Reader
The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints Part 2 · William Prynne

The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints Part 2, Part 2 · Chapter 8 · Floating text 3

De Benedictione et Coronatione Regis.

CVm Rex eſt coronandus, Epiſcopi Regni ad …ivitatem, ubi coronatio fieri debet, convocantur. Rex triduanum jejunium devotè peragit, per hebdomadam praecedentem, videlicet quarta et ſexta Feria, et Sabbato. Dominica verò proxima ſequenti coronatur, qua ipſe Rex ſe ad Communionem parat. Eccleſia verò ipſa Metropolitana, ſive Cathedralis, ubi ſolemnitas celebrabitur, paretur et ornetur, quò melius fieri poterit. Ad altare majus parantur ea quae conſueta ſunt parari, Pontifice celebrante; et credentia juxta altare cum rebus opportunis. Super altare ponitur gladius, corona, et ſceptrum Regi danda, et oleum Catochumenorum, bombyx ad ligandum et extorgendum brachium Regis, et inter ſcapulas poſt unctionem, faſcia ad ligandum bombycem in brachio. Paratur in Eccleſia, in loco competenti, thalamus ſive ſuggeſtum pro Rege, in quo ſit Regalis ſedes ornata, et thalamus ipſe ſit ornatus pannis ſericeis, et aulaeis. Sed advertendum eſt, quòd altitudo thalami non ſit major quàm gradus ſupremus altaris. Paratur etiam in loco convenienti tentorium, ſive papilio, ſub quo Rex veſtes Regales, pro Regni conſuetu…ine, quae ibidem pro eo parantur, ſuo tempore recipit. Et ſt Regina etiam ſimul eſt coronanda, pariter pro ea illius thalamus, non longè à Regio, ſed illo aliquantulùm humilior; et ita ſunt ſituandi thalami, ut inde poſſiut videri altare et Pontifex celebrans. Parantur etiam ante altare hinc et inde ſedes, pro numero Epiſcoporum coronationi intereſſentium.

Die autem Dominica, qua Rex benedicendus et coronandus eſt, omnes Epiſcopi conveniunt manè in Eccleſia, in qua hoc fieri debet; et Metropolitanus, ſive Pontifex, ad quem ſpectat, parat ſe ſolemniter cum Miniſtris, Miſſam celebraturus, paramentis tempori convenientibus. Epiſcopi verò induuntur ſupra rochetum (vel ſupra ſuperpelliceum, ſi ſint Religioſi) amictu, ſtola, pluviali albo, et mitra ſimplici. Quibus omnibus paratis, Metropolitanus in …aldiſtorio ante medium altaris poſ…to ſedet cum mitra, et Epiſcopi parati hinc et inde ſuper ſedibus pro eis paratis, quaſi in modum coronae ſedentes, ſibi aſſiſtunt. Interim Rex veſtibus militaribus indutus, cum ſuis Praelatis domeſticis non paratis, ac Baronibus, Nobilibus, et aliis, venit ad Eccleſiam; et cùm fuerit prope Presbyterium, duo priores Epiſcopi ex paratis veniunt ei obviàm, et cum mitris capita illi aliquantulum inclinantes, ipſum inter ſe medium, birre…o depoſito, uſque ante Metropolitanum deducunt: cui Rex caput inclinans, humilem reverentiam exhibet; qua facta, prior Epiſcoporum deducentium ſtans, detecto capite, verſus ad Metropolitanum, dicit intelligibili voce:

REverendiſſime Pater, poſtulat ſancta Mater Eccleſia Catholica, ut praeſentem egregium Militem ad dignitatem Regiam ſublevetis.

Interrogat Metropolanus:

Scitis illum eſſe dignum & utilem ad hanc dignitatem?

Ille reſpondet:

Et novimus, & credimus eum eſſe dignum, & utilem Eccleſiae Dei, et ad Regimen hujus Regni.

Metropolitanus dicit:

Deo gratias.

Tunc ſedet Rex medius inter duos Epiſcopos deducentes, congruenti ſpatio à Metropolitano, ita ut illi faciem vertat; ipſ… etiam deducentes Epiſcopi, ſenior ad dexteram, alius ad ſiniſtram Regis ſe collocant, ut et ipſi ad alterutrum factes vertant. Quibus ſic ſedentibus, poſtquam aliquantulùm quieverint, Metropolitanus coronandum Regem admonet, dicens:

CUm hodie per manus noſtras, optime Princeps, qui Chriſti ſalvatoris noſtri vice in hac re fungimur (quā vis indigni) ſacram unctionem et Regni inſignia ſis ſuſcepturus; benè eſt, ut te priùs de onere, ad quod deſtinaris, moneamus. Regiam hodie ſuſcipis dignitatem, et regendi fideles populos tibi commiſſos curam ſumis. Praeclarum ſanè inter mortales locum, ſed diſcriminis, laboris, atque anxietatis plenum. Verùm, ſi conſideraveris, quòd omnis poteſtas à Domino Deo eſt, per quem Reges regnant, et legum conditores juſta decernunt, tu quoque de grege tibi commiſſo ipſi Deo rationem es redditurus. Primùm, pietatem ſervabis, dominum Deum tuum tota mente ac puro corde coles. Chriſtianam religionem, ac fidem Catholicam, quam ab incunabulis profeſſus es, ad finē uſque inviolatam retinebis, eamque contra omnes adverſantes pro viribus defendes. Eccleſiarum Praelatis, ac reliquis Sacerdotibus condignam reverentiam exhibebis. Eccleſiaſticam libertatem non conculcabis. Juſtitiam, ſine qua nulla ſocietas diu conſiſtere poteſt, erga omnes inconcuſsè adminiſtrabis, bonis praemia, noxiis debitas poenas retribuendo. Viduas, pupillos, pauperes, ac debiles ab omni oppreſſione defendes. Omnibus te adeuntibus benignum, manſuetum, atque affabilem, pro Regia tua dignitate te praebebis. Et ita te geres, ut non ad tuam, ſed totius populi utilitatem regnare, praemiumque benè factorum tuorum, non in terris, ſed in coelo expectare videaris. Quod ipſe praeſtare dignetur, qui vivit et regnat Deus, in ſaecula ſaeculorum. Reſp. Amen.

Rex electus accedit ad Metropolitanum; et coram eo, detecto capite, genuflexus, facit hanc profeſſionem, dicens:

EGo N. deo annuente futurus Rex N. profiteor, et promitto coram Deo, et Angelis ejus, deinceps legem, juſtitiam & pacem Eccleſiae Dei, populoque mihi ſubjecto, pro poſſe & noſſe, facere ac ſervare ſalvo condigno miſericordiae Dei reſpectu, ſicut in conſilio fidelium meorum meliùs potero invenire. Pontiſicibus quoque Eccleſiarum Dei condignum & canonicum honorem exhibere; atque ea, quae ab Imperatoribus & Regibus Eccleſiis collata & reddita ſunt, inviolabiliter obſervare. Abbatibus, Comitibus, & vaſallis meis congruum honorem, ſecundum conſilium fidelium meorum, p…aeſtare.

Deinde ambabus manibus tangit librum Evangeliorum, quem Metropolitanus ante ſe apertum tenet, dicens,

Sic me Deus adjuvet, & haec ſancta Dei Evangelia.

