Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 304 – Document 305
You heard *Here p. 740, to 746.before what tumults Archbiſhop Boniface had raiſed in his Viſitation, about which he went to Rome; upon his return into England, Anno 1252. there fell out a very high conteſt and fray between him and the Biſhop elect of Winchester, and their parties, Excommunicating, Impriſoning, and aſſaulting each other, to the high violation of the publike peace, the ſcandal of the Church, Government, and deriſion of all ſober perſons, thus recorded to poſterity.
Anno quoque ſub eodem, infra Octavis Sancti Martini, quidam Sacerdos authoritateMat. Paris Hiſt. p. 830, 831. Diſcordia inter Archiepiſcopum & Winton. electum. electi Wintonienſis, ſe ingeſſit in cuſtodiam cujuſdam Hoſpitalis in Suwerc, quod in Epiſcopatu Wintonienſi eſſe dignoſcitur. Vocatur autem Prior qui cuſtos eſt ipſius Xenodochii, de conſuetudine cohabitantium, quod beatus Thomas Martyr fundaſſe perhibetur. Magiſter autem Eustachius de Len Archiepiſcopi Cantuarienſis Officialis, videns ſibi in hoc facto derogari, eo quod ratione patronatus debuit ejus aſſenſus interveniſſe, quod per contemptum omiſſum eſt, admonuit dictum cedere Sacerdotem, iterum & tertio; eo quod introitus ejus extitit injurioſus & praeſumptuoſus. Sacerdos autem, qui & Prior dicitur, hoc facere renuit, ſuae incumbens poſſeſſioni. Officialis autem ratione contumaciae, ipſum fecit excommunicari. In qua excommunicatione, dictus Prior ſtetit diebus quadraginta, multiplicans minas et convitia. Officialis igitur talem non ferens ſuperbiam, juſſit ipſum tanquam contumacem capi. Quod audiens Prior, ſe veſtimentis Sacerdotalibus intrans Eccleſiam communivit. Miniſtri autem ad hoc miſſi ut ipſum caperent, ipſi minimè pepercerunt, quia claves Eccleſiae excommunicatus contempſerat. Juſſit igitur Officialis ipſum duci apud Maideneſtone Manerium Archiepiſcopi donec deliberaretur quid ſuper hoc faciendum, quia dicebatur, quod Archiepiſcopus prope jam erat, reſervaturum.
Hoc autem audiens electus Wintonienſis, ſecus quam decuit ira excanduit. Et quaſiFactum praeſumptuoſum electi Winton. magnam cum dedecore paſſus injuriam, fratribus ſuis gravem praeſentavit querimoniam. Quorum elatus auxilio et conſilio, convocata manu militari armata, cum Comitatu non minimo conſequente, miſit eos ut quaererent et caperent hujus auctores violentiae. Ipſi igitur cum magno impetu et tumultu quaſi in hoſtili bello, venerunt apud Suwerc, credentes ipſos illic inveniſſe. Omnia igitur perluſtrantes, cum nullum inveniſſent, feſtinanter ad Maideneſtonenſes, ut Priorem captum & retentum potenter liberarent, rapido curſu pervenerunt. Et obſtantia violenter confringentes, & abdita rimantes, cum quem quaerebant non inveniſſent, quia abſconditus extitit, ignem poſtularunt, ut omnia redigerent in favillam. Et poſt multas injurias ibi perpetratas, poſtquam quod quaeſierunt non invenerunt, certificati per aliquem ſuſurronem ubi tunc extitit quaeſitus Officialis, ſcilicet apud Lamhet, juxta London. illuc glomeratim avolarunt. Ubi ſubvectis à vectibus oſtiis vel confractis, intrantes catervatim, ſubitò ante horam prandii, ipſum Officialem, nil tale praemeditatum, hoſtiliter ceperunt & indecenter. Et captum trahentes, impoſuerunt eum quaſi viliſſimum mancipium furto deprehenſum, quo volebant abducendum. Nec permiſſum eſt ad ipſum equiferum dirigendum lora retinere. O temeraria praeſumptio! O inexcuſabilis irreverentia! quae tam autenticum virum, tam excellenter literatum, tam perſpicue famoſum, perſonamque Archiepiſcopi repreſentantem, tam ignominioſe tractavit et fatigavit. Capellanum inſuper qui Capellae deſerviebat, ad cornu altaris confugientem, convitiis affectum inhumanè tractaverunt: Manibus ſacrilegis res Eccleſiaſticas invadentes. Magiſter autem Henricus de Gaunt hunc audiens tumultum, pavore qui poterat in conſtantem cadere perterritus, cautè effugiens, elapſus eſt; ne in manus caderet animam ejus requirentium. Officialem igitur, poſtquam omnia quae ira, imò furor perſuaſerat, perpetraverant, uſque Fernham traxerunt per habenas; donec de reſtitutione capti Prioris certificarentur, violenter invitum retinentes. Tandem permiſſus abire, abjectè & viliter eſt expulſus. Qui pro tempore gaudens, quod manus aduncas & hamatas evaſiſſet, pedes, nec auſus retroſpicere ne in ſtatuam verteretur, uſque Walerle, domum Ciſtercienſium, licet ſenex, avolavit. Quem cum viderent Monachi, admirabantur, quiſnam caſus ipſum ſolum & fugitivum ad ipſos ſic fugarat. Ibi igitur conſolatione ſuſcepta, reſpiravit.
