Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 111 – Document 126
SAnctiſſimo, &c. H. &c. Cum ad nos et Progenitores noſtros temporibus Clauſ. 44 H. 3. pars 2. m. 5. dorſo. Peo Rege & Magiſtro Johanne Manſell.retroactis, dum Cathedrales Eccleſias Regni noſtri vacare contigerit collatio Praebendarum ac beneficiorum Eccleſiarum ipſarum de plano pertinuerit, maxime a tempore quo Cathedrales Eccleſiae ſupradictae vacare ceperint, uſque ad tempora quibus ſuccedentes Epiſcopi aut electi temporalia quibus ſunt hujuſmodi Praebendarum et beneficiorum advocationes annexae de noſtra manu reciperent, prout moris eſt in Regno noſtro. Ac nos vacante nuper Eccleſia Eborum, per mortem bonae memoriae Sewalli ejuſdem loci Archiepiſcopi, Praebendam de Fenton, quae tempore vacationis illius vacavit per reſignationem Magiſtri J. Cancellar. Ebor. cui praefatus Sewallus receptis à nobis temporalibus ipſam ſtatim contulerat dilecto Clerico noſtro Magiſtro J. Manſell contuleramus, injungentes ſibi de conſilio & voluntate Procerum noſtrorum, ne in eluſionem juris noſtri, juri quod ſibi ex noſtra collatione fuerat adquiſitum cederet, ſeu aliquatenus renunciaret, per quod res ipſa ad manus cujuſquam deveniret, ubi noſtri juris derogatio ex alterius collatione ſequi vel ſubeſſe videretur: Sanctitatem veſtram rogamus, et requirimus attente, ut cum noſtri honoris et juris defenſorem Vos prae caeteris mortalibus praecipuum reputemus, et primum noſtram in hac parte juſtitiam fovere velitis, non ſuſtinentes ejus ſubverſionem ſeu laefionem procurari, vel a quoquam ſubminiſtrari, aut etiam Clerico noſtro memorato gravamen aliquod ſuper eadem, aut occaſione ejuſdem inferri. Nec ſi placet, credatis illis qui vobis falſo ſuggeſſerunt, nos velle praefatum Clericum noſtrum Praebendam illam dimittere, & quod Literae noſtrae vobis inde porrectae à noſtra non emanarunt conſcientia, quia negotium iſtud quod ad Coronam et dignitatem noſtram pleno jure et conſuetudinario pertinet, non poſſemus etiam ſi vellemus, abſque exhaeredatione noſtra, et gravi praejudicio noſtro et haeredum noſtrorum relinquere indefenſum. Caeterum cum Sanctitatem veſtram, nuper per Literas veſtras intellexerimus motam eſſe erga praefatum Clericum, pro eo quod verberationem cujuſdam Procuratoris Nepotis Domini Pelestrini quae apud Eborum dicebatur facta fuiſſe, debuerat procuraſſe, Paternitati veſtrae praeſentibus denotamus, quod ſi dictus Procurator verberatus aut malè tractatus fuerit, dicto loco: Eo tempore quo hoc fieri dicebatur, fuit dictus Clericus nobiſcum London. perſonaliter noſtris inter caeteros negotiis occupatus. Placeat igitur Sanctitati veſtrae ipſum in parte ipſa excuſatum habere quem penitus ſuper hoc innocentem novimus & immunem. Paternitatem veſtram pro certò ſcire volentes, quod ſi aliquis inventus fuerit in Regno noſtro, vel invenire poſſit hujuſmodi verberationis ope vel conſenſu culpabilis, ipſum tanquam perſonae, et honoris noſtri praecipuum offenſorem puniri acriter faciemus. Teſte, &c. apud Sanctum Dioniſ. 17 die Januarii, Anno &c. 44.
Eodem modo & ſub eadem forma ſcribitur Cetui Cardinalium, & R. Sancti Angeli Diacono Cardinali, uſque illam clauſulam, Caeterum cum, &c.
