Reader
The Overthrow of Stage Plays · John Rainolds

The Overthrow of Stage Plays, Letter 1 – Letter 2

IOANNI RAINOLDO doct. theologo clariss. Albericus Gentilis, S.

NON feres, opinor, aegrè, missa haec à me in vulgus, quae unum habent, & alterum aliter, atque tu senseris, & docueris. Neque enim ego contra te stare volui, à quo steti semper, & Deo faciente stabo: sed adversus alios disputavi, quos sequi non potui: eos etsi tu sequereris, & ad probares. Rogavi te coram de utraque quaestione: nec tamen audire à te nisi nudam sententiam tuam valui. Petii etiam à communi amico nostro Errico Cuffio, ut de te ipsum hoc sciscitaretur, si mihi autor esses, ut commentationes istas typis mandarem. Sed aut te convenire ille non potuit: aut accepit nihil, quod responderet. Audi, mi Rainolde: quaestionem de histrionibus publicè ego tractavi antea quam tibi haec quaestio cum altero esset. Itaque ipsam demere nunc de corpore reliquo, honestum non fuerit. Imo ad me spectare videtur, defendere semper jus civile, quod profiteor, & quod semper iustissimum observavi. In vestras autem si sedes que veni, non solùm tutari conatus sum nostras: tu illud nosti iuris esse, quando & tu invisere nos in nostris sedibus voluisti. Quanquam de te ego cogitare nequivi, qui post meam commentationem ingressus es istam disceptationem: at moralia, & politica sacrorum librorum aut nostra existimavi, aut certè communia nobis, & theologis: & verò etiamnum versor in eadem opinione. Uale, vir clarissime. Et de meis his chartis, …t literis sic facies, vt te in opere, quod nunc aggrederis, arduo, et summo, ne tantillum quidem morentur: neque enim tanti sunt.

Iul. 7.

ALBERICO GENTILI, I. C. professori regio, 10. Rainoldus S.

