Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 302 – Document 304

REX Dilectis & fidelibus ſuis Majori & Vicecomitibus ſuis London, & OmnibusPat. 55 H. 3. m. 10. dorſo. Ballivis & fidelibus ſuis ad quos &c. ſalutem. Sciatis, quod ad honorem Dei & Univerſalis Eccleſiae, ac emendationem & utilitatem terrae noſtrae & relevationem Chriſtianorum de dampnis & gravaminibus, quae ſuſtinuerunt occaſione liberorum tenementorum quae Judaei Regni noſtri clamabant habere in terris, tenementis, feodis, redditibus & aliis tenuris, & ne vobis ſeu Communitati Regni noſtri, vel ipſi Regno poſſit de caetero praejudicium generari; providimus de conſilio Praelatorum, Magnatum & Procerum qui ſunt de Conſilio noſtro, ac etiam ordinavimus & ſtatuimus pro nobis & haeredibus noſtris. Quod nullus Iudeus liberum tenementum habeat in maneriis, terris, tenementis, feodis, redditibus, vel tenuris quibuſcunque per Chartam, donum, Feofamentum, confirmationem, ſeu quamcunque aliam obligationem, ſeu quocunque alio modo. Ita tamen quod domos ſuas quas ipſimet inhabitant in Civitatibus, Burgis, ſeu aliis Villis, inhabitent de caetero et eas habeant ſicut habere conſueverunt temporibus retroactis, et etiam alias domos ſuas quas Iocandas habent, licite locare poſſint Iudaeis tantum et non Chriſtianis. Ita tamen quod non liceat Iudeos noſtros London. plures domos quam nunc habent emere, ſive quocunque alio modo perquirere in Civitate noſtra London. per quod Eccleſiae perochiales ejuſdem Civitatis vel Rectores earundem jacturam incurrant. Poterunt tamen iidem Judaei London. domos & aedificia ſua antiqua prius diruta & deſtructa reparare, & in ſtatum Priſtinum redigere ad voluntatem ſuam. Providimus etiam & ſtatuimus de eodem conſilio noſtro quod de domibus ſuis praedictis inhabitandis vel locandis, ut praedictum eſt, nullus Iudeus placitet vel placitare poſſit per brevia noſtra Originalia de Cancellaria, ſed tantummodo coram Iuſticiariis noſtris ad Cuſtodiam Iudeorum aſſignatis, per brevia Judaiſmi conſueta et hactenus uſitata; de terris autem et tenuris de quibus Iudei ante praeſens ſtatutum Feofati fuerunt, & quas nunc tenent, volumus, quod hujuſmodi infeodationes & dona penitus adnullentur, & terrae & tenementa illa Chriſtianis qui ſibi ea dimiſerunt remaneant. Ita tamen, quod Chriſtiani ſatisfaciant ipſis Judaeis de pecunia ſeu Catallo contento in Chartis & Cyrograffis ſuis, ſine uſura, quod Judaei pro hujuſmodi dono vel infeodatione dederint Chriſtianis. Hac autem adjecta conditione, ut ſi Chriſtiani illi incontinenti inde ſatisfacere non poſſint, liceat Judaeis praedictis tenementa illa aliis Chriſtianis dimittere, donec inde per rationabilem extentam ſecundum verum valorem eorundem Catalla ſua ſine uſura levari poſſint. Salvo tamen Chriſtianis illis herbergagio ſuo, Ita quod Judaeus pecuniam ſeu Catallum ſuum per manus Chriſtianorum & non Judaeorum inde recipiat ſicut praedictum eſt. Et ſi contingat Judaeum aliquem Feoffamentum amodo recipere à quovis Chriſtiano de aliquo feodo ſeu tenemento contra praeſens ſtatutum, Judaeus ipſe dictum tenementum ſeu feodum penitus amittat, & in manum noſtram capiatur, & ſalvo cuſtodiatur. Et Chriſtiani illi vel eorum haeredes terram vel tenementum illud de manu noſtra rehabeant. Ita tamen quod totam pecuniam quam ab ipſis Judaeis pro hujuſmodi Feoffamento receperint nobis tunc ſolvant, vel ſi eorum facultates ad hoc non ſufficiant, tunc verum valorem tenementorum vel feodorum nobis & haeredibus noſtris annuatim reddant ad ſcaccarium noſtrum per veram & rationabilem extentam eorundem, donec de hujuſmodi pecunia ſeu Catallo nobis plenè fuerit ſatisfactum. De nutric bus autem parvulorum, piſtoribus, Braceatoribus & Cocis Judeorum, Quia Iudaei et Chriſtiani in cultu fidei diſpares ſunt, providimus et ſtatuimus, quod nullus Chriſtianus vel Chriſtiana eis miniſtrare praeſumant in Miniſteriis praedictis. Et quia Iudaei quoſdam redditus, de terris et tenementis Chriſtianorum tanquam perpetuos dudum recipere ſolent per manus Chriſtianorum, qui etiam feoda dicebantur, volumus, et ſtatuimus, quod ſtatutum tunc inde per nos factum firmitatis robur obtineat, nec ei per praeſens ſtatutum in aliquo derogetur. Et ideo vobis praecipimus firmiter injungentes, quod proviſionem, ordinationem & ſtatutum praedictum publicè per totam Ballivam veſtram proclamari & firmiter teneri & obſervari faciatis. In cujus, &c. Teſte Rege apud Weſtm. 25. die Julii.