The Pope and Cardinals proceeding in the caſe of Manſell, notwithſtanding the Kings Letters on his behalf, and affirming the Cardinals Nephew to be lawfull Prebend by the Popes proviſion, the King thereupon iſſued this memorable Writ to the Lords of his Counſil, to engage them and the Prince in defence of the antient Rights of his Crown againſt the Popes uſurpations thereon, and to write a Letter to the Pope to revoke all proceedings at Rome, tending to diſinherit him and his heirs of their antient right, therein ſet forth.
REX Dilectis & fidelibus ſuis, magnatibus de Conſilio ſuo in Anglia ſalutem.Clauſ. 44 H. 3. pars 2. m. 2. dorſo. Pro Magiſtro Johanne Manſell. Cum vacantibus Cathedralibus et Conventualibus Eccleſiis Regni noſtri in manu vel Cuſtodia noſtra exiſtentibus, collatio Praebendarum, et beneficiorum Eccleſiarum ipſarum dum vacaverint ſecundum morem Regni noſtri hactenus approbatum ad Coronam et dignitatem noſtram pleno jure pertineat, in cujus etiam poſſeſſione continua hactenus extitimus, noſque vacante dudum Eborum Eccleſia per mortem bonae memoriae Sewal. ejuſdem loci Archiepiſcopi Praebendam de Fenton. tunc vacantem Clerico noſtro dilecto, Magiſtro J. Manſel contulerimus; quidam nepos Domini Prenestrini Cardinalis aſſerens, Praebendam illam ſibi authoritate Apoſtolica collatam praefatum Clericum noſtrum ſuper eadem multipliciter impetit, et moleſtat, et eo ferventius quod Archid. Richmund. Magiſter Johannes de Exon. Cancellar. Eborum, et Magiſter Willielmus Lovell Canonicus de R…ppon, tam nobis quam praedicto Clerico noſtro inter ſe opponunt, ad ſubverſionem Iuris noſtri et exhaeredationem noſtram manifeſtam, aſſerentes eundem Clericum intruſorem eſſe, et nepotem dicti Cardinalis verum ipſius Praebendae poſſeſſorem. Et quia in hujuſmodi vacationibus antiquum Regni noſtri ſtatum immutari aut Iura noſtra ſubverti vos etiamſi vellemus minime ſuſtinere deberetis, ac nos nuper Domino Papae et Cardinalibus Literas noſtras ſpeciales direxerimus pro conſervatione Iuris noſtri in hac parte, qui nec precibus noſtris annuere, nec deferre voluerunt ut audivimus, dicentes, Literas ipſas praeter noſtram et veſtram voluntatem et ſcientiam emanaſſe. Nos perpendentes ex hujuſmodi cauſae proceſſu in Curia Romana nobis exhaeredationis periculum futuris temporibus imminere, Vobis mandamus, quatenus ſecundum tenorem Cedulae praeſentibus intercluſae verbis competenter mutatis, Domino Papae et Cardinalibus ſcribatis; et ad hoc ſimiliter faciendum dilectum noſtrum primogenitum Edwardum, cujus intereſt, una vobiſcum Iura Regni noſtri tueri diligenter inducatis. Mandates nihilominus praedictis Archid. Cancellar. et Magiſtro W. Lovell, quod ab inquietatione praedicti Clerici noſtri et Iuris noſtri impugnatione penitus deſiſtant, quodque in parte iſta per ipſos temere actum aut attemptatum fuerit confeſtim ſtudeant revocare, ficut noſtram et haeredum noſtrorum iudignationem voluerint evitare. Teſte apud Sanctum Audom. decimo octavo die Maii. Anno 44.
