Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 222
INNOCENTIUS Epiſcopus, &c. Regi Angliae illuſtri, ſalutem & ApostolicamClauſ. 32 H. 3. m. 16. dorſo. Benedictionem. Tanto libentius Celſitudinis tuae precibus benignum impartimur aſſenſum, quanto inter Reges et Principes Chriſtianos, te ſpecialius reporta in Domino reputamus filium ſpecialem et devotum, Tuis igitur ſupplicationibus inclinati, diſtrictius inhibemus, ne ullus Ordinarius, aut etiam Delegatus, vel Subdelegatus in Capellas Regias et Oratoria eorundem, Eccleſiae Romanae immediate ſubjecta, ſeu Canonicos vel Servientes ipſorum contra tenorem Privilegiorum et Indulgentiarum Apoſtolicae ſedis, Excommunicatiouis vel Interdicti ſententiam audeat promulgare, ſeu aliquod ipſis onus imponere; quod aliis exemptis Eccleſiis non conſuevit imponi, abſque mandato ſedis Apoſtolicae ſpeciali, quod expreſſam faciat de hujuſmodi inhibitione mentionem. Nulli ergo hominum, &c. Teſte Dat. Lugduni 12. die Auguſti, Pontificatus noſtri anno tertio.
A meer deluſory Bull, this arbitrary fallacious clauſe, (abſque mandato ſedis Apoſtolicae ſpeciali, &c.) being totally fruſtrated by ſpecial Mandate or Non obſtante at the Popes meer will and pleaſure.
This year there fell out a great difference between the King, his Prelates and Nobles in Parliament, principally occaſioned by the Biſhops and Clergy, who more readily promoted all the Popes illegal Exactions, Impoſitions, notwithſtanding the Kings Prohibitions; but oppoſed and ſlandered the King upon every occaſion, invading the Rights of his Crown, denying him Subſidies when demanded, charging him with unjuſt detaining the Temporalties of Biſhopricks in his hands, and other exerciſes of his Royal Prerogative to ſupply his neceſſities, when they would not ayde him; recorded by Matthew Paris.
Circa feſtum Sancti Hilarii, Epiſcopo Bathonienſi Roberto viam univerſae carnis ingreſſo,Mat. Paris, p. 718, 719. Mat. Weſtm. Anno 1248. p. 229, &c. Obiit Epiſcopus Bathonienſis Robertus.▪ Generale Parliamentum habitum Londini. Dominus Rex, ſecundum conſuetudinem ſuam, (as he might legally do by his prerogative) avidas manus bonis Epiſcopatus injecit, ut quicquid abradere poſſet, feſtinanter aſportaret. Sub illius anni initiali curriculo, in octavis videlicet Purificationis, edicto regio convocata totius regni Angliae nobilitas convenit Londini, ut de Regni negotiis nimis perturbati & depauperati, & temporibus noſtris enormiter mutilati diligenter & efficaciter ſimul cum Domino Rege contrectaret. Advenerunt igitur illuc excepta Baronum, Militum, Nobilium, necnon & Abbatum, Priorum & Clericorum, multitudine copioſa, novem Epiſcopi, cum totidem Comitibus; Videlicet, Archiepiſcopus Eboracenſis, Wintonienſis, Lincolnienſis, Norwicenſis, Wigornienſis, Ciceſtrenſis Elyenſis, Roffenſis, Carleolenſis; Comes Richardus, Comes Gloverniae, Comes Legriae, Comes Wintoniae, Comes Hertfordiae, Comes Rogerus Bigod Mareſcallus, Gomes Oxoniae, & praeter hos, Comes Lincolnienſis, Comes de Ferrariis, Comes de Warrenniae, Comes de Richmundiae, P. videlicet de Subaudia. Huic autem magnae congregationi non fuerunt praeſentes Archiepiſcopus Cantuarienſis B. qui tranſmarinis partibus Domino Papae militabat, & Dunelmenſis, qui remotus fuit & valetudinarius, Bathonienſis autem, paulò antè obierat. Et cum praepoſuiſſet Dominus Rex (non enim propoſitum ſuum latuit univerſitatem) pecuniare auxilium poſtulare; redargutus eſt graviter ſuper hoc, quod non erubeſcebat tunc tale juvamen exigere, praeſertim quia quando in ultima tali exactione, cui nobiles Angliae vix conſenſerunt, confecit Chartam ſuam, quòd amplius talem non faceret Magnatibus ſuis injuriam & gravamen. Reprehenſus eſt inſuper graviſſimè (nec nimirum) ſuper indiſcreta vocatione alienigenarum, quibus omnia bona Regni indiſcretè, prodigialiter & prodigaliter diſtribuit & diſperſit, & Nobiles Regni ignobilibus extraneis maritavit, indigenas & naturales homines ſuos ſpernendo & poſtponendo, irrequiſito aſſenſu mutuo qui eſt matrimonii completivus▪ Reprehenſus eſt inſuper Dominus Rex, (and that principally by the Biſhops and Clergies ſuggeſtions) quod Epiſcopatus et Abbatias, ſicut et gardas vacantes, a ſanctis et magnificis Patribus noſtris fundatos, quos in manu ſua diu tenet, et teneretur tutor eſſe et defenſor, et proinde dicuntur eſſe in manu ejus, hoc eſt, ſub ejus protectione, contra Iuramentum, quod fecit in Coronatione ſua primum et praecipuum, uſque ad deſtructionem depauperat. Calumniatur itaque Dominus Rex graviter à ſingulis & univerſis non mediocriter conquerentibus, eo quod, ſicut Magnifici Reges praedeceſſores ſui habuerunt, Juſtitiarium nec Cancellarium habet, nec Theſaurarium, per Commune Conſilium Regni, prout deceret & expediret, ſed tales qui ſuam qualemcunque, dummodo ſibi quaeſtuoſam, ſequuntur voluntatem, nec qui Reipublicae, ſed ſingularem quaerunt promotionem, pecuniam colligendo, cuſtodias & redditus ſibi primitus procurando, &c.
