Reader
Works · Joseph Mede

Works, Corollary – To the reader

COROLLARIUM DE USU CLAVIS.

1. EX jam dictis constate arbitror, Apocalypsin juxta literam tantummodo spectatam, ac si nuda quaedam esset rerum gestarum Historia, non item Vaticinium mysticis allegoriis & typis involutum, signis tamen & characteribus ejusmodi à Spiritu S. per totam narrationem insertis instructam esse, ut indè legitima Visionum omnium, juxta res suo quasque tempore gerendas, Series, Ordo, Synchronismi, erui, componi, & demonstrari possint, absque interpretationis ullius datae hypothesi aut adminiculo.

2. Tum praeterea, prout in Historiis fieri consuevit, ut res plures diversaeque à pluribus & diversis simul eodémque tempore gestae, simul tamen narrari nequeant, sed seorsim & deinceps; ità quoque in Prophetiis istis & Visionibus rerum gerendarum (utut ordine longè commodissimo sapientissimóque patefactis) usuvenire: ut omnino frustrà sint qui Apocalypsin ità interpretatum eunt, quasi eventus eodem ubique ordine & serie sibi invicem succederent quo Visiones.

3. Visionum enimvero Apocalypticarum mentem feliciter indagaturo, principio earum ad se invicem juxta res gerendas Series & Connexio, ex memoratis characteribus & notis pervestigata, atque intrinsecis argumentis demonstrata, constituenda est tanquam omnis solidae & legitimae interpretationis basis & fundamentum. Non enim (quod à plurimis perperam factum cernimus) ad Interpretantis arbitrium, pro qualicunque interpretationis concinnitate, Ordo ipse confirmandus est; sed ad jam praestructam, per Synchronismorum characteres, Ordinis hujus chronici Ideam, omnis interpretatio, quasi ad normam & perpendiculum, exigenda.

4. Absque hujusmodi enim fundamento, vix est ut ex Apocalypsi quidquam eruas quod interpretationis & applicationis suae solidè fidem faciat, quódque authoritate divinâ, sed mendicatis principiis & puris putis conjecturis nitatur humanis. Contrà verò admisso, cùm jam temporis ordinísque septa licenter & pro libitu vagari Applicationem non permiserint, illico tot variantium, imò & pugnantium, interpretamentorum multivia maximam partem sublata miraberis; paucis omnino in quibus adhuc mens, de generali saltem applicatione, anceps haereat, iísque minoris ferè momenti, differentiis relictis: Adeò ut ex hoc libro deinceps, perinde atque ex reliquis Novi Testamenti libris, argumenta peti possint, in re etiam Prophetica, de interpretamento secura, quibúsque, tanquam Spiritûs S. oraculis, non humani duntaxat ingenii inventis, fides acquiescat.

5. Talem tibi, Lector, Clavem, imò Compassum, si fortè mavis, Apocalypticum, pro ea quam mihi indigno peccatori Deus bonus & benignus in hisce mysteriis indulsit intelligentiae mensura, in istis Synchronismis pro virili demonstro, & adjuncto Schemate, brevi facilíque compendio, spectandum propono. In quo (nè usum ejus adhuc fortè ignores) si modò de praecipui alicujus Vaticinii sensu, ejúsque temporibus impletis, semel tibi constiterit; methodum deinceps signatam habes quâ, ex Synchronismorum atque Ordinis filo, reliquarum Visionum mentem pervestigare, imò & demonstrare, poteris. Siquidem, quae isti tuo Vaticinio jam, ut dixi, cognito caetera contemporaverint Vaticinia, iisdem proculdubio temporibus sunt applicanda; quae autem praecedunt, non nisi de praecedaneis; quae succedunt, pariter de succedaneis eventibus sunt interpretanda.

6. Et nè fortè dubites, an usquam in Apocalypsi ex omnibus illic Visionibus ullam reperire sit ejusmodi, in qua, eo quo dixi modo, pedem tutò figas, undéque, tanquam ex Statione aliqua aut Specula, reliquam dimetiaris Apocalypsin; ecce huic quoque rei à Spir. Sancto sapientissimo consilio prospectum, Illustri illâ Visione de magna MERETRICE, quam nimirum unicam & solam omnium Visionum Angelus praeter morem suum interpretatur Ioanni. Quorsum autem, nisi ut per eam ad reliquas, alioquin inaccessas, tanquam per januam, aperiatur aditus? Quid vis ampliús? Hàc igitur, invocato Patre luminum, intrato; ingressus, ad caetera referanda Clavem adhibeto. Experire, expertus fateberis, admirabilem esse hanc Prophetiam, quâcum, re penitiûs introspectâ, nulla Veteris Testamenti (sic decuit Evangelium) nè quidem ipsius Danielis, aut singulari patefactionis artificio, aut interpretationis, viâ & ratione eruendae, certitudine sit conferenda.