QVae duo per epistolam, erudite Gentilis, à me videris petere, ea tibi lubens ambo concedo: alterum, ne aegrè feram commentarium à te in lucem editum, quimeam sententiam de Samuele pythonissae, & histrionibus oppugnet; alterum, ut literas chartasque tuas sic accipiam, ne me in opere, quod aggredior, vel tantillum morentur. Cur enim ego tibi magis irascar, quod de Samuele adversus a26. q. 5. c. nec mirum.Augustinum, aliosque theologos à bPraelectionib ad Eccle. cap 46.me citatos disputes; aut quaestionem do histrionibus publicè tractâris antea quàm ego de iis cum altero controversarer: quàm tu succenseas mihi, quòd probationes opiniones tuae à cDe purgatorio, li. 2. ca. 6.Bellarmino propositas iam pridem convellerim; & à pestibus scenicorum spectaculisque theatralibus dPraefat. thes. ad Acad. Oxon.nostros dehortatus sim, prius quàm tu cathedram istam, ex qua ludios laudas, occupares. Nihil autem esse quamobrē me chartae tuae remorentur, verissimo colligis argumento: Neque enim tanti sunt, inquis. Huc accedit, quod actum agere vetamur proverbio. Et ego, in meis adversus Bellarminum de Samuele praelectionibus, rationes omnes, quibus eComment. adl b. c. de malef. & mathemat.contendis Samuelem ipsum à pythonissa evocatum, satis superque refutavi. Binis porrò literis, quas ad familiarem tuum de ludis ludionibusque, uti scis, scripsi, ea quae ex Platone, Aristotele, Tertulliano, Augustino, Aquinate, aliisque citas, aut falsò, aut frustra urgeri, planum feci. Quin & ipse, quum fabularum, quales Terentianae sunt, verbis factisque inhonestis & improbis aspersae, actores pronuntias jure improbari, sententiam meam astruis. Nam Vlysses redux, Hippolytus, & Rivales (de quibus amici tui Momus hanc quae nobis est litem excitavit) non minus illis vitiis laborant, quàm nonnullae, immò Rivales multo magis, quàm ulla, Terentii. Itaque licet quaedam fComment. adl 3. c. de professorib. & med.addas refutatu forsitan non indigna, ut quod mimos asseris habitu muliebri egisse personam viri, lenonis, adulteri, temulenti, ne temulenti in Rivalibus eorum similes videantur; & gAthenae. li. 1Theophrasti exemplo, qui in schola docens, ita omnes gestus rei, quam tractabat, congruentes adhibuit, ut exerta lingua labra circumlinxerit quum heluonem describeret, histrioniam oratori concludas esse necessariam: tamē cùm hoc redarguat hInstit. Oralib. 1. cap. …9Quintilianus, illud iSaturn. lib. 2 cap. 7 Inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus, &c.Macrobius, alia alii, quorum ad fontes digitum intendi; & operam in minus firmis refellendis, qui firmiora fregerim, à me sumi nolis; obsequor voluntati tuae. Ac eo quidem facio libentius quae cupis, quoniam impetrare à te vicissim aveo, ut, si qua deinceps typis excudes, in iis duarum rerum maiorem habeas rationem; pietatis, & modestiae. Pietatis dico, non tam ob eam causam quod theologorū autoritate in rebus religionis te valde moveri dicas, in rebus morum non valde; quanquam ob eam quoque; nam kExod. 20. 2. 2. Tim. 3. 16theologia, ut fidei, sic vitae est magistra: quàm quod histrioniam colendam esse statuis, non tanquam rem honestam, sed tanquam necessariam naturae depravatae & medendis hominum vitiis. Et sicut nec medici à mendacio refugiunt officioso, nec alii ulli (tua haec sunt verba) quod lLib. 2. de ju. bell.aliâs explicavi; & mendacium res omnium turpissima est tamē: ita hîc medici isti ab his indecoris imitationibus non subtrahent se: Et morbos corporis per spectacula curari scribit Hippocrates. Vbi, cùm mRom. 3. 8.fides doceat non facienda mala ut eveniant bona, primùm, doleo te, quem fidei causa exulare ferunt, & mendacium rem turpissimam esse confiteri, & emolumenti gratia mentiendum contendere. Deinde, nullos esse qui officiosum mendacium refugiant, nullos, non modò medicos, sed nec alios ullos, nollem dixisses: ne cui videatis memoriam nSueton. Ner. cap. 29.eius renovare, qui, impurus ipse, persuasissimum habuit neminem hominem pudicum, aut ulla corporis parte purum esse; verùm pleros que dissimulare vitium, & calliditate obtegere. Praetereà, quum adiungis te aliâs hoe explicasse, amandas nos ad similem oDe jure bell. comment. a.commentationem, in qua id confirmas Heliodori, gravis scilicet autoris, iudicio, & isto Poëtae nescio cuius versu, Quum vitia prosunt, peccat qui rectè facit. Qua sententia quid potest fingi flagitiosius, impurius, execrabilius? Et tamen quo magis eam, eiusque scopum, adversus Dei verbum, cuius memini, praemunias, Scito (inquis) in tota hac disputatione non me ullibi dicere mala facienda ut bona adveniant, sed abusum malorum malum non esse, at bonum. Ita, quia mendaciis curantur melancholici, ut ibidem adiicis, quemadmodum hîc & morbos per spectacula curari notas: distinguis, hunc abusum, quem vocas, mendacii bonum esse, non malum; neque verbo Dei disputatione tua contradici. Quo genere argutiolae, stuprum, adulterium, incestum, & quid non? defendere licebit. Nam pAppian. de bell. Syriac. Plutarch. vita Demetr.Antiochus, Seleuci filius, contrahendis incestis cum noverca nuptiis, è gravissimo evasit morbo: ac licet incestus sit malus, nec committendus ut adveniat bonum; tamen abusus malorum (ut tu doces) malus non est, sed bonus. Hujusmodi fundamenta impietatis & nequitiae vehementer peto ne amplius nobis iacias; praesertim in operibus quae typis evulgabis; idque in Academia nostra; & viro clarissimo, insigni ecclesiae lumini, dedicatis; ac ita dedicatis, ut etiam eius filio, lectissimo, & summae spei puero, Tobiae, legenda commendentur. Vides enim quanto cum dedecore nostro fama, à comitiis nostris, quoquoversum perlatura sit, pueros, quibus maximam deberi reverentiam profanus qIuven. sat. 14poëta sensuit, in nostra Academia publicè doceri ut de rebus morum quid theologi sentiant non magnopere curent; neque vereantur mentiri quum erit commodum; immò peccare se putent, si, quum vitia prosunt, rectè faciant; & malorum quidem usum Dei verbo condemnari credant, sed abusum malorum malum esse negent, bonum contendant. Modestiae verò plus in tuis scriptis idcirco desidero, quod rDeut. 22. 5.Deuteronomii locum interpretatus aliter ac theologi, ac patres, ac concilia, quemadmodum declaravi, concludis hoc epiphonemate: Nihil facit lex illa Dei adversus histrioniam; & minus nihilo aliud, quicquid theologi afferunt. Dixeras paulo prius te theologorum autoritate in rebus religionis moveri valde: & scripturarum interpretatio res est religionis. Quanto consultius veterum Romanorum laudatam à M. sOrat. pro Fonteio.Tullio consuetudinem sequutus esses, ut arbitrari te diceres etiam quae scires, quàm ut tam fidenter quod nescis affirmares. Nam, quod legem Mosis, Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste foeminea, interpretaris, contra omnes theologos, non propriè, sed figuratè; non de vestibus, sed de flagitio retectis vestibus commisso: hujus rei probationem, etsi petitione principii tantùm nixam, tamen fidenter item asseris percunctando; Nam additur ibi, inquis, Abominabilis apud Deum est, qui facit haec; quod autem scelus hîc est, ut sit abominatio? Minimè quidem miror, te, quem theologorum autoritas non movet in re religionis, in qua te permultum illis tribuere profiteris verbo, atque adeò in scriptis modò affirmaveras; ita eorum disputationes de histrionia, re nimirum morali, floccifacere, ut quicquid theologi contra eam afferunt, id omne minus nihilo esse assevêres. Quamquam hoc minus nihilo esse aliquid, familiaris tuus, tametsi tuis istis magnis multisque adiutus, suo fortasse ad meas literas, vel responso docebit, vel silentio. Sed utut haec sese habeant, modestiam quidem certè in pronuntiando maiorem ut adhibeas, praesertim quum de rebus religionis agis, tua te ipsius experientia, in rebus morum, immò iuris admonere debet. Qui, cùm affirmes, atque ex tAnnal. li. 14.Tacito doceas, in theatro publico vel orationes, vel carmina recitare, probrosum Romae visum: satis demonstras te vL. 1. D. de his qui notā tur iusam.Praetoris verba, Infamis est qui artis ludicrae pronuntiandive causa in scenā prodierit, nimis sicco pede (quod aiunt) transiisse. Nam, ut concedatur quod Alciato tribuis, artem non facere eum, qui semel, iterum, quid artis facit: at pronuntiandi causa in scenam prodit, qui prodit semel tantùm; ac propterà notam & metuit Laberius, & subierunt de quibus Tacitus, tametsi gratis recitarent. Vale: & meam admonitionem eodem quaeso animo, quo ego munusculū tuum, accipias, id est, grato, candidoque.

Iul. 10. 1593.