A Treasury of Ancient Adages and Proverbs, Axioms · Letter T
LITERA T.
¶ Tale.
ONe tale is good, vntill another be heard.
Qui statuit aliquid parte inauditâ alterâ,
Aequum licet statuerit, haud aequus est. Sen.
foreign. Demost.
Vtrâque parte nondum auditâ, ne iudicaueris.
Iustitia non est, quae est vidua examine.
Altera auris accusatori, altera defensori est reseruanda.
Ne de lite pronuncies, priusquam partes ambas audiueris. Cic.
A tale of a tub.
A tale of Robin Hood.
Fabula nullius Veneris.
A sini mortes narrat.
Suum narrat somnium. Cic.
Nihil ad rem.
It is a strange beast that hath neither head nor taile.
Nec caput nec pedes habet.
Scopae dissolutae.
Sine capite fabula.
He hath marred the matter in handling.
Nihil est quin malè narrando possit deprauarier. Terent.
Nihil benè praeter causam.
Proba est materies si probum adhibeas artificem.
He telleth him a tale, and is faine to find him eares.
Surdo narratur fabula. Terent.
Prae ceptor legit, vos verò negligitis.
Asino quidam narrabat fabulam, & ille auriculas mouebat.
Mortuo verba facit.
Litori loquitur. Fast.
¶ Tedious.
He harpeth alwayes on one string.
Nihil molestius est, quàm quod semper est idem.
Eâdem oberrat chordâ.
Semper eandem cantilenam canit. Terent.
Arabicus tibicen.
Eandem tundit incudem. Cic.
Too much of one thing is naught.
Satietas fastidium parit.
Crambe bis posita mors est. Suid.
Rerum omnium satietas.
Nihil est iucundum, nisi quod reficit varietas.
Audientiae fastidium, parit prolixitas.
Longum proaemium audiendi cupido. Plato.
Nulla adeò voluptas quae non assiduitate, sui fastidium pariat.
Date mihi peluem.
¶ Theeues.
Saue a thiefe from the gallous, and he will be the first that will rob thee.
foreign. id est, Seruatus semper est ingratus naturâ.
Pasce canes qui te lanient catulosque luporum.
Docui te vrinandi artem, & me vis demergere.
Pro beneficio Agamemnonem vlti sunt Achiui.
Qui fert malo auxilium, post tempus dolet.
"Ale luporum catulos. Theocr.
All are not theeues that dogs barke at.
Innocentes allatrare pro nocentibus, canis est. Columel.
Non omnia in omnes conueniunt Cic.
Crimen ratum non testis, sed vita facit. Senec.
Calumniae index frequens accusatio.
Where there are no receiuers, there are no theeues.
foreign. i. vtrique fures sunt, & qui recipit, & qui furatur.
Qui tacet, consentire videtur.
Scelus facit, quicunque comprobat scelus.
Nihil refert vtrùm volueris fieri, an factum comprobes.
Puni malos, imò & malorum conscios.
Obiecta verbo, quid ni item verbo neges? Cic.
Non cogitantur vno socio res nouae.
Non aperienda ianua nequitiae.
When theeues peach, true men come by their goods.
Clavus clavo pellitur.
In discordiâ intestinâ esse occulti nihil potest. Liu. lib. 40. cap. 7.
Laqueus laqueum capit.
Proferendo peccata, dissidium tollitur.
The Gallous is the cut-purses pulpit.
God sendeth theeues but short lines.
Insidiatori par nulla, nec vlla latroni poena datur. Lud. Bigus.
Latrocinium opprimendum. Cic.
Nocturna grassatoris violentia est digna capitis poena. Gell. 20.
He findeth things before they are lost.
His fingers are made of lime-twigs.
Furtum ingeniosus ad omne.
Quae non posuit tollit.
Polypus quicquid tetigit, tenet. Diog.
Ad rapinam erectus & attentus.
Quod inuenis, nec illicò reddis, rapis.
The greater thiefe leadeth the lesser to the gallous.
Parua delicta puniuntur, magna in triumphis agunt.