Poſteà Rex electus Metropolitani manum reverenter oſculatur.

His expeditis, illo genuflexo manente, Metropolitanus, depoſita mitra, ſurgit, et ſtans verſus ad ipſum coronandum, dicit competenti voce ſequentem Orationem, quam etiam dicunt omnes Pontifices parati, ſimiliter ſine mitris ſtantes; dicunt etiam omnia alia benedictionem et coronationem ipſam concernentia, voce ſubmiſſa, Metropolitanum tamen in omnibus obſervantes, et imitantes.

Oremus.

OMnipotens ſempiterne Deus, creator omnium, Imperator Angelorum, Rex Regum, & Dominus dominantium, qui Abraham fidelem ſervum tuum de hoſtibus triumphare feciſti, Moyſi & Joſue populo tuo Praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilemque David puerum tuum Regni faſtigio ſublimaſti, & Salomonem ſapientiae paciſque ineffabili munere ditasti; reſpice, quaeſumus Domine, ad preces humilitatis noſtrae, & ſuper hunc famulum tuum N. quem ſupplici devotione in Regem eligimus, benedictionum tuarum dona multiplica, eùmque dexterae tuae potentia ſemper & ubique circumda: quatenus praedicti Abrahae fidelitate firmatus, Moyſi manſuetudine fretus, Joſue fortitudine munitus, David humilitate exaltatus, Salomonis ſapientia decoratus, tibi in omnibus complaceat, & per tramitem juſtitiae inoffenſo greſſu ſemper incedat; tuae quoque protectionis galea munitus, & ſcuto inſuperabili jugiter protectus, armiſque coeleſtibus circumdatus, optabilis de hostibus ſanctae Crucis Christi victoriae triumphum feliciter capiat, terroremque ſuae potentiae illis inferat, & pacem tibi militantibus laetanter reportet. Per Chriſtum Dominum nostrum, qui virtute ſanctae Crucis tartara deſtruxit, regnoque diaboli ſuperato, ad coelos victor aſcendit, in quo potestas omnis, regnique conſiſtit victoria, qui est gloria humilium, & vita ſalúſque populorum: qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. Reſp. Amen.

Poſt haec Metropolitanus cum mitra procumbit ſupra faldiſtorium. Rex verò ad ejus ſiniſtram in terram ſe proſternit, aliis Praelatis paratis ante ſedes ſuas ſimiliter procumbentibus. Tunc cantores incipiunt, et proſequuntur Litanias, choro reſpondente.

Cum dictùm fuerit,

Ut omnibus fidelibus, &c.

Reſp. Te rogamus audi nos.

Metropolitanus ſurgit, et accepto baculo paſtorali in ſiniſtram manum, ſuper electum Regem proſtratum, dicit:

Ut hunc electum in Regem coronandum benedicere digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Secundò dicit.

Ut hunc electum in Regem coronandum benedicere et conſecrare digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Producendo ſemper ſuper eum ſignum Crucis. Idem dicunt et faciunt Epiſcopi parati, genuflexi tamen permanentes. Quo dicto, Metropolitanus redit ad accubitum, cantoribus reſumentibus, et perficientibus Litanias. Quibus finitis, Metropolitanus, depoſita mitra, ſurgit, illo proſtrato, atque Epiſcopis, depoſita mitra, genuflexis manentibus, verſus ad coronandum, dicit: Pater noſter.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos à malo.

V. Salvum ſac ſervum tuum Domine.

R. Deus meus ſperantem in te.

V. Eſto ei Domine turris fortitudinis.

R. A facie inimici.

V. Nihil proficiat inimicus in eo.

R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiſcum.

R. Et cum Spiritu tuo.

Oremus.

PRaetende Domine, huic famulo tuo dexteram coelestis auxilii: ut te toto corde perquirat; & quae dignè postulat, conſequi mereatur.

ACtiones noſtras, quaeſumus, Domine, aſpirando praeveni, & adjuvando proſequere: ut cuncta nostra oratio & operatio à te ſemper incipiat, & per te coepta finiatur. Per Chriſtum Dominum noſtrum. R. Amen.

Poſt haec Metropolitanus ſedet, accipit mitram, et electus Rex coram eo genuflectit; et circumaſtantibus Praelatis paratis cum ſuis mitris in modum coronae, Metropolitanus intingit pollicem dexterae manus in oleum Catechumenorum, et inungit, in modum Crucis, illius brachium dexterum, inter juncturam manus, et juncturam cubiti, atque inter ſcapulas, dicens hanc Orationem.

DEus, Dei Filius, Jeſus Chriſtus Dominus noſter, qui à Pat…e oleo exultationis unctus eſt, prae participibus ſuis; ipſe per prae…entem ſanctae unctionis infuſionem Spiritus Paracliti ſuper caput tuum benedictionem infundat, eandemque uſque ad interiora cordis tui penetrare faciat: quatenus hoc viſibili & tractabili oleo, dona inviſibilia percipere, & temporali Regno juſtis moderationibus executo, aeternaliter cum eo regnare merearis, qui ſolus ſine peccato, Rex regum vivit & gloriatur cum Deo Patre in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Oremus.

OMnipotens ſempiterne Deus, qui Hazael ſuper Syriam & Jehu ſuper Iſrael per Eliam, David quoque & Saulem per Samuelem Prophetam in Reges inungi feciſti; tribue, quaeſumus, manibus noſtris opem tuae benedictionis, & huic famulo tuo N. quem hodie, licet indigni, in Regem ſacra unctione delinimus, dignam delibutionis hujus efficaciam, & virtutem concede: conſtitue, Domine, Principatum ſuper humerum ejus, ut ſit fortis, juſtus, fidelis, providus, & indefeſſus Regni hujus & populi tui gubernator, infidelium expugnator, juſtitiae cultor, meritorum & demeritorum remunerator, Eccleſiae tuae ſanctae & fidei Chriſtianae defenſor, ad decus & laudem tui nominis glorioſi, Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Quo facto, Metropolitanus lavat et abſtergit manus, ſurgit cum mitra, deſcendit ante altare; ubi depoſita mitra, ſtans cum ſuis miniſtris facit Confeſſionem. Rex verò electus ad partein ſe …etrahit, et genuflexus cum ſuis Praelatis domeſticis idem facit. Similiter et Epiſcopi parati ſine mitris ſtantes, bini et bini Confeſſionem dicunt. Finita Confeſſione, Metropolitanus aſcendit ad altare, et procedit in Miſſa, more ſolito, uſque ad Allelujah, ſive ultimum verſum Tractus, vel Sequentiae, exoluſivè, Prae…atis paratis juxta ſuas ſedes ſtantibus, vel ſedentibus, prout tempus requirit. Interim ſchola inchoat Introitum, et proſequitur in Miſſa; et Rex à ſuis ducitur in Sachriſtiam, vel ſub papillione ad hoc parato, ubi inter ſcapulas et brachium inunctum bombyce benè abſtergitur, et induitur Regalibus indumentis, ex more Regni Paratus itaque Rex, et ornatus, procedit cum ſuis Praelatis, Baronibus, et aliis ad eminentem et ornatum thalamum, in Eccleſia ſibi praeparatum, et ibi ſuper aliquo faldiſtorio ornato genuflexus incumbens, audit Miſſam, quam Praelati ſui non parati circumſtantes etiam genuflexi legunt uſque ad Allelujah, ſive ultimum verſum Tractus, vel Sequentiae, excluſivè. Miſſa dicitur de die; et cum Oratione diei, dicitur pro ipſo electo Rege, ſub uno per Dominum, haec Oratio.

QUaeſumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N. Rex noſter, qui tua miſeratione ſuſcepit Regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa; quibus decenter ornatus, et vitiorum monſtra devitare, et ad te, qui via, veritas, & vita es, glorioſus valeat pervenire. Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spitus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculor…m. R. Amen.

Graduali cantato, Metropolitanus ſedet ante altare cum mitra in faldiſtorio, et Rex à ſuis aſſociatus medius inter priores Praelatos paratos ad Metropolitanum redueitur; cui facta reverentia, ut prius, genuflectit coram eo. Tunc Metropolitanus accipit gladium, quem unus Miniſtrorum ſibi porrigit de altari, et illum evaginatum tradit in manus Regis, dicens:

ACcipe gladium de altari ſumptum per noſtras manus, licet indignas, vice tamen & auctoritate ſanctorum Apoſtolorum conſecratas, tibi regaliter conceſſum, noſtraeque benedictionis officio, in defenſionem ſanctae Dei Eccleſiae divinitus ordinatum; & memor eſto ejus, de quo Pſalmiſta prophetavit, dicens: Accingere gladio tuo ſuper femur tuum potentiſſime; ut in hoc per eundem vim aequitatis exerceas, molem iniquitatis potenter deſtruas, et ſanctam Dei Eccleſiam, ejuſque fideles propugnes ac protegas; nec minùs ſub fide falſos, quàm Chriſtiani nominis hoſtes execres, ac diſpergas; viduas & pupillos clementer adjuves, ac defendas; deſolata reſtaures, reſtautata conſerves; ulciſcaris injuſta, confirmes benè di…poſita: quatenus haec agendo, virtutum triumpho glorioſus, juſtitiaeque cultor egregius, cum mundi ſalvatore ſine fine regnare merearis. Qui cum Deo Patre, & Spiritu ſancto, vivit et regnat Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

His expeditis, Enſis à Miniſtris in vaginam reponitur; et Metropolitanus accingit enſe Regem, dicens:

ACcingere gladio tuo ſuper femur tuum potentiſſime, & attende, quòd Sancti non in gladio, ſed per fidem vicerunt regna.

Et mox Rex accinctus ſurgit, et eximit enſem de vagina, illumque viriliter vibrat; deinde ſuper brachium ſiniſtrum tergit, et in vaginam reponit; atque i…erum coram Metropolitano genuflectit. Tunc ei corona imponitur, quam omnes Praelati parati, qui adſunt, de altari per Metropolitanum ſumptam manibus tenent, ipſe Metropolitano illam regen…e, capiti illius imponente, ac dicente:

ACcipe Coronam Regni, quae, licet ab indignis, Epiſcoporum tamen, manibus capiti tuo imponitur. In nomine Patris, & Filii, & Spiritus ſancti, quam ſanctitatis gloriam, et honorem, & opus fortitudinis, ſignificare intelligas; & per hanc te participem Miniſterii noſtri non ignores. Ita, ut ſicut nos in interioribus paſtores rectoreſque animarum intelligimur, ita & tu in exterioribus verus Dei cultor, ſtrenuuſque contra omnes adverſitates Eccleſiae Chriſti defenſor aſſiſta…; regnique tibi à Deo dati, & per officium noſtrae benedictionis in vice Apoſtolorum, omniumque Sanctorum, regimini tuo commiſſi utilis executor, proficuuſque regnator ſemper appareas; ut inter glorioſos athletas, virtutum gemmis ornatus, & praemio ſempiternae felicitati… coronatus, cum Redemptore ac Salvatore noſtro Jeſu Chriſto, cujus nomen vicemque geſtare crederis, ſine fine glorieris. Qui vivit et imperat Deus, cum Patre & Spiritu ſancto, in ſaecula ſaeculorum R. Amen.

Poſteà Metropolitanus dat ei adhuc genuflexo Sc…ptrum, dicens:

ACcipe virgam virtutis ac veritatis, qua intelligas te obnoxium mulcere pios, terrere reprobos, errantes viam docere, lapſis manum porrigere, diſperde…e ſuperbos, & relevare humiles: & ape…iat tibi oſtium Jeſus Chriſtus Dominus noſter, qui de ſemetipſo ait, Ego ſum oſtium, per me ſi quis introierit, ſalvabitur: qui eſt clavis David, & ſceptrum domus Iſrael; qui aperit, & nemo claudit; claudit, & nemo ape…it. Sitque tibi ductor, qui educit vinctum de domo carceris, ſedentem in teneb…is & umbra mortis: & in omnibus ſequi merearis eum, de quo David propheta cecinit, Sedes tua, Deus, in ſaeculum ſaeculi; virga directionis, virga Regni tui; & imitando ipſum, diligas juſtitiam, et odio habeas iniquitatem, quia proptereà unxit te Deus, Deus tuus, ad exemplum illius, quem ante ſaecula unxerat oleo exultationis, prae participibus ſuis, Jeſum Chriſtum Dominum noſtrum, qui cum eo vivit & regnat Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen

Tunc Regi ſurgenti diſcingitur enſis, et in vagina datur alicui, qui eum ante Regem immediatè portat. Et Metropolitanns cum aliis Prae…atis paratis deducit Regem, ſceptrum in manu et coronam in capite ferentem medium inter ſe à dexteris, et digniorem Praelatum paratum à ſiniſtris Regis incedentem, ad ſolium ſupra thalamum; et adjuvante cum digniore Prae…ato praedict…, inthronizat Regem in ſolio, dicens:

STa, & retine amodò locum tibi à Deo delegatum, per auctoritatem omnipotentis Dei, & per p…aeſen em traditionem noſtram, omnium ſcilicet Epiſcoporum, cae…erorumque Dei ſervorum; & quantò Clerum ſac…is altaribus propinquiorem perſpicis, tanto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris; quatenus mediator Dei & hominum te mediatorem Cleri et plebis permanere faciat.

Deinde Metropolitanus, depoſita mitra, ſtans verſus ad altare inchoat, Schola proſequente, Hymnum:

Te Deum laudamus.

Qui totus dicitur: quo incepto, Metropolitanus accedit ad dextram Regis: ibi continuò maneus, uſque ad finem Hymni; et eo finito, Metropolitanus ſtans, ut priùs, ad dexteram Regis ſine mitra, dicit ſuper illum verſus.

Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.

R. Juſtitia et judicium praeparatio ſedis tuae.

V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiſcum.

R. Et cum Spiritu tu….

Oremus.

DEus, qui victrices Moyſi manus in oratione firmasti, qui quamvis aetate langueſceret, infatigabili ſanctitate pugnabat; ut dum Amalech iniquus vincitur, dum profanus nationum populus ſubjugatur, exterminatis alienigenis, hereditati tuae poſſeſsio copioſa ſerviret; opus manuum tuarum pia noſtrae orationis exauditione confirma: habemus & nos apud te, ſancte Pater, Dominuum ſalvatorem, qui pro nobis manus ſuas extendit in cruce; per quem etiam precamur, Altiſſime, ut, tua pctentia ſuffragante univerſorum boſtium frangatur impietas; populuſque tuus, ceſſante formidine, te ſolum timere condiſcat. Per eundem Cbristum Dominum noſtrum. R. Amen.

