The Overthrow of Stage Plays, Letter 4
ALBERICO GENTILI, I. C. professori regio, Io. Rainoldus S.
REGIVM est audire malè quum bene facias, inquit aPlutare▪ vita Alexandr.rex magnus: & beatos pronuntiat discipulos suos bMatt. 5. 11.Christus, quum homines conviciis eos affecerint immerentes, ipsius causa. Quo aequiore animo, benevolentiae erga te meae, & veritatis eorum quae scripsi, mihi conscius, tuam, Alberice, inhumanitatem ac maledicentiam, iniquissimè iustissimam amicissimamque admonitionem vellicantes, fero. Etenim, nec grato candidóve animo munusculum me tuum accepisse asseris: nec quicquam est in meis literis non longè lateque positum à veritate. Quorum alterius nullam certiorem habes probationem, quàm Galatae habuerunt malevolentiae Pauli; cGal. 4. 1….Num inimicus factus sum vobis, dum vera vobis loquor? alterum falsò dici, tuum de mimis aliisque multis silentium est indicio; nisi fortè dubium sit quin ea falsi convicturus fueris, si quidem potuisses, qui, quae non potes, conaris. Atque (ut caetera, quae confuse carpis, ordine percurram) quod ego commemoravi me à pestibus scenicorum spectaculisque theatralibus nostros dehortatum, prius quàm tu cathedram istam, ex qua ludios laudas, occupares; ut hinc commonefieres, tibi, qui sententiam tuam in vulgus editam negabasaegrè ferre me oportere, quòd quaestionem de histrionibus publicè tractasses anteà quàm ego de iis cum altero controversarer, pari ratione ferendam aegrè non esse meam à sententia tua dissensionem, quòd mihi periculosos videri ludios docuissem prius quàm hic tibi locus laudandi eos foret: in eo vociferaris te à me convicia, quae nunquam à quoquam prius, audivisse. Quid ita? Quia cathedram istam (ut ais) non occupas, sed tenes de Principis humanissimae & optimae largitate. Ita, cùm vocabula, tenere, & occupare, idem significent, quemadmodum ex dTrinumm.Plauto, eAeneid. lib. 6Virgilio, fHortens.Cicerone, observavit gDe propriet. serm. cap. 4.Nonius; atque hoc sensu ego (quod sanctè affirmare possum) illud usurparim: tu absurdam mihi calumniam affingis, ac si dixissem te professionis locum, non Reginae nostrae beneficio, sed vi, aut fraude, aut nescio quo modo, possidere. Similiter affirmas te ludios non laudare, sed me cum convicio ludere genere istoc loquendi laudatissimo, & per suasorias Senecae persuasissimo mihi. In quo quid istoc loquendi genere significes, fateor, non intelligo: dicturus alioqui ad illud quod è Seneca vitio mihi vertis. Sed errârunt turpiter in laudationis tractatione & nomine hCic. de orat. lib. 2. & de clar. Orat. Quintilia. li. 3. ca. 4. Aphtho. progym. ca. de encom.viri eruditi, si tu non laudas ludios: quos poëmatum perfectioni, quos oratoriae facultati, quos & corporum morbis, & animorum vitiis medendis necessarios esse assevêras. Quaeris, cùm Praefecti collegiorum, viri gravissimi, approbarint ludos; cùm sanctissima Princeps, aulicique eius, viri spectatissimi, sua praesentia honestarint ludos, ludos appellare pestes qui valeam: hîc enim, ut rectissimè Tertullianus, Cur liceat videre, quae facere flagitium est? ita & de nostris dici posse asseris, Par est culpa spectacula edere & spectare. Parem esse culpam non ausim tecum dicere. Nam iDe spectac. cap. 17.Tertullianus ibidem, & rectissimè, Cur liceat audire, quae loqui non licet? Neque tamen arbitror aequè peccare eum qui maledico aut scurrae praebet aures, ac maledicū & scurram ipsum. Sed ego ad illorum luminum approbantium spectantiúmve ludos iudicia, & exempla, familiari tuo dudum kEpist. 2.respondi: ut, si tibi rursum respondeam, actum agam; quod me facturum negavi. Tu, qui possis ludorum, Rivalibus nostris (ut docui) puriorum, non actores solùm sed etiam autores iure improbatos pronuntiare, ipse videris: cùm scias spectatores fuisse Rivalium sanctissimam Principem caeterosque; & in pari culpa eos, qui spectant talia, cum iis qui edunt, ponas. Nam quod tu Terentii simihumque fabulas verbis factisque inhonestis & improbis aspersas esse scribis, ideoque earum actores iure improbas propter corruprelam & contagionem: idem ego, pestes scenicorum nuncupans, per metaphoram dixi. Et mihi figuratè id exprimere nefas est, quod tibi proprie enuntiare ius est?
Affirmanti tibi, non esse tanti tua scripta quae remorari me deberent, assensi. Hic me falliais: nec enim te dixisse ea esse nihili, quae ego nunquam refutavero si mihi sententiam non pronuntiem; sed quae me morari ab operibus maioribus non debeant. Quid ego aliquando refutavero aut refutaverim, iudicent alii aequiores: nec mihi ius ferendae hac de re sententiae assumo, nec tibi defero. Verùm nihili esse tua scripta non dixi: tantum repetii tuum argumentum, Neque enim tanti sunt; ac ex eo intuli, nihil esse (an inde emersittuum nihili?) quamobrem ab opere, quod eram aggressurus, me distinerent tua scripta. De familia liberata, inquit lEp…. ad fam. lib. 14. ep. 4.Cicero ad Terentiam, nihil est quod te moveat. Non dicit familiam liberatam esse nihili: sed nihil esse cur res ea moveat Terentiarn; neque enim erat tanti. Nihil esse cur iuris interpres historias legat cognoscátve, mDe jur. interp. dialo. 5.te ipsum scribere meministi. An quòd sentires eas esse nihili? Absit. Nam & iHebraeorum, ex ore De….sacras divinasque historias eo nomine te complecti indicas. Caeterùm, nihilesse cur iuriusconsultis in illis tempus conterat, significatum voluisti. Porrò, quod adieci te Theophrasti exemplo histrioniam oratori necessariam esse concludere, ais me tuae commentationis verba non legisse, aut non expendisse bene: nec enim te scripsisse oratori necessariamhistrioniam, sed Poëmatibus. Itáne verò? Poëmatibus tantùm, non item oratori? Cur igitur, postquàm dixeras posse mulieris partes à viro, servi à libero, ebrii à sobrio, impuri ab honesto, belluae ab homine, agi aliquātisper utilitatis & ioci causa, haec verba subtexuisti. Oratori sunt omnes illae personae induendae saepius, nec cum dedecore, quia necessariò: *Athenae. li. areferunt Theophrastum & docentem in scholis gestu ornnia dicta comitari solitum, etiam quum de ebrio, similiúe oratio incidisset? Cur, quod de oratore nominatim dicis, non doces quemadmodum ad poëmata referri accommodarique volueris, & non ad oratorem? Cur omnem mentionē exempli Theophrasti, quioratorio genere sermonis usus est, non poëtico, in reprehensione dicti met supprimis? Atque (si permittis ut hoc à te quaeram more censorum) Ex animi tui sententia: nónne quum Athenaeus in eius exemplo, non ebrii qui vino, sed 2Sic Graeca Athenaei vocē, foreign, expressit Dalechampius: Natalis Cotues gulonem …ddidit.heluonis & gulosi qui cib… se ingurgitat, mentionem faciat; tu, mutata voce, nominasti ebrium, ut, qui ebriorum egerunt partes in Rivalibus, nihil aliud fecisse quàm fecit Theophrastus, & oratores facere convenit, viderentur?
