Reader
Works · Joseph Mede

Works, Exposition 3

I. CARDO SYNCHRONISMORUM, SEU

SYNCHRONISMUS

SIGILLI SEPTIMI, QUOD AD PRIORES SEX TUBAS, CUM BESTIA DECEMCORNUPETA, BICORNI, CAETERISQUE CONTEMPORANTIBUS.

Primò enim, Initium Bestiae contemporat cum initio Sigilli septimi, quod est Tubarum.

NEmpe quum Coetus Signatorum, tanquam Bestiae regnantis foreign, Bestiae idcirco justè & ad amussim contemporet; idémque Coetus Signatorum ineat ineunte Sigillo septimo, sive Tubarum; sequitur omnino Bestiam itidem inire cum eodem Sigillo septimo, sive Tubarum.

Iam verò Coetum Signatorum Bestiae in solidum & ad amussim contemporare, ostensum est Synch. IV. Part. I. Eundem Coetum Signatorum inire cum Sigillo VII. liquet ex cap. 7. ubi Signatio ista sexto Sigillo continenter subjungitur. Siquidem sexti Sigilli Viso transacto, cùm septimum, quod Tubarum est, jam erat aperíendum, Electis Dei servis signaculo prospicitur, nè à calamitatum procellis, quae (jam quatuor Angelis, quatuor mundi cardinum praesidibus, ventos, quos hucusque retinuerant, ad Tubarum sonitum laxaturis,) Orbi terrarum incubiturae essent, perderentur. Quibus deinceps quoque cavetur ad quintae Tubae …langorem, cap. 9. v. 4. ut vel eo indicio agnoscas, signationem istam ad Tubarum tempora pertinere. Esse verò sinem & exitum Sigilli sexti initium septimi, extra omnem dubitationem est; cùm Sigillorum ad invicem series interrumpi nec possit, nec debeat. Ergò Coetum CXLIV M Signatorum, qui Sigillum sextum transactum excipit, cum Sigillo septimo, quod eidem Sigillo sexto haud minùs continenter succedit, inire necesse est. Atque ità mirabili consilio (sic sentio) Spiritus Sanct. per hujus Signationis characterem prospexit nobis de connexione ineuntis Bestiae cum initio Sigilli VII. cùm alia ratio nulla reddi possit, cur hâc Visione Signatorum cap. 7. interpositâ, turbaretur alioquin non interrumpenda Sigillorum series.

Secundò, Finis Bestiae contemporat cum exitu Tubae sextae.

Nam quum Testium in sacco lugentium Dies 1260 finiantur ad exitum Tubae VI. seu ineunte septimâ; ibidem quoque Bestiae Menses 42. finiri necesse est, & per consequens Bestiae tyrannidem intra sex primarum Tubarum ambitum contineri. foreign.

Bestiae autem Menses XLII, perinde ut contemporanei eisdem Dies 1260 luctûs Testium, ad sextae Tubae exitum finiendos esse, jam suptà demonstratum est. Part. I. Synch. 1. §. 3. ubi ex capite 11. ostenditur, cùm Testes post triduanam mortem ad vitam denuo suscitati, at que in coelum subvecti, luctuosae Prophetiae suae Dies complevissent, factó que eâdem horâ, seu tempore, ingenti terraemotu, Urbs magna ruinam passa esset, Bestíáque, truculentus Testium hostis, prae clade quam tunc sentiret animam ageret; ut sciremus ubi intervalli Sigillorum & Tubarum hoc acciderit, continuò subjunxisse Spiritum, VAE secundum (hoc est; Tubam VI) jam tum abiisse, & VAE tertium (Tubam scilicet VII) venturum citó. Quem ego Characterem alterum magni hujus Synchronism indicem, vel eo praecipuè fine isthîc loci insertum credo, ut alter quasi cardinum esset, quibus magna ista & universalis foreign & Sigillorum Prophetiae commissura verteretur. Siquidem alioquin & hoc monitum, & qui protinus sequitur clangor Tubae VII, recto & naturali ordine ad finem Prophetiae Sigillorum cap. 10. collocanda fuissent. Sed Spiritus S. septimae Tubae mysterio eò loci, ad modum praeconii, leviter tantùm, & quantum tunc satis videbatur, praesignato, (fore nimirum ut, eâ clangente, mysterium Dei Prophetis evangelizatum consummaretur) ipsius clangoris editionem & mysterii definitionem disertam aliquantisper (nec id proculdubio nisi gravi aliqua de causa) sustinere & protelare voluit; donec, nimirum, ad novam foreign Prophetiam transitione factâ [cap. 10. à vers. 8. ad finem] primam ejusdem Visionem, stadio Apocalyptico similiter emenso, ad eundem rerum exitum provexisset. Illud enim lector attentè admodum observet velim; unâ hâc capitis undecimi Visione (Prophetiae utpote repetitae primâ) Spiritum sapientissimum totum Sigillaris Prophetiae intervallum, ceu tramâ stamen, percurrere; eandémque septimâ Tubâ, quasi fibulâ quâdam, scriei Sigillorum, temporis dirigendi causâ, subnectere. Quorsum autem, nisi ut primae Visioni sic fixae & cum Sigillis comparatae, per suos quoque characteres connixis reliquis quae sequuntur foreign vaticiniis, totum repetitae prophetiae systema cum Sigillis dextrè componi possit?

