Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 199 – Document 202
QUia Rex accepit, quod Dominus Papa modis omnibus intendit ad ordinandum Clauſ. 30 H. 3. m. 2. dorſ.de Archiepiſcopatu Ardmachano, Rex dat poteſtatem Johanni fil. Galfridi Iuſtic. Hiberniae, concedendi Capitulo Ardmachan. vice Regis, licentiam eligendi, et etiam electioni factae hac vice conſentiendi: unde mandatum eidem Iuſticiar. quod accipiat a praedicto Capitulo per literas ſuas patentes cautelam, quod alias non cedet in praejudicium Regis. Et huc ſignificatum eſt eidem Capitulo, ut ab ipſo licentiam petant eligendi.
I ſhall conclude the Hiſtory of this year (Anno 30 H. 3. 1246.) with Matthew Paris his obſervation: *Mat. Paris, p. 697. Mat. Weſtm. p. 216. Concluſic totius anni.Tranſit igitur annus ille Terrae Sanctae ſuſpectus, Eccleſiae nocivus univerſali, adverſarius Imperio, Regnis quoque Francorum et Anglorum depraedator, Romanae Curiae infamis et turbulentus: by reaſon of Pope Innocents intollerable Inſolencies, Rapines, Oppreſſions, Innovations, Treaſons, which he proſecuted with greater vigor the next year, Anno 1247. quieſt annus Regni Domini Henrici 3. Regis 31. as the ſame Hiſtorian thus informs us.
Eodemque tempore urgente mandato Papali redivivo, de importabili contributione Mat. Paris, p. 697. Mat. Weſtm. Anno 1247. Mat. Parker Antiqu. Eccleſ. Brit. p. 183. Conciliū Londini convocatum.praetacta, ad quam Epiſcopi in generali Concilio clerum infoeliciter obligarunt, fecit Dominus Rex Magnates ſuos, necnon & Angliae Archidiaconos, per ſcripta ſua Regia Londinum convocari. Quo cùm perveniſſent die praefixo, Epiſcopi omnes (ſuch was their Treachery, Timidity, and Servility to the Pope, whoſe intereſt they preferred before the Kings, Kingdoms, Churches, and their own common liberty, and publike ſafety) ſeſe gratis abſentarunt, ne viderentur propriis factis eminus adverſari. Sciebant enim corda omnium, uſque ad animae amaritudinem, non immerito ſauciari. The Parliaments and Clergies Letters to the Pope, and proceedings therein are *Here p. 678, 679.formerly related.
Notwithſtanding which Letters, Pope Innocent ſent ſeveral Freers Minorites and other Harpies, with the power, authority, but not the Name of Legates, into England, Scotland, Ireland, and France, to exact and levy monies to carry on his WarsMat. Paris, p. 700, 701. Mat. Weſtm. Anno 1247. Mat. Parker, p. 184. Duo Fratres Minores Anglici mittuntur à Papa in Angliam, ad pecuniam extorquendam. againſt the Emperor, which were generally oppoſed in moſt places; thus related by Matthew Paris, and others.
