Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 311 – Document 312

Litera directa Archiepiſcopo ſuper revocatione proceſſus.

INNOCENTIUS Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, venerabili fratri Bonifacio Tho▪ Addit Matt… p. 18…Archiepiſcopo, &c. Licet Monaſterium Sancti Auguſtini Cantuar. ordinis Sancti Benedicti eo favorabiliter proſequi debeamus quod ad Romanam Eccleſiam nullo pertinet mediante, inde tamen illud ſpecialiori amplectamur in Domino charitate, quod inter alia ejuſdem ordinis Monaſteria & regularis obſervantia, & hospitalitatis bonum, prout accepimus, praecipuè locum obtinet in eodem. Sanè olim ſub certa forma per noſtras tibi Literas dedimus in praeceptis, ut ſtatuta pro reformatione dicti ordinis à felicis recordationis Gregorio Papa praedeceſſore nostro edita, faceres ab univerſis perſonis ejuſdem ordinis tuae Civitatis & Dioceſis exacta diligentia obſervari. Quarum Lit rarum auctoritate ſuper hoc praeceptum Apoſtolicum exequens, diligenter in praefato Monaſterio, ut dicitur, proceſſiſti: cum igitur de ipſius Monaſterii perſonarum religione ac vita bonam habentes opinionem fide dignorum teſtimoniis informatam, ſententias ſi quas ob hoc in perſonas ſaepedicti Monaſterii promulgaſti, relaxari mandamus, fraternitatem tuam rogandam duximus & ortandam per Apoſtolica ſcripta mandantes, quatenus praedictarum Literarum occaſione ipſius perſonas Monaſterii ulterius non moleſtes, ſed hab…as ipſas cum eodem Monaſterio pro nostra & Apoſtolicae ſedis reverentia, in ſuis juribus propenſius commendatas, adverſus aliorum moleſtias eiſdem, quantum in te eſt, favorabilem & benivolum te inpendens. Sed idem Archiepiſcopus mandatis Apoſtolicis non parens, praedictas ſententias in Monaſterium & diverſas perſonas ejuſdem latas non revocavit, ſed eaſdem ratas & firmas eſſe promulgavit; unde Abbas Rogerus pro remedio ſalubriori Dominum Papam iterum conſulere coactus eſt.

Anno igitur Domini 1253. ab Abbate de Waltham in hujuſmodi negotio per Dominum Thorn. col. 1901. Additamenta Matthaei Pariſ. p. 188, 189.Innocentium Papam 4. delegato, emanavit eidem Archiepiſcopo mandatum ſub hac forma. Venerabili in Chriſto Patri Bonifacio, &c. E. eadem gratia Abbas de Waltham, &c. Mandatum Domini Papae ſuſcepimus in hac verba. Innocentius Epiſcopus: & infra, Olim ad noſtram perlato audientiam, quod Abbates, Priores, & Monachi ordinis Sancti Benedicti Cantuarienſis Provinciae ſtatuta pro reformatione ipſius ordinis à felicis recordationis Gregorio Papa praedeceſſore noſtro edita non ſervabant, venerabili fratri noſtro Cantuarienſi Archiepiſcopo ejuſque Suffraganeis per noſtras ſub certa forma Literas dedimus in praeceptis, ut inquiſita ſuper hoc diligenter veritate, ſtatuta ipſa facerent ab univerſis perſonis ejuſdem ordinis ſuarum Civitatum & Diocaeſum, tàm exemptis quàm non exemptis, exacta diligentia obſervari. Nos igitur dilectorum filiorum Abbatis & Conventus Monaſterii Sancti Auguſtini Cantuariae dicti ordinis precibus inclinati, praeſentium vobis auctoritate mandamus, quatenus ſi quas excommunicationis, ſuſpenſionis vel interdicti ſententias idem Archiepiſcopus in eundem Abbatem vel perſonas alias ejuſdem Monaſterii, ipſumque Monaſterium, Literarum auctoritate hujuſmodi, per ſe vel per alium promulgavit, vos ipſas vice noſtra ſine difficultate aliqua relaxantes, non permittatis eoſdem Literarum vel ſententiarum ipſarum praetextu ab aliquibus moleſtari, moleſtatores hujuſmodi per cenſuram Eccleſiaſticam appellatione poſtpoſita compeſcendo, Non obſtante, &c. Hujus igitur auctoritate mandati ſi quas ſuspenſionis, excommunicationis, vel interdicti ſententias, in eundem Abbatem vel perſonas alias ejuſdem Monaſterii, ipſumque Monaſterium protuliſtis, ipſas ſecundum formam praeſcripti mandati relaxamus, paternitatem veſtram rogantes, vobiſque firmiter injungentes, quatenus ipſos occaſione dictarum ſententiarum nullatenus moleſtetis, praedictam relaxationem in ſingulis Eccleſiis veſtrae Civitatis & Diocaſis publicè denun…iari facientes.