Porrò, nè illud fortè cuiquam scrupulum injiciat, quòd ea quae in textu reseruntur de Bestiae consternatione, de ruina Urbis stragéque hominum à Terraemotu facta, minimè videntur de omnimoda Bestiae abolitione intelligi debere; aio, neque hoc ad eum de quo egimus Synchronismum postulari, sed ut accipiantur saltem de tempore potestatis & regni siniendo, quod mensibus XLII determinatur; quósque, dato Bestiae & Testium Synchronismo, simul cum Testium Diebus exire necesse est. Quod verò adhuc aliquantisper supererit Bestiae, id adeò (ut hinc colligi datur) dissimili à priore specie futurum est, ut eodem censu non sit habendum; sed &, haud ità multò pòst, sub septima Tuba delendum & abolendum penitus, Factis regnis hujus mundi Domini nostri & Christi ejus.

Atque ità Synchronismo hoc cardinali bene constituto, reliquos indè Synchronismos facilè deduci & cum Sigillis colligari posse, manifestum erit.

SYNCHRONISMUS II.

CONTEMPORANTIUM ATRII INTERIORIS ET PRAELII DRACONIS ET MICHAELIS DE PUERPERIO CUM SEX PRIMIS SIGILLIS.

QUia sunt proxima antecedanea Contemporantium succedaneorum. Nam sex prima Sigilla proxima sunt antecedanea septimi. Atrium Interius & dimicatio Mich…elis cum Dracone proxima sunt antecedanea Bestiae & Coetûs CXLIV M Signatorum. Iam verò Sigillum septimum, seu (quod perinde est) sex primae Tubae, Coetûs Signatorum & Bestia sunt contemporanea; ut ostensum est priori Synchronismo.

SYNCHRONISMUS III.

PHIALARUM CUM TUBA SEXTA.

SEptem Phialae irae novissimae, cùm totidem sint ruinae & occasûs Bestiae gradus [Synch. VII. Part. I.] proinde necessariò ineundae sunt ab initio ruentis & occidentis Bestiae. Bestiae autem regnum, sextâ Tubâ adhuc clangente, adeò labefactari coepit, atque eo demum processerat ruinae, ut ad ejusdem illius Tubae exitium fineretur potestas illa XLII. Mensium, quibus ipsi datum fuit dominari, & Sanctos vincere [Synch. I. hujus.] Atqui eò ruinae & fatalium calamitatum priùs delabi Bestia non potuit quàm quinta saltem Phiala effunderetur: nam tum demum Sedem ejus concutiendam, & Regnum tenebrosum redditum iri, apparet cap. 16. v. 10. Ergò quinque ad minimum Phialarum effunduntur ante desitum sextae Tubae clangorem; credo quòd etiam sexta: Phiala verò septima, quae consummationis Phiala est, [ibid. ver. 17, 18.] proinde concurret cum initio Tubae septimae quae, itidem consummationis Tuba est. cap. 10. ver. 6.