Ad illud quod asserui, non solùm fidei sed etiam vitae magistram esse theologiam; quo magis me optare, ut, qui theologorum autoritate in rebus religionis te valde dixeris moveri, ne adiunxisses, in rebus morum non valde: respondes theologiam magistram esse vitae, sed non omnis vitae, communes esse sacros libros, & in his, quae spectant ad secundam tabulam, vestros magis quàm nostros; ut autoritati theologorum multum vos tribuere hîc, non sit necesse; meque iubes contrarium docere, si possim. Sane, si non possem: tu tamen satis causae, cur mihi sententia tua displiceret, fuisse docuisses. Nam si theologiam magistram vitae iudicas, licet non omnis vitae: debeas ergo multum theologorū autoritati in rebus morum tribuere, tametsi non in rebus morum quibuscunque. Verùm, universae vitae magistram esse theologiam, tum docui, quum asserui, si animadvertisses: notatis ad marginem nExod. 20. 2. 2. Tim. 3. 16.duobus Scripturae locis. Quorum ex priore id confirmant omnes ecclesiae Christianae: quum in oEccle. refor. omn. immò & Pont.cathechismo theologis committunt explicationem totius decalogi, non primae solùm tabulae; neque sensum à iuriscōsultis peri iubent. Ex posteriore, scriptor tui ordinis, Chassanaeus, à pDe jur. bell. comment. 3.te laudatus: quum, qChassa. catalog. glor. mund. part. 10. cons. 13.distinguens alias cunctas scientias, in iisque vestram, à nostra, Theologia (inquit) inserit virtutes, docet facienda, & omnia ad salutem pertinentia. 2. ad Timotheum. Quin & rDe jur inter. dialog. 6.ipse, quum Baldum, Bartolum, Accursium, cōmentariis ius universum illustrasse perhibes, doces nullam partem sacrorum librorū (quid enim in Scripturas Baldus, caeterique?) vestri iuris esse. Quid? Quum contendis sDialog. 3.nullam literarū Graecarum peritiam in iurisconsulto requiri; tDialog. 4.ex dialectica posse plurimum detrimenti & incommodi ad vos venire, nihil boni; vDialog. 5.ne historias quidem quicquam conferre: nonne sacros libros relinquis nobis integros, ad quorum cognitionem xAug. de doct. Christ lib. 2. cap 11.Hebraea quoque lingua, non modo Graeca, opus esse; ac ycap. 28.historiam, & zca. 31. & 37dialecticam plurimum adiuvare, declarat Augustinus? Mihi verò videris hoc animo fuisse, quando, solis libris prudentiae civilis, iurisconsultos aDialog. …hortatus ut vacarent; id bDialog …. & sequent.te de solis Iustinianeis libris, & horum interpretibus, Accursianis & Alciateis intelligere demonstrasti. Teque existimo, cùm cDialog. ….ius canonicum Canonistis, ut suam messem assignâris; ac eos à Legistis, à Theologis autem utrosque distinxeris: omnino, sicut illis totum corpus iuris, alteris civiles, alteris canonici; ita nobis totum corpus Bibliorum attribuendum censuisse. Quod si iam in aliam sententiam transiisti, & in his quae pertinent ad secundam tabulam Scripturas non tam nostras esse putas quàm vestras: ostende mihi, quaeso, ubi eius tabulae lex ultima, dExo. 20. 17. Rom. 7. 7.Non concupisces, à iurisconsultis pertractetur; ut, utrae ecclesiae, reformatae, an Pontificiae, saniorem tradant de concupiscentia doctrinam, ex vestris, ad quos huius rei disquisitio magis quàm ad nostros pertinet, intelligam.