Privilegium diſpenſandi ſuper ſtatutis Gregorii 9.

ANno ſupradicto idem Papa Innocentius quartus ob ſingularem affectionem quam habuit erga iſtud Monaſterium, conceſſit Abbati & Priori hujus loci ſuper ſtatuta Gregorii noni gratiam diſpenſandi, ſub iſto tenore.

INNOCENTIUS, &c. Ex parte tua fuit nobis humiliter ſupplicatum, ut cum obſervantia tui ordinis, ab ipſa ſui institutione multum ſit rigida & difficilis ad ferendum, fuerintque poſtmodum per felicis recordationis Gregorium Papam praedeceſſorem nostrum ſuper addita gravia ſtatuta, diverſarum poenarum adjectione vallata, ne contingat ſub tantis oneribus deficere …neratos, providere ſuper hoc paterna ſollicitudine curaremus. Attendens ig itur quod expedit calamum quaſſatum non conteri, & in eraſione aeruginis vas non frangi, devotionis tuae precibus inclinati, praeſentium tibi auctoritate concedimus, ut ſuper obſervatione ſtatutorum quae de ſubſtantia regulae non exiſtant, tu & ſucceſſores tui cum Monaſterii tui Monachis praeſentibus & futuris, liberè dispenſare poſſitis, hiis caſibus duntaxat exceptis ſuper quibus in eadem regula eſt dispenſatio interdicta, in quibus caſibus diſpenſandi ſuper poenis adjectis & irregularitatibus quas tui ſubditi hactenus incurrerunt vel incurrent de caetero, eoſque abſolvendi ab excommunicationis vinculo quo ipſos ob tranſgreſſionem praedictorum ſtatutorum involvi contigit vel contigerit, injuncta ſic abſolutis poenitentia ſalutari, libera ſit tibi & eiſdem ſucceſſoribus de noſtra permiſſione facultas. Priori nihilominus Monaſterii tui ac ipſius ſucceſſoribus, concedendi tibi tuiſque ſucceſſoribus hujuſmodi dispenſationis & abſolutionis beneficium, ſi fuerit oportunum, indulgentes auctoritate praeſentium facultatem, non obſtantibus aliquibus Literis venerabili fratri noſtro Archiepiſcopo Cantuarienſi vel cuicunque alii ab Apoſtolica ſede ſub quocunque tenore directis, & proceſſibus habitis per eaſdem, de quibus for ſitan oporteat fi…ri mentionem, & etiam obtinendis, licet contineatur in eiſdem Literis Apostolicis non obſtante, ſi aliquibus Abbatibus, Prioribus, aut Monachis, & eorum collegiis quod excommunicari, ſuspendi, vel interdici non valeant à ſede Apoſtolica ſit indultum, ſive quibuſcunque indulgentiis, privilegiis, immunitatibus ſeu Literis Apoſtolicis obtentis vel etiam obtinendis, & aliis etiam per quae hoc impediri vel deferri valeat, & de quibus vel de quorumlibet ordinibus vel locis, aut eorum nominibus in noſtris Literis ſpecialem & expreſſam oporteat fieri mentionem. Hujus privilegii ſunt conſervatores Abbas de Waltham & de Bello.

Indulſit etiam huic Monaſterio idem Papa, quod per Literas Apoſtolicas vel Legatorias de Eccleſiis noſtris vel penſionibus non tenemur providere. Iſtam ſequens formam.