SYNCHRONISMUS IV.

MILLE ANNORUM LIGATI DRACONIS SEU SATANAE, CUM TUBA SEPTIMA, SEU INTERVALLO AD EXCIDIO BESTIAE.

UT hoc de Satane ligatione eò meliùs intelligatur, illud demonstrationi praemittendum est; in*cap. 20. 3. textu dici, Satanam tunc insuper non tantùm in Abyssum conjectum, sed ibidem occlusum esse; adhaec signâsse super eum Angelum, ut non seduceret ampliùs gentes, donec consummarentur mille anni; id est, firmiter muniisse, nè ullatenus pateret exitus. Nam mos erat Hebraeis & vicinis gentibus, quando firmiter munitum & obseratum volebant ostium, ut ei sigillum apponerent. Ità lapidem impositum soveae Leonum, quò Daniel conjectus erat, obsignavit Rex Darius annulo suo, & annulo procerum suorum, Dan. 6. In historia Apocrypha ministri Danielis aedis Beli portas claudunt & obsignunt annulo Regis. Similiter Iudaei Matth. 27. 66. scpulchrum Servatoris foreign munierunt, seu tutum reddebant, obsignato lapide, &c. ubi observandum, foreign sese mutuò explicare. Longè igitur aliud est, Coelo dejici, cap. 12. (quod adeò multi huic loco accomodant) aliud ligari, abysso includi, obsignaríque. Illud vagandi & nocendi licentiam non adimit; hoc de carcere suo nullâ ratione egredi patitur. Imò affirmare ausim, nihil prorsus eorum quae referuntur capite vicesimo, in duodecimo comparere; neque vicissim de eo quod capite 12o memoratur, ullum in vicesimo verbulum exstare. Tantum abest ut idem utrobique representetur. Examinemus paulisper. Capite xx. quatuor de Dracone referuntur: Primum, ab Angelo qui coelo defcendit apprehensum fuisse, 2. ligatum, 3. in Abyssum conjectum, 4. occlusum atque obsignatum fuisse. Horum verò nullum in duodecimo reperies. Vicissim quod unicum narratur capite 12. de Draconis projectione de coelo in terram, de eo in vicesimo nè foreign quidem habetur. Imò ex ipso contextu apertè colligete est, illud nequaquam tunc factum esse. Dicitur enim ibi, Angelum qui Draconem ligatum veniebat, coelo descendisse: ergò Draco jam tum super terram fuit. Quorlum enim alioquin Angelus coelo descendisset eundem apprehensum? Hinc. c. 12. Michael coelo non descendit, sed in ipso coelo cum Diabolo manum conseruit. His ità praemissis. ad Synchronismi foreign veniamus.

Arg. 1. Sub primis sex Sigillis Draco seu Satanas liber fuit & solutus; itémque sub primis sex Tubis Sigilli scptimi: Ergò restat ut Mille anni ligati Satanae conjiciantur in Tubam septimam.

Non enim fuisse ligatum Satanam sive Draconem primis sex Sigillis vicem suam adhuc decurrentibus, ex eo liquet, quòd omni isthoc intervallo, septem capitibus & diadematis rubens, in coelo dimicavit cum Michaele de puerperio Mulieris, ut modò demonstratum fuit Synch. II.

Sed neque primis sex Tubis sequentis Sigilli id factum est: Nam hoc est Intervallum Mulieris in Eremo, & dominantis Bestiae Decemcornupetae, ut constat ex Synch. I. hujus. Sanè, Muliere in Eremo agente, multum abfuit ut ligatus putaretur Draeo, qui à Michaele de coelo praecipitatus, primò eam abiturientem eluvione aquarum, quam ex ore suo ejecerat, pessundare conabatur; deinde, cùm hoc ei ex sententia non successerit (terrâ flumen absorbente, & Muliere jam in Eremum receptâ) Irâ & furore accensus, abiit ad ge…endum bellum cum reliquis ex semine ejus, observantibus praecepta Dei, & habentibus testimonium Iesu, cap. 12. ver. 13, 15, 17. Numquid haec sunt ligati Satanae indicia.

