Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 10 – Document 25

4. De Cl…ricis Captis a Laicis propter crimina.

COntingit aliquando, quod Clerici ſine licentia Praelatorum quamquam in facto non fuerint *…eprehenſi …t Paris Addit.reprehenſi nec convicti tanquam facinoroſi, vel ſuſpecti de crimine, ſeu delicto, vel injuria perſonali capiuntur per potentiam Laicalem, et in Carcere detruduntur, ordinariis ſuis eos requirentibus ſecundum Canones libere judicandi. Et ſi Clerici quibus etiam crimina imponuntur coram Iudicibus ſecularibus evocati non comparuerint *Fornaburtur, Forbanniuntur. Mat. Paris.foris banniuntur a Regno. Quia vero in hoc libertas Eccleſiaſtica confunditur cum Clericus a Laico judicatur; ſtatuimus, quod Clerici Capti ſi noti fuerint & honeſti, capientes ipſos & etiam detinentes, & contra requiſitionem ordinariorum eos reddere recuſantes, per locorum ordinarios publice excommunicati denuncientur: loca etiam in quibus detenti fuerint, et terrae capientium eos et detinentium ſupponantur Eccleſiaſtico interdicto, donec ordinariis eorundem reddantur; et ſuper hujuſmodo exceſſu ſatisfecerit competenter. Illi autem qui taliter falſa crimina eis impoſuerunt, ſeu malicioſè confixerunt, (alias compoſuerunt) commenta vel fraudes propter quae capti fuerunt & injuſtè detenti, excommunicati ſimiliter denuncientur; (unde excommunicati ſunt authoritate *This in the Parentheſis is not in Mat. Paris, and relates to a Council at O…on, as if this Council of Boniface was there …ld, not at Weſtminſter.praeſentis Concilii Oxon. ipſo facto.) Clerici vero vagi vel ignoti capti & ex cauſis aliquibus detenti, ſi in poſſeſſione Clericatus inventi fuerint, per locorum ordinarios requirantur á Domino Rege, vel alio qui poteſtatem habet reddendi eoſdem, vel eos reſtituat liberè per Eccleſiam judicandos. Et ſi denegetur, puniantur ut detentatores ſuperius annotati, & ſi reddantur, liberè indicentur non expectatis judiciariis quibuſcunque. Et ſi Juſticiarii Clericis eiſdem coram eis non exhibitis Epiſcopum condemneut in penſione pecuniaria, paenae ſuperioris, ſive Clerici fuerint, ſive Laici proferantur. Clerici autem Domini Regis, vel quicun que alii qui excuſationem hujuſmodi poene proſequntur dictando, ſcribendo, ſigillando Vicecomitibus vel aliis Ballivis hujuſmodi mandata dirigendo paenis ſubjaceant in Clericos promulgatis ſuperius annotatis. Quod ſi iidem Clerici Eccleſiae redditi propter tranſgresſionem aliquando perſonalem vel foreſtae enunciati fuerint, a judice ſeculari non compellant, cum non a ſuis judicibus fuerint condemnati. Et ſi propter hoc eos praelatos diſtringi aut attachiari contigerit, ſe defenderit contra hujuſmodi attachiationes vel diſtrictiones per remedia antedicta. Idem fiat quotieſcunque annunciati fuerint viri Eccleſiaſtici pro hiis quae ad forum Eccleſiaſticum pertinent per Judicem ſecularem, ſi *Guil. Linde. wode l. 5. Tit. de Privilegiis f. 235.verò Clerici Canonice ſe purgaverint ſuper ſibi impoſitis & objectis, & nihilominus bona Laica poteſtate detineantur, eorundem occupantes, & detinentes bona hujuſmodi Laicorum per ſaepedictam Eccleſiaſticam cenſuram compeſcantur. *Guil Linde. wode l. 5. Tit. de Poenis. f. 231.Quod ſi ſic capti Clerici tonſuram & Clericatum habentes malicioſè tempore intermedio abraſi fuerint, vel ſuſpenſi, abradentes vel ſuſpendentes, conſilium, vel favorem, ſeu auxilium impendentes paenis ſubjaceant ſupradictis, forisbannientes quoque hujuſmodi Clericos paenis ſimilibus percellantur. *Guil Linde. wode l. 5. Tit. de Furtis.Item ſtatuimus, quod ſi aliquis Clericus pro tranſgreſſione foreſtae ſeu partis alicujus diffamatus fuerit; vel convictus fuerit legitime coram ſuo ordinario, vel confeſſus; idem per ſuum ordinarium ſi bona habeat, illi cui noxa aut injuria illata eſt hujuſmodi redemptio aſſignetur; ſi autem bona non habeat, ſuus Epiſcopus ipſum prout culpa popoſcerit graviter puniat in perſona, ne propter impunitatis fiduciam pateat praeſumptoribus licentia delinquendi.