Quia non sine magna multorum injuria falsò affirmaras, nec medicos, nec alios ullos à mendacio officioso refugere; ut mihi videreris monendus ne memoriam Neronis renovares, qui alios ex se aestimans persuasissimum habuit pudicum esse neminem: impuro Principi te conferri, licet iustè, si injustè homines traducas, quod à te factum res docebit, veruntamen indignaris; meque negas intelligere quid sit officiosum mendacium; quippe qui eMatt. 26. 7…Petri illud recensuerim in officiosis, quod contra omne officium fidei & religionis fuit. Equidem ignorantiam hac in re meam tantam esse fateor, ut ne an sit quidem officiosum ullum mendacium cognoscam, immò nec esse credam: ne tu me mireris quid sit id nescire. Sed, ne magni criminis loco mihi exprobres hanc imperitiam, scito Senecam aliosque veterum Romanorum pari inscitia, in re majori, laborasse. Nam, fSen. controv. li. 4. proo…quum Aterius (libertinum reum defendens, cu… obijciebatur quod patroni cōcubinus fuisset, dixisset, Impudicitia in ingenuo crimē est, in servo necessitas, in liberto officiū: res in jocos abiit, Non facis mihi officium; &, Multum ille & hic in officiis versatur; ex eo impudici & obscaeni (inquit Seneca) aliquandiu officiosi vocitati sunt. Ecce tibi distinctio impudicitiae in criminosam, necessariam, & officiosam: cujus pars ultima quid esset, ignorarunt isti; immò nec esse ullam officiosam impudicitiam rati sunt. Itidem mendacium, nescio 3Sicut ipse putat, off c…osi mendacii. Aug de menda…. cap. 8.quis primus, gBonaventu. Scot. &c. Schola in 3. Sentent. dist. 38. Ihom. Aquin. 2a 2…. quaest. 110. art. 2.quod fit nocumenti causa, perniciosum; quod ludi, jocosum; quod autem utilitatis, officiosum vocavit. Ego verò, qui officium esse id quod fieri debeat sum edoctus, unde nomen ipsum ab efficiendo ductum hDonatus, Paulus apud Pestum.sunt qui notent nullum mendacium officiosum puto: quia i1. Ioh. 2. 21.nullum mendacium est ex veritate, ut ait kTit. 1. 2.Deus mentiri nescius; & lEphe. 4. 25.deposito mendacio veritatem quisque jubemur loqui proximo suo; mRom. 3. 7mendaciumque peccatum esse, etiam quum redundat in Dei gloriam, edocemur. Sed, ut tu mendacium utile commodumque officiosum nominasti, in ista conclusione, nDejure bell. comment. 2.Si ad utilitatem sermo datus est, ut censet oLib. 1. Politicor. cap. 2.Aristoteles; quaeso, num improbemus mendacium officiosum? ita illud Petri, qui utilitatis, non joci, aut nocumenti, causa est mentitus, in officiosis recensui: ut & pMatt. 27. 74periurium eius (ex tua ratione) officiosum dixerim, quia sermo datus est ad utilitatem, ut censet Aristoteles; &, Iusiurandum rei servandae, non perdendae, conditum est, inquit qRudent.Plautus. At Petri mendaciū contra omne officium fidei & religionis fuit. Scio. Et omne mendacium (sicut docui) est contra aliquod officium: nullum igitur officiosum. At officii nostri est ut iuvemus alios, dices fortasse: itaque officiosum mendaciū te vocare quod hoc officium praestet. Esto. Sed ita & incestum Antiochi officiosum appellaveris. Nam officii quoque nostri est ut nostrā ipsorum vitam tueamur. Quare, licet scirem Petri mendacium perniciosum, & esse, & haberi à tractatoribus officiosi mendacii: tamen quia definiunt mendacium officiosum, quod est pro salute & commodo alicuius; aut, quod ordinatur ad aliquod bonum utile; quo intenditur iuvamentum alterius, ut ait r2… 2…. quaest. 100. art. 2.Thomas, vel remotio nocumenti; perniciosum autem, quod fit ex malignitate; aut, quo nocumentum alterius intenditur; tu me doceas velim quemadmodum sibi constent, aut cur debuerim secus de Petro sentire ac scripsi. Neque enim fecit ex malignitate, aut nocumentum alterius (nam cuius tandem?) intendit: sed, timore lapsus, utilitatem, commodum, salutem spectavit suam; & intendit nocumenti, peticuli nempè imminentis si ex Christi discipulis esse agnosceretur, remotionem ac depulsionem. Iam iniuriosè & falsò tibi excidisse, nullos improbare officiosum mendacium, tua ipsius confessio testis est. Etenim theologos, quorum, in quaestione de iure divino, unius autoritatem pluris aestimare, quàm centum iuris humani peritorum 4Ad peri… … arte à nostris illis legum conditoribus ablegamur. Dejur. inter. dialog. 1.debes; theologos, & quidem eos theologos, quorum 5Petrū Martyrem.hunc maximum appellas, 6Thomam Aquinatem.illum summum, 7Iustinum Mart. Ambrosium, Augustinū, Calvinum, Zanchium, &c.alios praestantes esse non negabis; theologos plerosque omnes, tametsi solos, mecum facere concedis. Immò hoc quoque falsò & iniuriosè, quod solos theologos; testantur epistolae tuae, ad quas me amandas. Quippe Iustum Lipsium, & Tassum, mecum esse, ibi agnoscis. Aristotelem negas de nostro loqui mendacio, quum sEthicor. li. 4. cap. 7.ait mendacium perse malum esse & vituperabile, sed de arroganti, vano, versuto, pravo, & id genus, aliis. Atqui de mendacio in genere eum loqui, & proptereà de nostro, tûm ex iis apparet quae de viro bono & veritatis amante subijcit: tûm ex eo ipso quod ait, per se malum; ut te docere potest tThomas Aquinas, 2a 2… q. 110 art. 3.is quem summū vDe jur. inter. dialog 3.nominas philosopho theologum. Ciceronis dicto, xDe off lib. 3.cadit in virum bonum mentiri emolumenti sui causa? nihil minus: opponis alia eius tanquam repugnantia, quae minimè repugnant, ut yDe off. lib. …de Socrate simulatore, dissimulatore Q. Maximo. Nam Socratis ironia, quemadmodum ab zDe orat. li. 2eo tractatur in facetiis, & alib. 9. cap. 2.Quintilianus docet in figuris, non fuit mendax sermo, sed bMar. 7. 9.figuratè verax. Quinti autem Maximi disssimulatio celautis erat, & tacentis, ut Cicero exponit: quam nos cIos. 8. 3.laudandam ducimus. Canonici iuris professores ex me sciscitaris utrum nominem, an rideam: qui, Iacobum à mendacio immunem divinae obtentu concessionis pronuntiatum, in titulo de divortiis legerim. Ego sanè seriò illos nominavi: à dGloss. & interp. ad c. Super eo. extrade usuris. c. nequis arbitretur. 22. q. 2quibus tradi video magno consensu, ne pro vita quidem hominis servanda mentiri fas esse. Tu per iocum forsitan id de Iacobo citas è titulo de divortiis: nisi furtum, homicidium, adulterium officiosum, aequè ac mendacium, iis probari velis. Namque, ut Iacob eExtra. de divort. c. gandemus.illic, à mendacio: sic Israelitae, à furto; Samson, ab homicidio; Patriarchae, & alii viri iusti, ab adulterio excusari dicuntur. Plures autores eiusdem sententiae contra te producere magis proclive est quàm necessarium. Quot enim censes extitisse similes illius apud fSatyr. 3.Iuvenalem, qui mendacium, quod videri posset officiosissimum, inhonestum & à viri boni officio alienum reputans, in haec erumpit verba: Quid Romae faciam… mentiri nescio: librū, Si malus est, nequeo laudare, & poscere. Atque haud scio an medicorum exempla, melancholicos scilicet mendaciis curantiū, aequè falsò gDe jure bell. comment. 2.cites in tuam sententiam, ac Q. Maximi. Certè curationes tales quales iudicas, à hAlex. Trall. lib. 1 ca. ult. de plumbeo pileo, & serpente.magno medico notatae, in factis positae, non in dictis carent signorum abusu: quem iPetr. Mart. in 1. Sam. 21. 2. Sam. 15.nos in mendacio, uti scis, damnamus. Verùm, cùm habeas poëtas, philosophos, Canonistas, theologos, ac plerosque horum te ipso cōfitente, tibi repugnantes: ignosce mihi si Neronis cote ad majorem modestiam & cautionem te acuere volui; ne errati hujus toties admonitus, rursum non modò medicos, sed etiam alios omnes, mendacii, kComment. ad l. 3 c. de prof. & med.rei turpissimae, patrocinio inquinares.