Sed de Bestia quoque videamus; & quàm suit sub ejus Regno Draco vinctus, audi: Scilicet, Dedit ei Draco virtutem suam, & thronum suum, & potestatem magnam; & admirans universa terra sequuta est Bestiam, & adorârunt Draconem qui dedit potestatem Bestiae, [c. 13. v. 2, 3, 4.] At potuit forsan haec omnia ex carcere suo agere Satanas? Certè occluso & obsignato non potuit. Sed ut nullus sit tergiversationi locus, & liquidò appareat quàm adhuc suit Draco ad ea ipsa facinor… liber & solutus, à quibus in custodiam semel datus coercendus dicitur; en alterum ejus Alumnum Pseudoprophetam, Decemcornupetae comitem individuum & Bestialis potestatis Administratorem, de quo exsertè scriptum habes, quòd edat signa magna, quódque seducat Incolas Terrae per signa quae datum est ei facere. Ecquis jam facilè credat, Bestiis istis rerum potiuntibus, Draconem, hoc est, Satanam, fuisse vinctum, fuisse in Abyssum conjectu…, & obsignatum super cum, ut non seduceret gentes amplius? juxta cap. 20. ver. 2, 3.

Quinetiam ex ipsis Tubis (de medio saltem tempore) liberi & soluti Diaboli non deest argumentum. Quid enim? Annon Rex ille Locustarum Tubae quintae, qui Angelus Abyssi cluet, cui nomen Hebraicé Abaddon, Graecé verò foreign, quémque foreign, eum qui è coelo jampridem ceciderat in terram, Ioannes indigitat, ipsissimus est Draco & Satanas, quem Michael, nondum clangentibus Tubis, de coelo in terram deturbaverat? Neque enim in tota Apocalypsi de alio praeter ipsum legi memini, in terram cecidisse; neque scio an in alium quenquam nisi in istum competere possint elogia illa Angeli Abyssi & Abaddonis. Utut sit, certè non fuit tunc temporis ligatus Satanos, non puteus Abyssi (ut inibi dicitur) super eum occlusus & obsignatus; …ed (ut videre est c. 9. 2.) apertus, ídque adcò, ut fumus indè ascenderit ut fumus fornacis magnae, & obscuratus est Sol & Aer à fumo ejus.

Denique, quin haec Draconis seu Satanae in seducendis Gentibus libertas ad ipsum usque Bestiae excidium perseverârit, ac proinde fuerit sex primis Tubis omnino coaeva, eum dubitare neutiquam posse puto qui satis attenderit quid ab Effusione Phialae sextae factum legatur: quòd nimirum septimâ, hoc est novissimâ, mox effundendâ, atque ideo …upremo Bestiae fato jam tum instante, Ex ore Draconis atque Vicariorum ejus Bestiae & Pseudoprophetae, tres spiritus impuri, Spiritus daemoniorum edentes signa abierint ad Reges terrae & totius mundi, congregatum eos ad praelium magni illius Diei Dei omnipotentis, cap. 16. v. 13, 14.

Ità Mille Anni ligati Satanae, ut Gentes ampliùs non seduceret, neque sub primis sex Sigillis, neque sub primis sex Tubis locum habere possunt: Ergò relinquendi sunt Tubae septimae.

Arg. 2. Posteaquam, Mille Annis absolutis, Satan de carcere suo ad breve tempus solutus novos motus concitâsset; igne coelitus delapso consumptâ, quam collegerat, deceptarum gentium colluvie, ipse Planus captus & comprehensus mitti dicitur in stagnum ignis & sulphuris, foreign, ubi erat & Bestia & Pseudopropheta. Adverte hic, Lector, characterem chronicum, quo innuitur hoc quicquid est, de Satana post iteratam solutionem capto & damnato, id superioris capitis Visioni de Bestia & Pseudopropheta ab eo qui equo albo insidebat debellatis, captis, & perinde in stagnum ignis ardens sulphure conjectis, ut narrandi ordine, ità quoque tempore rei gestae succedere. Non enim alioquin dictum foret, eò missum esse Satanam, ubi erat & Bestia & Pseudopropheta, nisi eò jam antè, & Bestia & Pseudopropheta missi fuissent.