5. De *Nota.Impetrantibus Prohibitiones Domini Regis.

ITaque, cum nonnulli Laici ad invicem plerunque cum Clericis contrahentes ipſos contractus fidei datione vallantes, aut corporali praeſtito juramento firmantes, qui ſuper fidei aut Sacramenti praeſtiti religione contempta coram judice Eccleſiaſtico conventi, Regiam prohibitionem impetrant; ut ſuper perjurio et fidei laeſione examen Eccleſiaſtici Iudicis ſic declinent. Providemus, quod ſi Laicus fuerit Impetrator, per excommunicationis ſententiam (prout ſuperius dicitur) arceatur. Si vero non deſtiterint et poſſeſſores immobilium exiſtant, terra eorum ſupponatur Eccleſiaſtico interdicto. Si autem immobilia non habeant, mercenarii ſui non vacatae perſonae moneatur, quod intra octo dies ab eo recedant. Alioquin conſimilis poena ſententiae excommunicationis majoris feratur in eoſdem. Si autem Clericus reus fuerit vel religioſus, exerceantur poenae Canonicae contra ipſos: ſi vero Clericus in ſua pertinacia perſeveraverit, procedatur contra eum ſecundum poenas ſuperius contra pertinaces Clericos annotatas. Si autem actor Laicus ſit & non habeat Laicum feodum, Epiſcopus non exhibeat eum, et ſi diſtringitur Epiſcopus; procedatur contra *The King muſt be admoniſhed, his Caſtles, Cities, Towns, Vilages interdicted, and his Subjects, Officers Excommunicated with a Major Excommunication, for iſſuing, or bringing Prohibitions to relieve their Subjects againſt Biſhops and their Courts EncroachmentsDominum Regem et diſtringentem ut ſuperius eſt expreſſum. Et hoc idem in prohibitionibus conſimilibus obſervetur. Idem fiat et ſi tertius veniens ex tranſverſo porrigat vel porrigi faciat prohibitionem talem, dum tamen ille eam verbo vel facto ratificaverit pro quo apparuit impetrata.

6. Quod Judaei compellantur reſpondere coram Eccleſiaſtico jure.

ET quia modo conſimili Eccleſiaſtica Cenſura confunditur & Praelatorum officium impeditur cum Judaeus delinquens in rebus Eccleſiaſticis & perſonis ſuper hiis coram ipſis convictus fuerit, vel ſuper aliis quae ad forum Eccleſiaſticum mero jure coram Eccleſiaſtico judice convenitur, per Dominum Regem ſeu Vicecomites aut Ballivos ſuper praedictis non permittitur coram Eccleſiaſtico judice ſtare juri, ſed declinare compellitur forum ejus, ſtatuimus quod hujuſmodi Iudae per *interdictūintroductum commercii contractum et communionis fidelium ad reſpondendum in hiis caſibus coram judice Eccleſiaſtico compellantur. Et quod inhibentes et impedientes eoſdem et hac de cauſa, judices et alios diſtringentes per excommunicationis et interdicti ſententias arceantur.