Quod eo magis opus fuisse ut facerem jam sentio & cerno, quia, quae mihi maximè omnium capitalis sententia vide batur, nempe, abusum malorum non esse malum, sed bonum: eam tu significas te in libris bellicis denuò defensurum; & ita defensurum, ut ab argutiolae, quam dixi, opprobrio distinctionem tuam vindices Augustini & Lactantii autoritate. Quid igitur? An argumentum meum, quo stuprum, adulterium, incestum, & quodvis facinus ac flagitium ea argutiola defendi posse docui, Augustini etiam atque Lactantii autoritate profligabis? Omnino, tanquam aliquid tale cogitares, postquàm ex eorum altero notasses, bonum in nuptiis esse usum mali concupiscentiae carnis; ex altero, vitia non esse quibus rectè uti licet: Sic, inquis, uti possumus concupiscentia carnis; sic mendacio; &c. Vbi, si particula ista, &c. non referatur ad incestum, & caetera mala à me commemorata; quod (opinor) abominabere; quanquam quae ad alia referatut, non video; sed si ad ea non referatur: argumentum igitur meum ab exemplo Antiochi & novercae, ita solidum & firmum, ut ne attingere quidem illud ausus sis, satis adhuc habet ad mei dicti veritatem de vanitate argutiolae tuae comprobandam. Veruntamen, ut idem Augustini quoque, testis à te ipso & pro te citati, autoritate corroborari scias: lege doctissimam gravissimamque lContra mendacium, cap. 7.eius disputationem, qua tanquam ex professo tuam de malorum abusu (quem vocas) sententiam refellens, quum ex ea consequens esse demonstrasset, nec falsum testimonium, nec furtum, nec adulterium, nec ullum malum opus malum fore, sed bonum, si bona intenione, bono fine, perpetretur; Quis ista dicat, inquit, nisi qui res humanas omnesque conatur mores leges que subvertere? Clarissimum documentū quàm iniuriosè, ne quid dicam gravius, & Patrum testimonia & Scripturas tractes. Nam mDe nupt. & concupisc. li. 1. cap. 8. & lib 2. cap. 21.Augustinus ait eos concupiscentiae malo bene uti qui licitè procreandis liberis operam dant, nLi. 1. cap. 7.ut pede vitiato rectè quis utitur quum ad aliquod bonum claudicando pervenit: nec propter claudicationis malum mala est illa perventio, nec propter illius perventionis bonum bona est claudicatio. Tu bonum esse mali usum sic contendis, ut malum mendacii, ceu claudicationis, malum esse neges, quum eo quis ad bonū pervenit: & eum, cui Deus pedes dedit integros, se mutilare iubes, ut aliquò accedat quò nulli nisi claudo fortasse datur aditus. oDivin. instit. lib. 6. cap. 16Lactantius, ad errorem quorundam minuendum qui affectus vitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant: assignandi, inquit, fuerunt affectus certis temporibus, & rebus, & locis: ne vitia sint quibus rectè uti licet. Tu vocabulum eius, rectè, ad omnes circumstantias relatum, de quibus pEthicor. lib. 2. cap. 4. & 6Aristoteles quum distinguit iusta ab iis quae iustè fiunt, & virtutis naturam aperit, ad unicam restringis: & mendacia in rectum finem destinata, (quo modo possunt periuria, sacrilegia, blasphemiae,) rectè fieri dicis, eoque non esse vitia. qRom. 3. 8.Apostolus ait non facienda mala ut eveniant bona: concedens posse bona intentione fieri quae tamen mala sint, ut r1. Sam. 15. 15.Saul exemplo suo …ocuit. Tu mala esse negas quae fiunt ut eveniant bona: eum enim esse abusum malorum; & abusum malorum malum non esse, at bonum. Ac lectorem mones te in tota sDe jure bell. comment. 2.illa disputatione non dicere ullibi, mala facienda, ut bona adveniant: in qua tamen laudas istam poëtae antiqui sententiam, Quum vitia prosunt, peccat qui recté facit.
Haec si fundamēta non sint nequitiae & impietatis; si te, quem fidei causa exulare ferunt, atque, ut respondes, verè ferunt, deceant; si …cclesiae lumini ritè dedicentur, ut illius quasi luce lucentia acceptiora sint in vulgus; denique si nihil contineant veneni, quin pueris haurienda propinari possint: errarim ego qui immeritò, te, ne talibus, talia, sub talis viri nomine deinceps commendes & excudas typis in Academia nostra, rogandum mihi censui. tHorat. epist. lib. 2. ep. 1.Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri. Sed noli asserere me calumniari in eo quod pueros à te doceri dixi ut de rebus morum quid theologi sentiant non magnopere curent. Immò verò, inquis, de me, de jurisconsulto scripsi, & re politica. De te? de jurisconsulto? Atqui, & Petrus, quum vGal. 2. 12.subduxit sese ac separavit à Gentibus, respondere potuit se respectu sui, Iudaei, id fecisse: cui tamen Paulus dixit, Cur Gentes cogis Iudaizare? quòd iis exemplo suo hac in re praeiret; ut tu, nec solùm exemplo, sed etiam verbo, pueris. De politica autem re, quid tibi vis? aut qui hoc ausus dicere? cùm xComment. ad l. 3. de prof. med. pag 60.verba tua typis excusa sic habeant; Ego ut theologorum autoritate in re religionis valde moveor, ita in re morali, aut politica non valde. Adeóne mei reprehendendi aestu te transversum abripi, ut in eo mihi notam calumniae, in quo calumniaris ipse, inuras?