Eodem modo mandatum eſt ſingulis Vicecomitibus per Angliam. Teſte ut ſupra.

The Suprior & Covent of Canterbury oppreſſing and annoying the Prior & Covent of Saint Martines Dovor, belonging to the Archbiſhop of Canterbury, againſt their Priviledges, during the vacancy of the Arbiſhoprick then in the Kings hands, the King thereupon by his Soveraign Eccleſiaſticall Authority, iſſued this Writ to the Conſtable of Dovor to maintain their priviledges, and not ſuffer them to be injuried or moleſted in any kinde.

REX Conſtabulario Caſtri ſui Dovor. ſalutem. Cum Prior & Conventus SanctiClauſ. 55 H3: m. 10. dorſo. Martini Dovor. immediate ſint ſubjecti Archiepiſcopo Cant. qui pro tempore fuerit, & de temporalibus & aliis ad domum ſuam ſpectantibus eidem *See Monaſticon Anglicanum. vol. 2. p. 1 2, 3, 4 Brevia Regis Anno 14. E. 2.Archiepiſcopo & non aliis reſpondere debeant, prout eis a ſede Apoſtolica eſt indultum, ſicut pro certo intelleximus, ac ſubprior et Conventus Cant. praefatis Prioris et Conventui occaſione Archiepiſcopatus praedicti vacantis, et in manu noſtra exiſtentis, injurias et gravamina multipliciter in…erant contra indulgentiam praedictam, ſicut ex relatu eorundem Prioris et Conventus didicimus evidenter. Nos libertates tam Archiepiſcopatus praedicti, quam dicti Prioratus Dovor. quamdiu idem Archiepiſcopatus in manu noſtra extiterit illeſas in omnibus obſervare volentes, mandavimus praefatis Subpriori et Conventui in perſonis aut rebus ſuis, in inſtanti vacatione Archiepiſcopatus praedicti contra indulgentiam praedictam qua iidem prior et Conventus in hujuſmodi vacationibus hactenus rationabiliter uſi fuerint, injurias, gravamina ſeu moleſtias aliquas nullatenus inferre praeſumant. Et ideo vobis mandamus, quod ipſos Priorem & Conventum & bona Prioratus ſui in hac parte protegatis & defendatis, non permittentes ipſos per praefatos Subpriorem & Conventum in praemiſſis, quantum in vobis eſt indebitè praegravari. Teſte Rege apud Weſtm. 8. die Januarii.