7. De fugientibus ad immunitatem Eccleſiaſticam.

POrrò, cum ad immunitatem Eccleſiarum fugientibus aliquando vix in alimentisProvincial. Guil. Lindewode, l. 3. de immunitate Eccleſiam. f. 184. valeat ſubvenire propter arctam cuſtodiam quae frequenter apponitur contra ipſos, ut aliquando confugientes hujuſmodi ab Eccleſiis & Cimiteriis, viis publicis poſt terrae abjurationem violenter ſaepius abſtrahantur, ac ſic abſtracti ſceleratè in praejudicium immunitatis Eccleſiae occidantur. Statuimus, quod qui talibus alimenta impedierint miniſtrari, ſecundum arbitrium ordinariorum per Cenſuram Eccleſiaſticam arceantur. Si quidem confugas ab Eccleſia vel Cimiterio vel poſt abjurationem terrae a via publica extrahentes, vel taliter extractos occidentes (cum ſub Eccleſiaſtica protectione conſtant) poenis Sacrilegii percellentur, alia aliam minime conſumente. In Eccleſia autem vel Cimiterio non …ia… cuſtodia confugientium ad Eccleſiam per Laicam poteſtatem. Et ſi fiant cuſtodiae, tam cuſtodientes quàm qui eam cuſtodiam oppoſuerunt in forma juris, per excommunicationis ſententiam diſtrictius compeſcantur. Illos autem tantummodo tueatur Eccleſia quos Canones praecipiunt eſſe tuendos.

8. De infringentibus Eccleſiae libertates.

UT invadentibus bona Eccleſiſtica & libertates Eccleſiae infringentibus & perturbantibus obvietur, providè duximus ſtatuendum, quod hujuſmodi Malefactores,Provincialis Guil. Lindewode. l. 3. de immunitate Eccleſiae. f. 186. invaſores videlicet & perturbatores Eccleſiaſticorum bonorum & libertatum violatores ſacrilegi, excommunicati per locorum ordinarios denuncientur. Et ſi in ſua pertinacia per unum menſem perſeverent, tunc et loca in quibus commorantur ſupponantur Eccleſiaſtico interdicto, et neutra relaxetur ſententia donec de damnis et injuria ſatisfecerint competenter. Et ſi aliquis Eccleſiam poſſeſſionibus & libertatibus ſuis ſpoliaverit▪ poenis ſubjaceat ſupradictis, & in ipſum uſque ad plenam ſatisfactionem & reſtitutionem condignam, in forma juris excommunicationis ſententia ſolenniter proferatur. Et ſi iidem ſacrilegi faciant judices aut Praelatos propter hoc attachiari vel deſtringi, tam ipſi quam diſtringentes poenis in attachiatores et diſtrictores editis condigne percellantur.

9. De Laicis Clericos aggravantibus.

AD hoc etiam cum contingit quod domicilia, & hoſpitia Clericorum per Magnates terrae quamquàm in Sanctuario exiſtant, invitis ipſis Clericis & nonnunquam expulſis ſuis ſervientibus bona ipſorum ibidem inventa occupantur, & per ſacrilegos hujuſmodi conſumantur, reclamantes & renitentes convitiis affliguntur, verberibus afficiuntur, & multipliciter pertractantur, quamquam etiam cautè, & equitatus Dominicae Praelatorum, Religioſorum quam Clericorum in itinere publico ac veritatis & aliunde in ſanctuariis & conſimilibus capiuntur & abducuntur violenter, ad dictorum Magnatum res, commercia & victualiatransferenda. Providemus, quod omnes hujuſmodi ſacrilegi in forma juris excommunicentur, et ſolenniter excommunicati nuncientur, donec Ablata et abducta reſtituerint, et de illatis injuriis ſatisfecerint competenter. Compelluntur etiam Clerici & Religioſi ſuas res quas habent venales licitè vel illicitè ad precium Domini Regis ſibi & ſuis miniſtris vendere, & nonnunquam tradere precio non ſoluto, undè providemus, quod taliter compellentes cogantur per ſententiam excommunicationis juſtum precium ſupplere vel deſtituere ſic exorta, nihilominus de *Goods taken from Clergymen …y the Kings P…v…yors muſt be ſacril…ge.ſacrilegio commiſſo prout decet ſatisfacere competenter.

