Confession of His Faith, Chapter 10 · Section 3 · Version 3
De justi habit. & act. c. 30. p. 386
Q. Ʋtrum Bona opera dici p…ssint ad Justificationem aut salutem necessaria? Quidam Theologi è nostris ajunt, quidam negant, verborum formulis discrepantes, ad rei tamen summam quod attinet concordes. Sed quò veritas magis pateat, sententiam nostram hac in re, hisce Conclusionibus complectemur.
Concl. 1. In dimicationibus cum Pontificiis de Justificatione, non est consultum aut tutum adhibere aut admittere hasce propositiones: Bona opera sunt necessaria ad Justificationem. Vel bona opera sunt necessaria ad salutem.
Nam utrum{que} possunt adhibitis explicationibus ad sanum sensum reduci; tamen cum nudè proponuntur, Papistae semper intelligunt opera esse necessaria tanquam causas verâ & propriâ suâ Dignitate Meritorias humanae salutis; quod est falsissimum.
Concl. 2. In Concionibus Popularibus apud indoctum vulgus praedict… prop…sitiones aut omnino vitandae sunt, aut simul cum claris explicationibus adhibendae—Illi fortasse putabunt h…nc vim subess… huic assertioni, ut innuat hominem Justificari aut salvari virtute & Merito operum suorum.
Concl. 3. Bona opera non sunt nobis ad salutem necessaria, si per bona opora intelligamus opera ad amussim legis exactè bona & perfecta.
Explico: per opera exactè bona & perfecta, talia intelligo qualia homo nondum lapsus potuit praestare: quia Decalogus etiam ab homine lapso sub poena aeternae damnationis potest exigere. Haec autem perfectio sita fuit potissimum in duobus. Quorum prius est, quòd homo operabona praestare potuit toto corde, ac dilectione plenariâ, nullâ malâ concupiscentiâ debitum fervorem cordis, minuente, aut hisce operibus labem qualemcun{que} aspergente. Posterius, quòd idem homo integer potuit perpetuo quodam & minimè interrupto tenore bona opera facere, nullo malo admixto aut interveniente. Quòd haec duo requirantur ad opera legaliter bona, patet. Gal. 3. 10. &c. Opera igitur legaliter bona, & ex legali pacto ad salutem necessaria, sunt ea quae à puro & pleno Dei amore dimanant, at{que} constanti tenore (nullo malo opere interim admisso) ad extremum us{que} vitae spiritum exhibentur. Dico hujusmodi bona opera non esse omninò necessaria ad Justificationem aut salutem renatorum.—
Concl. 4. Nulla opera bona sunt renatis ad salutem aut Justificationem necessaria, si per necessaria, intelligamus sub ratione causae Meritoriae necessaria.
Conclu. 5. Some good Works are necessary to Justification as Conditions concurrent or foregoing, though they be not necessary as efficient or meritorious causes.
In hisce bonis operibus numero illa interna quae apud Deum magni momenti sunt, quamvis in hominum oculos non incurrant; utpote dolere de peccato, detestari peccatum, humiliter se Deo subjicere, ad Dei m…sericordiam c…nfugere, in Christo Mediatore spem figere, novae vitae propositum inire, aliaque Consimilia. Divina enim misericordia non justificat stipites, hoc est, nihil agentes; neque equos & mulos, hoc est, recalcitrantes, & libidinibus suis obstinatè adhaerescentes: sed homines, eosdemque compunctos & contrito, ac verbi spiritusque Divini ductum sequentes.
Conclu. 6. Bona opera sunt necessaria ad Iustificationis statum Retinendum & Conservandum; non ut Causae, quae per se efficiant aut mereantur hanc conservationem; sed ut Media seu Conditiones sine quibus Deus non vult Justificationis gratiam in hominibus conservare.