Dum fortuna praeſtigioſa mundo talibus illuderet fallaciis, duo Fratres de ordine Minorum, Johannes & Alexander, natione Anglici, poteſtatem a Domino Papa obtinentes extorquendi pecuniam ad opus Domini Papae, in Angliam ab ipſo Papa deſtinantur. Qui multis Bullatis Literis Papalibus armati, & ſub ovino vellere lupinam rapacitatem palliantes, poſt ad Regem ſimplici intuitu, vultu demiſſo, ſermone blando pervenientes, per Regnum vagandi poſtulabant auxilium, ad opus Domini Papae charitatem petituri, nullam ſe coertionem facturos aſſerentes. Ex licentia igitur Domini Regis, nihil ſiniſtri ſuper his meditantis, dicti fratres à Curia Regis, jam Legati ſophiſtici donis Clericorum regalium ſuperbientes, Nobiles mannos obſidentes, ſellis deauratis falerati, preciociſſimis veſtibus adornati, calceamentiſque militaribus, quae vulgariter Heuſes dicuntur, ſaeculariter, imo potius prodigaliter calceati & calcarati, in laeſionem et opprobrium ordinis et profeſſionis ſuae, profecti ſunt, officio et tyrannide fungentes Legatorum, et procurationes exigentes et extorquentes, 20. ſolidos pro procuratione parum reputarunt. Adeuntes igitur primo praecellentiores Angliae Praelatos, pecuniam ad opus Domini Papae ſub poena formidabili procaciter exigunt, terminum reſponſionis vel ſolutionis nimis abbreviantes, Literas Papales fulminantes oſtendendo, quas quaſi cornua minacia protuletunt. Et cum ad Epiſcopum Lincolnienſem perveniſſent, qui ſemper ordinis eorum aemulator & amator ſingularis, adeo ut ad ordinem eorum propoſitum habuerat convolandi, extiterat, obſtupuit vehementer, videns talem fratrum Minorum monſtruoſam in habitu & geſtu, necnon & officio transformationem; non enim de facili deprehendi potuit, cujuſnam ordinis jam eſſent vel conditionis. Et cum ſacros apices Papalis mandati eminus dejurantes, praecipuè de credentia pecuniae, *non.nam parvam quantitatem, ſex millia videlicet Marcarum, ex Epiſcopatu ſuo inſtanter exigebant. Cui Epiſcopus non ſine magno cordis ſtupore & dolore reſpondit: Frater, haec exactio, ſalva Papali auctoritate, inexaudibilis et inhoneſta eſt, quia ad implendum impoſſibilis eſt, nec me ſolum contingens, imo totius Cleri et populi, necnon et Regni univerſitatem. Arbitror igitur temerarium et abſurdum tibi certum ſuper hoc, inconſulta Regni communitate, praecipitanter dando reſponſum, tam arduo conſilio ex negotio diffiniendo conſentire. Et he inde recedentes, ad Eccleſiam Sancti Albani falerati & transformati (ut praedictum eſt) pervenerunt: & non curantes ad ſolitum fratrum Minorum hoſpitium, quod infra portam Curiae honeſtiſſimè cum omnibus pertinentiis aedificatum eſt ad opus ſpecialiter Praedicatorum & Minorum, venire vel deſcendere, in hoſpitio ſolenniori, ubi ſcilicet Epiſcopi & honorabiles viri declinant, ſunt recepti reverenter. Et ecce ſicut ab Epiſcopo memorato, ſex Marcarum millia exigebant, ita quadragintas Marcas ab dicto Abbate, ad opus Domini Papae, inſtantiſſime ſub magna poena et in brevi termino, niſi ipſi ordinando providerent, perſolvendas poſtulabant. Quibus cum Abbas eodem modo quo praedictus Epiſcopus reſpondit, humiliter reſpondiſſet, ipſi Fratres habitum cum geſtu ſaecularem induentes, & equos ſuos nobiles aſcendentes, cum minaci murmure receſſerunt.
Eiſdemque diebus, Dominus Papa apices ſuos authenticos per ſolennes NunciosPapa pet…t à Praelatis Franciae pecuniam ſibi mutuo praeſtari. Praedicatores & Minores, miſit ad omnes Franciae Praelatos ſigillatim; ſupplicans, ut unuſquiſque juxta ſuam poſſibilitatem, ſibi unam quantitatem pecuniae accommodaret. Et ipſe proculdubio cùm reſpiraret, quod cuilibet competeret, redderet indubitanter: Quod cum Regi Francorum innotuiſſet, ſuſpectam habens Romanae Curiae avaritiam, prohibuit; ne quis Praelatus Regni ſui ſub poena amiſſionis omnium bonorum ſuorum, taliter terram ſuam depauperaret. Et ſic cum ſibilo et deriſione omnium Papales Legati ſophiſtici quorum humeris hoc officium incumbebat, inanes et vacui a Regno receſſerunt memorato.
Et dum ima ſummis rota fortunalis ſic commutaret, Dominus Papa non Mat. Paris p. 652. Mat. Weſtm. Anno 1245. Mat. Parker in Bonifacio. Martinus Capellanus in Angliam miſſus.credens ſufficere ad pecuniam argumentoſe vindemiandam jam miſſos diverſos numiſmatis collectores; in Angliam Magiſtrum Marinum, alterum Martinum Capellanum ſuum, qui ex nominis ſui impoſitione in hoc mundano mari piſcatorem non hominum, ſed eorum poſſeſſionum, prudenter elegerat, deſtinavit; ut aliis venantibus, iſte piſcando miſeros Anglos vel puniendo eminus ineſcaret, vel fallendo cautius irretiret. Nic igitur quamvis inſigniis Legati non polleret, poteſtate tamen Legati, ut ſic Domini Regis privilegio illuderetur, fortius armabatur.