I finde this Conſtitution omitted in Aton and Lindewode, extant in Matthew Paris his Additamenta, againſt the King and his Judges granting Prohibitions to hinder them to give Oaths to Laymen againſt their wills in their vi…tations and courts, and to inflict pecuniarie penalties upon Jews or others, which I ſhall here inſert.

CUm inſuper Praelati Eccleſiaſtici, ex officii ſui debito inquirant de morum Additamenta. p. 207 … Here p. 609, 704, 705, 706, 707.diſciplina, peccatis et exceſſibus ſubditorum, quia R…x, Magnates, et aliae poteſtates ſeculares, ipſorum officia impediunt in praemisſis; Laicis ſibi ſubditis inhibendo ne ad mandatum ipſorum Praelatorum, de veritate dicenda ſubeant juramentum. Et quia iidem non permittunt dictos Praelatos, ſubditos ſuos in cauſis ſeu negotiis Eccleſiaſticis corporaliter ſeu pecunialiter, ſeu alias Canonice punire; ſecundum perſonarum et delictorum qualitatem: Providemus, quod Laici ad praeſtandum hujuſmodi juramenta, et ad ſolvendum quaſlibet poenas per Praelatos ſuos Canonice inflictas, nihilominus praeciſe per excommunicationis ſententiam compellantur. Impedientes vero ne hujuſmodi juramenta praeſtentur, aut poenae exſolvantur, per interdicti et excommunicationis ſententias praedictas arctius compeſcantur. Et ſi per hoc ad diſtrictionem proceſſum fuerit Praelatorum, contra diſtringentes, ſicut dictum eſt ſuperius, procedatur. Et quia modo co… ſimili Praelatorum officium impeditur, cum contingat quòd Judaeus delinquens in rebus Eccleſiaſticis & perſonis, ſuper hiis conventus fuerit coram ipſis; & ſuper ali…s quae ad forum Eccleſiaſticum pertinent mero jure: Providemus, quòd Judaeus per interdictum commercii, contractuum & communionis fidelium, ad reſpondendum in hiis caſibus nihilominus compellarur: inhibentes quoque impeditores, & diſtringentes, poenas interdicti & excommunicationis incurrant.

Perchance the King & his Councils, Judges forementioned Prohibitions againſt ſuch Oaths, cauſed Lindewode and Aton, to omit this Conſtitution, and moſt likely this Archbiſhop and Council to waive it, though in their Original draught.

10. De Rege Eccleſiam aggravante Vacantem.

COntingit inſuper aliquando, quod Domino Rege Eccleſiarum Cathedralium velProvincialis G…. Lindewode l. 3. De immunitate Eccleſiae …. 187. Conventualium cuſtodiam obtinente, cum ſecundum Chartarum libertatem ab eodem Domino Rege & ſuis praedeceſſoribus Eccleſiae conceſſarum, tantundem rationibiles conſuetudines, nec non & rationabilia ſervitia, & hoc …ine diſtrictione hominum & viſitatione rerum, Ballivi tum ejus per tallias immoderatas bona tenentium vacantis Eccleſiae auferunt; nemora & vivaria deſtruunt, domos conſumere feſtinant & diſſipant bona, pauperes malo tractant, & deſtruunt, jam non ſolum ad ea quae ratione Cuſtodiae obtinere convenerant manus extendunt, ſed etiam ad bona ſuperſtitum ut blada & inſtaura & alia, quae ratione Baroniae ad ipſum ſpecture non poſſunt, videlicet decimas, Eccleſias & oblationes Epiſcopatibus ſeu Monaſteriis appropriatas & ſimilia occupare praeſumant. Ut huic igitur morbo facilius occurratur, ordinamus, quod ſtatim poſtquam Eſcaetores & Ballivi Regis hujuſmodi cuſtodias ingreſſi fuerint, Praelati qui juriſdictionem praeſumant, publicè & ſolenniter interdicant ſub poena excommunicationis dictis Ballivis Domini Regis & aliis omnibus in genere, ne talia attentare praeſumant. Quod ſi contra fecerint, denuncient eos in dictam ſententiam incidiſſe, & in ſententiam talem quae contra illos qui libertates in Magna Charta conceſſas nec non libertates Eccleſiaſticas confringunt, et tales uſque ad ſatisfactionem congruam excommunicati publice nuncientur quam ſententiam ſi contempſerint, contra eos procedatur per interdicta et alias poenas ſuperius annotatas. Et ſi *Nota.Dominus Rex ſuper hiis competenter monitus ſic ablata non reſtituat, vel damna reſarciat, procedatur contra eum ſicut in aliis caſibus Regem tangentibus ſuperius eſt ordinatum.