Sacrilegia minuta puniuntur, sed magna in triumphis feruntur.
The backe doore maketh theeues.
Occasio facit furem.
Peccanti non praestandum obsequium.
Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturo testis assistat.
Non minùs impiè faciunt qui consilium dederunt, quàm qui facinus admiserunt. Demost.
¶ Thankefulnesse.
It is good sowing in a fruitfull ground.
You cannot bestow your goods better.
Quod benefit bonis haud perit.
In senem ne quod collocaris beneficium. Arist.
Sterilis fundus non colendus.
Beneficium non dandum negligenti. Sen.
Thesaurus est beneficium datum probo.
¶ Threatning.
He that threatneth and smiteth not, is afraid.
A buffet threatned, is not well giuen.
Qui plus minantur, minùs audent.
Tragicus Rex.
Leo larvis non terretur. Senec.
Brutum fulmen.
It is but a copie of his countenance.
Ne moueare verborum strepitu.
Epiphyllides. Aristoph.
Non omnis morbus ad mortem.
It is better to bee threatned then beaten.
A threatned man liueth long.
EueryEvery wind bloweth not downe corne.
Words are but winde.
Quam plurium Thriorum ego strepitum audiui. Aristoph.
Ne quid moueare verborum strepitu.
Securus rideo, non ego illius minas moror Suid.
Leonem laruâ terret.
Saepe minùs faciunt homines qui magna minantur.
Plus minarum quàm periculi.
¶ Thriftinesse.
He is not wise, that is not wise for himselfe.
Charitie beginneth at home.
Frustra sapit, qui sibi non sapit. Eurip.
Tunica pallio propior est. Plaut.
Intus canit.
Omnes sibi melius esse malunt, quàm alteri. Terent.
Suam quisque rem homo meminit. Plautus.
Hee that hath gold in his purse would be loth to lose it.
Of sauing commeth hauing.
No sauing no hauing.
Diligenter parta tuetur.
Vbi quis thesaurum reperit, ibi consecrat locum.
Homo minimè edax, & inimicus coenis sumptuosis.
foreign.
Patrem-familias vendacem non emacem esse oportet.
Majora perdes, parva ni servaveris.
It is better to spare at the brimme then at the bottome.
Sumptuosa largitio facit egestatem.
Habenda ratio rei familiaris, quam dilabi sinere est flagitiosum. Cicero.
Sera est in fundo parsimonia. Auctor Polyc.
¶ Time.
The time passeth, or the houre-glasse runneth.
Fugit hora brevis—
Dum differtur vita, transcurrit. Sen. Epist. 1. lib. 4.
EueryEvery thing hath his time.
EueryEvery thing hath his season.
foreign.
Alia aestate, alia hyeme fiunt.
Omnia tempus habent.
Tempore omnia fiunt.
Sua cuique est tempestivitas, & tempus cuique voluntati sub coelo. Eccles. 3. v. 1.
Nosce tempus. Hesiod.
Dulce est desipere in loco. Horat.
Time bringeth the trueth to light.
Time trieth all things.
Time reuealeth all things.
foreign.
Quem texerat dolum nox, prodidit dies.
foreign. i. Tempus omnia retegit.
Clàm & latenter facta, saepe mirabiliter patefiunt.
Veritas est temporis filia.
Tempus omnia revelat.
Mox sciemus meliùs ipso vate.
Cuncta proferet dies.
foreign.
Tempus ad lucem ducit veritatem.
foreign.
Tempus est rerum judex optimus.
The time past cannot be recalled.
It is too late to call againe yesterday.
Non revocare potes, quin periêre dies.
Vt fluctus fluctum, sic dies diem trudit
— Volat hora brevis.
Volat irreparabile tempus. Ovid.
Horae cedunt, dies & menses, & anni, nec praeteritum tempus vnquam revertitur. Cic.
— Eunt anni, more fluentis aquae.
Tempus praeteritum nequit revocari.
As the time is, such must be a mans resolution.
Consilia non magis hominum sunt quàm temporum. Cic. lib. 14. Epist. 23.
Gladiator in arena consilium captat. Sen.