Haec cum audiſſet Dominus Rex, confuſus in ſemetipſo erubuit, ſciens haec omnia eſſeRex promiſ… ſtudet pacare univerſitatem Angliae. veriſſima. Promiſit igitur veriſſimè ac certiſſimè ſe haec omnia gratanter emendaturum, ſperans per talem humilitatem, licet fictam, omnium corda poſtulationi ſuae promptius incurvare. Cui inito conſilio crebrius in…talibus promiſſis univerſitas irretita, respondit: Hoc videbitur, & infra breve tempus apparebit manifeſtè. Expectabimus adhuc patienter & prout ſe geret Dominus Rex, & ſe habebit verſ…s nos, & nos ei in omnibus obtemperabimus. Dilata ſunt igitur omnia, & in reſpectum poſita, uſque ad Quindenam Nativitatis Sancti Johannis Baptiſtae. Sed Dominus Rex interim vel ſuo ſpiritu, vel amicerum ſuorum, qui nollent ſuam enervari potestatem, induratus, & contra ſuos homines magis exaſperatus, minimum emendationis in praedictis exceſſtibus, fidelibus ſuis, ſecundum quod promiſie, curavit impendere.
Hereupon, Adveniente autem Quindena Sancti Johannis Baptiſtae, menſe Junii, Mat. Paris, p. 723, 724. Mat. Weſtm. Anno 1248. Exitus magni Parliamenti apud Londinum congregati.convenit Londinum totius Angliae Nobilitas, credens firmiter ex certa Domini Regis promiſſione, ut mutatis erroribus ſe conſiliis ſanioribus, collata ſibi gratia divinitus, inclinaret. Convenientibus igitur in unum omnibus Regni primatibus, talis à Domino Rege profluit reſponſio illepida: Voluiſtis vos omnes Angliae primates, ad arbitrium veſtrum parum civile, Dominum veſtrum Regem incurvare, eidemque ſervilem nimis imponere conditionem, dum quod libet unicuique veſtrum, illi frontoſe denegaretur. Porro licet cuilibet cujus et quolibet uti conſilio. Caeterum, licet cuilibet patrifamilias que mcunque de domo ſua illi vel illi officio praeponere, vel poſtponere, vel etiam deponere, quod utique Domino veſtro Regi temere praeſumitis denegare: praeſertim cum Dominum ſervi, Principem ſuum Vaſſalli minime debeant judicare, vel ſuis arctare conditionibus: quin imo Domini arbitrio potius habent dirigi et voluntate ordinari, quicunque cenſentur inferiores. Non enim eſt ſervus ſupra Dominum, ſicut nec Diſcipulus ſupra Magistrum: non foret utique Rex veſter, ſed quaſi ſervus, ſi ad voluntatem veſtram, ſic inclinaretur. Quapropter nec Cancellarium, nec Iuſtitiarium, nec Theſaurarium, prout diſponere propoſuiſtis, nec amovebit, nec alios ſubſtituet. Similiter ad alios articulos, Regi ſatis ſalubres, cavillatoriè fuit reſponſum. Poſtulat autem a vobis auxilium pecuniare, ad jura ſua, quae etiam vos contingunt, adquirenda in partibus tranſmarinis. Haec autem cum audiſſent Magnates, luce clarius perpenderunt, haec à conſilio tunc ſuo emanaſſe, videlicet eorum quorum ſi univerſitatis barnagium exaudiretur, Dominium enervatum penitus exufflaretur, veruntamen videntes ſibi verſutè reſponderi & opponi, reſponderunt omnes quaſi uno ſpiritu praecisè, nullo modo ſe amplius inutiliter velle depauperare, ut de bonis eorum alieni ſuperbirent, & inimici tàm Regis quàm Regni roborarentur, ſicut nuper evenit in Pictavia, ſimiliter in Gaſconia, quo ipſe praecipitanter & indiſcrete, & contra eorum conſilium & voluntatem properavit, unde adverſi caſus ſibi evenerunt. Et benè credimus, quia hoc apparet ex Regis aviditate & egeſtate, quod clanculo captus fuit, & tacito facto fine, interpoſitis fide & juramentis & chartis cautè dimiſſus, & ſic honore, Theſauro & terris privatus, dimiſſus eſt, & inglorius cum omni opprobrio abire permiſſus. Soluto igitur cum omni indignatione Concilio, unuſquiſque ſpe fraudatus à Parliamento fruſtra diu expectata, nihil niſi ſannas cum frivolis, amiſſis laboribus cum expenſis, ut ſolent ſaepius, reportarunt.
