Reader
Review of the Annotations of Hugo Grotius · John Owen

Review of the Annotations of Hugo Grotius, Documents

The Epiſtles of Grotius to Crellius mentioned by the Apologiſt in his firſt defence of him, giving ſome light to what hath been inſiſted on, I thought it not unfit to communicate them to the Reader, as they came to my hand, having not as yet been printed that I know of.This booke of Crellius lay unanſwered by Grotius above 20 yeares. For ſo long he lived after the publiſhing of it. It is ſince fully anſwered by Eſſenius.

Reverendo ſummaeque eruditionis ac pietatis viro Domino Johanni Crellio paſtori Racov. H. G. S.

LIbro tuo quo ad eum quem ego quondam ſcripſeram (Eruditiſſimè Crellî) reſpondiſti, adeo offenſus non fui, ut etiam gratias tunc intra animum meum egerim, nunc & hiſce agam literis. Primò, quod non tantùm humanè, ſed & valdè officiosè mecum egeris, ita ut quaeri nihil poſſim, niſi quod in me praedicando, modum interdum excedis, deinde verò, quod multa me docueris, partim utilia, partim jucunda ſcitu, meque exemplo tuo incitaveris ad penitiùs expendendum ſenſus ſacrorum librorum. Benè autem in Epiſtolâ tuâ, quae mihi longè gratiſſima advenit, de me judicas, non eſſe me eorum in numero qui ob ſententias ſalvâ pietate diſſidentes alieno à quoquam ſim animo, aut boni alicu jus amicitiam repudiem. Equidem in libro *That is the body of Socinian Divinity written by Crellius and Volkelius.de verâ Religione, quem jam percurri, relecturus & poſthac, multa invenio ſummo cum judicio obſervata. Illud vero ſaeculo gratulor, repertos homines qui nentiquam in controverſiis ſubtilibus tantum ponunt, quantum in verâ vitae emendatione, & quotidiano ad Sanctitatem profectu. Utinam & mea ſcripta aliquid ad hoc ſtudium in animis hominum excitandum inflammandúm que conferre poſſint: tunc enim non fruſtra me vixiſſe hactenus exiſtimem. Liber de veritate Religionis Chriſtianae magis ut nobis eſſet ſolatio, quam ut aliis documento ſcriptus, non video quid poſt tot aliorum labores utilitatis afferre poſſit, niſi ipsâ fortè brevitate. Siquid tamen in eo eſt, quod tibi tuique ſimilibus placeat, mihi ſupra ſpem…euenit. Libris de jure belli & pacis mihi praecipuè propoſitum habui, ut feritatem illam, non Chriſtianis tantùm, ſed & hominibus indignam, ad bella pro libitu ſuſcipienda, pro libitu gerenda, quam gliſcere tot populorum malo quotidie video, quantum in me eſt, ſedarem. Gaudeo ad principum quorundam manus eo… libros veniſſe, qui utinam partem eorum meliorem in ſuum animum admitterent. Nullus enim mihi ex eo labore ſuavior fructus contingere poſſit. Te verò quod attinet, credas, rogo, ſi quid unquam facere poſſim tui, aut eorum quos ſingulariter amas, causâ, experturum te, quantum te tuo merito faciam. Nunc quum aliud poſſim nihil, Dominum Jeſum ſupplice animo veneror, ut tibi aliiſ que pietatem promoventibus propitius adſit.

x. Maii. M. DC. XXVI. Tui nominis ſtudioſiſſimus H. G.

TAm pro Epiſtolâ (vir Clariſſime) quam pro tranſmiſſo libro, gratias ago maximas. Conſtitui & legere & relegere diligenter quaecunque à te proſiciſcuntur, expertus quo cum fructu id antehàc fecerim. Eo ipſo tempore quo literas tuas accepi, verſabar in lectione tuae interpretationis Let the Reader judge what Annotatiōs on that Epiſtle we are to exſpect from this man.in Epiſtolam ad Galatas. Quantum judicare poſſum & ſcripti occaſionem & propoſitum, & totam ſeriem dictionis, ut magnâ cum curâ indagâſti, ita feliciter admodùm es aſſequutus. Quare Deum precor, ut & tibi & tui ſimilibus, vitam det, & quae alia ad iſtiuſmodi labores neceſſaria. Mihi ad juvandam communem Chriſtianiſmi cauſam, utinam tam adeſſent vires, quàm promptus eſt animus: quippe me, à primâ aetate, per varia diſciplinarum genera jactatum, nulla res magis delectavit, quam rerum ſacrarum meditatio. Id in rebus proſperis moderamen, id in adverſis ſolamen ſenſi. Pacis conſilia & amavi ſemper, & amo nunc quo que : eoque doleo, quum video tam pertinacibus iris committi inter ſe eos, qui Chriſti ſe eſſe dicunt. Si rectè rem putamus, quantillis de cauſis—

Januarii. M. DC. XXXII. Amſtelodam.

FINIS.

End of the text · John Owen, Review of the Annotations of Hugo Grotius (1656)