SAnctiſſimo, &c. H. eadem gratiâ Rex Angliae, &c. Cum ſicut alias SanctitatiClauſ. 44 H. 3. pars 2. m. 3. dorſo. Pro Rege. veſtrae ſeripſimus, ad nos et progenitores noſtros temporibus retroactis, dum Cathedrales aut Conventuales Eccleſias Regni noſtri vacare contigerit collatio Praebendarum, et beneficiorum Eccleſiaarum ipſarum plene pertinuerit a tempore videlicet quo Eccleſiae hujuſmodi vacare coeperint, uſque ad tempora quibus ſuccedentes
Epiſcopi ſeu alii Praelati temporalia quibus erant hujuſmodi collationes annexae, de manu noſtra receperunt prout moris eſt in Regno noſtro. Nos vacante dudum Eborum Eccleſia per mortem bonae memoriae Sewall. ejuſdem loci Archiepiſcopi, Praebendam de Fenton. quae praedictae vacationis tempore vacavit Clerico noſtro dilecto Magiſtro …. Manſell contulimus, quae tamen nihilominus ut intellximus, authoritate Apoſtolica collata eſt cuidam Nepoti Domini Penestrini, in gravem laeſionem Iuris Regii, et noſtram ac noſtrorum exhaeredationem manifeſtam. Cum igitur in hujuſmodi vacationibus, antiquum Regni noſtri ſtatum immutari, aut Iura noſtra ſubverti ſuſtinere non poſſumus, ſicuti nec debemus, praeſertim cum magnates et Vniverſitas Regni noſtri etiamſi nos contemplatione praefati Domini Cardinalis diſſimulare vellemus, hoc nulla ratione ſuſtinerent: Sanctitatem veſtram iterato requirimus et rogamus, quatenus, cum vos Iuris et honoris noſtri praecipuum defenſorem agnoſcamus, ea ſpecialiter in parte iſta favere et ſervare velitis illaeſa, *A Cardinals Nephew was then able to conteſt with the King, and deprive him of the antient Rights of his Crown in the Court of Rome.non ſuſtinentes ulterius hujuſmodi Collationem noſtram per dictum Nepotem, aut alium ſeu alios quoſcunque aliquatenus impediri, ſed dictum Clericum noſtram ipſius praebendae pacifica juxta Regni noſtri conſuetudinem permittatis poſſeſſione gaudere; ſcituri ſi placet, quod ex eo quod hactenus per Nepotem dicti Cardinalis factum eſt in hac parte, non modica in Regno noſtro murmurationes et ſcandala ſunt ſuborta, prout Magiſter Galfridus de Everl. Clericus noſter veſtiae paternitatis auribus poterit explicare; quem in hac parte noſtri contemplatione ſi placet habere dignemini propenſius commendatum. Teſte ut ſupra 25. die Februarii.
Sub eadem forma ſcribitur Cetui Cardinalium, verbis tamen compenter mutatis. Item Domino I. ſancti Nicholai in Carcere Tulliano, O. ſanctae Mar. in via lata Diac. Domino O. ſancti Adriani, Diac. Card. Domino H. titulo ſanctae Sabinae Presbytero Cardinal. Item I. ſancti Laurenc. in Lucina Presbytero Cardinal. Item Magiſtro Jordano Vicecanc. W. Bonqueor. & Magiſtro Richardo de ſancto Gorono.
The King likewiſe ſent this Mandate to his chief Juſtice, not to permit any Clerkes preſented to benefices or dignities belonging to him, during the vacancies of Biſhopricks, to be ejected out of them, or moleſted by any, which was principally intended againſt ſuch who pretended title to them by Proviſions from the Pope, in oppoſition to the Kings Title.
MAndatum eſt Hugonile Bigod Juſtic. Angliae, quod Richard. de Sarr. ClericumClauſ. 44 H. 3. pars 2. m. 2. dorſ. Capellae Regis in poſſeſſione Eccleſiae ſuae de Eſton. manuteneat et defendat; non permittens eum a dicta poſſeſſione violenter ejici, nec ipſum nec alios Clericos ſuos in eodem Epiſcopatu de collatione Regis tempore vacationis ejuſdem beneficia habentes ab aliquibus indebite moleſtari. Et quod diſtricte ex parte Regis mandet Galfr. de Ferring. quod de inquietatione praedictorum Clericorum penitus deſiſtat, ſicut indignationem Regis vitare voluerit in hac parte.