Oremus.

DEus inenarabilis auctor mundi, conditor generis humani, confirmator Regni, qui ex utero fidelis amici tui Patriarche noſtri Abrahae praeelegisti Regem ſaeculis profuturum: tu praeſentem inſignem Regem hunc cum exercitu ſuo per interceſſionem beatae Maria ſemper virginis, & omnium Sanctorum, uberi benedictione locupleta, & in ſolium Regni f…ma ſtabil itate connecte: viſita eum, ſicut viſitaſti M…yſen in r…bo, Joſue in praelio, Gedeonem in agro, Samuelem in templo; & illa eum ſiderea benedictione, ac ſapientiae tuae rore perſunde, quam beatus David in Pſalterio, Salomon filius ejus, te remunerante, percepit de coelo. Sis ei contra acies inimicorum lorica, in adverſis galea, in proſperis ſapientia, in protectione clypeus ſempiternus. Et praesta, ut gentes illi teneant fidem, Proceres ſui habeant pacem, diligant charitatem, abſtineant ſe à cupiditate, loquantur juſtitiam, custodiant veritatem: & ita populus iste ſub ejus imperio pullulet, coalitus benedictione aeternit…tis; ut ſemper tripudiantes maneant in pace, ac victores. Quod ipſe praestare dignetur, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Quibus finitis, Metropolitanus cum Prae…atis paratis redit ad ſedem ſuam, vel faldiſtorium propè altare, et (niſi ſit coronanda Regina) dicitur Alleluia, ſive ultimus verſus Tractus, vel Sequentiae Evangelium, et alia uſque ad Offertorium incluſivè. Quo dicto, Metropolitanus reſidet in faldiſtorio ſuo ante medium altaris cum mitra; et Rex à ſu…s Praelatis, et Baronibus aſſociatus, venit ante Metropolitanum, coram quo genuflexus, detecto capite, offert ei aurum, quantum ſibi placet, et manum Metropolitani recipientis oſculatur. Deinde ad ſolium ſuum revertitur. Metropolitanus lavat manus, ſurgenſque accedit ad altare, et proſequitur Miſſam uſque ad Communionem.

Cum Secreta diei dicitur pro Rege, ſub uno Per Dominum noſtrum.

Secreta.

MUnera, quaeſumus Domine, oblata ſanctifica: ut et nobis Unigeniti tui Corpus et Sangu is fiant; et Regi noſtro ad obtinendam animae corporiſque ſalutem, et ad peragendum injunctum officium, te largiente, uſquequaque proficiant, Per eundem Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum … cuum, qui tecum vivit et …egnat in unitate Spi…itus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Pax d…ur Regi per primum ex P…ae…atis paratis, cum inſtrumento ad hoc ordinaro. Poſtquam Metropoli anus ſe de Corpo…e, et Sanguine, quem totum ſum…re d…be…, communicaverit; Rex, de…ecto cap…te, de tha…m… …o accedit a… altare, cor…m quo, in ſupremo gradu genufl…cti…, et Metropoli…anus converſus a… Regem, ipſum communicat. Rex, priuſquam Communionem ſuma…, oſculatur manum dexteram Metropolitani; et ſump…a Communione, ex calice de manu Metropolitani ſe purificat, et purificatus ad thalamum ſuum revertitur. Metropolitanus verò▪ blutionem ſumit; et accepta mitra, lavat manus, et perficit Miſſam.

Cum Poſtcommunione diei, dicitur pro Rege, ſub uno per Dominum,

Poſtcommunio.

HAec, Domine, oblatio ſalutaris famulum N. Regem noſtrum ab omnibus tueatur adverſi…; quatenus Eccleſiaſticae pacis obtineat tranquillitatem, & poſt iſtius tempo…is decurſum ad aeternam perveniat haereditatem. Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

In fine Metropolitanus dat benedictionem ſolemnem, ut ſuprà; qua data, ſinguli ad ſua revertuntur.

De Benedictione & Coronatione Reginae.

SIverò tunc Regina benedicenda ſit et coronanda, quàm primùm, ipſo Rege inthroniza…o, et Orationibus expletis, Metropolitanus cum Prae…atis paratis ad altare reverſus in faldiſtorio ſedet Rex de ſolio ſuo ſurgens, cum comitiva ſua, coronam in capite et ſceptrum in manu geſtans, ante Altare ad Metropolitanum proficiſcitur; et facta ei reverentia, ſtans, detecto capite, petit Reginam benedici, et coronari, ſub his verbis:

REverendiſſime Pater, poſtulamus, ut Conſortem noſtram nobis à Deo conjunctam benedicere, & co…ona ReginaIi deco…are dignemini, ad laudem & gloriam Salvatoris noſtri Jeſu Chriſti.

Deinde ad ſolium ſuum revertitur.

Tunc Regina, quae in aliquo loco ad partem in Eccleſia à principio ſteterat, à duobus Epiſcopis paratis, non his qui Regem deduxerunt, ſed primis poſt eos, crine ſoluto, & capite velato, in veſtibus ſuis communibus ad Metropolitanum ante altare deducitur; & facta Metropolitano reverentia, coram illo genuflectit, & ejus manum oſculatur.

Tunc ſurgit Metropolitanus cum mitra, & in faldiſtorio procumbit. Regina verò ad ejus ſiniſtram in terram ſe proſternit; & inchoantur ac perfi…iuntur Litaniae, ut ſuprà: quibus finitis, M…tropolitanus, depoſita mitra, ſurgit, & ſtans verſus ad illam ante ſegenufl…xam, dicit ſequentem Orationem intelligibili voce; quam etiam, & alia ſequentia, astantes Praelati parati ſubmiſſa voce dicunt.

Oremus.

OMnipotens ſempiterne Deus, hanc famulam tuam N. coeleſti benedictione ſanctifica, quam in adjutorium Regni Reginam eligimus; tua ubique ſapientia doceat, & comfortet, atque Eccleſia tua fidelem famulam ſemper agnoſcat. Per eundem Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus.

Deinde, extenſis manibus ante pectus, dicit:

Per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen. V. Dominus vobiſcum. R. Et cum Spiritu tuo. V. Surſum corda. R. Habemus ad Dominum. V. Gratias agamus Domin… Deo noſtro. R. Dignum & juſtum eſt. Verè … & juſtum eſt, aequum & ſalutare, nos tibi …emper & ubique gratias agere▪ Domine ſancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Honorum cunctorum auctor ac diſtributor, benedictionumque omnium largus infuſor, tribue ſuper hanc famulam tuam Reginam benedictionis tuae copiam; & quam humana electio ſibi praeeſſe gaudet, tua ſupernae electionis & benedictionis infuſio accumulet. Concede ei, Domine, auctoritatem regiminis, conſilii magnitudinem, ſapientiae, prudentiae, & intellectus abundantiam religionis ac pietatis cuſtodiam; quatenus mereatur benedici & augmentari in nomine, ut Sara; viſitari & faecundari, ut Rebecca; cont…a omnium muni…i vitiorum monſtra, ut Judith; in regimine Regni eligi, ut Eſther. Ut, quam humana nititur fragilitas benedicere, c…leſtis potius intimi roris repleat infuſio. Et quae à nobis eligitur & benedicitur in Reginam, à te mereatur obtinere praemium aeternitatis perpetuae. Et ſicut ab hominibus ſublimatur in nomine, ita à te ſublimetur ſide & operatione. Illo etiam ſapientiae tuae …am ro…e perfunde, quem beatus David in repromiſſine & filius ejus Salomon percepit in locupletatione. Sis ei, Domine, contra cunctorum ictus inimicorum lorica; in adverſis galea; in proſperis ſapientia; in protectione clypeus ſempiternus. Sequatur pacem, diligat charitatem, abſtineat ſe ab omni impietate; loquatur juſtitiam, cuſtodiat veritatem; ſit cultrix juſtitiae et pietatis, amatrix religionis. Vigeatque praeſenti benedictione in hoc aevo annis plurimis, & in ſempiterno ſine fine aeternis.