11. De libertate & longa poſſeſſione.

ARchiepiſcopus itaque & ipſi ratione patrimonii Eccleſiaſtici commune monitione coram Juſticiariis itinerantibus evocati, per Atturnatos ſeu Procuratores literatoriè conſtitutos, per libertatem Eccleſiae & conſuetudinem admittantur: Supplicatum eſt Domino Regi, ut ſuſtineat, quod per Literas Procuratores admittantur, ſive Atturnati eorundem; & Juſticiarii moneantur, quod per tales competentibus admittant Atturnatos. Si verò ſic non admittant, ſed quod perſonaliter non venit Praelatus, condemnetur, poſtmodum & diſtringatur: Providemus, quod procedatur contra attachiatores, diſtringentes, ut ſuperius eſt expreſſum. Quia in ſuper Praelati & Clerici venire coram Magiſtratibus ſecularibus diſtringuntur, oſſenſuri de jure aut quo warranto (ſeu Guaranto) utuntur libertatibus quibus a longis retro temporibus, ipſi …ive praedeceſſores ſui uſi ſunt pacificè, nomine Eccleſiarum ſuarum: alioquin impediuntur uti libertatibus praedictis. Ordinamus, quod ſic vocati non reſpondeant, niſi quod nec allegent longam poſſeſſionem Eccleſiae ſuae, ac revocent eas in dubium, non ponant ſe ad inquiſitionem Laicorum. Et ſi propterea ſpolientur, attachientur, diſtringantur, vel alias condemnentur; procedatur contra ſpoliantes, attachiantes, et *Nota.Dominum Regem, ut ſuperius annotatur. Et ſi retineatur Praelatus, Archiepiſcopus cum Epiſcopis requirat eum, & puniat detentores: et ſi libere non dimittatur, ad interdicta ut ſuperius procedatur.

12. De malitia Judicis ſecularis contra libertatem Eccleſiae.

ALiquando quidem Eccleſiis vel Praelatis Principes, & alii Chriſti fideles, poſſeſſiones & libertates dant per ſuas Chartas; in quibus hujuſmodi clauſula vel ſimilis continetur. Omnia quae ad me vel ad haredes meos de tali feudo, …ive feodo vel poſſeſſione pertinent, vel poterunt pertinere, tali Eccleſiae vel Monaſterio, ac earum Praelatis vel Miniſtris, …ine aliquo retinement…, do, & concedo, & hac praeſenti Charta mea confirmo. Et ſi poſtmodum ſuper aliquo articulo de pertinentiis, quae in Charta ipſa non fuerint ſpecialiter expreſſa, & in dicto ſeculari contentio moveatur; dicunt Judices ſeculares, Chartam ipſam eſſe vacuam et inanem, eo quod nominatim articulus ille non exprimitur in eadem. Et ſic verbum (Omnia) ſecundum eos nihil contineat, niſi fuerit ſpecialiter expreſſum. Et ſi articulus libertatis contentus in Charta ſpecialiter exprimatur, dicunt iidem Judices Chartam ipſam eſſe vacuam & invalidam, ſi Eccleſia vel Monaſterium uſa non fuerit hujuſmodi libertate. Providemus, quod Juſticiarii & alii Judices ſeculares, Eccleſias vel loca religioſa perverſa interpretatione hujuſmodi, poſſeſſionibus vel libertatibus defraudantes, moneantur per locorum Ordinarios in quibus talia judicia exercentur, quod ſub talis interpretationis velamento, poſſeſſiones, libertates et jura Eccleſiaſtica perturbare et invertere non praeſumant. Quod ſi monitionibus non acquieverint eorundem, per *The Judges muſt be Excommunicated and Interdicted if they reverſe not their Temporal Judgements according to Law in the Kings Courts, & conform them to the Biſhops interpretation and humours.excommunicationis et interdicti ſententias dictorum Iuſticiariorum et Iudicum, ſive Clerici ſive Laici fuerint, iniquitas ſecundum formam annotatam ſuperius, comprimatur.