Teſte, &c. apud S. Audom. 27. die Marcii. Anno &c. 44. Per ipſum Regem & Johannem Manſell.
There being a conteſt between the King and the Biſhop of Ely, concerning two contradictory Bulls of the Pope, granting thoſe indiſtinct Legacies to the Biſhop which he had formerly granted to the King towards the recovery of Apulia, the Biſhop deceaſing, the King ſequeſtred his goods by vertue of the Popes Bull▪ till he & the Lords of his Council ſhould hear and determin the cauſe ariſing upon the conſtruction of thoſe Bulls, and the Biſhops will which they interpreted.
REX Hugoni le Bygod, Juſtic. Angliae ſalutem. Cum redemptiones votorumClauſ. 44 H. 3. pars 2. m. 4. dorſo▪ Cruceſignatorum, & indiſtinctè Legata nobis à ſede Apoſtolica in ſubſidium Regni Apuliae, dudum fuerunt conceſſa, & venerabilis Pater H. Elyenſis Epiſcopus conſimilem gratiā de indiſtinctè Legatis ab eadem ſede ad exhonerationem debitorum Eccleſiae ſuae ſibi poſtmodum aſſerat eſſe conceſſam, ac Magiſtri H. de Kilkenny, & Guydo Rector Eccleſiae de Byrmyngham, qui ſe gerunt pro executoribus bonae memoriae W. Elyenſis Epiſcopi, quamplura bona quae fuerunt ipſius Epiſcopi indiſtinctè Legata diſtraxerint, & ea adhuc diſtrahere ſeu diripere non deſiſtant, ut audivimus, in praejudicium indulgentiae noſtrae praedictae. Volentes tàm juri noſtro quàm juri praefati Epiſcopi ſi quod habeat in praemiſſis, cum indempnitate noſtra & ſua ſecundum quod tenemur proſpicere; Vobismandamus, quod per viſum & teſtim: offic. praedicti Epiſcopi & Magiſtri Roberti de Melkele, executoris memoratae gratiae nobis factae, omnia bona quae fuerunt praedicti Epiſcopi defuncti de indiſtinctè Legatis ubicunque fuerint & ad quorumcunque manus devenerint, in aliquo ſalvo & tuto loco cuſtodiri faciatis, aſque ad inſtans feſtum Pentecoſtes, ut tunc de conſilio Magnatum noſtrorum qui ſunt de conſilio noſtro, ſciatur utrum bona praedicta ad nos, vel ad praedictum Epiſcopum, ſeu ad ordinationem praedictorum Executorum debeant pertinere. Teſte &c. apud Noyun.
The further proceedings and reſolution in this caſe of the Biſhop of Ely's ſequeſtrations, are thus recorded.