Illis quoque diebus, miſſus eſt à Domino Papa Godefridus filius praefecti Romae, Godefridus Bethlimitanus electus Legatus in Scotiam mittitur.electus Bethlimitanus Legatus in Scotiam, neſcitur ad quid; cum ibidem fides Catholica vigeat incontaminata, & pax tam Cleri quàm populi floreat roborata. Credebatur igitur, ut ſecundum Romanorum conſuetudinem, quod praedictus Godefridus, velut adamas ferrum, ſic attraxerit argenti concupiſcibilis Scotorum redditus aduberes et concupitos.
Eiſdemque diebus miſſus eſt in Hiberniam Magiſter Johannes Rufus, ad pecuniam Miſſus in Hiberniam M. Johannes.ibidem colligendam, cum poteſtatis plenitudine quaſi Legatus; non tamen inſignibus Legati redimitus, ne videretur Papa Dominum Regem Angliae offendiſſe; qui privilegio tali ſe gaudet umbraliter communitum, ut non veniat Legatus in terram ſuam niſi poſtulatus. Memoratus igitur Johannes tam vigilanter mandato Papali, & ſuae indulſit utilitati & lucro, ut ſex millia Marcarum ab Hibernia extorſerit; quae per conductum religioſorum in feſto Sancti Michaelis fecit Londinum tranſportari, & theſauro Papali gaudenter accumulari. Quae omnia Fredericum minimè latuerunt.
Per idem quoque tempus, propter ſcandalum indecenter per diverſa climata Conſtitutio de inteſtatis in irritum revocata.ventilatum, cogentibus Cardinalibus, revocatum eſt, quod paulo antè à Domino Papa, inſtigante manifeſta avaritia▪ fuerat conſtitutum, & ad quod fratres Minores, in damnum & ſcandalum eorum & ſui ordinis laeſionem, exequendum procuratores conſtituerat, ut videlicet bona decedentium inteſtatorum, in uſus proprios Dominus Papa ſibi vendicaret, tamen quia in injuriam & damnum multorum redundabat, tum propter illam iniquam adjectionem, quae contra jura & omnem pietatem illi ſtatuto addebatur. Quae talis extitit: Quod ſi infirmus teſtamentum conditurus imbecillitate repentina praeoccupatus, non poſſet expreſſe verba teſtimenti ſui exprimere, & aliquem de amicis conſtitueret ſuper hoc expreſſorem & executorem; non ſtaret tale teſtamentum, ſed pro nullo haberetur; & teſtator talis pro inteſtato reputaretur, et omnia bona ejus Papalis Charybdis deglutiret.
Eodem anno, in principio Quadrageſimae, venit quidam de ordine Minorum Johannes Mat. Paris, p. 705, 706. Exactio Papalis facta per Johannem Anglicam Minoritā.nomine, de quo facta eſt mentio in foliis praecedentibus; qui exigit ab Eccleſia Sancti Albani quadragintas Marcas auctoritate Apoſtolica, Londini, poſt feſtum decollationis beati Johannis, deferens mandata ab Apoſtolica ſede ad votum impetrata de novo; quia Abbas memoratus, ad ſedem Apoſtolicam et Cardinales, ſuper tam importabili gravamine, appellaverat. Citavit igitur Abbatem auctoritate novi mandati Apoſtolici, ut ipſe tertia die ſequenti, ſcilicet in craſtino Sancti Aegidii veniret Londinum, vel ſufficientem procuratorem & benè inſtructum pro ipſo deſtinaret; ut ſatisfaceret ei de ſubſidio Domini Papae dudum poſtulato. Miſit igitur Abbas ſuum illuc procuratorem, ſcilicet ſuum Archidiaconum, ad diem illam. Qui quidem procuratores petierunt ſibi fieri copiam illius novi mandati, & vix impetrarunt, & tranſcripſerunt. Quod eſt tale. Innocentius Epiſcopus, &c. Dilecto filio ſuo J. Abbati Sancti Albani, Lincolnienſis Diocaeſis, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Quotidiana perſecutionis inſtantia ſaecularis ſua nos acerbitate compellit, ut pro ſubventione Apoſtolicae ſedis