The Perpetuity of a Regenerate Mans Estate, Part · Section 9 – Section 10
Hilarie.
Hilarie Bishop of Poytiers who flourished from about the yeare of our Lord 350. to 370: doth consent with vsus in this particular point. De Trinitate lib. 1. pag. 3. according to the edition at Colen. 1617. his words are these. Regeneratio advitam mors est ex vita: & morientes vitijs immortalitati renascimur, Christo pro nobis ex immortalitate moriente, vt ad immortalitatem vnà cum eo excitaremur ex motte. Math. Can. 4. pag. 150. h: Apostoli autem sunt rerum coelestium praedicatores, & aeternitatis velut satores, immortalitatem omnibus corporibus quibus eorum sermo aspersus fuerit conferentes. Merito igitur Sal terrae nuncupati sunt, per doctrinae virtutem saliendi modo aeternitate corpora reservantes, Can. 6. in Math. pag. 155. a. b. Qui verba Christi audit & facit, super Petram est adificatus & fundamento stabili firmoque consistit, eumque incidentium tempestatum impetus non potest dissoluere, nec loco suo mouere. Ib. Can. 10 p. 169. a. vponupon these words, Non duas tunicas: Sufficit enim nobis Christus semel indutus. In Psal. 1. Enarrat. p. 193. b. Iam non sicut in Adamo donū ejus & statuta perturbabū tur, quia ille constitutae immortalitatis beatitudinem peccato transgressae legis amisit: sed per redemptionem ligni vitae, id est, Dominica passione cum ipsi ligno vitae similes crimus, jam quicquid in nobis fiet aeternum est: aeternum autem cum beatitudinis sensu. Prosporè dirigentur autem omnia illa quae fient, non demutatione incerta, non natura infirma cum incorruptio corruptionem, & aeternitas infirmitatem, & forma Dei formam terrenae carnis absorpserit. Huic igitur plantato ligno, in tempore suo hos fructus suos danti beatus ille erit similis, ipse quoque in paradiso plantatus, vt plantatio Dei, non eradicanda permaneat, in quo omnia à Deo facta prospere dirigentur, nulla deinceps demutatione, vel infirmitatis nostrae, eradican da vel temporis. In Psa. 118. alias 119. p. 259. e. Sperans in judicijs Dei verbū veritatis de corde sibi non metuit auferri. Vid. In Ps. 262. e. f. pag. 280. c. Finis nullus est spei nostrae, sed in coelestes res semper extenditur, & in aeterna Dei promissa procedit. Nullum tempus vacuum habet, nullum otiosum pag. 282. a. b. Haec itaque indemutandae veritatis est constitutio: sic principio verborum Dei veritas est, … novus homo regeneratus in Christo, viuat deinceps secundum aeterni Dei, id est, coelestis Adae imaginem, jam aeternus. In Psa. 120. alias, 121. pag. 287. f. h. Ergò quia adversantes nobis daemonum virtutes, optima & validissima fidei nostrae opera debilitare & convulnerare contendunt, idcircò super manum dexterae cust…dia Dei vigilatura promittitur: vt illibata in nobis bonae voluntatis opera perseuerent, quibus manentibus aeterni illius & beati temporis regno, abstersa enim infirmitate corporeae labis mancipemur. Ergo fidelem animam, ab omni malo Dominus custodit: id est, ne eam diaboli tinea corrumpat, ne fur obrepat, ne canis oblatret, ne Lupus laceret, ne vrsus desaeuiat, ne pardus insileat, ne Tigris aduolet, ne Leo vastet. In Ps. 128. pag. 301. D. Saepe impugnauerunt me à inuentute mea: Etenim non posterant …. Talis religiosorum debet esse confessio. Et hae… vera fid…i probatio est, vt qui saepè eos à iuuentute impugnant, nunquam tamen eorum quos & saepe, & pridem à inuentute impugnauerint, praepotentes sint. Adversus validiores & longum & frequens est praelium. Et idcircò inimicae spiritales que virtutes firmos fide, & timore Dei viros, & diu & saepè pertentant: quia iterari necesse est, quod diu geritur, nunquam obtinetur. In Psal. 134. pag. 311. h. Serui Domini. jam non vagi, non er…atici, sed stant…s in domo eius sunt, & stantium firmitate stabiliti. Et in Ps. 244. pag. 340. d. vponupon these words: Suffulcit Dominus omnes quiruunt, & erigit omnes elisos. Adest omnibus Dei Sanctitas, & se humanis auxilijs non subtrahit: Suffulcit enim Dominus non collapsos, sedcadentes. Quod etsi trahat pronus naturae lapsus in casum: poenitentia tamen, quae autor est desinendi, ne penitus j…m ceciderit, sistet in lapsu, suffulcit. Ruere enim, non ru…le, potest in id confirmat…m esse ne ruerit. All which sayings proue the assent of this ancient Father to this our assertion.