PRoviſum fuit die Sabbati prox. poſt feſtum ſancti Edmundi Martyris apud Weſtm. Clauſ. 44 H. 3. pars 1. m. 19. dorſo.Coram Juſticiario Capitali, Epiſcopo Wygorn. Philippo Baſſet, I. de Crekhale, Theſaurario Regis, & aliis de Conſilio Regis, quod quia executores Teſtamenti W. quondam Elyenſis Epiſcopi, protulerunt teſtamentum ejuſdem Epiſcopi, ſignatum ſigillo ſuo & ſigillis Epiſcoporum Wygorn. & London. & aliorum Executorum ejuſdem Epiſcopi Elienſis, in quo teſtamento continebatur, quod plenam poteſtatem dederat praedictis Wygorn. & London. Epiſcopis, Magiſtro Henr. de Kilkenny, & Guidoni de Caſtro Barnardi, & coexecutoribus ſuis de bonis ſuis omnibus, & de Teſtamento ſuo diſponendi, mutandi, augendi, & minuendi prout ſaluti animae ſuae expedire viderint. Et quia etiam in dicto Teſtamento plura ſunt certis perſonis & locis aſſignata, quae nondum ſunt ſoluta, & etiam quia dicti executores ſecuritatem fecerunt Regi, per Henricum de Bathonia, Magiſtrum Henricum de Kilkenni, & Magiſtrum Guidonem de Caſtro Bernardi, qui manceperunt coram praedicto Juſtic. & aliis de conſilio Regis, quod ſi quid ad Regem pertinere debeat de bonis dicti defuncti, inde ei plene reſpondebunt, inhibeatur per Literas Regis Epiſcopo Elyenſi, qui Literas Apoſtolicas impetravit de habendis indiſtincte Legatis in Teſtamento praedicto, ne illam proſequatur impetrationem, maxime cum indiſtincte Legata ſi haberi debeant, prius fuerint Regi a Papa conceſſa in Regno Angliae, & ſimiliter fient Literae inhibitoriae Decano Willenſi, & Collegae ſuo, ne aliquid occaſione impetrationis Epiſcopi praedicti de bonis praefati defuncti attemptare praeſumant, ſed ſequeſtrum quod fecerunt, de dictis bonis penitus relaxent. Ita ſcilicet quod in apertione Archarum quae ſignatae ſunt authoritate praedicti Decani & Collegae ſui, ſint aliqui vel aliquis ex parte Regis, per quos conſtare poſſit quid in eiſdem fuerit contentum, ut viſis illis, per haec & alia melius ſciri poſſit ſi quid inde ad Regem debeat pertinere. Et ſi praedicti Decanus & Collega ſuus mandatis Regis in hac parte non obtemperaverint, aut dictam liberationem faciendam dictis depoſitariis non denunciaverint, depoſitarii bonorum praedictorum liberationem bonorum eotundem faciant modo ſubſcripto, videlicet Prior Sanctae Trinitatis London. per viſum & teſtimonium Vicecomitum London. Prior die Bernwell, per viſum & teſtimonium Vicecomitis Cantebr. Prior de Ely. per viſum & teſtimonium Roberti de Inſula, Magiſter Hoſpit. de Kipier juxta Dunolm. per viſum & teſtimonium Prioris de Finkhale.
Et mandatum eſt dictis depoſitariis & viſoribus, quod fideliter conſtare faciant Regi vel H. Bigod, Juſtic. Angliae, quid & quantum, vel quanti valoris de bonis dicti defuncti ſequeſtratis inventum fuerit, apud ipſos depoſitarios, & praedictis Magiſtris Henrico & Guidoni liberatum.
REX Magiſtro Henrico de Kilkenny, & Guydoni de Caſtro Bernardi, & aliis ExecutoribusPat. 44 H. 3 m. 13. dorſ. Pro Magiſtro Henrico Kilkenny, & ſociis ſuis executoribus Teſtamenti▪ W. quondam Elienſis Epiſcopi. teſtamenti W. quondam Elyenſis Epiſcopi ſalutem. Cum omnia indiſtinctè Legata in Regno noſtro & etiam alia in ſubſidium Terrae Sanctae Legata, ad nos ex indulgentia ſedis Apoſtolicae dudum nobis inde conceſſa totaliter pertineant, & venerabilis Pater H. Elyenſis Epiſcopus & ejus offic. a vobis ut accepimus exigunt utraque hujuſmodi Legata de bonis dicti defuncti in praejudicium dicti conceſſionis nobis factae, Vobis Mandamus ſuper omnia quae habetis in Regno noſtro diſtricte inhibentes, ne praefato Epiſcopo vel ejus Offic. aut aliis quibuſcunque aliqua hujuſmodi Legata de bonis ipſius defuncti ſolvatis, nec ſuper hiis quae ad nos in hac parte pertinent alicujus examen, in praejudicium dictae conceſſionis nobis factae abſque noſtro mandato ſpeciali ſubire praeſumatis. Taliter vos in hac parte habentes quod pro defectu veſtri ad vos graviter capere non debemus. Teſte H. le Bygod Juſticiario noſtro Angliae apud Weſtm. 22. die Novembris.