Paſſi igitur tantam injuriam Archiepiſcopales, coram ipſo Archiepiſcopo ſuperQuerimonia fact… Archiep…copo. tanta praeſumptione, de magnis majora, & de gravibus graviora derivantes, cum fletibus & ſuſpir…is graviſſimam reponunt querimoniam. Archiepiſcopus igitur pluſquam dici poteſt ira motus, ait: Hi ſunt dur▪ rumores, in primo adventu noſtro. Aſſumptis igitur ſecum Ciceſtrenſi & Herefordenſi Epiſcopis, Londinum profectus eſt. Et ipſe et duo Epiſcopi memorati, Pontificalibus redimiti, coram innumerabilibus, quos ad hoc fecerant voce praeconia convocari, conceſſa advenientibus venia triginta dierum, apud Sanctam Mariam de Arcubus, horribiliter nimis ac ſolenniter omnes hujus temeritatis auctores et fautores (exceptis duntaxat Domino Rege et Regina cum liberis eorum, et Comite Richardo et Comitiſſa uxore ejus, et liberis eorundem) excommunicavit. Scripſit inſuper omnibus Epiſcopis Suffraganeis ſuis, quatenus in virtute obedientiae, qua tenerentur Eccleſiae Cantuarienſis obligati, ſimilia facerent in Eccleſiis ſuis ſingulis diebus dominicis et feſtivis, diſtricte praecipiendo. E contra electus Wintonienſis confeſtim demandavit Decano de S…we…c, & quibuſdam ſibi ſubjectis aliis, ut ipſi Archiepiſcopo contradicentes, in faciem denunciarent palam, ipſam ſententiam penitus nullam eſſe: Imo inanem et frivolam, in peccatis eſſe vulpinam excuſationem. Sed Archiepiſcopales de hac injuria et ſcandalo jam inde orto, ad ſummum Pontificem appellarunt. Fuerunt equidem nonnulli neutri partium faventes, qui dicerent Archiepiſcopum manifeſtè injuriatum fuiſſe electo. Quia ut ceſſarent tales controverſiae, procuratum fuerat, ut fieret compoſitio quaedam, quod tota domus memorata non obſtante titulo patronatus, diſpoſitioni Epiſcopi Wintonienſis ſolvendo inde tres ſolidos annuos pro recognitione, ſubjaceret. Et ita uterque diffamatus notam incurrit injurioſae violentiae, dum Cives memores procacitatis, quam Archiepiſcopus in primo ſuo impetu Londini fecerat, et extorſiones pecuniae infinitas, quas idem procuraverat, necnon violentiam Regis in ſui creatione, et ſuorum beneficiorum enormem collationem, recitarent. Et ex alia parte Regales, ſcilicet Pictavenſes notam proditionis ſibi innatae, cum aliis convitiis, ſicut moris eſt objurgantium, ſortiuntur. Fueruntque de Civibus haec audientibus non pauci qui optarent, ut hii illos excerebraſſent, alii reliquos eviſcerantes. Et cum ſcribatur, Vae illi, vel illis, per quos ſcandalum v…nit: utraeque partes ortis opprobriis et ſcandalis non minimis periclitabantur. Sic igitur Regales contra Reginales, Pictavenſes contra Provinciales, quos multae faciunt poſſeſſiones inſanire, miſeris Anglis dormientibus debacchantur, ac ſi certarent qui eorum eliminatis indigenis, Regno praefore excellentius mererentur. Veruntamen famae ventilatio Pictavenſes plus condemnavit, quia Electus contra ſuperiorem ſuum, tam ſuperbe excedendo modum, confiſus de fratre ſuo Rege, qui ipſum ut Deus novit, creaverat. Et ſic maxime, quia per proditionem patris dicimur Pictaviam amiſiſſe.
