Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 244
REX Venerabili Patri R. eadem gratia Lincoln. Epiſcopo, ſalutem. Ad aures Clauſ. 20 H. 3. m. 10, 11. dorſ.noſtras nuper pervenit, quod cum temporibus Praedeceſſorum noſtrorum Regum Angliae, et tempore noſtro, Clerici, qui contra Prohibitionem Regiam in placitis ad Regiam dignitatem pertinentibus proceſſerint in foro Eccleſiaſtico ea occaſione attachiati ſecundum leges et conſuetudines Regni, in Curia Regia inde reſpondere conſueverint. Noſque ea ſemper gaviſi ſumus libertate et adhuc in ejuſdem poſſeſſione. Vos in grave praejudicium dignitatis Regiae libertatem praedictam nobis intenditis auferre; non permittentes Clericos veſtros de Diocaeſi veſtra poſt contemptum Prohibitionis noſtrae inde in Curia noſtra reſpondere, de quo cogimur (mirari) vehementer et moveri. Cum igitur tantam et tam enormem injuriam non poſſumus, ſicut nec debemus aequanimiter toletare: Vobis mandamus rogantes, et bena fide conſulentes, quatenus poſſeſſionem libertatis memoratae nobis relinquentes illaeſam, nihil contra Coronam et Dignitatem attemptetis in hac parte, propter quod aſperius erga vos moveri debeamus. Scituri indubitanter, quod nullo modo permittemus pro defectu defenſionis ſufficientis juri noſtro aliquid deperire. Teſte Rege apud Clarenden, 17 die Junii.
Et mandatum eſt Juſticiariis de Banco, quod quatenus in eis Dominum Regem in ſeiſina libertatis praedictae, ficut ea uſus eſt hucuſque, manuteneant, Nota.non permittentes quod pro defectu ſui aliquid jure Regio depereat. Teſte ut ſupra.
As this turbulent innovating Biſhop had very ill ſucceſſe in theſe his Uſurpations upon the Crown and Subjects Liberties, and in his forementioned Viſitation Oathes and Inquiſitions, ſo he had as bad ſucceſſe in the Appeals and complaints made againſt him to the Pope; whereupon after many months attendance and great expence of monies, diſpairing of ſucceſſe, he returned much damnified and diſcontented to his Biſhoprick, reſolving to retire himſelf from the world, and deſert his Biſhoprick; which reſolution he ſuſpended, fearing leſt the King ſeiſing upon the Temporalties, ſhould impoveriſh the Biſhoprick, and recommend an unworthy perſon to it, as Matthew Paris thus records.
Et circa idem ſeſtum ſancti Michaelis, Epiſcopus Lincolnienſis Robertus, cum Mat. Paris p. 776. Mat. Weſtm▪ Annis 1249, 1250. Redit Epiſcopus Lincolnienſis a Curia Romana.in Curia Romana pluribus diebus cum multarum expenſarum inutili profuſione ſtetiſſet, et conceptum propoſitum ad votum perficere non valeret, triſtis et vacuus in Angliam remeavit. Multos tamen religioſos ut ſe ab ejus impetu defenderent fatigaret, et non mediocriter damnificaret. Et cum in Epiſcopatum ſuum perveniſſet, videns materiam confuſionis Eccleſiae univerſali cominus imminere, ut ſibi contemplanti, oranti, & ſtudenti liberius vacaret, exemplo inſtructus Epiſcopi Dunelmenſis Nicholai, ſe exuens à mundanis, quibus ſe ſaepè inutiliter illaqueaverat, Magiſtro Roberto de Mariſco, officiali ſuo, curam adminiſtrationis officii ſui commiſit ſibi competentis, proponens mundo perituro valedicere, accedere Epiſcopatu: ſed timens Regias rapinas, quae vacantes couſuevit depauperare, & demum indignas perſonas intrudere in eiſdem, ſub diſſimulatione, ſuſpenſo adhuc tam arcano conſilio, neſcius quid in tanto mundi turbine ageret, anxius expectavit.