The Nobles being highly incenſed againſt Adomar Biſhop Elect of Wincheſter, who voluntarily fled out of the Realm to avoid their Juſtice and fury, the King thereupon writ this Epiſtle to the Pope, to provide for him elſewhere, and not to confirme him in his Biſhoprick of Wincheſter, to prevent diſturbances, ſcandals, diſcontents, and preſerve the peace of the Realm, which ought to be preferred before all private reſpects and obligations to him.
SAnctiſſimo, &c. H. eadem, &c. Ea praecipuè pia Mater Eccleſia providere ſoletClauſ. 44 H. 3 pars 2. m. 4. dorſo. Pro Rege. quae & ſaluti conveniunt ſubditorum, & ſcandali materiam tollunt, et diſſidii fomitem ac plebis furorem in commune periculum non accendunt. Cum igitur Adomarus frater noſter uterinus qui ſe gerit pro Epiſcopo Winton. Regnum noſtrum voluntariè ſit egreſſus, cujus praeſentiam, etſi jure propinquitatis qua nobis attinet niſi demeruiſſet deberemus ſpecialiter affectare, commune Regni et plebis commodum utilitati praefati A. praeponere cupientes, ſanctitatem veſtram affectione qua poſſumus requirimus & rogamus, quatenus ad noſtram & Regni noſtri tranquillitatem, & ad vitandum enorme periculum, quod nobis & Regno noſtro occaſione ipſius poſſet imminere, praedictum fratrem noſtrum ad aliquem alium locum, ubi ſine noſtra & Regni noſtri turbatione valeat immorari, ex ſolita ſedis Apoſtolicae Clementia velitis, ut ex veſtra circumſpectione felici Regni gubernacula, quae ſub tranquillitate ab annis teneris ad tempora moderna conſilio & favore Eccleſiae Romanae deduximus, non contentionis incommodum et diſſidii periculum hiis diebus vergere non cogatur. Nec ſi placet adulantium ſuggeſtionibus credatis, qui Priores Literas noſtras vobis inde directas praeter voluntatem Regiam emanaſſe dixerunt, quia nunquam vobis adeò acerbè ſcripſimus quin cordis noſtri viſceribus acrius inhaereret. Propter quod non ſolum affectione carnali nos agente, verum etiam imminente gravi diſcrimine, & aliis incommoditatibus praedictis quae cor noſtrum non mediocriter exuberant, & conturbant diligenter attentis, malumus & ſpontanea voluntate praeelegimus fraterna carere praeſentia, quàm ea frui ſolito more, per quod nobis & Regno noſtro & conſorti noſtrae liberiſque noſtris, à quibus noſtrae dependet ſolatium recreationis, inteſtinae turbationis anguſtia relinquatur. Aliud etiam nos angit intrinſecus, quod praefatus A. nos contra praefatam conſortem noſtram multipliciter provocavit, & primogenitum à filiali devotione ſubtrahendo noſtrae voluntati contrarium reddidit & rebellem, in continuam noſtrae & Regni noſtri tranquillitatis turbationem, prout venerabilis Pater H. Ebredun. Archiepiſcopus, Th. Leodienſ. & Willus Bonqueor. Miles noſter, quos ad veſtram praeſentiam dirigimus vobis poterunt intimare, propterque non abſque graviſſimo ſcandalo et periculo evidenti, nec non et propter publicam priorem Regni noſtri et aliorum tam majorum quam minorum indignationem exigentibus culpis ſuis, non poteſt nec debet reſtitui ad regimen Eccleſiae ſupradictae.
Teſte, &c. Per ipſum Regem.
The King likewiſe conſtituted ſpecial Proctors in the Court of Rome, to appeal againſt his Brother Adamars Proctors there, endeavouring his reſtitution by the Popes power or mediation.
