Reader
A Short Introduction to Grammar · William Lily

A Short Introduction to Grammar, Poem

GƲILIELMI LILII ad ſuos Diſcipulos monita Paedagogica, SEU CARMEN DE MORIBUS.

QUi mihi diſcipulus Puer es, cupis atque doceri,

Huc ades, haec animo concipe dicta tuo,

Manè citus lectum fuge, mollem diſcute ſomnum:

Templa petas ſupplex, & venerare Deum.

Attamen in primis facies ſit lota manúſque;

Sint nitidae veſtes, comptáque caeſaries.

Deſidiam fugiens, cùm te ſchola noſtra vocârit,

Adſis; nulla pigrae ſit tibi cauſa morae.

Me Praeceptorem cùm videris, ore ſaluta,

Et condiſcipulos ordine quoſque tuos.

Tu quoque fac ſedeas, ubi te ſediſſe jubemus;

Inque loco, niſi ſis juſſus abire, mane.

Ac magìs ut quiſque eſt doctrinae munere clarus,

Sic magìs is clarâ ſede locandus erit.

Scalpellum, calami, atramentum, charta, libelli,

Sint ſemper ſtudiis arma parata tuis.

Si quid dictabo, ſcribes; at ſingula recté;

Nec macula, aut ſcriptis menda ſit ulla tuis.

Sed tua nec laceris dictata aut carmina chartis

Mandes, quae libris inſeruiſſe decet.

Saepe recognoſcas tibi lecta, animóque revolvas;

Si dubites, nunc hos conſule, nunc alios.

Qui dubitat, qui ſaepe rogat, mea dicta tenebit;

Is, qui nil dubitat, nil capit inde boni.

Diſce puer quaeſo, noli dediſcere quicquam,

Nè mens te infimulet conſcia deſidiae.

Sísque animo attentus: quid enim docuiſſe juvabit,

Si mea non firmo pectore verba premas?

Nil tam difficile eſt, quod non ſolertia vincat:

Invigila, & parta eſt gloria militiae.

Nam veluti flores tellus nec ſemina profert,

Ni ſit continuo victa labore manûs:

Sic puer, ingenium ſi non exercitet, ipſum

Tempus & amittit, ſpem ſimul ingenii.

Eſt etiam ſemper lex in ſermone tenenda,

Nè nos offendat improba garrulitas.

Incumbens ſtudio, ſubmiſsâ voce loquêris;

Nobis dum reddis, voce canorus eris.

Et quaecunque mihi reddis, diſcantur ad unguem;

Singula & abjecto verbula redde libro.

Nec verbum quiſquam dicturo ſuggerat ullum;

Quod puero exitium non mediocre parit.

Si quicquam rogito, ſic reſpondere ſtudebis,

Ut laudem dictis & mereare decus.

Non linguâ celeri nimis, aut laudabere tardâ;

Eſt virtus medium, quod tenuiſſe juvat.

Et quoties loqueris, memor eſto loquare Latinè;

Et veluti ſcopulos barbara verba fuge.

Praeterea ſocios, quoties te cunque rogabune,

Inſtrue; & ignaros ad mea vota trahe.

Qui docet indoctos, licet indoctiſſimus eſſet,

Ipſe brevi reliquis doctior eſſe queat.

Sed tu nec ſtolidos imitabere Grammaticaſtros,

Ingens Romani dedecus eloquii:

Quorum tam fatuus nemo, aut tam barbarus ore eſt,

Quem non autorem barbara turba probet,

Grammaticas rectè ſi vis cognoſcere leges,

Diſcere ſi cupias cultiùs ore loqui;

Addiſcas veterum clariſſima ſcripta virorum,

Et quos autores turba Latina docet:

Nunc te Virgilius, nunc ipſe Terentius optat,

Nunc ſimul amplecti te Ciceronis opus;

Quos qui non didicit, nil praeter ſomnia vidit,

Certat & in tenebris vivere Cimmeriis.

Sunt quos delectat (Studio virtutis honeſtae

Poſthabito) nugis tempora conterere:

Sunt quibus eſt cordi, manibus, pedibúſve ſodales,

Aut alio quovis ſollicitare modo:

Eſt alius, qui ſe dum clarum ſanguine jactat,

Inſulſo reliquis improbat ore genus.

Te tam prava ſequi nolim veſtigia morum;

Nè tandem factis praemia digna feras.

Nil dabis aut vendes, nil permutabis eméſve,

Ex damno alterius commoda nulla feres.

Inſuper & nummos, irritamenta malorum,

Mitte aliis; puerum nil niſi pura decent.

Clamor, rixa, joci, mendacia, furta, cachinni,

Sint procui à vobis; Martis & arma procul.

Nil penitus dices, quod turpe, aut non ſit honeſtum;

Eſt vitae, ac pariter janua lingua necis.

Ingens crede nefas cuiquam maledicta referre,

Jurare aut magni numina ſacra Dei.

Denique ſervabis res omnes, atque libellos,

Et tecum quoties íſque redíſque feres.

Effuge vel cauſas, faciunt quaecunque nocentem,

In quibus & nobis diſplicuiſſe potes.

FINIS.

Not transcribed in the source: a duplicate page, 1 page.
Not transcribed in the source: a duplicate page, 1 page.

End of the text · William Lily, A Short Introduction to Grammar (1673)