suis ad Constantium Imperatorem datis, [REX REGUM SAPOR, particeps Siderum, frater Solis & Lunae, Constantio Caesari fratri meo salutem] quem Ammianus marcellinus fastui Persico deputat, haud aliud fuisse quàm stylum genti vernaculum ex hujusmodi imaginibus natum. Quod eò minùs mirum cuipiam videri debeat, quum etiam faciales nostros videamus, Imperatorum & Regum insignibus enunciandis, Solis, Lunae, reliquorúmque Planetarum nomina adhibere. Huc quoque referendum Iacobi interpretamentum somnii Iosephi filii sui, de Sole, Luna, & undecim Stellis ipsum adorantibus: quod ille protinus, tanquam parabolarum Orientis minimè ignarus, familiae suae applicat; Solem & Lunam de se & uxore, ceu Rege & Regina, Stellas de filiis, tanquam Familiae proceribus, interpretando. Gen. 37. 10. Sed ad Achmetem nostrum redeamus, pergit autem ille eodem capite:
Si quis Solem in coelo luce radiìsque carentem videre visus fuerit, ad personam Regis calamitas foreign spectat.
Si cui Sol defecisse visus fuerit, ea res afflictionem & bellum Regi portendit.
Si quis videre visus fuerit Solem nube tectum; in a afflictionem & in morbos, pro occultationis modo, Rex incidet.
Si quis absque lumine Solem, Lunam & Sidera congregata videre visus fuerit; si de magnatum numero est, propter istas tenebras omnino ruit in interitum; si Rex est, circundatus ab universis bello petetur, & magnam in afflictionem incidet.
Cap. CLXVIII. ex observationibus Persarum & AEgyptiorum, Si quis sidera perexiguo praedita lumine, disjecta & sparsa caliginosáque videre visus fuerit, hoc ad Nobilium & opulentorum calamitatem & ad Regis praesides refertur.
ABsoluto Sigillo sexto, protinus ad septimum septuplici plagâ soecundum ordine pergendum foret, ut quod cun sexto continuo nexu cohaereat. Sed Spiritus Sanctus certo consilio gradum paulisper sustinendum duxit; donec Coetûs cujusdam ei contemporantis statum ob oculos poneret, sub plagis ejus cùm incolumis futuri, tum etiam superaturi. Ei igitur Visioni priùs interpretationis, quam possumus, facem praefetemus: deinde coeptum Sigillorum ordinem continuabimus.