Nam uti nemo recipit. Iustificationem illam Generalem quae liberat à Reatu omnium praevedentium peccatorum, nisi concurrente poenitentiâ, fide, novae vitae proposito, aliisque ejusdem generis actionibus: ita nemoretinet statum à Reatu liberum respectu peccatorum Consequentium, nisi mediantibus iisdem actionibus, Credendi in Deum, invocandi Deum, mortificandi carnem, assidue poenitendi, & dolendi de peccatis assidue admis…is. Ratio cur ex parte nostra necessariò requirantur haec omnia, illa est: Quod haec abesse non possint perpetuò, ut non adesse incipiant illorum opposita, quae pugnant cum natura Justficat….—Sicut ergo ad conservandam vitam naturalem necessariò requiritur, ut quis studiosè vitet ignem▪ aquas, praec…pitia, venena, reliquaque quae salutem corporis perimunt; sic ad conservandam vitam spir…tualem necessariò requiritur, ut quis vitet incredulitatem, impoenitentiam, caeteraque animarum salut… infesta & inimica, quae vitari non possunt, nisi exerceantur actiones oppositae & contrariae. Hae autem actiones non Conservant vitam gratiae propriè & per se, attingendo ipsum effectum Conservationis, sed improprie & per acc…dens, excludendo & removendo Causam destructionis.
Conclu. 7. Bona opera Iustificatorum sunt ad salutem necessaria necessitate Ordinis, non Causalitatis; vel planius, ut Via Ordinata ad vitam aeternam, non ut Causa meritoria vitae aeternae.
DEnomine meriti lege antea citata: quibus adde, quae Idem cap. 54. p. 571. 572.
Ad nostrorum Theologorum sententiam explicandam jam accedamus: in qua statuenda illud im…rimus observetis; Ʋtcunque nostri Theologi jam abstineant à vocabulo meriti, quo Patres frequenter utuntur, id tamen faciunt, non quòd à Patribus dissentiant, sed ne Papistis consentiant, qui illud vocabulum (totâ antiquitate reclamante) in sensum perniciosum & haereticum obtorto quasi collo rapuerunt: Nam quod Patres sub meriti nomine intelle… e unt, nimirum opus hominis fidelis & renati supernaturali bonitat… praeditum▪ in ordine supern…urali Deo gratum & acceptu…, atque ad praemia gratiosa tam hujus quàm futurae vitae ex munificentissimi Dei promissione ordnatum, id totum nostri semper concesserunt. Oppugnamus igitur non nudum nomen meriti innoxio sensu à Patribus olim frequentatum, sed superbam & falsam meriti condigni Opinionem, à Pontificiis nuper in Ecclesiam Dei introductam. Vid. Bucer. in Colloq. Ratis. p. 567. Chemnit. Exam. Conc. Fid. in 4. q. de bonis oper. p. 185. Calvin. Institut. l. 3. c. 17.. 3.
IDem cap. 32. p. 410. Nos semper Concessimus conatum mortificationis & studium sanctificationis, necessarium esse ad salutem ut Conditionem antecedentem; Mortificationis autem actus quatenus noster dicitur, non ut causa requiritur propriè dicta, sed ut causa sine qua non, vel removens prohibens, quibus ratio causalitatis impropriè tribuitur. Non enim ipsum effectum operantur aut attingunt tales Causae, sed solummodo aliquid praevium, aut connexum cum effecto.
PAg 412. Pariratione, qui… Deut promisit praemium …ternum misell…s operibus hominum fidelium; quando ventum erit ad extremum Judicium dicturus est, Venite, Possidete Regnum; Esurivi enim, &c. Sed planissimè insanit prae superbia qui inde cum Jesuitis inferat, buccellam panis, …ut hausium aquae frigidae datum pauperculis Christi membris, esse Causam efficientem aut verè meritoriam tam infinitae gloriae. Dicimus igitur bona opera esse Motivaad quae Deus respicit in Collatione praemii coelestis, propter suam ordinationem & promissionem: non autem sse Caus…s hujus praemii efficientes, per suam dignitatem & efficaciam.