Locum scripturae de veste viri à foemina, foeminae à viro non induenda, quem theologi omnes interpretantur propriè, figuratè à te exponi mirabar eo magis: quod theologorum autoritate in rebus religionis te valde moveri dixeras; & scripturarum interpretatio res est religionis. Hîc tu scripturarum interpretationem omnem, aut omnium, rem religionis esse inficiaris. Omnem, quorsum addis? Nam ne legum quidem interpretatio omnis res est jurisprudentiae: sed ea, cuius gratia, yDe jur. inter. dialog. 1.scribis Canonistas, maiorum nostrorū tempore, ad Legistas remisisse auditores suos, si incideret argumentum ex legibus componendum. Et talis est quam nos quaerimus: non qualem adhibeant qui à te ridentur, quòd nunc, benigniori scilicet coelo nati, non modò utriusque iuris doctores existunt, sed & Medicinae periti, & Theologiae. Quum autem is inficias Scripturarum omnium interpretationem rem esse religionis, & ad facultatem theologicam spectare: perinde mihi loqui videris, acsi quis diceret, non omnes leges vestras & totum ius civile ab Accursianis aut Alceiateis interpretibus exponi oportere. Sed, ut hoc absurdum tibi visum iri dialogi tui docent: ita & illud debuit. Quod, si mihi non credis, crede zComment. in 1. epist. ad cor. praefat.Petro Martyri, quem theologorum maximum aDe jure bell. comment. 1.appellas: & ab bOrat, ad Acad. Argenti. de studio theolog.eo disce facultatem nostram à vestra distinguere. Ac vide quàm scienter huic scripturae loco, cuius exponendi ius, abiudicatum nobis, tibi vindicas, sensum figuratum & improprium affingas. cDeut. 22. 5.Ne esto instrumentum virile super foeminam, inquit Moses, neque induito vir vestem foeminae: nam abominationi est Iehovae Deo tuo quisquis facit ista. Hac lege, Ne induito vir vestem foeminae, tu, per nescio quam figuram orationis, vis nefarium illud scelus denotari, quod Moses dLev. 18. ver. 22.alibi verbis propriè sumptis damnans abominationem vocavit: &, sicut in Levitico, verbo eVer. 6. 7. &c.retectionis quasi vestimentorum significantur talia flagitia; ita in lege hac, simili loquendi modo, par crimen proponi. Satis id quidem duriter, ut idem planè sonet induere vestem, ac retegere: & hoccine est quod ais expositionem tuam similibus locis stabiliri? Verùm exponendam ita esse legem confirmas hunc in modum. Vbi significatio propria non accipitur, ibi figurata fuerit, vel aliter impropria. At in lege illa Dei non accipitur propria significatio. Quid ita? Quoniam, inquis, Vbi abominatio dicitur in scripturis, ibi peccatum significatur, quod facilè superet flagitia pleraque omnia. Sed hoc vestimentorum non est tale. Ergo ubi dicitur abominatio, ibi hoc peccatum non significatur. Ac non esse tale hoc vestimentorū, affirmari ais ex sententia fSoliloq. lib. 2 cap. 16.Augustini. Quem, si consideratius animum attendisses ad inexcusabiles in quas ait decidi posse turpitudines hac lege negligenda: vidisses minus causae subesse, quàm putabas, cur pro te citares. Sed unde tandem colligis, ubicun que , id enim sonat tuum ubi, aut nihil agis; ubicunque igitur abominatio in scripturis dicitur, ibi significari peccatum quod facilè flagitia pleraque omnia superet? Nam gDeut. 7. 25.abominationi Iehovae esse dicitur argentum & aurum, de quo idôla facta sint: & quicunque insert illum in domum suam, rem inferre dicitur abominabilem. hDeut. 17. 1.Abominationi Iehovae esse dicitur bovis aut pecudis ullum habentis vitium immolatio. De quibus, si volueris tibi constare, & sententiam ei quam de iDeut. 22. 5.nostra lege 8Quod tantū scelus hic est, ut sit abominatio?tulisti, ferre similem, rogabis mirabundus: Quod tantum scelus hîc est, ut sit abominatio, si, cui desunt opes, aliquid è Baalis auro aut argento in usum suum accipiat? si, qui meliorem victimam non habet, claudam, aut caecam Deo offerat? Quod si prudentius & religiosius dices haec meritò pro flagitiosissimis habita fuisse, quod insignis sceleris, id est, impietatis, aut occasiones e…ant, aut indicia: idem tibi puta responsum de muliebri vestitu in viro, abomina…di sceleris illecebra & fomite, ut è Neronis Sporo & Heliogabalo kEpist. 1.amicum tuum monui. Relinquitur idcirco sensum legis proprium, non figuratum esse: ut omnes theologi, non ut tu exponis. Quod tuo …uoque ipsius aliud agentis dicto comprobatur, dum ais, qui sensus bonarum aliarum legum est prohibentium hunc usum vestium, eundem verisimiliter esse & legis Dei. Nam aliae bonae leges lC. 6. dist. 30.Canonicae, mL. 23. D. de aur. & arg. leg.Civilesque, à teipso notatae, loquuntur de vestitu non figuratè, sed propriè, ut scis & confiteris.