REX Omnibus &c. Sciatis, quod dilectum Clericum noſtrum Magiſtrum Richardum Pat. 44 H. 3. pars. 2. m. 4. intus. Pro Rege.de Sancto Gerono, Procuratorem noſtrum conſtituimus ad appellandum à fratre Valeſco, de ordine fratrum Minorum, Executore ſuper reſtitutione Adamari, qui ſe gerit pro Winton. Electo ad Eccleſiam ſeu Epiſcopatum Winton. à ſede Apoſtolica, ut dicitur, deputato, ratione noſtri juris et intereſſe, et Regni noſtri propter quaedam gravamina nobis et Regno ab eodem fratre de facto, cum de Iure non poſſet illata, et ad appellandum ne dictus frater de caetero, contra nos ad Regnum noſtrum ſeu noſtros ſubditos, aut aliquem ſeu aliquos eorundem occaſione praemiſſa in noſtrum praejudicium et gravamen procedat, ſalvis aliis appellationibus pro nobis et Regno noſtro a dicto fratre ad ſedem Apoſtolicam interjectis. Ratum habentes, & gratum quicquid dictus Richardus in praemiſſis nomine noſtro duxerit faciendum. In cujus, &c.
Teſte meipſo apud Sanctum Dionyſium in Franc. 16. die Januarii, Anno Regni noſtri 44. P. R. Com. Glouc. W. Com. Albemarl. & I. Manſell.
SAnctiſſimo &c. H. eadem &c. Noverit veſtra providentia ſanctitatis quod nosPat. 44 H. 3. pars 2. m. 4. intus. Pro rege deprocurationibus. dilectum Clericum noſtrum Magiſtrum Richardum de Sancto Gerono, noſtrum conſtituimus & ordinamus Procuratorem, ad impetrand. contradicend. & Judices eligend. in Curia veſtra, & ſpecialiter ad impetrand. ſuper appellationibus à fratre Valeſco. de ordine Minorum executore ſuper facto Winton. à veſtra Clementia ut dicitur, deputato nomine noſtro ad ſedem Apoſtolicam interjectis & qualibet earundem, Ratum & gratum habentes quicquid praefatus Richardus in praemiſſis nomine noſtro duxerit faciendum. Ratis nihilominus manentibus aliis procuratoriis aliis à nobis factis praedicta Curia veſtra commorantibus. In cujus, &c. Teſte ut ſupra.
Conſimiles Literas & ſub eadem forma habet Magiſter Finacus de Procuratorio ſuo videlicet ad impetrand. ut ſupra.
SAnctiſſimo &c. H. &c. Noverit veſtra providentia ſanctitatis quod vos dilectumIbidem. Clericum noſtrum Magiſtrum Richardum de Sancto Gerono, noſtrum conſtituimus & ordinamus Procuratorem ad proſequend. appellationem, & appellationes à fratre Valeſco de ordine Minorum, Executore ſuper facto Winton. à veſtra Clementia, ut dicitur, deputato noſtro nomine ad ſedem Apoſtolicam interjectam, & interjectas contra Ademarum qui ſe gerit pro Winton Electo, & ad opponend. ſe pro nobis & Regno noſtro baronibus & hominibus noſtris contra praedictum Ademar. ne reſtituatur ad Eccleſiam ſeu Epiſcopatum Winton. & ne proficiatur eidem. Ratum &c. In cujus &c. Teſte ut ſupra.
Item Magiſter Robertus de Baro, habet diviſum tales Literas & in eadem forma quales ſupradicti Magiſter Richardus de ſancto Gernono & Magiſter Finatus habent diviſim ad impetrand. contradicend. & judices eligend.
SAnctiſſimo, &c. Rex, &c. Noverit veſtrae prudentia ſanctitatis quod nos dilectosIbidem. & fideles noſtros Magiſtrum Angelum Canonicum Camerarium, & Magiſtrum Robertum de Baro, noſtros conſtituimus & ordinamus procuratores, utrumque ipſorum in ſolidum, ita quod non ſit potior conditio occupantis ad proſequendum Apellationem, & Appellationes à fratre Valeſco de ordine Minorum, Executore ſuper facto Winton. à veſtra Clementia, ut dicitur, & interjectas, contra Ademarum qui ſe gerit pro Winton. Electo, & ad opponendum ſe pro nobis & Regno noſtro Baronibus & hominibus noſtris contra praedictum Ademarum, nereſtituatur ad Eccleſiam ſeu Epiſcopatum Winton. & ne praeficiatur eidem. Ratum &c. In cujus &c. Teſte ut ſupra.