Basil.
Basil the great, a learned and holy Father, Bishop of Caesaria and Cappad…cia, who flourished in the raigne of Valens the Emperour about the yeare of our Lord, 370, and so to 380: concurreth with vsus. For in his booke de Uera Virginita…. Tom. 2. 2. Editio. Basil. 1565. pag. 160. his words are these. Neque enim ideo descendit Christus, vt inhaerend… sponsae remaneret in terris, sed vt assumens eam atque in meliora cōmutans, è terris ad caelos, et ad regna aeterna reueheret. Nempe quae Christo desponsa est, non modo ad sponsalia lauacro Ioanne vtitur ministro, sed angelos etiam habet, qui ascendenti ad patris solium epithalamiū canant: non modò igitur virgo vnione qua incorruptibili verbo conjungitur incorrupta perdurat, verum ipsa quoque integritas postquam fuerit vnita, perficitur. Non enim in morem carnalis sponsi qui integram virginem carnali coniugio violat et mulierem facit, animarum quo que nostrarum sponsus incorruptam animam sua communione commaculat, sed inquinatā potius a diabolo per voluptates corporis nactus, eam, ex muliere polluta immaculatam virginem efficit. Sicut enim autor ac princeps vxoris corrumpendae est vir, ita incorruptionis cuique nostrum autor est Dominus: qui cum nostrae inuiolata puritatis ratione sit Dominus, ipsam à principio nobis iudulsit: quem etiam incorruptionis nostrae Dominum oportet cognoscere, in co scilicet man endo et inhabitando. In ipso quippe viuimus, mouemur et sumus, vt eam quasi totius virtutis et integritatis domum semper incolentes, non excidamus eo quod in ipso est illibatae sanctitatis domicilio. Sicut enim in his qui digni sunt inhabitat et inambulat: ita rursus qui digni sunt, in ipso habitant. So in his Scolia: vponupon Psal. 144. verse. 19. 25. Hicrursus de benignitate Dei disserit, quae est maxima regni eius gloria: quod non solum stantes, sed et cafuros conseruat ne prolabantur, et iacentes erigit: et quod mirabile est, non vnum aut alterum, sed vniuers…s, et haec est haud modica diuinae prouidentiae portio, quod eos quibus prouidet, munitos reddit. Si vero quosdam diligentium se puniri sinit, est hoc animas eorum custodientis, illustrioresque reddentis, etiamsi corpus intereat. So in his Sermon De Spirito Sancto: Tom. 1. pag. 416. Quemadmodum solis radij nubes illuminant, et asspectu fulgido splendescere faciant; ita et Spiritus sanctus corpus hominis ingressus vitam dedit, immortalitatem dedit, sanctimoniam dedit, et quod iacebat erexit. Habet enim homo per inhabitationem spiritus dignitatem Propheticam, Apostolicam et angelicam, cum anteà fuerit terra ac cinis: et qui participes spiritus sunt diuino quodam modo viuunt, vitam adepti diuinam ac caelestem. So in his Sermon, De Legend. libris. Gentilium. Tom. 1. pag. 409. Virtus autem sola possessio immortalis, atque immobilis, et viuenti et morienti permanens.