The Perpetuity of a Regenerate Mans Estate, Part · Section 21
Anselme.
Anselme sometimes Archbishop of Canterbury, in the raignes of William Rufus, and Henry the first, about the yeere of our Lord 10…3. to 1106. hath recorded and published to posteritie the Coloniae 1612.same position that I here maintaine. For in his Commentarie vponupon Math 17. vers. 20. his words are these. Perfecta fides tentationisTo…. 1. pistillo probata, & ab omni superficie levium cogitationum cribro discretionis castigata, & perfectae dilectionis melle dulcorata, omnes de corde, quod est interioris hominis caput, vitiorum sentinas exhaurit; non solum ad praesens, sed etiam in futurum ne colligantur munit. So in his exposition vponupon Rom. 8. vers. 17. Si filij sumus, erimus & haeredes: id est ejusdem gloriae participes. Non enim inaniter filij sumus, sed magnum inde commodum habebimus, quia haeredes patris noftri erimus, imò ipse erit haereditas nostra. Sed si hoc parum erit, audiamus adhuc vndè amplius gaudeamus, quia erimus cohaeredes Christi, id est, simul cum Christo… aeredes, eandem scilicet quam ipse possidet beatitudinis haereditatem cum eo possidentes, And vponupon vers. 28. 29. 30. hee comments thus. Hi qui secundum propositum Dei vocati sunt sancti, in eo quod diligunt Deum permanent vsque in finem, & qui ad tempus inde deuiant revertantur, vt vsus que in finem perducant, quod in bono esse caeperunt. Nam secundum propositum occultissimae iustitiae bonitatis que suae Deus quos praedestinauit, ipsos vocat, & iustificat, & glorificat, Gratia est praedestinationis ipsius effectus. Et haec est predestinatio sanctorum, praescientia scilicet & praeparatio benificiorum Dei, de quibus certissimè liberantur, quicun que liberantur. Ex his enim qui piaedestinati sunt nullus cum diabolo perit, nullus vsus que ad mortem sub diaboli potestate r…manebit. Horum enim si quisque perit, fallitur Deus. Sed nemo eorum perit quia falli non potest qui praedestinavit eos. Deus illis quos praedestinavit ad vitam dat virtutem & bonorum operum gradus per quos ad tantam sublimitatem possint erigi. Vocat enim illos & justificat, & magnificat. Et haec sua dona quibuscun que ipse donavit proculdubio se daturum esse praescivit, & in sua prescientia praeparavit. Quos ergò praedestinauit, ipsos & vocauit, vocatione illa de qua dictum est, Sine poenitentia sunt dona & vocatio Dei. Nam in sua quae falli mutari que non potest praescientia opera sua disponere, id omnino, nec aliud quicquam est praedestinare. Non ergo alios, sed quod peaedestinauit ipsos & vocauit: nec alios, sed quos ita vocauit, ipsos & instificauit, nealios sed quos praedestinauit, vocauit & instificauit, illos & magnificauit, siue glorificavit. Praedestinatio nostra non in nobis facta est, sed in occulto, apud ipsum in ejus praescientia. Tria verò reliqua in nobis fiunt, vocatio, & justificatio, & magnificatio. Vocamur praedictione poenitentiae, justificamur innovatione misericordiae, & timore judicij, magnificamur profectu virtutū, siue glorificamur aeterna beatitudine. Ita omnia jam facta sunt: praedestinavit, praescivit, vocavit, justificavit, magnificavit; quoniam omnes jam praesciti ac praedestinati sunt, & multi jam praedestinati ac justificati, & magnificati sunt; quamvis adhuc vsus que in finem seculi multi vocandi, & justificandi, & magnificandi sunt. Verba tamen praeteriti temporis posita sunt de rebus etiam futuris tanquam jam vt fierent, quia ex aeternitate disposuit qui fecit quae futura sunt. Quicun que ergo providentissima Dei dispositione, praesciti, praedestinati, vocati, magnificati, iustificati, gloricati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam non nati, jam filij Dei sunt, & omnino perire non possunt. And a little after vponupon verse 31. hee comments thus; Si Deus gratuito suo munere tanta nobis confert, quis poterit nobis quicquam harum auferre? vel quis poterit eius volūtati resistere, qui nos ad gloriam praeordinavit perducere? Si Deus pro nobis, quis contra nos erit? Deus pro nobis vt praedestinaret nos, Deus pro nobis vt glorificaret nos, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Si Deus in omnibus pro nobis est, qui nobis vult adversari, paret se, si potest, bellare adversus Deum. Non enim ledit nos, nisi qui Deum vincit. Et quis est qui vincit omnipotentem? Quicun que reluctari voluerit, sibi nocet. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Etiamsi totus mundus contra nos insurgat, & omni genere tormento…m in nos saeviat, quid totus mundus, quando pro nobis est per quam factus est mundus? Quid est omnis qui Deo nitit…r resistere, paranti nos ad regnum perducere? So in his exposion vponupon the 2 Cor. 18 Confirmabit vos vsque in finem. Et verè confirmabit quia fidelis, id est, verax est in promissis suis Deus, quia fideliter reddet quicquid promisit. Promisit salutem aeternā & beatam vitam cum Angelis sine fine, vbi nullus deinceps moriendi metus erit. Talia promisit, & in horum promissione fidelis erit, quia sine mendatio reddet ea illis quibus promisit. Fidelis Deus per quem vocati estis: quia qui aversos vocavit, jam facilius confirmabit. Vocati estis in societatem non modò Apostolorum vel Angelorū sed …tiam filij eius Iesu Christi Domini nostri, vt sitis participes haereditatis ac gloriae quam possidet filius ejus. Hoc enim dedit vobis esse quod credidistis, vt quia credidistis Christum esse Dei filium, vos quo que efficeremini filij Dei mansuri in eadem dignitate in qua manet Christus. So in his exposition on Phil. 1. 6. ipse qui per prevenientem gratiam, coepit in vobis opus bonum, per subsequentem & cooperantem perficiet illud vsque in diem Iesu Christi, id est, vsus que ad extremum diem vitae vniuscujus que quandò anima de corpore egrediens praesentatur ante tribunal Christi judicanda. Cooperando enim in nobis Deus perficit, quod operando incipit: quoniam ipse vt velimus operatur incipeins, qui volentibus cooperatur perficiens: And in his exposition on Col. 3. 3. Mortui, inquit, estis, sed mortui specie, viui radice, sicut arbores in hieme. Sed ne arescatis intus est radix, intus est vita, intus est charitas, qua vita abscondita est cum Christo in Deo. Erit autem postea tempus vestrum, erit aestas vestra quando circumvestiemini dignitate filiorum, & replebimini vbertate fructuum. And in his exposition on the 2 Tim 2.19 with which I will conclude, his words are these. Fides quorundam infirmantium, & ad electorum sortem non pertinentium subvertitur ab haereticis, sed firmum fundamentum Dei, id est, firma fides quam Deus per Spiritum sanctum in cordibus suorum electorū fundavit stat, id est nullatenus subverti vel inclinari potest: habens hoc sigillum, id est, hanc velut sigilli impresiionem, quia scilicet, cognouit Deus qui sunt eius, & discedat ab iniquitate quicunque nomen Domini nominat. Hoc sigillum cordi suo impressum bonus habet, id est, hanc cognitionem menti suae firmitèr infixam, vt apud se dicat. Quid mihi prodesset, si exterius simularem esse justum, vel fidelem, & interius nequam essem? Nihil: quia qui corda omnium inspicit, ipse nouit qui sunt eius. Ideoque veraciter in oculis eius studio fidelis vel justus apparere, vt possim ad eorū sortem qui sunt eius pertinere. Talis cogitatio est diuini sigilli impressio. Per hoc enim haereses, et omnia saluti contraria deuitat, quia scit debere discedere ab iniquitate omnes qui Dominū inuocant. Haec ita que sigilli impressio qua distinguuntur à caeteris qui subuertuntur, est in fundamento Dei firmo, id est, in robusta fide electorum Dei, quia nouit Dominus qui ad eius haereditatem pertineant: et alijs recedentibus à fide, illi qui praedestinati sunt non possunt recedere, vel si recesserint eos necesse est redire. Nec moueat quod saepè etiam diabolus seducat etiam illos quiregenerati in Christo, vias ingrediuntur Dei; quia nouit Dominus qui sunt eius. Ex his in aeternam damnationem neminem ipse seducit. Thus you see this godly Father and Countrey-man of ours is very full and large in our behalfe.