Quod cùm vidiſſet dominus Rex, in iram converſus vehementem, conſiliariis ſuisRex Angliae theſaurum ſuum vendit. dixit: Ecce per vos averſa ſunt corda Magnatum meorum à me. Ecce, amiſſurus ſum Gaſconiam, Pictavia ſpoliatus▪ & theſauro destitutus, quid faciam? Inito igitur conſilio puſillanimi, ſine providentia proviſum est, ut vaſa, & utenſilia, & jocalia theſauri ſui Regij pro pondere venderentur, non habito reſpectu ad aurum, quo fulgebant argentea, vel ad opus artificioſum & laborioſum, & licet materiam ſuperaret opus, ut ſaltem ſic denarij adquirerentur. Addentes inſuper conſiliarij Regij probroſam conſolationem, Regem demulcendo, inſibilabant eidem: Sicut omnia flumina in mare refluunt, ſic omnia quae nunc venduntur, ad vos profecto donis relativis qandoque revertentur, idcirco non moveatur dominus noster Rex. Et poſt venditionem inquiſivit Rex, ubinam venderentur, & quibus, utenſilia memorata? Et reſponſum est: Londini. Et Rex: Scio, ſcio, quod ſi theſaurus Octaviani venalis eſſet, civitas Londinum illum totaliter abſorberet emendo, abundant enim illi ruſtici Londinenſes, qui ſe Barones appellant, uſque ad nauſeam: urbs illa puteus eſt inexhauſtus. Et statim concepit in animo ſuo, nacta tam levi occaſione, ipſos cives bonis ſuis ſpoliare, prout ſubſequens eventus expreſſus comprobavit, & ſermo continuatus plenius declarabit.
Rex Suſtinens enim, ut praedictum eſt, juſtam ab univerſitate Magnatum AngliaeMat. Paris p. 732, 733, 734. Cives Londinenſes à Rege graviter affliguntur. repulſum, ne amplius bona ſua in Regni confuſionem effunderent, ſtuduit ſubtiliter per alia argumenta, avaritiae ſuae ſitulam inebritare. Statim igitur poſt memoratae gaudia ſolennitatis, inito ſtuduit conſilio cives Londinenſis gravare, hoc modo. Suſpendit exercitium mercaturae civitatis ut praetactum eſt, per quindenam, novis nundinis apud Weſtmonaſterium in multorum damnum & praejudicium constitutis, & protinus poſt hoc petiit, miſſus per ſatellites ſuos literis ſuis, argumentoſas & imperioſas prece continentibus, ut ipſum juvarent efficaciter auxiilo pecuniari. Quo audito, cives praecordialiter ingemuerunt, dicentes: Heu nobis heu, ubi est Londinenſis toties empta, toties conceſſa, toties ſcripta, toties jurata libertas. Quolibet enim ferè anno, quaſi viles ultimae ſervi conditionis, per varias tallias depauperamur & cauſis vulpinis injuriosè exagitamur. Nec ſciri potest, in quam voraginem, bona, quibus ſpoliamur abſorbentur ſubmerſa. Quid plura? licet inaeſtimabilia exigerentur, tandem cives, non ſine cruenta cordium amaritudine, ad contributionem duorum millium librarum, in brevi termino domino Regi conferendorum, licet inviti, deſcenderunt. Gravamen inſuper ſolitum adhuc ſine aliquo moderamine ſaeviebat. Omnia enim venalia, ſi non, quaſi furtiva, abſconderentur, praecipuè in eſculentis & poculentis, ad opus Regis rapiebantur: nec tamen hoſpitium ejus dapſilitatis alicujus inde ſuſcepit incrementum. Imò potius diatim, exulante verecundia, reprehenſibili nimis arctabatur parcitate, & jam eliminata antiqua Domini Regis Angliae dapſilitate, jam Romanae menſae conſuetudo ſubintrans, Regiae ſerenitatis famam & honorem non mediocriter denigravit.