Polypi mentem obtine. Plutarch.
Serviendum scaenae. Cic.
Sub manu nascatur consilium. Seneca.
Vtendum foro. Terent.
Honestè servit qui succumbit tempori. Sen. in prov.
Take time, for time will away.
Time is ticklish.
Take time whiles time serueth.
Nothing is dearer then time.
Labuntur tempora & anni cedunt. Cic.
Nihil est velocius annis.
— Eunt anni more fluentis aquae. Ouid.
— Cito pede labitur annus. Hor. Effugit aetas.
foreign.
Non semper aestas fuerit, componite nidos.
foreign.
Nosce tempus.
Quum pluit, molendum.
Tempori serviendum, nec resistendum ventis.
Vna eademque nec semper nec diu obvia est occasio.
Vnius avaritia est honesta temporis.
Quod studijs minimè impertitur temporis, perditur.
Nunc leguminum tempus.
Nihil habetur de tempore praeter ipsum Nunc. Arist.
Mobile tempus abit, mora nulla fugacibus annis.
Vivit, incende ignem.
Time consumeth all things.
All things are the worse for wearing.
—Quid non longa valebit,
permutere dies?—
Dura — molli saxa cavantur aquâ.
Gutta cavat lapidem, consumitur annulus vsu. Ouid.
foreign.
Damnosa quid non imminuit dies?
Nihil est opere, aut manufactum, quod non aliquando conficiat, aut consumat vetustas. Cic.
Tempus edax rerum.
Nihil longum quod finem habet. Hier.
Nihil horum temporalium est stabile, aut certum. Sen Epist. 69.
Vsu omnia consumuntur.
In loosing time, a man getteth no money.
Pulchrum est modum scire cujusque temporis.
Redimendum tempus. Ephes. 5.10.
— Rapienda occasio prima. Hor.
Temporis solius honesta avaritia est. Sen.
Optimos vitae dies effluëre prohibe. Sen.
In time a mouse may eate in twaine a cable.
foreign.
Vitiabit saxa series temporis.
foreign.
Nihil est quod longinquitas temporis efficere non potest. Cic.
Assidua stilla excavat lapidem.
Time cureth eueryevery disease.
In space commeth grace.
Diuturnitate senescit afflictatio. Sen.
Mala sanantur mora.
Eximit ipsa dies, omnes de corpore mendas. Ouid.
Flebile principium melior fortuna secura est.
Cura longa est attenuanda morâ.
Afflictum melior Deus auferet orbem.
Tempus facit aerumnas leves. Sen.
Etiam remedia malorum sunt in morâ.
Quascunque tempus reddit aerumnas leves. Sen.
Tempus omnia dura lenit.
Mora multis rebus adfert remedium.
Dies affert multa.
Tempore omnia fiunt leviora.
Quod ratio nequit, saepe sanavit mora.
¶ Tongue.
His tongue runneth before his wit.
Lingua praecurrit mentem. Is…c.
Effutit quicquid in linguam venerit.
Nunquam tacet, quem morbus loquendi tenet. Sen.
Labitur lingua, nihil mali cogitante animo.
Legatus sine mandato. Cic.
His tongue no slander.
Who can hold mens tongues?
Linguae malorum, sunt vehicula Satanae.
Quis laudatur veriùs, quàm cui maledicitur à malo viro?
Omnibus maledicit, nec vivis, nec mortuis parcit.
Cujusvis est maledicere.
Archilochum terit.
Etiam in Deorum coetu malè ominata loquitur.
In vrbe libera linguas ferto liberas.
Sometime wordes hurt more then swords.
The tongue breaketh bones.
The tongue stingeth.
foreign. Isoc. 1. Exiguo tempore, non est facilè magnas calumnias dilui.
foreign.
Penetrat vt sagitta, lingua.
Osse caret glossa, per quam franguntur & ossa.
foreign. id est, lingua multorum causa malorum.
Acriter mordent contumeliae.
Molem bilinguis, saepe concinnat mali.
Acutior quovis gladio calumnia.
Lingua citò laedit, sed laesio sera recedit.