Legem autem illam Dei nihil facere adversus histrioniam, quod fidentius aequo à te dictum censui, conaris astruere duobus argumentis. Quorum alterum superiore nixum fundamento, vitiosè adiicit, sensum aliarum bonarum legum nihil facere contra histrioniam; ergo neque bonae ilhus legis Dei. Nam primò lex canonica, à nSext. synod. in Trull. can. 62.multò ampliore synodo sancita, quàm oSynod. Gan. can. 13. Gratian. c. 6. dist. 30.quae à te notatur, vetat in ludicris eum usum vestium, ut pEpist. 1. & 2 ad doct. Gag.alibi declaravi. Civili verò jure idem interdictum existimasse videtur qSoliloq. lib. 2. cap. 16.Augustinus, ad histriones accommodans quod jure infames & intestabiles haberi, qui muliebri habitu se ostentant, dixerat. Atque adeò rOrat. ad Grae.Tatiani verba reprehendentis vestem muliebrem in scenicis actoribus, ut indignam viro, sAd Iul. Pau. recept. sentent. lib. 3. tit. 6.Cujacius arbitratus est cum vestrorum jurisconsultorum sensu congruere, & post Cuiacium tAd l. 23. D. de aur. & arg. leg.Gothofredus. Deinde, etiamsi aliae bonae leges diuturniorem & graviorem abusum tantummodò vetarent, quem vTacit. anna. lib. 3.ne lege quidem coerceri voluit Tiberius Imperator: tamen lege Dei, multo meliore, notari possent & coargui, quilevius, quomodocunque, & quantulocunque tempore, in ea re delinquerent. Nam xL. 3. §. 18. D. de acquir. vel amitt. possess.aliae bonae leges negant furtum animo posse committi, sine contrectatione: yMatt. 5. 28.lex Dei vel affectu solo flagitia perpetrari asserit. Itaque errarunt zAntiquit. Iud lib. 12. cap. 13.Iosephus & aIn Psa. 66. 18.Dauid Kimhi, post bMat. 5. 20.Scribas & Pharisaeos, qui malos animi motus & cogitationes peccata non putarunt, nisi in opus exeant: quod de legibus hominum, non Dei, si dixissent, nequaquam lapsi essent. Ac ipse verisimiliter tantùm, non certò eundem legis Dei atque aliarum sensum esse ais. Quamobrem adhuc salva est assertio mea, consultius te facturum fuisse, si modestius, de re quam opinaris, non scis, pronuntiasses. At altero argumento iugulasti hominem. Nam quae in histrionia (inquis) vitari peccata negotio nullo saepe solent, & possunt semper: ea nihil contra histrioniam faciunt. Sed peccatum illud, si quod est, promiscui vestimentorum usus, vitari saepe solet, & semper potest. Ergo. Quid Ergo? Cur reliquum non attexis, Ergo nihil facit lex illa Dei adversus histrioniam? Hoc enim erat concludendum. Ac utinam, quod assumis vetari saepe solere promiscuum usum vestium, eius rei testis fuisset nostra scena: viamque meliorē, qua vitari semper possit, ostēdisses quàm mimas & scenicas inter histriones introducendo: quod dedecus foeminei pudoris ac verecūdiaepeius esset paenè remediū ipso malo. Sed cuiusmodi syllogismo causam tuā fulcias, agnosce ex consimili, ad aliam Dei legem, cDeut. 12. 3…nequis liberos suos idôlis sacrificet. Quae in idololatria vitari peccata negotio nullo saepe solent, & possunt semper: ea nihil faciunt contra idololatriam. Sed peccatum illud comburendorum filiorum & filiarum, vitari saepèsolet, & semper potest. Ergo ninil facit lex illa Dei adversus idololatriam. Propositiogermana est & gemina tuae: non lac similius lacti. Assumptio, luce clarior è varia Papistarum idololatria. Conclusio tamen falsa videtur omnibus theologis: quorum hac in causa, ad primam legis tabulam spectante, autoritas, per d2. Re. 23. 10 Psal. 106. 39 Ier. 19. 5.Prophetas saltem, assensum tuum impetrabit. Quapropter, cùm ex veris nil nisi verum consequatur, restat falsam esse propositionē: & posse peccatum in idololatriam hanc aut illam cadere, quod in omne tamen idololatriae genus non cadat. Ego quidem certè hoc iudicio fui, quum ob latriam imaginibus Christi & crucis delatam, Papistas arguerē idololatriae. Nam ipsi saepe solent idololatriam committere, & semper possunt, absque imaginum cultu. Et tu, qui histriones mimas habere & scenicas scripsisti, videris aliquatenus idem sensisse. Cur enim non aequè putemus histrioniam, etsi non omnem histrioniam, perstrictam à eDe spect. cap. 17.Tertulliano mimas notante: ac tu asseruisti histriones mimas habere & scenicas, etsi non omnes histriones habeant? Sed quia iam hoc tibi discrimen ita displicet, ut me confidentissimè reprehendere, quae non capio, proptereà affirmes: docebis nos fortasse, exemplum f2. Reg. 18. 4Ezekiae; serpentem aeneum confringentis quòd filii Israelis incensum ei adolerent, nihil facere contra Pontificiorum, gMissal. Rō. à Pio Quint. reformat. tit. de ritib. celebr. Miss.qui incensum adolent rebus similibus, idololatriam; quoniam est quaedam idololatria, puta, liberos suos idólis immolantium, quae hoc peccato vacet. Quin & hIer. 19. 5.Ieremiam, istud Iudaeorum peccatum in Baale colendo increpantem, nihil adversus idololatriam eorum dixisse: quoniam Papistae, iBrevia. Rom. in festis inve. & exalt. S. crucis.invocantes ligneam crucem ut Deum, & kConcil. Trident. Sess. 13 cap. 5.sacramēto cultum latriae exhibentes, committunt idololatriam, nec tamen suos cremant liberos. An quaestuariorum item histrionum, quorum contagio & lues apud nos nuper est grassata, negabis actiones histrioniae nomine traduci oportere, quoniam exerceri potest histrionia, ut lCic. orat. pro. Q. Ros. com.tandem à Roscio, sine quaestu? Luculenter verò probasti scholasticos, à quibus apud nos fabulae aguntur, nullam labem contrahere, tametsi contra legem muliebribus vestiantur, ut loquitur mDe spect. cap. 23.Tertullianus: quoniam ostendisti posse foeminarum partes à mimis, scenicisque foeminis, sine viris, agi. Perinde quasi dixisses nullam labem contrahi ab nPro. 23. 30.immorantibus apud vinum, nec iis oIoel. 1. 5.ebrietatem meritò exprobrari; quoniam esse potest pEsai. 28. 7. & 29. 9.ebrietas sine vino. Atque hoc modo rationem illam, quam Tertullianus obtrudere videtur pro potentissima, nihili esse demonstrasti.
Porrò, minus nihilo esse quicquid aliud adversus histrioniā afferunt theologi, quod mihi minus item modestè visus es asserere, tu contrà rursum asseris: & demonstras etiam, opinor; sed quemadmodum? Pudet me, inquis, earum rationū quas Tertullianus affert adversus cothurnos tragicos & fictas scenicorum personas. Age.