13. Quod Eccleſiaſtici viri non teneantur facere ſectam ad Curiam ſecularem propter Eccleſiae libertatem.

LIcet autem Dominus Rex, & Magnates aliique Chriſti fideles, terras & poſſeſſiones in liberam, & puram, & perpetuam eleemoſynam Eccleſiis & viris Eccleſiaſticis produxerint conferendas, nihilominus ipſi & Ballivi ſui compellunt hujuſmodi perſonas Eccleſiaſticas, pro praedictis terris & poſſeſſionibus ſectam facere ad Curiam ſuam Laicalem, contra donationis formam, & officium pietatis, & jura Eccleſiarum, & poſſeſſionibus quibus uſae ſunt à longis temporibus & antiquis, ac retroactis perturbantes eos, niſi de conceſſionibus Originalibus Chartis ſuis, fortè vetuſtate vel alio modo deperditis vel conſumptis, fidem fecerint coram eis. Ordinamus, quod ſi diſtrictio fuerit pro hujuſmodi ſectis, à donatoribus, fundatoribus, vel eorum haeredibus, ſeu aliis ſuis qualitercunque ſuccedentibus, per praemiſſas cenſuras Eccleſiaſticas penitus reprimantur. Si vero à Capitalibus Dominis diſtrictio fiat pro hujuſmodi ſectis faciendis, compellentes & diſtringentes, modo ſimili arceantur. Iuſticiarii autem et alii Iudices forenſes qui per fraudem convertunt amerciamenta libertatum Epiſcoporum et Praelatorum inferiorum, contra Chartam Domini Regis omnium libertatum, tanquam tranſgreſſores dictae Chartae arctius puniantur.

14. De Sacramento confeſſionis & ne incarceratis denegetur.

PRaetereà cum Sacramentum confeſſionis & poenitentiae, ſecunda ſit poſt nauſragiumProvincialis Guil. Lindewode, l. 5. De Poenitentiis & Remiſſionibus, f. 236. tabula, & ultimus humanae navigationis portus, id eſt finale refugium, ſit unicuique peccatori perneceſſarium ad ſalutem, ſub poena excommunicationis diſtrictius praecipimus, ne aliquis impedire praeſumat, quin hujuſmodi Sacramentum poenitentiae unicuique petenti libere impendatur, & ſpacium liberum confitendi, quod potiſſimè propter carceratos ſuadetur, quibus hujuſmodi Sacramentum ſaepius inhumaniter (ne dicamus infideliter) denegatur. Et ſi interdum confitendi ſpacium eis datur, hoc ita breve & importunè conceditur, quod potius cedit miſeris in deſolationem gaudii ſpiritualis.