Mendacij calumnia vitam labefactat.
Lingua dimidium vitiorum partem sibi vendicat.
Maledicentiae vento parva scintilla comburit magnam sylvam.
Linguâ malâ nihil pestilentius.
Ensis corpus, sed animum vulnerat oratio.
Lingua effraenis, est interdum maximarum claudium organum.
Plures necat lingua quàm gladius.
Morsus aspidis est laethalis.
It is good to keepe an hatch before the doore.
Qui inconsideratè loquitur, sentiet mala.
Qui custodit linguam, custodit animam, quia mors & vita in custodia linguae est. Hug.
Summâ curâ regenda lingua est.
Virtutem primam esse puta compescere linguam. Cato.
Tutum silentij praemium.
His tongue runneth ouer.
Of a false tongue, a false report.
Lingua assuëta mendacijs haud facilè verum dicit.
Calumniae genus est rumori credere. Quint. decl. 11.
Damnat reum sua vita, haud accusatio.
Impotens lingua mentitur.
An home tongue, is a tongue of gall.
Where can a man hauehave a worse enemy, then he bringeth from home?
Regum secreta produnt satellites.
Quot servos habemus, tot habemus hostes.
Malevolus animus abditos dentes gerit.
Domesticus hostis.
Let not thy tongue speake, that thy head shall smart for.
Compesce linguam.
Mala res frequenter pro dictis, datur malis. Plaut.
Generosus animus non patitur contumeliam. Sen.
Frustra Herculi calumniam struxeris. Plut.
Nequam tibi linguâ intemperante noxam contrahas. Apulcius.
¶ Towardlinesse.
Timely crooketh the tree, that will a good cammocke be.
Arboris genero sioris planta statim cum fructu est. Fabius.
Citò apparet, quae planta frugifera sit futura.
Statim & in puero virtutis fulg… indoles.
¶ Trade, or Science.
Trade is the mother of money.
Artem quaevis terra alit. Zenod.
Vnicum confugium in egestate est ars.
Sua cuique ars pro viatico est.
He can say nothing, that cannot speake well of his owne Trade.
Laudat venales, qui vult extrudere merces. Iuven.
Domesticum praeconium. Cic.
Propria vineta non caedenda.
¶ Trauellers.
Trauellers may lie by authoritie.
It is better to beleeue trauellers, then to labour to disprooue them.
Fas est mentiri pictoribus, atque Poetis.
Peregrinantes difficile est mendacij convincere.
Poetae sunt liberi & pictores. Iucianus.
It is for no good conditions he hath left so many townes behinde him.
The wolfe goeth to Rome, and there leaueth his haires, and not his manners.
A man is neuer the better for going to Rome.
Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt. Hor.
foreign.
Lutetias stolidum siquis transmittit asellum,
Si fuit hîc asinus, non ibi fiet eques.
¶ Treason.
It is an ill bird, that defileth it owne nest.
Where can a man hauehave a worse friend, then he bringeth from home?
Ex proprio praesidio periculum.
Rarò laeditur homo ab extraneis, si sui eum non lae dant. Magis enim insidijs nostrorum, quàm aliorum periclitamur. Iso.
Domesticum Thesaurum calumniatur.
Servis volupe est suos Dominos fallere. Terent.
Hostis domesticus.
¶ Triall.
Trie before you trust.
foreign.
foreign:
Fide & diffide.
Periculosum credere, & non credere.
In minimis rebus qui deficit, ille putatur.
In magnis nullam velle tenere fidem.
Ne dextrā cuivis porrigas obvio.
Crede ei verba, cujus fidem in pecunijs perspexeris.
Credulitate tutior est quaecunque diffidentia.
Multi modij salis simul edendi, vt amicitiae munus expleatur.
Homo homini lupus.
Neque nulli sis amicus, nec multis.
Non citò credendum quod dicitur.
Abundans cautela non nocet.
A man must tell golde after his owne father.
Credulitate tutior est quaecunque diffidentia.
Non considerandum quid quis dixerit, sed quàm verè.
— Dubium quodcunque probato.