Nec cordatus aliquis ad effugium dixerit, hoc capitis xx. post Mille annos Bellum non esse ab illo superioris capitis diversum; cùm non tantùm jam allatus character, sed & omnes utrinque circumstantiae refragentur, partes, pugna, & modus caedis, illic gladio, hîc igne; imò & dissimilis, ut mox re demonstratâ patescet, Belli utriusque eventus; illic Satanae tempus duntaxat ligatio, hîc verò damnatio ad ignem aeternum.

Bellum igitur, quo Bestia & Pseudopropheta capti mittuntur in stagnum ignis, quandoquidem diversum sit ab hoc novissimo, ad quod eódem randem stagni mittendus Satanas statim à solutione sua Gentes concitâsset, aut intra ipsos Mille annos gestum fuisse necesse est, aut illis nondum inchoatis. Intra Mille annos geri non potuit, quia tamdiu Satan vinctus fuisse dicitur & occlusus in Abysso, ut Gentes non seduceret ampliùs, donec Mille anni consummarentur, cap. 20. vers. 3. At in Bello, quo de Bestia, Pseudopropheta & Sociis tandem triumphatum est, si unquam aliàs, liberrimus & solutissimus suit ad decipiendum, ut ex iis constat quae modò ex capite 16. de hujus Belli apparatu allegavimus; quòd nempe ab effusione Phialae sextae, cùm jam septima, quâ Bestiâ penitus conficitur, in propinquo esset ut effunderetur, Ex ore Draconis, ex ore Bestiae, & Pseudoprophetae, tres Spiritus impuri, Spiritus daemoniorum edentes signa abierint ad Reges terrae & totius mundi, congregatum eos ad Praelium magni illius Diei Dei omnipotentis.

Quoniam ergò Mille annorum ratio hujusmodi turbas & motus Satanicos nequaquam admittit; necesse est ut Bellum hoc Bestiale eosdem tempore praecesserit. Atque ità demum Mille anni alligati Satanae contemporabunt Intervallo ab excidio Bestiae, quod erat demonstrandum.

Arg. 3. Denique, cùm per eosdem Mille annos quibus Satan in custodia detinetur, Christus cum suis Regnum illud augustum & magnificum regnâsse dicatur; proinde eisdem argumentis & notis quibus alterutrius Synchronismus stabilitur, confirmabitur & alterius. Quòd igitur Regnum illud Christi augustum cum septima Tuba ineat, seu ab excidio Bestiae, jam est ut ostendamus.

SYNCHRONISMUS V.

MILLE ANNORUM REONI CHRISTI AUGUSTI, ET SEPTIMAE TUBAE SEU INTERVALLI AB EXCIDIO BESTIAE.

1. REgnum Christi singulare & augustum, iterum & saepius in Apocalypsi memoratum, déque cujus adventu Chorus Animalium & Presbyterorum ovantium hymnos & Doxologias Deo concinere solent, ubique succedit Bestiae & Babyloni devictis & triumphatis. Primò en…m illie ubi de hoc Mille Annorum Regno propriè agitur c. xx. ex numero eorum qui cum Christo regnant sunt Qui Bestiam non adoraverant neque Imaginem ejus, neque acceperant Characterem ejus in frontibus suis aut in manibus suis. Annon haec verba satìs indicat hoc Christi Regnum Regno Bestiae, Imagini & stigmaticis ejus successisse? Quorsum enim illis Regni filiis hoc elogium tribueretur, quòd Bestiam non adoraverant, &c. nisi Bestia jam praecessisset? Sanè enim benemeritum remunerationem & praemium tempore antecedit. Iam verò Regnum isthoc (prout series narrationis indicat) Sanctis, ut fidei suae & constantiae praemium, tribuitur; ídque cau…â eorum priùs in solenni Iudicio cognitâ; cujus utpote confessus iis verbis describitur, Et vidi thronos, & sederunt super eos, & judicium da…um est illis, id est, potestas judicandi facta, &c. Ergò tempus quo Sancti, Bestiâ rerum potiunte, fidem & constantiam suam Deo approbârunt, Iudicium antecessit; remuneratio decretum tum factum sequitur.