Archiepiſcopus autem Bonifacius ignem irae conceptae ſub cinere theſaurizans, &Archiepiſcopus venit ad Oxon. condignè inſiſtens; prout Magiſter Euſtachius qui magis laedabatur, & magis doluit, inſtigavit ultioni de tam enormi tranſgreſſione, verſus Oxoniam greſſus maturavit, ut ibidem convocata Scholarium univerſitate, quae de diverſis mundi partibus illic ſtuduit congregata, factum tam nefarium ſeriatim in publico propalaret▪ Ut ſic non lateret per relationes eorum tanta culpa remotas etiam nationes. Qui cum illuc veniens, Civitati appropinquaret, perrexit ei obviam in equis faleratis & praeelectis indumentis, innumerabilis Cleri multitudo; & ei, ut decuit, tanquam Archiepiſcopo & totius Angliae primati, ac genere praeclariſſimo reverenter occurrendo, applauſum fecit & honorem, & pranſurum in eſculentis & poculentis abundanter reſpexerunt. Quorum facetiam, geſtus maturitatem, veſtium compoſitionem, morum ſeveritatem cum Archiepiſcopus & ejus umbratiles Clerici Provinciales conſideraſſent, confiteri cogebantur, quod Oxonienſis univerſitas aemula Pariſienſis cenſeri promeretur.
In craſtino igitur beati Nicholai, coram univerſis Clericis, quos pulſato ſignoSententia promulgatur Oxonii. communi fecerat ad hoc congregari, praeſumptuoſam temeritatem, ac temerariam praeſumptionem electi Wintonienſis, ſumens ex Rege confidentiae audaciam, fratrumque ſuorum & complicum, in propatulo fecit recitari, & nomina tranſgreſſorum expreſsè publicari, & ſententiam ſaepedictam innovavit, quae in Literis plenius conſcribuntur, quas idem Archiepiſcopus conſtituit Epiſcopis ſuis Suffraganeis tranſmitti univerſis. In quibus plenius nomina tranſgreſſorum exprimuntur. Quas qui intueri deſiderat, librum requirat Additamentorum, qui apud Sanctum Albanum repoſitus, omnem hujus negotii ſummam plenius declarabit. Conſtat autem univerſis & ſingulis, electum & fratres ejus, hujus factionis auctores extitiſſe.
The Archbiſhops Narrative in his Additamenta to which he referres, followeth in theſe words.
Humani generis inimicus modernis non ceſſat temporibus ſubtiliter indagare modos,Matthaei Pariſ. Additamenta, p. 187, 188. quibus in Dei Eccleſiam ſeminet zizaniam, ut ea pullulante▪ in ipſius denſitate pacis tranquillitas & virtutum ſuavitas, in agro Domini ſuffocentur. Cujus tortuoſae calliditati eſt remedio celeri obviandum: ut ſic principiis occurratur morbo, ne in immenſum augmentato, ſerò medicina paretur. Ut igitur per noſtram prudentiam error corrigatur, & exceſſus emendetur, fraternitati veſtrae dolentes referimus, quae in ignominiam Jeſu Christi, in vituperium Eccleſiae Dei, in ſcandalum Cleri, necnon & pacis Regni fracturam, temera crudelitate ſunt atrocius perpetrata. Quidam filii Belial ſuae ſalutis immemores, famae prodigi, malignitatis cupidi, videlicet, Philippus de Foreſta Seneſcallus domus electi Wintonienſis, Guido Peverel, Walterus de Rale, Gulielmus de S'Earmund, Oliverus de familia Domini Galfridi de Lizinum, Gulielmus de Sancto Leodegario, Robertus Agoillun Milites. Prior de Lizinni, cum Monacho ſuo, Martinus baliſtarius, & frater ejus Johannes Picard, Gulielmus Gaucer, Stephanus de Croinden, praefati electi Clerici, Gulielmus Clericus, Ballivus ipſius electi, & alii quamplures quorum nomina ignoramus, die Dominica poſt Feſtum Omnium Sanctorum proximè praeteritum, de die ante horam prandii ad Manerium noſtrum de Lamheth, juxta Londoniam, cum equis & armis in furoris ſpiritu acceſſerunt, nobis agentibus in partibus tranſmarinis, & oſtia domorum & Capellae frangentes, ibidem in Magiſtrum Euſtachium de Len Officialem noſtrum, qui noſtram perſonam repraeſentat, ac in Presbyterum noſtrum qui in Capella beatorum Stephani & Thomae Martyrum deſerviebat: Inſuper in quoſdam homines noſtros, qui in dicti loci Eccleſia Parochiali, ſe receperant; Atque in res ſacras & alias quae in praedicta Eccleſia & dicti Manerii Cameris exiſtebant, manus ſacrilegas extenderunt, & dictum Officialem ceperunt, & alios qui erant in Eccleſia, à cornu Altaris ad quod confugerant, violenter extrahentes, ipſum Officialem in Dei contumeliam, Clericalis ordinis ignominiam, & noſtri ac Eccleſiae noſtrae, & in totius Angliae