Vtendum amicis, sed non fidendum.
¶ Trouble.
One trouble in the necke of another.
A golden life is not to be expected in an yron world.
Aliud ex alio malum. Terent.
Calamitas calamitati succedit.
Mala malis succedunt.
Rarò vlla calamitas sola.
Finis alterius mali, gradus est futuri. Sen.
Tranquillitas in hac vita non s… randa.
Alio relinquente fluctu alius excipit. Plut.
¶ Trust.
A man must trust, that will be trusted.
Etium fides praestanda perfidis.
Fidelem amicum facies si putaveris. Liv. l. 3. c. 16.
Habita fides pletumque fidem obligat. Liu.
Whom can a man trust?
In trust is treason.
foreign.
Vulgare amici nomen, sed rara fides. Plaut.
Hostium manus evadet, qui suorum haud effugit.
Saepe tam periculosum est credere quàm decipi. Curtius.
Saepe explorator sub Legato delitet.
Qui cavet ne decipiatur, vix cavet etiam cum cavet. Plaut.
Gravissimè laedunt amici qui expiscantur arcana.
Falsitas sub specie veri latet.
It is good to know what a man is to trust to.
Est levamen in malis novisse, quo pereas malo. Sen.
Clades qui suas scire refugit, aggravat.
Tela praevisa minus nocent.
Nota mala, res optima Plaut.
Minus decipitur, qui cito negatur.
Dubia plus torquent mala. Sen.
Saepe calamitatis solatium est, nôsse sortem suam.
Graviùs nocet quicquid inexpertum accidit.
Minus decipitur, cui celeriter negatur.
He that trusteth not, shall not bee deceiued.
Simul da, & accipe. Arist.
Cum columbina simplicitate conjungenda est serpentina astutia.
foreign.
Si vis nihil timere, metuas omnia.
Temerè non omnibus credendū.
Non citò credideris, quantum citò credere laedit,
Exemplum nobis non leve Procris crit.
¶ Trustie, faithfull.
As true as steele.
True and trustie.
A man may trust him with vntolde gold.
Ex Iovis tabulis testis. Lucian.
Arcani tenax.
Iustus arcana non prodit. Sen.
Cum eo in tenebris micare licet. Cic.
Vre, occíde, non prodet. Sen.
Mirè fides servum ornat, & taciturnitas. Ter.
Ejus voluntati confiditur.
As sure as gold.
Quasi Thesaurum Draco custodiat. Cic. 13. Phillip.
¶ Truth.
Truth seeketh no corners.
Truth is plaine.
Truth is mightie, and preuaileth.
Truth may be blamed, but it cannot be shamed.
Truth neuer shameth the master.
Truth carrieth defence with it.
Veritas non quaerit angulos.
Veritas abscondi erubescit.
Splendor & lux est comes veritatis.
foreign.
Premitur veritas, sed non opprimitur.
foreign. i. nullum simulatum diuturnum.
foreign.
foreign. i. pervenit veritas quandoque ad lucem, non quaesita.
Simplex est veritas.
Veritas est, ne mentiri joco.
Non est prolixa veritatis assertio.
Causam bonam satis tuetur veritas.
Speake truth, and shame the deuill.
foreign.
Nemo veritati potest praescribere.
Mendacium odit omnis vir sapiens probus. Eur.
Testimonium veritati non amicitiae reddes. Sen
Medicina est confessio.
Qui se accusat, etsi peccator ipse sit, justus esse incipit. Ambr.
Vitia sua confiteri, est sanitatis indicium. Sen.
Non te pudeat verum proloqui.
foreign.
Amicus Aristoteles, amicus Plato, sed magis amica veritas. Galenus.
Nihil est ad dicendum veritate facilius.
Truth is hated.
Veritas odium parit. Terent.
Caepit simul cum odio sui ipsa veritas. Tert.
Audire vera minus volupe est, quàm dicere.
He is his words master.
His word is as good as an Obligation.
Homo antiquae fidei. Cic.
Pijs contractibus amor sufficit. Symmach. l. 7. Epist 103.