Quod ſequitur, dicit planè legendo; ita tamen, quòd à circumſtantibus audiatur.

Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Qua Praefatione expleta, ſedet Metropolitanus; et accepta mitra, inungit in modum Crucis cum oleo Cate…huminorum illius brachium dexterum, inter juncturam m…nus, et juncturam cubiti, atque inter ſcapulas, dicens:

DEus Pater aeternae gloriae ſit tibi adjutor, & Omnipotens benedicat tibi, preces tuas exaudiat; vitam tuam longitudine dierum adimpleat; benedictionem tuam jugiter confirmet; te cum omni populo in aeternum conſervet; inimicos tuos confuſione induat; et ſuper te Chriſti ſanctificatio, atque hujus olei infuſio floreat: ut, qui tibi in terris tribuit benedictionem, ipſe in coelis conferat meritum Angelorum; ac benedicat te, et cuſtodiat in vitam aeternam Jeſus Chriſtus Dominus noſter, qui vivit & regnat Deus, in ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Quo facto, ſurgit Regina, et à ſuis ducitur ad ſacriſtiam, ſeu papilionem, ubi Rex Regales veſtes indutus eſt; ibi et ipſa induitur veſtibus Reginalibus, quibus induta reducitur ad Metropolitanum adhuc cum mitra in faldiſtorio ſedentem, qui imponit illi ante genuflexae coronam, dicens:

ACcipe Coronam gloriae, ut ſcias te eſſe conſortem Regni, populoque Dei ſemper proſpere conſulas; et quantò plus exaltaris, tantò amplius humilitatem diligas, et cuſtodias, in Chriſto Jeſu Domino noſtro.

Et mox dat ei ſceptrum, dicens:

ACcipe virgam virtutis ac veritatis, et eſto pauperibus miſericors, et affabilis; viduis, pupillis, & orphanis, diligentiſſimam curam exhibeas; ut omnipotens Deus augeat tibi gratiam ſuam, qui vivit et regnat in ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Quo facto, ſurgit Regina; & Epiſcopi parati, qui ipſam ad altare deduxerunt, eam aſſociant uſque ad ſuum thalamum, ubi ſedet in ſolio ſuo, matronis ejus ipſam comitantibus: deinde dicitur Alleluia, ſive ultimus verſus Tractus, vel Sequentiae, Evangelium, & Offertorium. Quo dicto, Regina cum Rege à ſuis tantùm aſſociati, vadunt ad offerendum Metropolitano in faldiſtorio ante medium altaris ſedenti, de auro quantum volunt, & manum Metropolitani recipientis oſculantur: deinde revertuutur ambo ad thalamum ſuum, et proceditur in Miſsa uſque ad Communionem. Data pace Regi et Reginae per primum ex Praelatis paratis, cum instrumento ad hoc ordinato; Rex et Regina à ſuis tantùm aſſociati deſcendunt de thalamis, et veniunt ad altare, ubi in ſupremo gradu genuflectunt: et percepta Communione, Metropolitanus ponit ambas hoſtias conſecratas ſuper patenam, et converſus ad Regem et Reginam, eos communicat.

Rex, priuſquam Communionem ſumat, oſculatur manum dexteram Metropolitani; cum ſimili modo communicat Reginam, quae ſimiliter ejus manum oſculatur: et ſucc…ſſivè ambos ex calice ſuo purificat; qui purificati ad thalamosſuos revertuntur, eo ordine quo venerunt. Metropolitanus verò ablutionem ſumit; et accepta mitra, lavat manus, perficitque Miſſam, et in fine dat Benedictionem ſolemnem. Qua data Rex et Regina vadunt ad palatium ſuum; et Metropolitanus atque alii Praelati omnes deponunt veſtes ſacras, et ad propria quiſque revertitur.

De Benedicione et Coronatione Reginae ſolius.

SI Rege jam pridem coronato, Regina ſola, ut Conjux illius, coronanda ſit parantur duo thalami, et alius locus, in quo Regina à principio Officii uſque ad tempus corona fonis expectat. Vocantur omnes Praelati Regni, atque omnia alia fiunt, quae ſupra pro coronatione Reg…s ordinata ſunt. Die autem ſtatuto, Metropolitano et Praelatis in Eccleſia conſtitutis, et ſe veſtientibus, Rex veſtibus Regalibus indutus cum corona in ca…ite, et ſceptro in manu, enſe praecedente, à ſuis aſſocia…us venit ad Eccleſiam, et aſcendit thalamum ſuum; et Metropolitano ac Praelatis omnibus paratis incipitur Miſſa, more ſolito, et continuatur uſque ad Alleluia, ſive ultimum verſum Tractus, vel Sequentiae, excluſivè. Tunc Rex coronam et ſceptrum ferens deſcendit de thalamo ſuo; et Metropolitono in faldiſtorio ante altare tum mitra ſedente, ſta…s, detecto capi…e, petit ab eo Reginam benedici, et coronari, ſub his verbis:

REve…endiſſime Pater, poſtulamus ut conſortem noſtram nobis à Deo conjunctam benedice…e, et corona Reginali decora…e dignemini, ad laudem et glo…iam Salvato…i… noſtri Jeſu Chriſti.

Deinde ad thalamum ſuum revertitur: et Regina, quae uſque tunc in aliquo loco ad par…em in Eccleſia ſteterat, à duobus Prioribus Praelatis paratis, c…ine ſoluto, et capi…e ve ato ducitur ad Metropo…itanum an…e altarę ſedontem; et facta ei reveren…ia coram eo genuflectit, et ejus manum oſculatur. Tunc ſurgit Metropolitanus, et cum mitra procumbit ſupra faldiſtorium▪ Regina verò ad ejus ſimſtram ſe in …erram proſternit, et inchoantur Litan…ae et perfic…untur, atque omnia alia fiunt, quae ſuprà in coronatione Reginae dicta ſunt, uſque ad Offertorium; ad quod poterit Rex cum Regina procedere, vel Regina ſola, prout Regi placebit. Facta Communione per Metropolitanum, communicatur Regina. Deinde perfici…ur Miſſa, et in fine Metropolitanus dat Benedictionem ſolemnem, &c.

De Benedictione et Coronatione Regin… ut Regni Dominae.