15. De Laicis Dominis testamenti factionem impedientibus, & de bonis intestatorum.

QUoniam Laicis ab inteſtato decedentibus, Domini feudorum non permittuntProvincialis Guil. Lindewode, l. 3. De Teſtamentis, f. 125. ipſorum debita ſolvi de bonis mobilibus eorundem, nec in uſus liberorum ſuorum vel parentum, vel aliàs ſecundum diſpoſitionem Ordinariorum, piè diſtribui pro defunctis. Providemus, quod dicti Domini et eorum Ballivi moneantur diligenter, ut a talibus impedimentis deſiſtant: quod ſi moniti non paruerint, ſaltem pro ea portione quae defunctum contingit, ut in pios uſus per locorum ordinarios diſtribui libere poſſit, per Excommunicationis ſententiam compeſcantur. Eodem modo procedatur contra eos, qui aſcriptitiorum & aliorum ſervilis conditionis teſtamenta, & ultimas voluntates impediunt, contra conſuetudinem Anglicánae Eccleſiae hactenus approbatam. Praedictas autem proviſiones extendi volumus ad omnes perſonas, tàm Eccleſiaſticas quàm ſeculares jura Regalia habentes, quibus hactenus conſueverunt uti ſtatuimus & praecipimus ne cuique executori permittatur adminiſtrare de bonis teſtatoris, niſi prius de omnibus bonis ipſius defuncti fidele fiat inventarium, & loci ordinario oſtendatur. Item probato teſtamento coram Ordinariis, non committatur alicui vel aliquibus executio ſeu adminiſtratio in bonis defunctorum niſi talibus qui competentem adminiſtrationis ſuae rationem (cum ſuper hoc per locorum Ordinarios fuerint requiſiti) reddere poſſint. Item ſtatuimus praeſentis authoritate Concilii ne aliqui religioſi cujuſcunque profeſſionis exiſtant ſint executores teſtamentorum, niſi de licentia Ordinarii & voluntate procedatur. Item teſtamentis coram Ordinariis probatis eorundem teſtamentorum probatio a Laicis nullateuus exigatur. Nemo impediat nec impedire procuret quo minus ultimae voluntates defunctorum procedant in hiis quae de jure vel conſuetudine teſtari poſſunt. Si vero contra hoc *They make Statutes as well as Canons, as if they were a Parliament.ſtatutum venire praeſumpſerint, ſciant ſe authoritate praeſentis Concilii eſſe Excommunicationis ſententia involutos, et tanquam contra earundem libertatum violatores, contra eos per cenſuram Eccleſiaſticam procedatur. Item ſtatuimus ne quis alicujus ſolutae vel conjugatae propriae, vel alterius impediat vel perturbet, ſeu faciat impediri juſta, ſeu conſuetam teſtamenti liberam factionem, quod ſi fecerit ſciat ſe Excommunicationis ſententiam incurriſſe. Item ſtatuimus, quod de protione mortui habeat Eccleſia jus ſuum deductis tum prius de communi hiis quae Domino & quod dono debetur, & ſumptibus funeris. Item ſtatuimus, quod nullus executor retineat aliquid de bonis defuncti cujus teſtamentum exequitur, emptionis titulo vel alio modo, niſi fuerit à teſtatore ſibi inter vivos donatum, vel ex teſtamento legatum.

16. De Bedellis & Apparitoribus Archidiaconorum & aliorum Praelatorum.

ITem contra gravamina & exceſſus quae per bedellos & apparitores ArchidiaconorumProvincialis Guil. Lindewode, l. 3. De Procurationibus & Conſiliis, f. 160. & Decanorum ſubditis inferri dicimus, remedium adhibere volentes, ſtatuimus, ut cum pro faciendis executionibus aut aliis neceſſitatibus ad hoſpitium rectorum, vicariorum, ſeu Capellanorum, vel aliorum Sacerdotum, ſeu Clericorum, ſeu Religioſorum eos declinare contigerit, nihil omnino ratione procurationis vel alterius ſervitutis, ſeu ſervitii exigant ab eiſdem, ſed cum gratiarum actione recipientes ea quae eis ab hoſpitibus apponuntur, illis contenti exiſtant, neque per Nuncios & ſubbedellos ſed per ſeipſos executiones faciant praeceptorum: Sententias autem Excommunicationis et Interdicti vel Suſpenſionis per ſe non ferant, neque per alios latas denuncient, ſine ſpecialibus Literis Dominorum ſuorum. Et ſi ſecus praeſumptum fuerit, ſententiae ſic late ipſo jure non teneant, neque ſerventur cum in veritate non ligent. Et bedelli qui contra hoc ſtatutum fecerint & oneroſi ſeu injurioſi ſubditis Dominorum ſuorum inventi fuerint, graviter puniantur & gravatis duplum reſtituere teneantur.