dedecus & contemptum, ſine capa in equo demiſſis de collo habenis, & inſidenti non permiſſis, Presbyterum verò peditem per lutum, & alios captos pulſando, & verberando, ad domum Wintonienſis electi in Suwerc, in conſpectu populi turpiter abduxerunt, captos detinentes ibidem. Poſtmodum verò ipſum Officialem & Laicos captos in Eccleſia, die & nocte ad loca remota prope Fernham, ad unum miliare in diſtrictu dicti Electi, inde viliter & violenter captivatos tranſtulere: quoad ſibi placuit detinentes eoſdem, & res ipſorum & noſtras, apud Lamheth raptas, exinde aſportantes. Cum igitur tot & tanta enormia, necnon & plura alia non ſolum contra nos, & Eccleſiam Cantuarienſem, verum etiam contra univerſalem Eccleſiam, & Clerum Cantuarienſis Provinciae, evidenter appareant perpetrata: Nos attendentes dictos malefactores, propter injectionem manuum in Clericos violentam, in Canonem latae ſententiae incidiſſe: Et quia libertates & immunitates Eccleſiae violarunt, incurriſſe Excommunicationis ſententiam, in Concilio Oxoniae contra malefactores hujuſmodi promulgatam. Inſuper quia ſacrilegia in hiis multipliciter commiſerunt, ac pacem Domini Regis ac Regni vi & armis timore Dei poſtpoſito, & abjectâ principis reverentiâ, auſu temerario infregerunt: ipſos & omnes illos qui eis in dicto maleficio aſteterunt, necnon & qui opem, authoritatem, & conſilium, & aſſenſum praebuerunt, authoritate Dei Omnipotentis, Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, & Beatae Dei genetricis Mariae, Beati Thomae Martyris, Sancti Edmundi Confeſſoris, & omnium Sanctorum, Excommunicatos denunciamus: Vobis mandantes in virtute obedientiae qua tenemini Eccleſiae Cantuarienſi, firmiter injungentes, quatenus praefatos malefactores in veſtra Cathedrali Eccleſia ſolemniter ac publicè Excommunicatos denuncietis, ac per veſtram Diocaeſim Excommunicatos denunciari publicè faciatis: pulſatis campanis, candelis accenſis, ſingulis diebus Dominicis & feſtivis, & tanquam Excommunicatos ab omnibus arctius evitari. Caeterum, quia vicini res agitur, paries cum proximus inflammatur, & meritò timeatur, quod ſi haec impunè fiant in viridi, hiis deteriora perpetrentur in arido, cum impunitas delicti incentivum pariat delinquendi, fraternitatem veſtram de qua plenam in Domino gerimus fiduciam, rogamus, quatenus adverſus malignantes pro domo Domini, nobiſcum viriliter aſſurgentes, nobis conſulatis, & per Literas veſtras certificetis, qualiter in hoc negotio ulterius fuerit procedendum. Datum apud Croindenam in craſtino Sanctae Catharinae, Anno Domini 1252. Ab hac denuntiatione tamen excipimus Dominum Regem, Dominam Reginam, et liberos eorundem, Dominum Richardum Comitem Cornubiae, et Dominam Comitiſſam uxorem ejus. Has quidem Literas miſſas ab Archiepiſcopo, tranſmittit Epiſcopus Elienſis ſuo Archidiacono.
During this conteſt between the Archbiſhop of Canterbury and Biſhop of Wincheſter, the King fearing it might draw the Nobles into parties, and raiſe a War between them, for preſerving the Kingdoms peace, by his ſupreme power iſſued theſe Writs to ſeveral Nobles to take part with neither ſide, and to raiſe no armes nor tumults by reaſon of this quarrel, being meerly Eccleſiaſtical.
REX Com. Glouc. ſalutem. Quia contentio inter Venerabiles Patres B. Cantuar. Clauſ. 37 H. 3. m. 25. dorſo. De prohibitione facta pro Archiepiſcopo Cantuar. & Winton. electo.Archiepiſcopum & A. Winton. electum nuper orta, ex cauſa ſpirituali ſumpſit exordium, ad nos vel ad vos, vel ad alias perſonas Laicales non pertinet, alteram partem juvare, ſeu fovere, per quod hujuſmodi contentio inter eos acrius convaleſcat, & Regni noſtri tranquillitas perturbetur. Et ideo vobis mandamus, in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes, quod ſuper praemiſſis in nullo vos intromittatis, firmiter inhibentes omnibus veſtris ex parte noſtra, ſub amiſſione terrarum & tenementorum ſuorum, ne propter hoc arma portent vel tumultum faciant, ad perturbationem pacis noſtrae, neutri partium vel eorum fautoribus auxilium impendendo. Teſte Rege apud Brommere, 3. die Decembris.
Idem mandatum eſt Com. Hereford. Com. Mareſc. Com. Albemarl. Johanni de Waren. Edmundo de Lacy.