The ſame year Boniface Archbiſhop of Canterbury being inthroned in his See (from which he had been long abſent) with great pomp and ſtate, the Biſhops of his ProvinceMat. Patis, p. 740, 748, 754, 755, &c. Mat. Weſtm. Anno 1250. Mat. Parker & God. win, in vita Bonifacii. met together at Oxford, to compute whether he had levyed the ſum of money out of the Firſt-fruits of Benefices formerly granted him by the Pope, where although they found by the Collectors of each Biſhoprick, that he had received far more then the ſum aſſigned, yet he demanded a great deal more upon pretext of his expenſes, which he converted to his own profit; Epiſcopi igitur inviti quod exegit conceſſerunt, ſentientes Dominum Papam ſibi favorabilem. After which the Archbiſhop purpoſed to viſit his Province, the better to fill his purſe; which being the firſt Metropolitical Viſitation I finde extant in our Hiſtories, wherein he met with much oppoſition, I ſhall relate the paſſages thereof at large, as Matthew Paris and others report them.
Diebus itaque ſub eiſdem, Archiepiſcopus Cantuarienſis Bonifacius, exemplo Archiepiſcopus Bonifacius proponit Viſitationem facere.Lincolnienſis Epiſcopi provocatus, qui ut Canonicos ſuos viſitaret, impetraverat poteſtatem, in ſua Provincia Viſitationem facere attemptavit, ſcilicet ſuper Epiſcopos, Abbates, Clerum, & populum. Fecit igitur Viſitationem primò in Capitulo ſuorum Monachorum Cantuarienſium rigidè nimis, & immiſericorditer, ut ad invicem dicerent: De eodem merito hoc patimur, quia peccavimus in praedeceſſorem ejus beatum Aedmundum quem auſterum reputavimus, & protervum: verè quae promeruimus, toleramus, eligentes alienigenam, illiteratum, ignotum & inexpertum, bellicis pluſquam ſpiritualibus negotiis idoneum et exercitatum. O quales habuit praedeceſſores, Martyres, Doctores, Autenticos, & Sanctos Dei Confeſſores? Heu quare in hac enormi electione, plus Regi rerreno, quam coeleſti obedivimus? Venit igitur illinc ad Abbatiam de Reverſham, cujus viſitationi propter tyrannidem ſuam non auſi ſunt ipſi puſillanimes Monachi contradicere. Inde autem venit cum magno impetu, ad Roffenſem Prioratum, ubi extorſit ab illa exili domo plus quam xxx Marcas: unde conſtat ipſum viſitationis officium plus exercere cupiditate pecuniae, quam pro ordinis vel morum reformatione, cum ſit ordinis et morum ignarus, ac literaturae.
Quarto veroidus Maii, videlicet die ſanctorum Paneratii ſociorumqué ejus, venitMat. Paris p. 754. 755. Mat. Weſt. p. 242. Mat. Park. and Godwins. Archiepiſ B. tyrannis in clerum Lond. idem Archiepiſ. Londinum, viſitaturus Epiſcopum & ejus capitulum., & Religioſos ipſius civitatis, & hoſpitium ſuum cepit ſine alicujus licentia, in domo nobiliſtima Epiſcopi Ciceſtrenſis, non procul à domibus Converſorum, nec deſcendit apud domum ſuàm propriam apud Lamhith, & fecit mareſcallos ſuos violenter comparare cibaria ſu… ad formam Regis, cum minis & convitiis, & injuriis mercatoribus illatis: paucos tamen vel nullos convivas invitavit. In craſtino autem viſitavit Epiſcop. Fulconem, apud quem inverecundiam ab eodem Archiepiſcopo factam, ſi quis enarraret tum in poculentis,, tum in ferratura, ſcilicet equorum deferratorum, aures & animos offenderet audientium, imo & corda cruentaret. Viſitaturo autem Capitulum Sancti Pauli London reſtiterunt Canonici, appellantes ad Pontificem, quamobrem Decanum et alios excommunicavit.