Eodemque tempore, Dominus Rex ad jam ſolitas cavillationes Romanas recurrens, Rex Angliae à nobilibus ſuis ſingulatim prece petit pecuniam.cum non poſſet omnes congregatos Regni Nobiles, ad conſenſum flectere, ſingulos ad ſe vocans, vel unicuique ſcribens▪ affatus eſt eos, impudenter ſupplicando, dicens▪ Pauper ſum omni deſtitutus theſauro. Neceſſe habeo, ut quilibet vestrum juvet me efficaciter: obligor enim per chartam meam debito trigint a millium marcarum. Nec tamen aliquid exigo; niſi per gratiam. Qui mihi gratiam facturus eſt, reddam ei nacta temporis opportunitate talionem. Et qui mihi gratiam denegaverit, & ei gratiam denegabo. Et protendens cauſam fictam, quaſi eſſet moturus bellum contra Regem Francorum, repoſcendo in manu forti jura ſua treugis jam expirantibus, nihil exinde à circumſpectis niſi deriſum & ſibilum ſuſcitavit. Nuper enim prohibitum fuit ei, ex parte Domini Papae, per Magiſtrum Albertum, ne aliquam terram a Domino Francorum Rege, quocunque titulo poſſeſſam, quomodolibet infeſtaret qui in Terra Sancta Deo et univerſali Eccleſiae cruce ſignatus militavit. (Which Papal prohibition being contrary to the Rights and Prerogatives of his Crown, the King held null and unobligatory, only the Nobles & Prelates averſneſs to aide him with monies, then inforced him to connive at.) Et ſi non prohibuiſſet bene creditur, quod minime ſufficeret ei militaris peritia, vel fortitudo, vel etiam undecunque extortus theſaurus, ad privandum Regem Francorum aliqua ſaltem poſſeſſiuncula. Non enim penitus vacuata creditur Francia theſauro vel militia. Sed ut dicti magiſtri nuntium omnes lateret, non permiſit Rex illud aliquatenus publicari. Dictum eſt etiam, quòd poteſtatem receperat idem Magiſter A. terram Angliae, ſi rebellis eſſet Re…, mandato Papali interdicendi: ſed haec omnia, quaſi magno myſterio celata, tegebantur, ut ignaros Rex cautè circumveniret.
Et dum ſic patulo hiatu, Rex adquiſitioni pecuniari avidius inhiaret, contigit, ut iterRex Angliae mendicat pecuniam à Praelatis Abbatibus faciens verſus Huntendonam, circa feſtum ſancti Hilarii, miſit pro Abbate Rameſcie. Quem ſecretius alloquens, ait: Amice, obnoxius ſupplico, quatenus juves me, mihi centum libras conferendo, vel ſaltem commodando. Egeo enim, & neceſſe habeo ipſas habere ſine morae diſpendio. Et cum non poſſet Abbas honeſtè aliter reſpondere, ait: Dator aliquando fui; unquam, tamen vobis accommodator fui, vel ero. Et ſtatim tantam pecuniam cum gravibus uſuris à Caurſinis mutuo accepit, ut eidem Regulo mendicanti ſic ſatisfaceret. Eodemque tempore conſimilibus precibus dominus Rex Abbatem de Burgo pulſavit, juvamen pecuniare postulando, aſſerens, majorem eleemoſynam fore ſibi juvamen conferre pecuniare, quam alicui oſtiatim mendicanti. Abbas autem, cùm ſe excuſando non ſe precibus ſuis inclinavit, convitiis laceſſitus, â domo Regis clanculo exivit. Ab Abbate vero Sancti Albani, ſimili ſermocinatione ſexaginta marcas eodem tempore extorſit, licet eodem anno, & ſimiliter proximo praeterito, non minimam ſophisticè emunxiſſet. Videns igitur Dominus Rex, nullum nec poſſe nec velle contradicere, ſpem certam concepit, quod nullus ei re fi ſteret Abbatum vel Priorem. Et cum ei repagula contradictionis opponerent Magnates Praelatis qui in arcum pravum converſi ſunt, ſed inviti, ſcripſit in hunc modum.