SI verò Regina coronanda eſt ut Regni Domina, et abſque Rege, tunc paratur thalamus unus in Eccleſia; vocantur Praelati Regni, et omnia alia ſimili…er fiunt, quae ſuprà pro coronatione Regis ordinata ſunt. Die ſta…uto, conveniunt in Eccleſia, in qua corona…io fieri debet; ubi Metropolitanus, au. alius ad quem ſpectat, cum Epiſcopis aliis parat ſe, et ſedent ante al are, ut ſuprà dictum eſt. Interim Regina conſue…is veſtibus induta, cum ſuis Praelatis, Baronibus, et Ma…ronis, a…que aliis domeſticis v…nit ad Eccleſiam; et cùm fuerit prope Presbyterium, duo priores Epiſcopi parati veniunt et obv…àm, et cum mitris capi…a illi aliquantulum inclinantes, ipſam inter ſe mediam uſque ad Metropolitanum deducunt: cui Regina caput inclinans, humilem reverentiam exhibet; qua facta, prior ipſorum deducentium detecto capite, verſus ad Metropoli…anum, dicit:

REverendiſſime Pater, poſtulat ſancta Mater Eccleſia Catholica, ut praeſentem circumſpectam mulierem ad dignitatem Reginalem ſublevetis.

Tunc interrogat Metropolanus:

Scitis illam eſſe dignam & utilem ad hanc dignitatem?

Ille reſpondet:

Et novimus, & credimus eam eſſe dignam, & utilem Eccleſiae Dei, et ad Regimen hujus Regni.

Metropolitanus dicit:

Deo gratias.

Tunc ſedet Regina media inter ipſos Epiſcopos deducentes, congruenti ſpatio à Metropolitano, i…a ut illi faciem vertat; ipſi etiam deducentes Epiſcopi, ſenior ad dexteram, alius ad ſiniſtram Reginae ſe collocant, ut et ipſi ad alteru…rum factes vertant. Ipſis ſic ſedentibus, poſ…quam aliquantulùm quieverint, Metropolitanus coronandam Reginam admonet, dicens:

CUm hodie per manus noſtras, circumſpecta mulier, qui Chriſti ſalvatoris noſtri vice in hac re fungimur (quā vis indigni ſacram unctionem et Regni inſignia ſis ſuſcepturus; benè eſt, ut te priùs de onere, ad quod deſtinaris, moneamus. Regiam hodie ſuſcipis dignitatem, et regendi ſideles populos tibi commiſſos curam ſumis. Praeclarum ſanè inter mortales locum, ſed diſcriminis, laboris, atque anxietatis plenum. Verùm, ſi conſideraveris, quòd omnis poteſtas à Domino Deo eſt, per quem Reges regnant, et legum conditores juſta decernunt, tu quoque de grege tibi commiſſo ipſi Deo rationem es redditura. Primùm, pietatem ſervabis, Dominum Deum tuum tota mente ac puro corde coles. Chriſtianam religionem, ac fidem catholicam, quam ab incunabulis profeſſa es, ad ſinem uſque inviolatam retinebis, eamque contra omnes adverſantes pro viribus defendes. Eccleſiarum Praelatis, ac reliquis Sacerdotibus condignam reverentiam exhibebi…. Eccleſiaſticam libertatem non conculcabis; Juſtitiam, ſine qua nulla ſocietas diu conſiſtere poteſt, erga omnes inconcuſsè adminiſtrabis, bonis praemia, noxiis debitas poenas retribuendo. Viduas, pupillos, pauperes, ac debiles ab omni oppreſſione defendes. Omnibus te adeuntibus benignam, manſuetam, atque affabilem, pro Regia tua dignitate te praebebis. Et ita te geres, ut non ad tuam, ſed totius populi utilitatem regnare, praemiumque benè factorum tuorum, non in terris, ſed in coelo expectare videaris. Quod ipſe praeſtare dignetur, qui vivit et regnat Deus, in ſaecula ſaeculorum. Reſp Amen.

Regina electa accedit ad Metropolitanum; et genuflexa facit hanc profeſſionem, dicens:

EGo N. deo annuente futura Regina N. proſiteor, et promitto coram Deo, et Angelis ejus, deinceps legem, juſtitiam & pacem Eccleſiae Dei, populoque mihi ſubjecto, pro poſſe & noſſe, facere ac ſervare, ſalvo condigno miſericordiae Dei reſpectu, ſicut in conſilio fidelium meorum meliùs potero invenire. Pontiſicibus quoque Eccleſiarum Dei condignum & canonicum honorem exhibere; atque ea, quae ab Imperatoribus & Regibus Eccleſiis collata & reddita ſunt, inviolabiliter obſervare. Abbatibus, Comitibus, & vaſallis meis congruum honorem, ſecundum conſilium fidelium meorum, praeſtare.

Deinde ambabus manibus tangit librum Evangeliorum, (quem Metropolitanus coram ea ſuper genibus apertum tenet, inferiori parte libri Reginae verſa) dicens,

Sic me Deus adjuvet, & haec ſancta Dei Evangelia.

Et poſt Regina electa Metropolitani manum reverenter oſculatur. Quo facto, Metropolitanus ſurgit, et cum mitra procumbit in faldiſtorio. Regina verò ad ejus ſiniſtram in terram ſe proſternit. Et cantores incipiunt, ſchola proſequente, Litanias; in quibus cùm dictum fuerit,

Ut omnibus fidelibus, &c.

R. Te rogamus audi nos.

Metropolitanus ſurgit, et accepto baculo paſtorali in ſiniſtra, ſuper illam dicit:

Ut hanc electam in Reginam coronandam benedicere digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Secundo dicit.

Ut hanc electam in Reginam coronandam benedicere, & conſecrare digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Producendo ſemper ſuper Reginam ſignum Crucis. Idem dicunt et faciunt Epiſcopi parati, genuflexi tamen permanentes. Quo dicto, Metropolitanus redit ad aceubitum, cantoribus Litanias reſumentibus, et perficientibus. Quibus finitis, Metropolitanus, depoſita mitra, ſurgit, Regina proſtrata manente, etdicit ſuper eam intelligibili voce Orationem ſequentem; quam aſtantes Epiſcopi, etiam ſine mitris in locis ſuis ſtantes, ſubmiſſa voce pronunciant.

Oremus.

OMnipotens ſempiterne Deus, hanc famul…m tuam coeleſti benedictone ſanctiſica, quam in gubernationem Regni Reginam eligimus, tua ubique ſapientia doceat, et confortet, atque Eccleſia tua fidelem famulam ſemper agnoſcat. Per eundem Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus.