Conſimiles Literas & per eadem verba habent Magiſter Roberuts de Baro, & Magiſter Richardus de Sancto Gerono conjunctim.
The King iſſued this Prohibition to the Dean of St. Pauls London, not to hold Plea of any Chattels which concerned not Matrimony or Teſtament, to the prejudice of his Crown and Temporal Courts.
REX Decano Sancti Pauli London. ſalutem. Prohibemus tibi ne teneas placitum Clauſ. 44 H. 3. pars 1. m. 12. dorſo.in Curia Chriſtianitatis de Catallis, quae Gregorius de London. Laicus, ſicut per quoſdam fideles noſtros accepimus, exigit coram te in Curia Chriſtianitatis Authoritate Literarum Domini Papae a Prioratu de Bermundes qui à praedeceſſoribus noſtris Regibus Angliae fundatus exiſ…it, niſi Catalla illa ſint de Teſtamento vel Matrimonio, quia placita de Catallis quae non ſunt de Teſtamento vel Matrimonio ſpectant ad Coronam et dignitatem noſtram. Inhibuimus enim Priori & Conventui dicti Prioratus, ne ſuper hujuſmodi Catallis Eccleſiaſticum examen coram vobis vel alio Iudice Eccleſiaſtico in praejudicium juriſdictionis ad Coronam et dignitatem noſtram ſpectantis ſubire praeſumant. Teſte Rege, &c. de ordinatione Walteri de Merton.
The King iſſued this Writ to the Barons of Dovor, and other Ports, to ſearch for and apprehend all Italian Clerks and Laymen, and all others that ſhould bring any Bulls from Rome prejudicial to him and his Realm, and not to permit any to arrive with Horſes and Armes in the Realm, without his ſpecial licenſe, and to arreſt all ſuch as ſhould there land, till they received further order from him.
REX Baronibus & Ballivis ſuis Dovor. ſalutem. Mandamus vobis in fide quaClauſ. 44 H. 3. m. 12. De ſcrutatione facienda per omnes Portus. nobis tenemini firmiter injungentes, quod caute explorari et ſcrutari faciatis ſi qui Clerici vel Laici Italici, vel alii cujuſcunque ordinis cum Bullis Papalibus nobis aut Regno noſtro praejudicialibus applicuerint in Portu veſtro, et ſi quos cum hujuſmodi Literis ibidem applicare contigerit, ipſos cum Literis illis ibi arreſtari faciatis donec aliud inde praeceperimus. Nullatenus etiam permittatis aliquos cum equis & armis ingredi Regnum noſtrum per Portum veſtrum ſine Licentia noſtra ſpeciali. Et ſi quos cum equis, & armis applicare contigerit in Portu veſtro, ipſos cum equis & armis illis arreſtari faciatis donec aliud inde a nobis habueritus in mandatis. Taliter vos in hac parte habentes, quod pro defectu veſtri dampnum in hac parte non incurramus quod vobis poſſit ant debeat imputari. Teſte Rege apud Weſtmonaſterium 6. die Julii.
Eodem modo Mandatum eſt Baronibus per omnes Portus.
The Biſhop of London having made a ſequeſtration of the fruits of a Benefice in Eſſex, and certain perſons by force and armes violating the ſequeſtration, and ſelling, diſſipating and waſting the goods ſequeſtred, the King thereupon by his Eccleſiaſtical prerogative iſſued this Writ to the Sheriff of Eſſex to remove and enquire of the force, and impriſon ſuch as were found guilty of it, and to permit the ſequeſtration to be further diſturbed.