Et in craſtino, ira adhuc …umidus, & lorica, ut perhibent, qui viderunt, ſub veſtibusReſiſtit Eccleſia S. Barth. viſitationi Archi, indutus, venit ad Prioratum Sanct. Bartholomaei, ut ibi Canonicos viſitaret. Cui adventanti, & Eccleſiam intranti, occurrit Subprior, quia Prior tunc domi non fuerat, comitante Conventu proceſſionaliter cum ſolemnitate in multorum acceſſione Cereorum, & ſonitu Campanorum: erant autem in capis chorealibus & precioſis valdè, quarum precioſiſſimam habuit Subprior memoratus. De quo ſibi exhibito honore non multum curavit Archiepiſcopus, dixit ſe illuc veniſſe, ut ipſos Canonicos viſitaret. Erant autem jam omnes Canonici in medio Eccleſiae, ſcilicet in choro, ipſeque Archepiſc. cum majori parte familiae ſuae, inordinate ſeſe comprimentis. Cui reſpondit unus Canonicorum pro omnibus dicens, quod Epiſ. haberent peritum & diligentem, qui eos habuit, cum neceſſe fuerat, viſitare, nec voluerunt, nec debuerunt ab alio, ne contemptus videretur viſitari. Quod audiens Archiepiſcopus, in iram ſecus quam deceret converſus, irruit in Subpriorem, ſuaeque conditionis, et ſuorum anteceſſorum ſanctitatis immemor, ipſum ſanctum virum ſacerdotem et religioſum in medio Eccleſiae exiſtentem, pugno impie tum percuſſit, tum in pectus ſenile, tum in faciem venerabilem, tum in canum caput impulit trueulenter multoties, clamoſa voce dicens: Siccine, ſiccine decet Anglicos proditores impetere; & horribilius cum juramentis irrecitabilibus delirans, gladium ſuum expoſtulavit feſtinanter afferri.▪ EtNota. cum multiplicarentur tumultus, & niterentur Canonici ſuum Subpriorem de manibus tam violenter opprimentis liberare; ipſe Archiepiſ. capam illam precioſam qua Subprior indutus erat, dilaceravit, & firmaculum, quod vulgariter morſus dicitur, avulſit, & inter pedes catervatim irruentium conculcatum eſt, & amiſſum, quod auro & argento & gemmis fuerat precioſum. Sed & ipſa capa Nobiliſſima concultata & diſttacta irreſtaurabiliter, violabatur, nec adhuc averſus eſt furor Archiepiſc. Ipſum namque virum ſanctum impetu violento repellens, & retroire cogens ad unam ſpondam, quae duos de ſtallis dividebat, & pro podio facta fuit, adeo ſenile corpus preſſit, ut oſſa cum medullis conquaſſaret & praecordia collideret furibundus. Caetiri autem cum tantam in Archiepiſ. viderent immoderantiam, virum ſeminecem de mortis confinio vix eripuerunt, oppreſſorem repellentes. Qui cum cecidiſſet retorſum, & averſa fuerunt ejus veſtimenta, viſa eſt lorica ipſius a multis manifeſte, qui abhorruerunt videntes Archiepiſ. loricatum, unde praenoſticabant multi, quod non ad viſitandum, vel errores corrigendum illuc venerat, ſed potius ad praelium excitandum. Interim ſui miniſtrales quos habuit impetuoſos ſibi comprovinciales in reliquos Canonicos imbelles, inermes, & improviſos, truculenter irruerunt, & tam ipſe Archiepiſcopus quam ſui, juſſu ejus exemplo, quamplures ex eis malè tractaverunt, percutiendo, dilacerando, proſternendo & conculcando. Venerunt igitur Canonici pedes livore et cruore deturpati, et male laeſi, hirſuti, et lacerati, ad Epiſcopum civitatis, ſuper tam deteſtabili facto gravem querimoniam cum lachrymis reponentes. Quibus ille Epiſcopus: Dominus Rer eſt apud Weſtmonaſt. adite eum hoc monſtraturi, ut ſaltem moveat eum ſuae pacis in ſua principali civitate laeſio tam violenta et manifeſta.