Tunc ſurgit Regina et coram Pontifice genuflectit. Deindo Pontifex mediocri voce, extenſis manibus ante pectus, dicit:

Per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen. V. Dominus vobiſcum. R. Et cum Spiritu tuo. V. Surſum corda. R. Habemus ad Dominum. V. Gratias agamus Domino Deo noſtro. R. Dignum & juſtum eſt. Verè dignum & juſtum eſt, aequum & ſalutare, nos tibi ſemper & ubique gratias agere, Domine ſancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Honorum cunctorum auctor ac diſtributor, benedictionumque omnium largus infuſor, tribue ſuper hanc famulam tuam Reginam benedictionis tuae copiam; & quam humana electio ſibi praeeſſe gaudet, tua ſupernae electionis & benedictionis infuſio accumulet. Concede ei, Domine, auctoritatem regiminis, conſilii magnitudinem, ſapientiae, prudentiae, & intellectus abundantiam, religionis ac pietatis cuſtodiam; quatenus mereatur benedici & augmentari in nomine, ut Sara; viſitari & faecundari, ut Rebecca; contra omnium muniri vitiorum monſtra, ut Judith; in regimine Regni eligi, ut Eſther. Ut, quam humana nititur fragilitas benedicere, coeleſtis potius intimi roris repleat infuſio. Et quae à nobis eligitur & benedicitur in Reginam, à te mereatur obtinere praemium aeternitatis perpetuae. Et ſicut ab hominibus ſublimatur in nomine, ita à te ſublimetur fide & operatione. Illo etiam ſapientiae tuae eam rore perfunde, quem beatus David in repromiſſine & filius ejus Salomon percepit in locupletatione. Sis ei, Domine, contra cunctorum ictus inimicorum lorica; in adverſis galea; in proſperis ſapientia; in protectione clypeus ſempiternus. Sequatur pacem, diligat charitatem, abſtineat ſe ab omni impietate; loquatur juſtitiam, cuſtodiat veritatem; ſit cultrix juſtitiae et pietatis, amatrix religionis. Vigeatque praeſenti benedictione in hoc aevo annis plurimis, & in ſempiterno ſine fine aeternis.

Deinde dicit planè legendo; ita tamen, quòd à circumſtantibus audiatur.

Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Quibus dict…s, ſedet Metropolitanus; et accepta mitra, intingi… pollic…m dexierae manus in oleum Ca…echumenorum; et inungit, in modum Cruc…s, brachium dexterum Reginae inter juncturam manus, et inter juncturam cubiti, atque inter ſcapulas, dicens

DEus Pater aeternae gloriae fit tibi adjutor, & Omnipotens benedicat tibi, preces tuas exaudiat; vitam tuam longitudine dierum adimpleat; benedictionem tuam jugiter confirmet; te cum omni populo in aeternum conſervet; inimicos tuos confuſione induat; et ſuper te Chriſti ſanctificatio, atque hujus olei infuſio ſloreat: ut, qui tibi in terris tribuit benedictionem, ipſe in coelis conferat meritum Angelorum; ac benedicat te, et cuſtodiat in vitam aeternam Jeſus Chriſtus Dominus noſter, qui vivit & regnat Deus, in ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Quo facto, ſurgit Regina, et ad partem ſe retrahit ubi Praelati ſui Domeſtici ei aſſiſtunt. Metropolitanus verò lavat et abſtergit manus, deinde accedit an…e altare; et depoſita mitra, cum ſuis miniſtris facit Confeſſionem. Idem faciunt Epiſcopi parati juxta ſedes ſuas ſine mitris ſtantes. Facta Confeſſione, Metropolitanus aſcendit ad altare, oſculatur, incenſat, et procedit in Miſſa uſque ad Allelujah excluſivè, ſive ultimum verſum Tractus, vel Sequentiae, ſi dicitur, more conſueto. Regina verò ducitur à ſuis ad ſacriſtiam, vel papillionem, ubi accipit veſtes Reginales. Deinde redit cum illis ad thalamum, ubi manet uſque ad dictum Graduale; non tamen ſedet in ſo…io, ſed ſuper aliquod ſcabellum ſibi paratum genuflexa procumbit audiens Miſſam. Miſſa dicitur de die; et cum Oratione diei, dicitur pro ipſa electa Regina ſub uno, Per Dominum.

Oratio.

QUaeſumus, Omnipotens Deus, ut famula tua N. Regina noſtra, qui tua miſeratione ſuſcepit Regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa; quibus decenter ornata, et vitiorum m…nſt a devitare, et ad te, qui via, veritas, & vita…e, g…a i… va…eat pervenire. Per Dominum noſtrum Je…um Chriſtum filium tuum, qui tec…m vivit & regnat in unitate Spitus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Graduali cantato, Metropolitanus ſedet ante altare in faldiſtorio cum mitra, et Regina à ſuis aſſociata media inter priores duos Praelatos paratos ad Metropolitanum reducitur; cui facta reverentia, ut prius, genuflectit coram co. Tunc imponitur …i Corona, quamomnes Epiſcopi parati, qui adſunt, de altari per Metrolitanum ſumptam manibus tenent, ipſo Metropolitano illam regente, et capiti illius imponente, ac dicente:

ACcipe Coronam Regni, quae, licet ab indignis, Epiſcoporum tamen manibus capiti tuo imponitur. In nomine Patris, & Filii, & Spiritus ſancti, quam ſanctitatis gloriam, et honorem, & opus fortitudinis, ſignificare intelligas; & per hanc te participem Miniſterii noſtri non ignores. Ita, ut ſicut nos in interioribus paſtores rectoreſque animarum intelligimur, ita & tu in exterioribus vera Dei cultrix, ſtrenuaque contra omnes adverſitates Eccleſiae Chriſti defenſatrix aſſiſtas, regni que tibi à Deo dati, & per officium noſtrae benedictionis in vice Apoſtolorum, omniumque Sanctorum, regimini tuo commiſſi utilis executrix, proficuaque regnatrix ſemper appareas; ut inter glorioſos athletas, virtutum gemmis ornata, & praemio ſempiternae felicitatis coronata, cum Redemptore ac Salvatore noſtro Jeſu Chriſto, cujus nomen vicemque geſtare crederis, ſine fine glorieris. Qui vivit et imperat Deus, cum Patre & Spiritu ſancto, in ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Et mox dat ei Sceptrum in manum, dicens:

ACcipe virgam virtutis ac veritatis, et eſto pauperibus miſericors, et affabilis: viduis, pupillis, et orphanis, diligentiſſimam curam exhibeas; ut Omnipotens Deus augeat tibi gratiam ſuam, qui vivit et regnat in ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Tunc ſurgunt omnes, et Metropolitanus cum omnibus Epiſcopis paratis deducit Reginam, coronam in capite et ſceptrum in manu ferentem, mediam inter ſe et digniorem Epiſcopum paratum, ſupra ſolium; ubi ſtans cum mitra, unà cum eodem digniore Epiſcopo, inthronizat eam in ſolio, dicens.

STa, et retine amodò locum tibi à Deo delegatum, per auctoritatem omnipotentis Dei, et per praeſentem traditionem noſtram, omnium ſcilicet Epiſcoporum, caeterorumque Dei ſervorum; et quantò Clerum ſacris altaribus propinquiorem perſpicis, tanto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris; quatenus mediator Dei & hominum te mediatricem Cleri et plebis permanere faciat.

Deinde Metropolitanus, depoſita mitra, inchoat, ſchola ſequente, Hymnum:

Te Deum laudamus.

Qui totus dicitur: quo incepto, Metropolitanus accedit ad dextram Reginae: ibi continuò manens, uſque ad finem Hymni; finit… hymno, Metropolitanus ſtans, ut priùs, iuxta Reginam ſine mitra, dicit ſuper illam:

V. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.

R. Juſtitia et judicium praeparatio ſedis tuae.

V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiſcum.

R. Et cum Spiritu tuo.

Oremus.