Sint qDe spect. cap. 23.eius rationes leves contra histrionicum istum ornatum: rem adeò putidā & insulsam, ut nullas rationes ad eam explodendam desiderarint nostri, sed sua sponte rejecerint. Etenim cothurnis (cuiusmodicunque demum id genus fuit calceorū) efferebātur tragoedi quo altiores apparerent; & fictis ad eorum, quos agebant, speciem personis tegebātur: ut rHorat. satyr. lib. 1. sat. 5.Sarmenti scurrae jocus in Messium docet; quem immani corporis proceritate, & foeda cicatrice in facie deformem, rogabat Sarmentus ut Polyphemum ageret; Nil illi larya aut tragicis opus esse cothurnis. E nostris autem nemo in scenam cothurnatus & larvatus prodit. Quid igitur? An quia te pudet rationem quas Tertullianus affert adversus ineptias histrionicas, quarum tragoedos & scenicos nostros pudet: idcirco minus nihilo est quicquid aliud adversus histrioniam Tertullianus affert? Ac, ut Tertullianus, unus è multis, hallucinatus sit: idcirco minus nihilo est quicquid aliud adversus histrioniam afferunt theologi? Quanto te magis pudêre debuit conviciorum, quae in me effundis; quia, ut modestiam in pronuntiando maiorem adhiberes, praesertim quum de rebus religionis agis, amicè te admonui? Sed praeclarè sLivi. lib. 34.Cato: Nae simul pudere, quod nō oportet, caeperit; quod oportet, non pudebit.. Me namque ex Papistico spiritu à librorum sacrorum tractatione te arcere ais: & haec cis annos istos septuaginta, quod Erastus ait similibus mei, tentare: & imperiosè cum eo sic agere, qui Papae imperium contempsit, & exulare patria potuit, & universo regno Papali: atque adeò, etiamsi in his à te vincar, obiurgare tamen te pro pietate: denique argumentis uti eiusmodi, quibus illudere pueris possim, vobis non possim. Bene factum, quod te ipsum longè à Papismo abesse profiteris. Nam ego multo minus te arceo à sacrorum librorum tractatione, quàm tu jurisconsultum, cui tDe jur. inter. dialog. 1.praecipis, ut nihil nisi ex Theologi praescripto enuntiet de re Theologica; & solis prudentiae civilis libris vacet, reliquis omnibus valedicat. vDe excom. mun prae…ad lect.Erastus, notans quosdam quos ait petivisse ut alii professores iuberentur à Theologorum fchola abstinere; Si hoc fuisset, inquit, ante sexaginta annos petitum, tolerabile videri poterat. Ego, ex animo tibi exoptans ut scholam Theologorum magis frequentes, adhortor tantùm ut memineris, quod ante mille annos xOrat. 26. de ord… confer. in disputat.Gregorius Nazianzenus observandum tradidit, idque ex y1 Cor. 12. 29.Apostolo, non omnia Christi membra iisdem facultatibus, & donis esse praedita. Imperiosè autem quid à me factum? Nisi ut z2. Tim. 2. 15.arguere cum omni imperio ministros Dei decet. Neque put…am idcirco non licere mihi te arguere, quod in nonnullis rebus me anteas. Nam David item praestitit Nathani, Petrus Paulo: a2. Sā. 12. 7.Davidem tamen Nathan, & bGal. 2. 11.Petrum Paulus reprehendit. Obiurgandi verbum haud scio an asperius sit, quàm mea meruit admonitio. Quanquam obiurgandos etiam amicos, non monendos solùm, autor est cDe amicit.Cicero: & ego te amicum meum opinabar; condona mihi hunc errorem. Argumenta verò mea qualia sint, utrum ad falsum, an verum; malum, an bonum; cum viris, tûm pueris persuadendum facta: iudicium penes arbitros aequiores esto. A quibus animadverti & expendi velim epiphonematuum, post tua argumenta (quae nostris, uti spero, ne pueris quid…m illudent) his subtextum verbis: Vtinam, utinam sic contenderes, & non reiiceres argumentis bonis fabulas non bonas semper. Ecce, argumenta mea esse bona confiteris ipse, accusator meus; & tua, è contrario, mala. Nimirum lingua lapso (ut est in 9foreignGraecorum proverbio) verum dicit.
Postremò, quia dL. 1. D. de his qui not. infam.verba edicti Praetoris, sic à te exposita, ac si unius tantùm rei, nempe artis ludicrae, non duarum, id est artis ludicrae, pronuntiándiue, disjuncte, mentionem facerent, nimis sicco pede te dixi transiisse: quaeris, an ego in sicco sim, qui hoc dixerim. In sicco sanè adhuc: & aqua tibi haeret, qua, ne in sicco essem, conatus es me inundare. Nam ad testimonium Alciati, à te citatum, artem non facere eum qui semel, iterum, quid artis facit; respondi, ut concedatur hoc quod illi tribuis, pronuntiandi tamen causa in scenam prodire qui prodit semel tantùm: ac proptereà eMacrob. Saturn. l. 2. c. 7Laberium, quo primùm die prodiit inustam sibi notam infamiae censuisse; & probrosum visum Romanis (apud fAnnal. li. 14Tacitum) vel orationes, vel carmina ita recitare, licet id gratis facerent. Cuius responsionis ut partes, tuo more, quascunque potes carpas, negas te tribuere illud Alciato: haberi enim apud gAd c. 207. D. de verbo. sign.eum, quamvis in hAd. c. 66.subnotato capite sit erratum. Ergone tribuere duntaxat ii dicendi sunt qui falsò tribuunt: non item qui verè? Profectò tu non iL. 10. D. de instit. & jur.tribuis suum cuique, qui tribuendi verbo significationem istam solam tribuis. Ego verò, quia capite à te subnotato illud non reperi, & posse tamen alibi extare cogitavi: verbo tribuendi de industria usus sum, ut vacarem culpa, seu verè citasses, seu falsò. Quanquam iam ex tui errati correctione falsò citatum esse deprehendo: teque interpolasse locum Alciati inserta voce, Iterum; cùm ille tantùm dixerit, 1Qui semel emit pannos ut venderet, mercator non est: quia in eo deficit exercitium.Qui semel quid artis facit. Et quorsum (narra mihi) adjecisti hoc, Iterum? An quia te videbas non satis probaturum nullam à ludionibus nostris labem contrahi, si eos tantummodò artis faciendae nota liberares, qui semel quid artis facerent? Quin igitur Alciatum scripsisti affirmare, artem non facere eum qui semel, iterum, tertiò, quid artis facit? Nam potuisti eodem iure: & hoc, ad assequendum quod volebas, parum est. At eos saltem qui semel prodeunt, non amplius, immunes esse notae, docuisse te ais ex Alciato, sic argumentando: Ars notata est edicto; Sed una proditio non est ars; Ergo una proditio non est notata. At haec argumentatio vide ne similiter statuminetur, ac si quis ita disputaret: Faemina continetur appellatione hominis; Sed masculus non est foemina; Ergo masculus non continetur appellatione hominis. Nam, ut kL. 152. D. de verb sign.foemina quidem appellatione hominis continetur, sed non tantùm foemina: ita ars notata est edicto Praetoris, sed non tantùm ars. Quod anim advertendum tibi proposui, quàm planissimè potui in tanta brevitate, ex Praetoris verbis, pronuntiándive causa, cum eo comparatis quod è Tacito citâras, de orationibus carminibusque in scena recitatis. Et, quoniam non distinguit Tacitus mercenarios recitatores à gratuitis, proptereà probrosum Romae visum dixi tametsi gratis recitarent: ut tu, qui Praetorem nullos vis notasse nisi quaestuarios, iudicum Romanorum hac 2 bloquentiae primas nemo tulit: sed victorem esse Caesarē pronuntiatum. Tacit. annal. lib. 14.in parte etiam à tua commentatione dissidere attenderes. Tu contrà affirmas persuasum esse tibi incubuisse illos, de quibus Tacitus loquitur, recitationibus, pretii aut praemii spe atque fiducia: itaque falsum me colligere, qui notatos dicam tametsi gratis recitarent. Noe tu non sine causa syllogismalem (quam lDe jur. inter. dialog. 