Quatuor igitur ex ipſis Canonicis, quia caeteri non poterant prae dolore ictuum,Rex Angl. audire noluit conquerentes de tyranni de Arch. B. Regis praeſentiam ut adirent Weſtmonaſter. in conſpectu populi multum compatientes uſque pervenerunt, monſtrantes omnibus ictuum veſtigia, cruorem ſcilicet, livorem, et tumorem, et veſtes laceratas, qui tam enorme factum compatientes deteſtabantur. Quintus autem, videlicet Subprior memoratus, nullo modo eques vel pedes ad curiam venire valebat, ſed gemibundus in infirmariam portatus, ſeſe in lectum recipiens, reliquum aetatis protraxit in languore. Rex autem, licet ad oſtium camerae ſuae diu expectaſſent, memoratos Canonicos querulos, nec audire voluit, nec videre. Unde cum majori confuſione ad Eccleſiam, quam dictus Archiepiſcopus ſanguine ſacerdotum et religioſorum pollutam prophanaverat, redierunt. Interim perturbata eſt tota civitas vehementer, et quaſi ſeditione mota, propoſuerunt cives communem campanam pulſare, et ipſum Archiepiſcopum quicquid poſtea contingeret, in fruſta detruncare. Reſonabant interim cum probris convitia, & dicebant ei ad Lamhith domum ſuam properanti dum ipſum quaererent catervatim ruentes: Ubi eſt ille ruptarius, percuſſor impius & cruentus, non animarum lucrator, ſed pecumarum exactor, quem non Deus, vel legitima vel libera promovit electio, ſed Rex illicite potius intruſit, illiteratum et uxoratum, et teterrima de ipſo infamia mota infecit totam jamjam civitatem? Et cito poſt tranſvectus clanculo per Tameſim, gravem ſuper his coram Domino Rege repoſuit querimoniam, juſtificans ſe, licet reum, & alios graviter accuſando, & currens ad Reginam, coram ipſa repoſuit graviorem. Rex igitur ſeditionem formidans vehementer, fecit voce praeconia in civitate proclamari, ne aliquis ſuper vitam & membra ſe de hac controverſia intromitteret. Et ſic ſpretus tam apud Canonicos S. Bartholomaei quam apud S Trinitatem, conſtanter appellantes, perrexit Archiep. et ſumens ex Regis favore cornua, apud Lamhith in capella dictam ſententiam in Canonicos S. Pauli latam ſolenmter innovavit, involvens Epiſcopum Londinenſem tanquam fautorem cum Canonicis memoratis. Ipſi igitur Canonici undi que laeſionem et injuriam paſſi, ſancto ſuo Bartholomeo cui jugiter nocte dieque ſervire dignoſcuntur, cauſam hanc conqueſti ſachrymabiliter commiſerunt, deprecantes, ut Deus ultionum Dominus, quod homo nequit, vel diſſimulat, tantas dignaretur ulciſci tranſgreſſiones.
Archiepiſcopus autem felle adhuc repletus iracundiae, in craſtino ad maneriumArch. B. parat abitum verſus curiam Romanam. ſuum, quod Harewes dicitur, properavit, diſtans ab coenobio S. Albani 7. Milliaribus, ut ibi viſitationis officium exerceret, ibi que ſententiam memoratam innovavit. Et cum ab amicis ſuis & clericis, viris diſertis & literatis dictum fuiſſet ei deSee Mat. Weſt. An. 1250. p. 242. & Mat. Parker in Bonifacio.▪ nobilibus privilegiis illi Eccleſiae à ſede Apoſtolica conceſſis, ſuperſedit diſſimulans. Et reverſus praeparavit ſe ad transfretandum, ut in curia Romana, ubi praepotens fuerat, & conſuetus magis quàm more boni Paſtoris ſuper gregem ſuam commorari, laqueos inſontibus praepararet. Decanus autem S. Pauli Londinenſis, vir quidem bonus & magni conſilii & grandaevus, & magiſter Robertus de Barthona, & magiſter W. de Linchefelde. viri diſerti & literati, ejuſdem Eccleſiae Canonici, cum Procuratoribus ſui Epiſcopi, & Canonicorum praedictorum, curiam Papalem adierunt,Litera Epiſcopi Londinenſis ad Abbatem S. Albani. ſuper his omnibus querelam coram ſummo Pontifice repoſituri, inſtructique ſufficienter, & multorum teſtimonio roborati, ad probandum praenotata.