The Official, Subprior and Covent of Trinity in Canterbury, notwithſtanding invading* See Monaſticon Angl. vol. 2. p. 1. 2, 3. the Rights and Priviledges of the Prior and Covent of Saint Martins in Dovor, immediately ſubject to the Archbiſhoprick of Canterbury, during the vacancy of that See, whiles the Temporalties were in the Kings hands, againſt the Priviledges granted them by the Pope, the King as ſupream Ordinary and preſerver of the Rights of the Archbiſhoprick, and this Priory, iſſued this further Writ to the Conſtable of Dovor Caſtle, to protect them in their Priviledges and Rights, againſt thoſe of Trinity.

REX Dilecto & fideli ſuo Stephano de Peneceſtre Conſtabulario Caſtri ſui Dovor, Pat. 56 H. 3. m. 14.ſalutem. Cum Monachi Priorarus Sancti Martini Dovor. immediatè ſint ſubjecti Archiepiſcopo Cantuar. qui pro tempore fuerit, & de Temporalibus & aliis ad Prioratum illum ſpectantibus eidem Archiepiſcopo & non aliis reſpondere debeant, prout eis à ſede Apoſtolica eſt indultum, ſicut pro certò intelleximus. Ac Offic. Subprior & Conventus Sanctae Trinitatis Cant. praefatis Monachis Dovor ratione Archiepiſcopatus praedicti vacantis, & in manu noſtra exiſtentis, moleſtias, injurias & gravamina multipliciter inferant, contra indulgentiam ſupradictam. Per quod nos libertates tam Archiepiſcopatus praedicti quàm dicti Prioratus Dovor. quamdiu idem Archiepiſcopatus in manu noſtra exſtiterit, illaeſas, ut tenemur, in omnibus obſervare volentes; mandavimus praefatis Offic. Subpriori et Conventui Cant. quod praefatis Monachis in perſonis aut rebus ſuis inſtanti vacatione Archiepiſcopatus praedicti, contra indulgentiam praedictam quam praedictis Monachis Dovor. in hujuſmodi vacationibus hactenus rationabiliter uſi ſunt, injurias, moleſtias ſeu gravamina aliqua nullatenus inferant; Ac ipſi quaſi mandata noſtra in praemiſſis contempnentes, nihil inde facere curaverint, ſed praefatis Monachis graviora dampna quam prius de die in diem inferant de quo miramur non modicum et movemur. Vobis mandamus ſicut alias mandavimus firmiter injungentes, quod praedictos Monachos Dovor. homines, terras, res, redditus & omnes poſſeſſiones ſuas in Balliva veſtra manuteneatis, protegatis & defendatis, non permittentes ipſos per praefatos Offic. Subpriorem & Conventum quantum in vobis eſt, durante vacatione praedicta ſuper aliquibus moleſtari indibitè ſeu gravari, ſed ipſos Offic. Subpriorem & Conventum ex parte noſtra moneatis & efficaciter inducatis, quod ab hujuſmodi gravaminibus & moleleſtiis praefatis Monachis de caetero inferendis penitus deſiſtant. Ita quod diligentiam veſtram exinde meritò commendare debeamus, & quod non oporteat nos amplius ſuper hoc ſollicitari, per quod manum ad hoc aliter apponere debeamus. Teſte meipſo ipſo apud Weſtm 3 die Maii. Anno Regni noſtro 56.

The Official of the Prior of Chriſt Church in Canterbury, notwithſtanding the former Writs, claming a Juriſdiction over the Prior and Covent of Saint Martins Dovor during the vacancy of the Archbiſhoprick, excommunicated them for not ſubmitting to his Juriſdiction, whereupon they appealed againſt his excommunication and undue proceedings to the Court of Rome; yet afterwards the Prior of Saint Martins releaſed the Appeal, and waſted the Corn and other goods of the houſe, by meanes whereof the Covent were likely to beg and be diſperſed; the King upon the ſubpriors and Covents complaint thereof, as ſupream Patron & founder, impowred the Conſtable of Dovor Caſtle, and two Monks of St. Martins, by this commiſſion to preſerve the goods of the houſe, and apply them to the benefit thereof, till the King and his Counſil took further order therein.