DEus, qui victrices Moyſi manus in oratione firmasti, qui quamvis aetate langueſceret, infatigabili ſanctitate pugnabat; ut dum Amal…ch iniquus vincitur, dum profanus nationum populus ſubjugatur, exterminatis alienigenis, hereditati tuae poſſeſsio copioſa ſervi…et; opus manuum tuarum pia neſtrae orationis exauditione confirma: habemus & nos apud te, ſancte Pater, Dominum ſalvatorem, qui pro nobis manus ſuas extendit in cruce; per quem etiam precamur, Altiſsime, ut, tua potentia ſuffragante univer…orum hostium frangatur impietas; populuſque tuus, c…ſſante formidine, te ſolum tim…re condiſcat. Per eundem Chriſtum Dominum noſtrum. R. Amen.

Quibus finitis, Metropolitanus cum Epiſcopis paratis revertitur ad ſedem ſuam, vel faldiſtorium propè altare, et dicitur Alleluia, ſive ultimus verſus Tractus, vel Sequentiae Evangelium, et alia uſque ad Offertorium incluſivè. Quo dicto, Metropolitanus reſidet in faldiſtorio ante medium altaris cum mitra; et Regina à ſuis Praelatis, Magnatibus, et aliis aſſociata venit ante Metropolitanum, coram quo genuflexa, offert ei aurum, quantum ſibi placet, et manum Metropolitani recipientis oſculatur. Deinde ad ſolium ſuum revertitur. Metropolitanus lavat manus, ſurgit, et accedit ad altare, et proſequitur Miſſam uſque ad Communionem.

Cum Secreta diei dicitur pro Regina, ſub uno Per Dominum.

Secreta.

MUnera, quaeſumus Domine, oblata ſanctifica: ut et nobis Unigeniti tui Corpus et Sanguis fiant; et Reginae noſtrae ad obtinendam animae corporiſ que ſalutem, et ad peragendum injunctum officium, te largiente, uſquequaque proficiant. Per eundem Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum ſilium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Pax datur Reginae per primum ex Praelatis paratis, cum inſtrumento ad hoc ordinato. Poſtquam Metropolitanus ſe communicaverit de Corpore, et Sanguine; Regina ſine corona, et ſine ſceptro, de thalamo ſuo, à ſuis duntaxat aſſociata, accedit ad altare, genuflectit in ſupremo gradu altaris, et Metropolitanus converſus ad Reginam eam communicat. Regina, antequam ſumat Sacramen…um, oſculatur manum dexteram Metropolitani; et ſumpta Communione, ex calice de manu Metropolitani ſe purificat, et purificatus ad thalamum ſuum revertitur cum ſuis, ut venit. Metropolitanus verò ablutionem ſumit; et accepta mitra, lavat manus, et perficit Miſſam.

Cum Poſtcommunione diei, dicitur pro Reg…na ſub uno Per Dominum.

Poſtcommunio.

HAec, Domine, oblatio ſalutaris famulam tuam N. Reginam noſtram ab omnibus tueatur adverſis; quatenus Eccleſiaſticae pacis obtineat tranquillitatem, & poſt iſtius temporis decurſum ad aeternam perveniat haereditatem. Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

In fine Metropolitanus dat Benedictionem ſolemnem, qua data, omnes vadunt in pace.

De Benedictione & Coronatione Regis in Conſortem electi.

CVm autem Regina, jampridem, ut Regni Domina benedicta et coronata, deinde Conſortem ſibi elegerit, quem poſteà ſtatuerit coronari, ad diem ordinatam vocantur omnes Praelati Regni; parantur duo thalami, atque omnia alia ordinantur, prout ſuprà in coronatione Regis poſita ſunt, f 163. Die autem ſtatuto, Metropolitano et Praelatis in Eccleſia conſtitutis, et ſe veſtientibus, Regina Reginalibus veſtibus induta, cum corona in capite et ſceptro in manu, à ſuis aſſociata venit ad Eccleſiam, et aſcendit thalamum ſuum. Illis autem paratis, et ſuo ordine ſedentibus, ut ſuprà in coronatione Regis ordinatum eſt; Regina de thalamo ſuo deſcendens cum corona in capite, et ſceptro in manu, venit coram Metropolitano, à quo, facta ei reverentia, petit Regem conſortem ſuum benedici et coronari, ſub his verbis:

REverendiſſime Pater, poſtulamus ut conſortem noſtram nobis à Deo conjunctam benedicere, et corona Reginali decorare dignemini, ad laudem et gloriam Salvatoris noſtri Jeſu Chriſti.

Deinde ad thalamum ſuum revertitur. Interim Rex veſtibus militaribus indutus veniat ad Eccleſiam, à ſuis Praelatis domeſticis non paratis, et Comitibus, Magnatibus Regni, et aliis aſſociatus. Qui cùm venerit propè Presbyterium, duo Priores Epiſcopi ex paratis ei obviàm veniunt, et cum mitris capita illi aliquantulum inclinantes, ipſum, bireto depoſito, uſque ante Metropolitanum deducunt; coram quo Rex caput inclinans, humilem ei reverentiam exhibet. Oua facta, prior Epiſcoporum deducentium ſtans, detecto capite, verſus ad Metropolitanum, voce intelligibili dicit:

REvereudiſſime Pater, poſtulat ſancta Mater Eccleſia Catholica, ut praeſentem egregium militem ad dignitatem Regiam ſublevetis.

Et omnia alia ſuo ordine fiunt, prout habetur ſuprà ſub prima rubrica de benedictione et coronatione Regis, fol. 163. uſque ad aliam rubricam de coronatione Reginae, fol. 174. quae hîc omittitur, cùm ſit priùs coronata.

Theſe forms of Prayers and Ceremonies are uſed in moſt forein Kingdoms, as Spain, Hungary, Bohemia, Poland, &c. with ſome little variation relating only to their particular Kingdoms.

M. Paulus Stranskie Reipub. Bohemiae, Lugd. Bat. 1634. c. 5. ſect. 12, to 20. p. 572, &c. deſcribing at large the manner of the Coronation of the Kings of Bohemia in later times, informs us, That after the Supreme Burgrave of Prague hath in the name of the moſt bleſſed and undivided Trinity pronounced ſuch a one to be elected and accepted King of Bohemia, all the multitude hearing this, preſently cry out, Vivat, vivat, vivat N. Bohemiae Rex: After which having taken his Oath, the Archbiſhop and Biſhops uſe ſeveral ſet Prayers for him; and all the People, as well thoſe who are preſent as abſent at the Coronation feaſt, cry out with ingeminated joyfull ſhouts, Vivat, vivat, vivat, Triumphatis Reipublicae Hoſtibus N. Bohemiae Rex.

*Seldens Titles of Honor, p. 222. to 255.In France they have a particular Pontifical or form of Prayers, Benedictions and Ceremonies uſed at the Conſecration of their Kings, writen and uſed in the year 1365. the firſt year of Charles the 5th. King of France, by his ſpecial command, and thus ſubſcribed.

Ce liure du ſacre des Roys de France eſt a nous Charles le v▪ de noſtre nom Roy de France; & le fimes corriger, ordeiner, eſcrier & istorier l' an 1365. agreeing for the moſt part with that in Laurentius Bochellus, Decretorum Eccleſiae Gallieanae, lib. 5. Tit. 2. De Conſecratione & Coronatione Regis Franciae, c. 1. p. 701, to 755.