Epiſcopus autem Londinenſis ſuper his perturbationibus non mediocriter motus, hinc Regalem verſus ſuos naturales umbratilem amicitiam, illinc autem Sabaudienſium, quos offendere non audebat, nobilitatem, vehementer, nec eſt mirandum, formidabat. Cupiens in harum anguſtiarum articulis habere Abbatis & Conventus S. Albani conſilium & auxilium ſcripſit eidem in haec verba. Viris venerabilibus & amicis in Chriſto chariſſimis, I. Dei gratia Abbati S. Albani, & ejuſdem loci Conventui, ac omnibus aliis eidem domui ſubjectis, Fulco divina permiſſione Londinenſis Epiſcopus ſalutem, & ſincerae dilectionis in Domino ſemper augmentum. Fama gradu multivago terram perlabitur, quae ſtateram minatur communis indicii, & edictum novelli diſcriminis in pluribus locis diſſeminat, pace quidem diutina noſtra Dicceſis, per patrem noſtrum venerabilem Archipraeſulem impugnata, via credemus juſte defenſionis arrepta, tanquam veſtram bellatores pro jure omnium & ſingulorum provinciae in fortunae area praemiſſi, bellum nobis impoſitum; niſi omnipotentis, & veſtri conſilii ſolatio reſpiremus adjuti, vobis praedicimus aerius imponendum. Idem namque Dominus, quod forte vobis innotuit, viſitationem totius Cleri & populi noſtrae Dioceſis, ac procurationem exigens ab eiſdem à Capitulo nostro primitus, ac iterum à duobus Prioratibus civitatis, contradictionem paſſus pariter, & repulſam, licet cu…ialem, prius in ipſos ipſum ad praemiſſa non admittentes. Secundo pro eo quod aliquibus noſtrae ditionis, ne ipſum in praejudicium Eccleſiae nostrae admitterent mandavimus, in perſonam nostram excommunicationis ſententias fulminavit, legitimis tum appellationibus praeventus, cauſis justis, veris, & probabilibus expreſſis. Nec haec inquiete ſola quietem nostram aggrediens, imo ſententias ſic derivatas in ſua Dioceſi, & ut fertur, alibifecit publicari. Miſſis igitur ad curiam jam procuratoribus, quoſdam Coepiſcopos noſtros ſuper praemiſſis ſumus alloquuti, qui jura ſua & libertates magnanimitate aſſumpta praetendunt defendere. Quocirca dilectionem veſtram duximus exorandam, quod cauſam hujus petitionis ac honorem veſtrum & indemnitatem conſiderantes, nulla tepeſcat probitas, nulla frigeſcat virilitas, ſed in ipſo ponentes fiduciam, qui ab injuſtorum injuria tuetur oppreſſos, manum nobis velitis porrigere conſilii ſalutaris. Valeat Ʋniverſitas veſtra ſemter in Domino. Decretales vero, ex quibus Archi▪ ſumpſit hujus propoſiti occaſionem, in libri Additamentorum plenius annotantur, cum diſceptationibus partium ibidem conſcribuntur.
This Archbiſhop held this his Metropolitical Viſitation (as *Here p. 629, 630, 698, 699, &c.Groſthead Biſhop of Lincoln did his Epiſcopal before him) not by his own inherent Archiepiſcopal Authority, but by the ſpecial Bulls and new Decretals of Pope Innocent the 4th▪ thus recorded to poſterity by Matthew Paris in his Additamenta, to which his Hiſtory referres us.