CAp. 33. p. 419, 420, 421. Opera renatorum habent Ordinationem ad praemia hujus vitae & futurae. 1. Quia Deus gratuito secundum beneplacitum voluntatis suae promisit praemia hujus vitae & futurae bonis operibus hominum fidelium & renatorum. 1 Tim. 4. 8. Gal. 6. 8. Mat. 20. 8.
2. Habent quandam Ordinationem, aut saltem aptitudinem ut ordinentur ad praemia divina, ex ipsa Conditione Operantis.
3. Habent Ordinationem ad pr…mia ex Conditione ipsorum operum.
Vide reliqua.
5. DOctor Twiss, Vind Grat. 5 Dr. Twiss.l. 1. p. 2. Sect. 25. p. 273. An audebit Arminianus aliquis affirmare Remissionem peccatorum esse effectionem fidei? tametsi non nisi Credentibus contingat ista Remissio. Dices, fidem saltem praerequisitum quiddam esse ad Remissionem peccatorum consequendam: Esto; atqui hac ratione dicatur. Effectio fiedi; sed in genere tantùm Causae Dispositivae.
*I use the small volumn.IDem ib. praefa. 6. b. [Citra Controversiam, Bona opera sunt Causa Dispositiva salutis.
Et lib. 3. Err. 7. Digres. 3. pag. 42. b. [Nec quòd fides sit Conditio salutis quicquam obest quo minus sit etiam medium ad obtinendam salutem. Immo omnis Conditio hujus generis habet rationem medii; rursus omne medium morale habet rationem Conditionis respectu finis. Neque enim sine debitis mediis ac quiri potest finis: Et praestatio conditionis babet rationem medii ad assequendum illud quod sub conditione nobis proponitur obtinendum.]
Ibid pag. 54. à contra Grevinch. [Immo inquam non aliâ ratione fides est medium quàm quia Deus constituit per fidem homines salvos facere, nec sine fide quenquam ex adultis facere. Nam ejusmodi medium non est medium nisi ex praedicta ordinatione Dei. Nam medium vox est communioris significationis quàm conditio. Non omne medium est conditio, licet omnis conditio sit medium. Sed medium ad aliquid obtinendum ex contractu vel faedere, illud demum est conditio Hujusmodi autem medium constituere penes contrahentem est; praesertim vero penes superiorem cum inferiore stipulantem. Quare cum Deo consultum fuerit non nisi per fidem homines salvos facerè, & verè credentes ad unum omnes salvos facere, ex ista Dei constitutione fit ut fides evadat medium ad salutem.]
Et …ib. 1. §. 7. part. 3. pag. 318. [Ad causas salutis quod attinet, non modò fides, sed & resipiscentia etiam & bona opera, ut fructus poenitentiâ digni, ex ordinatione Dei antegrediuntur salutem in adultis, id{que} tanquam causae; non quidem meritoriae, ut ne{que} fides in Christum ejusmodi causa est, sed tanquam causae praeparativae & dispositiones praeviae.]
IDem Contr. Corvin pag. 209. …ol 2. Ordinatio salutis poterit esse absoluta, licet ipsa salutis collatio non sit absoluta sed ex conditione, non modo impetrationis ejus per sanguinem ex parte Christi, sed & fidei & Resipiscentiae ex parte nostra]
[Ad quem finem assequendum necessaria fuit tam impetratio salutis per sanguinem facta ex parte Christi, quàm fides & resipiscentia ex parte nostra: quia scilicet constituit Deus conferre nobis salutem per modum praemii.]
Ibid. pag. 284. [Omnibus electis incumbit salutem quaerere non modò ex fide, sed & ex operibus, quatenus sine dubio salus conferenda est per modum praemii, quo praemiaturus est Deus non modò fidem nostram, sed & bona opera universa.] Vide eundem Vindic. Grat. li. 3. Er 7. Digres. 3. pag. 42. 44. Et contra Corvinum, pag. 207. a. & pag 274. b. & pag. 287.