2. Idem porrò adhuc magis apparet ex Paeane Presbyterorum & Animalium cantato ad excidium Babylonis cap. 19. 6. foreign. vers. 7. Gaudeamus, & exultemus, & demus gloriam ei; quia venerunt Nuptiae Agni, & Uxor ejus praeparavit seipsam. Nam quin idem sit utrobique Regnum nullus dubito.

3. Sed omnium clarissimè ex cap. 11. vers. 15, 16. &c. ubi ad septimae Tubae clangorem, Testium diebus, Bestiaeque & Gentium mensibus decursis, in coelo acclamatum est, Facta sunt Regna hujus mundi Domini nostri & Christi ejus, & regn…it in secula seculorum. Et viginti quatuor Seniores in conspectu Dei sedentes in thronis suis, ceciderunt in facies suas, & adoraverunt Deum, dicentes, Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, qui eras, & qui venturus es; quia accepisti potentiam tuam magnam, & regnum inieris.

Haec est illa consummatio Mysterii Dei per prophetas evangelizati, quam sub septimae Tubae clangorem Angelus suprà, cap. 10. futuram praedixerat; quando nec Bestiae Menses, nec Testium lugentium Dies, neque omnino aliquid de Periodo temporis, temporum, & dimidii temporis supererit ampliùs, ver. 6, 7. Planè juxta quod Da…ieli praedictum fuit, cap. 7. ver. 25, 26, 27. & antè, de Dominatu Christi Oecumenico, seu Regno Sanctorum post eadem Tempora, eundémque prorsus Iudicii consessum, futuro. Item quod cap. 12. ver. 7. ubi idem qui hic apud Ioannem Angelus, eodem certè gestu, ritu, iisdémque ferè (quod summè notandum est) jurisjurandi verbis asseverâsse legitur, Finito demum intervallo isto Temporis, Temporum & dimidii *Annon haec sunt tempor… illa gentiumTemporis, dispersionem populi sancti, cúmque ea simul Novissimum illud mirabilium, consummatum iri.

Qui ulteriorem confirmationem hîc desiderat,*Luc. 21. 24… etiam superioris Synchronismi characteres adhibeat: nam mutuas, ut dixi, praestant operas.

SYNCHRONISMUS VI.

NOVAE IERUSALEM AGNI SPONSAE CUM SEPTIMA TUBA SEU INTERVALLO AB EXCIDIO BESTIAE.

1. NUptiae Agni & Regnum illud augustum Domini Dei omnipotentis, ambo ineunt ab excidio Babylonis, unde init Tuba septima. Constat ex Hymno Presbyterorum & Animalium, quem in superiori Synchronismo laudavimus, ex cap. 19. v. 6, 7. Hallelujah, quoniam regnum iniit Dominus Deus noster omnipotens. Gaudeamus, & exultemus, & demus gloriam ei; quia venerunt Nuptiae Agni, & Vxor ejus praeparavit seipsam. At Nova Ierusalem est Sponsa illa Agni, ornata & parata viro suo, cap. 21. v. 2. Et civitatem sanctam (inquit) Novam Ierusalem vidi descendentem à Deo de coelo, sicut Sponsam ornatam viro suo: & ver. 9. Veni, & ostendam tibi Sponsam Vxorem Agni, &c. Ergo & illa inibit & contemporabit Tubae septimae.

2. Nova Ierusalem est Civitas dilecta; at dilecta illa Civitas, statim atque finiuntur Mille anni, à novissimis illis Satanae tunc laxati copiis circumvallari dicitur, cap. 20. v. 9. Et circuerunt Castra Sanctorum & Civitatem dilectam: ergò, jam antè exstitisse eam oportuit, dum adhuc Satan ligabatur. Hisce duobus argumentis, sive confirmandis, sive illustrandis & ornandis, duo alia visum est adjungere.