Id extremum te volo, Lector, qui in haec incideris, ut si mihi assidenti quid fortè revelatum esse perspexeris, aut tibi ipsi aut aliis ad haec mysteria profuturum, id totum Dei in me misericordiae acceptum referas; cui & ego, ob tantillum sapientiae ejus radiolum, grates persolvere nunquam desinam: sin quid aberratum sit, id solum meum esse memineris, hominis quantillarum virium, & nullatenus ad haec (quod probè mihi conscius sum) ex meipso idonei.

Benedictio, honor, & gloria EI Qui infidet Throno, & AGNO, in secula seculorum.

IN SANCTI IOANNIS APOCALYPSIN COMMENTARIUS,

AD AMUSSIM CLAVIS APOCALYPTICAE.

Editio Tertia ab Authore recognita.

APOCAL. 6. 2.

Exivit vincens, & ut vinceret.

CAP. 1. 7.

Ecce, venit cum nubibus, & videbit eum omnis oculus, etiam qui eum transfixerunt.

LECTORI BENEVOLO

Salutem.

ANNUS jam quintus agitur, Lector benevole, cum CLAVEM mean APOCALYPTICAM primitus typis dederim; sed propriis Impensis, inque amicorum solummodo gratiam. Nihil tum cogitabam de interpretatione adornanda; utpote cui me, tot ab eruditione praesidiis quae ad eam rem requiri videbantur destitutum, plane imparem fore existimavi, neque etiamnum parem puto. Sed cum opusculum illud pluribus quam speraverim placuisse intelligerem, nonnullique instarent ut ipse, juxta methodum in CLAVE mea monstratam, quae quibus eventis, rebusque gestis vaticinia applicanda essent, manuductionis vice indicare vellem: illu morem gesturus sententiam meam breviter in chartas conjeci; quodque inde natum fuit, SPECIMINA INTERPRETATIONUM APOCALYPTICARUM indigitavi. Hoc cum multis lectum & descriptum, necnon eo favore susceptum comperi, ut industriae meae qualiscunque poenitendi causam non haberem, animos tandem mihi fecit, textum Apocalypticum foreign interpretandi. In hoc incepto cum aliquousque progressus essem, & prout quodlibet perfeceram, amicis legendum transmisissem; factum est ut Commentationes meas, immaturas adhuc, necdum ad umbilicum perductas, in publicum protruserit nimia quorundam importunitas; qui utrum judicio suo, an curiositati potius, hac in re indulserint, equidem nescio: illud tamen vere testari possum, admodum molestum mihi accidisse, a concepta in contrarium sententia dimoveri, quodque ipse non probaram, id aliorum voluntati gratificari; nedum ut ambitio ulla aut gloriolae studium me huc impulerit. Non quod aliis inviderem, si quid forte eruissem quo mysticae illius Scripturae studiosi (quos*Cap. 1. 3. beatos pronunciat Spir. S.) juvari possint; sed quod melius fore statuissem, privata communicatione contentum delitescere, quam publica editione, tot variantia hominum judicia, tot praejudicis partiumque studiis agitata, cum meo periculo experiri. Hoc te monitum velim.

Alterum est quod te rogem: ut (quoniam minime tibi ignotum sit in quam lubrico verser argumento, quamque ad vanitatem temeritatemque prono) ne singula rigida nimis censura aestimes; illud pro certo habens, nisi in hisce talibus liberius paulo sentiendi, imo & errandi, venia concedatur, ad profunda illa & latentia veritatis adyta viam nunquam patefactum iri… Sicubi autem a communi sententia nimium fortasse tibi divertisse videbor, ibi rem totam ad Ecclesiae Catholicae Reformatae & virorum in ea doctorum tribunal defero: quodque ab illis mature excussum erroris deprehensum fuerit, a me neque dictum neque scriptum amplius haberi velle scito. Patronum operi meo neminem delegi; neque enim scio an Patrono dignum sit. Tu, Lector, ejus defectum supplebis, si te, prout spero, candidum & benignum censorem praebueris. Quod quidem, si bonus es, vel hac benevolentia tuae fiducia promeritus videbor. Vale.

E Collegio Christi Cantabrigiae, Mense Iulio, Anno M DC XXXII.