17. Quod Clerici moneri debeant ut deferant tonſuram, veſtes & Coronam.

ITem ſtatuimus, quod Epiſcopi in ſuis Synodis & aliis Convocationibus, & ſinguliProvincialis Guil. Lindewode, f. 253. Archidiaconi & Decani in ſuis Capitulis, & rectores Capellani ſive vicarii Eccleſiarum Parochialium in ſuis Eccleſiis, ſemel in anno publice denuncient omnibus qui gaudere voluerint privilegio Clericali, quod decenter tonſuram & Coronam raſi capitis deferant competentem, maximè coram ſuis Ordinariis, & in Eccleſiis ac Congregationibus Clericorum, nec erubeſcant ipſius portare *Chriſt had no ſhaven Crown, how then can it be his ſtigma?ſtigmata qui pro eis ſpineam non dedignatus eſt portare Coronam, factus patri obediens uſque ad mortem, ut eos ſuae reſurrectionis tribueret eſſe participes, & haereditatis precio ſui ſanguinis acquiſitè conſortes, comminaturi eis qui contra denunciationem iſtam ſecus praeſumpſerint attemptare. Quod ſi ſignum ſalvationis erubuerint frontibus ſuis imprimere, fruſtra ſalvatoris debebunt auxilium implorare, cum privilegium dignitatis mereatur amittere qui conceſſa ſibi abuti detegitur dignitate. No penalty is inflicted on Clerks for not obeying this Conſtitution.

18. De carcere Epiſcoporum habendo, & qui Clerici perpetuo carceri ſunt committendi.

ITem, ſpeciali praecepto ſtatuimus, quod quilibet Epiſcopus in Provincialis Guil. Lindewode, f. 231.Epiſcopatu ſuo prout competentius et ſecurius provideri viderit, *Chriſt and his Apoſtles had no ſuch priſons, impriſoned none, but were impriſoned themſelves by Temporal Magiſtrates & Kings,unum vel duos carceres habeat pro Clericis flagitioſis in crimine, vel convictis juxta cenſuram Canonicam detinendis. Statuimus etiam, quod Clericus aliquis qui adeo malitiae ſuae incorrigibilis fuerit & conſuetus ad flagitia committenda, quod ſi Laicus eſſet ſecundum leges ſeculi ultimum deberet pati ſupplicium, talis Clericus perpetuo carceri adjiciatur. In illis autem qui non ex voluntate & propoſito, ſed caſu fortuito, autiracundia, aut fortè inſania committerent, antiqua jura ſervari volumus; praedicta denique remedia, tàm ad praeſentia quàm ad futura gravamina ſe extendunt: praeſertim † cum ſententiae Excommunicationis deMat. 11. 3. c. 14. 9, 10. c. 25. 35. Luke 3. 12. c. 21. 12. Acts 5. 18. c. 8. 3. c. 12. 4, 5. c. 16. 23, 24. c. 23. 18. c. 28. 17. John 3. 1. c. 4. 1. Phil. 1. 9. 1 Cor. 11. 23. Rev. 2. 10. How then can Biſhops claim them? † A tempore Excommunicationis, Mat. Paris Addit. conſenſu Regis & Magnatum Regni Londoniis, per Praelatos ſolenniter ſint promulgatae in tranſgreſſores Chartae omnium libertatum. Archiepiſcopi & Epiſcopi, de conſenſu & approbatione inferiorum Praelatorum, Capitulorum Cathedralium, & Conventualium: necnon univerſitas totius Cleri Angliae, pro reformatione ſtatus Eccleſiae Anglicanae, et reparationis libertatis, h…c praedicta concorditer et communiter *providerunt; Mat. Par. Additordinaderunt, retenta ſibi poteſtate addendi, mutandi, et corrigendi, prout viderint expedire.

Datum apud Weſtmonaſterium in ſolenni Convocatione Cleri Eccleſiae Anglicanae, 6. Idus Junii, Anno Domini 1261. *Miſtaken for 1257.& Anno Pontificatus Alexandri Papae 4. ſeptimo, & Anno Regni illuſtris Regis Henrici quarto.*Miſtaken for 41.