4.appellas) altercationem à iurisprudentia tua reiecisti, si ea ratione hoc potes lucrifacere ut talla enthymemata, Persuasum est mihi te colligere falsum, Itaque falsum colligis, vim idonearum probationum habeant. Sed quicquid tibi sit persuasum, historia testatur eiusmodi recitatorum, quales … not abant quorum verba refert Tacitus, nonnullos extitisse qui recitarent gratis: atque hos eorum iudicio notatos, à quibus notabantur quicunque in scena recitarent. Tales enim erant & 1 orationum & carminum recitatores, quorum nemo voluit 3Orationis carminisque Latini coronam, de qu… honestissimus quisque contenderat, ipsorum concessu concessam sibi recepit Nero. Sueton Ner. cap. 12.coronam accipere, 4 Carmen in scena recitat. Tacit. ann. lib. 16.licet de ea contendissent. Talis erat … carminum recitator Nero: quem 5foreign.mercede quicquam facere dedignatum affirmat, qui 6foreignhoc narrat, mXiphi. epit.Dio. Quid, quod ipse addis visum etiam crimen maiestatis laesae, secundum antiquos Romanorum mores, si magistratus pro concione legisset vel codices (ni malè méministi) eorum quae ad magistratus spectabant tamen. Dissimile hoc quidem: & memoriae tuae lapsui fortassis ex parte tribuendum. Nec enim maiestatis laesae accusatus est 7C. Cornelius. Cic. orat. pro Vatin. Asco. Pedia. in Cice. orat. pro corn. Ant. August. de legib. cap. 12 & lege Corn. majest.tribunus plebis, quòd pro cōcione codicem legisset; tanquā hoc perinde turpe, immò turpius multo, habitum esset, quàm orationes aut carmina in scena recitare: sed quòd, adversus intercessionem sui collegae, codicem, quem scriba legere prohibitus est, legisset ipse, itaque violasset legem Corneliam maiestatis. Caeterum, si antiquis Romanorum moribus tanti criminis reum fuisse magistratum, qui vel codices rerum, ad magistratus spectantium pro concione legisset, persuasum habes: fierine potest ut persuasum habeas non iisdem moribus probrosam Romae visam vel gratuitam carminum orationúmve in scena recitationem? Nisi fortè dices te existimare magistratus eos tantum modò maiestatis crimen admisisse, qui mercedis gratia codicem legerent pro concione Quod. mihi persuaderi prorsus non potest persuasum tibi esse.
Ita postulanti tibi ut eorum, quae inficiaris, quaedam, si possem, docerem & ostenderem; non in illis solùm, sed etiam in caeteris hoc gratificari studui, ut potui. Maturius id facturus, nisi tu, omissa librorum & capitum, in quibus Augustini & aliorum quos citas verba scripta sint, indicatione, coëgisses me tempus terere perlegendis nonnullis libris integris, quo loca, quibus certò innixus videreris, exploratè cognita compertaque haberem. Auxit meam huius officii praestandi cupiditatem & desiderium tua sententia, sententiam non dissimilem nHieronymi, epi. 61. epi. 1. advers. err. Io. Ieros.gravioris autoris in memoriam revocans, ad tanta crimina patientem esse non oportere. Quare, quod mihi obiicis concludens, te à me tractari pessimè immeritò, hominem mei studiosissimum, crimen gravissimum omnium, si verum, non modò in amore non respondere, sed etiam malefactis benevolētiam rependere: id immeritò mihi à te obiectum esse, tua ipsius voce convinco, & concludo. Nam, quum per epistolam olim me moneres eorum quae putabas perperam asserta in meis praelectionibus ad primum Maccabaeorum, his verbis usus es: Aequi bonique haec consules? Certè ea ipsa sunt, quae ego in donis amicorum pretiosissima ducerem; & utinam mihi aliquis contigisset aliquando, qui in meis scriptis praestare tantum voluisset. Vides ne ut ipse te à me non pessimè, sed optimè tractatum; neque iniuriis affectum, sed donis; & iis non vulgaribus, sed longè pretiosissimis, carissimis, optatissimis, esse fatearis? Quod si plus aloës quam mellis medicamentis meis admiscui, vel cum acrimonia potius maiore tanquam ad secandum & urendum accessi: tamen hoc quoque à oCic. de off. lib. 1.prudente morum magistro scis probari, quum nulla reperitur alia medicina. Ac ego, medicinam aliam saepiuscule in te expertus frustra, hanc unam fuperesse salutarem duxi; alioqui desperandum. Praesertim cùm rursus in pristinum de mendacio malè officioso morbum recidisses: idque ita graviter & periculosè, ut novo typis excuso opere defenderes, quod in vetere (liberámne amici vocem feres?) pessimè affirmâras. Quantum mutatus ab illo, qui mihi esse videbare, quum in epistola quadam hac de re scripta concluderes hoc modo: In controversia hac sustinere, quantum ad theologos pertinet, deinceps assensionem, in animo est. tibi scilicet, ut debeo, plurimum tribuo, qui me in contrariam vocas sententiam: & cum Tertulliano tandem malim sapere in Scripturis sanctis minus, quàm contra.] Atque in alia, ad meam precationem, Qui Petrum erexit ut agnosceret peccatum quum mendacio officioso negasset se novisse Christum, te, ut ipsum rectè fecisse sentias, excitet, neque tibi verbis defendendum putes quod piis factis improbaris; respondisti his verbis: Ecce, in fine versor tuarum literarum, nec tuam admonitionem, nec precationem tuam (mihi crede) sine ingenti affectu animi lego; dixerim nec sine lacrymis, certè cordis: Deus me dirigat in viam suam, & ab omni errore sartū tectum que servet, eo maximè, qui animam spectat, & veram pietatem infuscat.] Et qua ego tandē, te, qui aliquando hoc animo fuisti, oratione compellem, nisi qua ecclesiae Ephesinae angelum compellavit Christus? pApoc. 2. ….Memor esto unde excideris, & resipisce, & priora opera facito.
Vale. Aug. 5.
FINIS.
End of the text · John Rainolds, The Overthrow of Stage Plays (1599)