Tam sunt certa quae spondet, vt tum videantur accepta, cum spondet. Pacatus de Theodosio.
As true as the Gospel.
Vero verius. Mart.
Apolinis oraculum. Plut.
De tripode editum puta.
Sibyllae folium.
Ex Adyto oraculum. Vall.
Ex tripode loquitur.
Omnes veritatis numeros habet.
As true as steele.
Vre, occíde, non prodet.
Ex Iouis tabulis testis.
Dignus quicum in tenebris mices. Cic.
Dignus, cui iniurato credas.
Veriora his quae dicit, nulla sunt.
Nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio.
Homo antiquus.
Aurum igne probatum. Cic.
Trueth is alwayes like it selfe.
foreign.
Veritas semper est eadem. Sen.
Veritatis simplex oratio.
Plus vno, verum esse non potest.
Hoc habent proprium mendacia vt non cohaereant.
Nihil tam citò manifestam, facit veritatem, quàm breuis, & pura narratio. Bern. ad Eug.
Veritas est index sui & obliqui.
¶ Tyrants.
The sinnes of the offendours are the strength of the tyrants.
Malo populo, malus rex datur.
Multi propter populi improbitatem, asperiùs imperitare coguntur. Isoc. Nicocl.
¶ Tyranny.
A wolfe in a lambes skin.
In tyrants wickednesse abound.
Where wrath is ioyned with power, there are thunderbolts.
Crudelis lachrymis pascitur, non frangitur.
Potentior quicquid facit, quasi praecipitat.
Potestas sine prudentia, est gladius.
Potestas habitans cum iracundia, est fulmen.
Neque vivis, nec mortuis parcit.
Pelle sub agninâ latitat mens saepè lupina.
foreign.
Improbus cum potestate, est publicum infortunium.
Hominum effigies habent, sed animos ferarum. Epist. 3. lib. 17.
In vestimento onium lupus rapax.
Persaepè quis Nero intus, at foris Cato.
Inuidiosissimè nocet, cui gratiae agantur pro iniuria. Sen.
In hominis figura immanitatem belluae gerit. Cic.
Professionem monstrat ouium, & ferocitatem habet lupinam.
Manlianum imperium.
Non prodest ratio vbi vis imperat.
It is an euill countrey where the deuill rules, or carieth the Crosse.
Fulmen est, vbi cum potestate habitat iracundia.
Vbi libido dominatur, ibi innocentiae parum est praefidij.
Improbus cum potestate est publicum infortunium. Aeschines.
Quid i… boni habet, sub quo nemo nisi malus?
Cyclopica vita. Strabo.
It is an hard winter, when one wolfe eateth vp another.
Saeuis inter se conuenit vrsis.
Clavus clavum pellit.
Paxilli paxillos excutiunt.
Laqueus laqueum cepit.
To set a candle before the deuill.
Donis placare auarum.
Offam cani obiicere.
Ei adulari licet, occidere quem licet. Salust.
God sendeth a curst cow short hornes.
Tyrannorum breuis est potestas. Sen.
Instrumenta explicandae malitiae imbecillibus desunt.
Zelus malitiae sapere nescit, & consilium non habet.
Inuidiosa potentia breuis est. Sen.
Non ac quiescet virga improbitatis super sortem justorum.
Impij non dimidiant dies suos.
Caret euentu nimius furor. Claud.
Acerbitas imperij, breuitate compensatur.
Diu durare nequit vis tyrannica.
Malleus terrae.
Deus odio & tyrannidi impiorum metas & fraenos ponit.
Violenta imperia non sunt diuturna.
Dat Deus immiti cornua curta boui.
Satanas nocere nequit, non permittente Deo.
Deus (ecce) furentibus obstat.
Vana est sine viribus ira. Ouid.
The keyes hang not all at one mans girdle.
Vni non cuncta dantur.
Nemo habet imperium in omnes.
foreign. i. Omnis improbus est infirmus à sese. Demost.
Annuit hoc illi divûm pater, abnuit illud.
Omnis improbus per se parum prodest.
Alia dantur, alia negantur.
Solus Deus, nullius indiget.