3. Effu…â Phialâ septimâ, quâ prorsus conficitur & aboletur Bestia, prodiit vox magna è Throno dicens, foreign, cap. 16. ver. 17. Itidem, Is qui insidebat Throno dicit Ioanni spectanti Novam Ierusalem è coelo descendentem, [cap. 21. v. 5, 6.] Ecce nova facio omnia—foreign, Ego sum A & foreign, Initium & Finis. Ergò Nova Ierusalem Agni Sponsa init ab ultimo termino Phialarum foreign, jam extinctâ Meretrice; atque ità contemporat Intervallo ab Excidio Bestiae.

4. Unus ex Angelis Phialarum [cap. 17.] oftendit Ioanni judicium Meretricis, utpote dum Phialae effunduntur, & ab illarum saltem una, peragendum, idémque Phialarum Angelus [cap. 21. v. 10.] monstrat eidem Ioanni Sponsam Agni Civitatem magnam sanctam Ierusalem; utpote Phialis jam defunctis, hoc est, Bestiâ Babylonéque extinctis, conspicuam futuram.

SYNCHRONISMUS VII.

TURBAE PALMIFERAE INNUMERABILIUM OVANTIUM EX OMNIBUS GENTIBUS, TRIBUBUS, POPULIS, ET LINGUIS, Cap. 7. v. 9. Cum TUBA SEPTIMA SEU INTERVALLO A… EXCIDIO BESTIAE.

1. TUrba Palmifera proximè succedit Coetui CXLIV M Signatorum: Coetus autem iste (ex opposita Bestiae, cui contemporavit, ut ratione, sic duratione, metiendus) cum Bestia quoque periodum suam complevit [Synch. IV. Part. I.] Ergò Turba Palmifera utrumque consequitur; ac proinde cadet in Tubam septimam, quod est Intervallum ab excidio Bestiae.

2. Turba Palmifera sunt cives Novae Ierusalem: de ambobus enim dicitur, quod non esurient, neque sitient, ampliùs, &c. quòd Agnus pascet eos, & ducet eos ad vivos fontes aquarum; quódque abstersurus sit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Iam Nova Ierusalem contemporavit Tubae septimae; ergò & Turba Palmifera.

EPOCHA APOCALYPSEOS.

EPocha Apocalypseos, quà de futuris vaticinium est, sive eam initio Christianismi statueris, sive in Excidio Politiae & Ecclesiae Iudaicae, sive in eo temporis momento quo Revelatio Ioanni facta est, seu quomodocunque statuatur (nolo enim interpretem agere, instituti mei memor;) quin indè Sigillorum, quod ad resinibi gerendas, initium deducendum sit, dubitaturum arbitror neminem. Sed & ab eadem Epocha arcessendum esse secundae quoque Prophetiae seu foreign initium, si cui ipsa contextûs verba de Prophetia repentenda, & quae praeterea disseruimus suprà ad Synch. VI. Part. I. & in vestibulo Part. II. non satìs persuaserint; is vel Synchronismi necessitate eò tandem adigetur, si, juxta jam factas foreign, singulas prophetias ordine & loco suo disponere tentaverit.

CLAUSULA SYNCHRONISMORUM ET APOCALYPSEOS.

MIlle annos Regni & damnationem Satanae excipit Universalis Resurrectio mortuorum, & Iudicium ultimum cum Gehenna, c. 20. à v. 11. ad fin.

Novam Ierusalem descriptam c. 21. excipit Paradisus, quam scilicet, Edenis instar, hinc atque hinc ambit Fluvius, in medio habentem Arborem vitae: sic enim capio verba cap. 22. 2. foreign, scilicet, foreign. Atque hic finis Seculi & Apocalypseos.

QUod superest, Lector, en tibi Ordinem & Seriem juxta res gerendas omnium in Apocalypsi Vaticiniorum, in isthoc Schemate ad oculum delineatam, & uno intuitu spectandam: quod ad amussim Synchronismorum jam demonstratorum, in meum & (si patiaris) in tuum construxi usum. Retegat Deus oculos mentis utriusque nostrûm, ut intueamur mirabilia ejus.

AMEN.