reſistentes eidem, neceſſariò recurramus ad auxilia ſubditorum. Quocirca diſcretionem tuam de fratrum noſtrorum conſilio rogamus, hortamur, & monemus attentè, per Apoſtolica ſcripta mandantes, quatenus his qua dilectus filius noſter frater Johannes Anglicus, miniſter Provincialis fratrum Minorum Provinciae lator praeſentium, Nuncius noſter, ex parte noſtra ſuper ſubſidio ſedis ipſius tibi proponet, adhibeas plenam fidem, & diligenter attendens, quod Eccleſia taliter reſiſtendo, generale omnium Eccleſiarum & Eccleſiaſticorum virorum proſequitur intereſſe, liberaliter & libenter ea ſtudeas adimplere; ita quod id nobis & fratribus nostris eſſe poſſit acceptum, & tuae devotionis affectus per exhibitionem, quae teſtimonium eſt credibile veritatis, pateat actionum. Datum Lugduni, quarto Idus Octobris, Pontificatus noſtri anno quarto. Cujus auctoritate ipſius procuratoribus injunxit frater Johannes, ut die octavo ſequente comparerent loco, quo prius comparuerunt, niſi ſatisfacturi in 300. Marcis argenti. Alioquin mandatum Domini Papae exequeretur, excommunicando, interdicendo. Reſponderunt procuratores, quod Abbas fuit in deſtinando Nuncios ſuos ſpeciales ad praeſentiam Domini Papae, ad oſtendendum ei gravamina ſua, & ad ſatisfaciendum e… ſecundum facultates Eccleſiae ſuae & ſubditorum ſuorum, ab appellationibus prius interpoſitis non recedens. Haec cùm benè proceſſerat annus, contigerunt. Ordo quidem praepoſterus, ſed neceſſariò commutatus: ubi enim dolor, ibi & digitus.
Ad majorem etiam Anglorum depreſſionem et gravamen, aucta eſt Mat. Paris, p. 706, 707. Aucta eſt poteſtas fratris J. per autenticum Papale.ejuſdem fratris Johannis poteſtas et aggravata; ſed & ipſe ſtimulatus à Papa ut exigeret ampliora, his Literis. Innocentius, &c. Intellectis his quae tuis Literis intimasti, praeſentium tibi auctoritate mandamus, quatenus ſi major pars Pralatorum Eccleſiaſticorum Regni Angliae, tibi ſuper exhibendo Eccleſiae Romanae ſubſidio, per te auctoritate noſtra petito, reſpondit, ſe exemptos et alienos, ut majorem etiam quam petieris ab eiſdem, aſſignent quibus volueris pro ſubſidio memorato infra terminum competentem pecuniae quantitatem, per Cenſuram Eccleſiaſticam appellatione remota compeſcendo; quocun que privilegio, ſeu indulgentia qualibet non obſtante, licet praeſentes expreſſ…m de ipſis non faciant mentionem. Datum Lugduni, 16. Calendas Auguſti, Pontificatus nostri anno quarto. Si quis autem Priores poteſtates ejuſdem fratris Johannis videre deſiderat, in libro Literarum ipſas poterit repetire.
Haec igitur cùm ad multorum audientiam pervenerunt, videlicet, quod tam Timent Eccleſiaſtici ſua bona amittere.frequens extorſio pecuniae violenta per Papam et ſuos Legatos ſophiſticos et transformatos facta eſt, nec praevaluerunt ſanctorum privilegia vel indulgentiae patrum ipſos defendere; formidabant vehementer, ne Principes et Magnates laici et ſaeculares, qui vel quorum praedeceſſores Eccleſias fundaverunt, dotaverunt, et ditaverunt, et ſuas ob hoc poſſeſſiones pro magna parte mutilarunt, et inde Chartas ſuas confecerunt, re acciperent Eccleſiarum bona et poſſeſſiones, exemplo Papae edocti, *The Popes Non obſtante's the ground of our Kings and Laymens.Non obſtante talis vel talis Chartae tenore; praeſertim cum ex illis, contra fundatorum intentionem, Papa et ſui, quos vult, Italici et alii alienigenae, indigenis eſurientibus ſaginantur.
The Abbot of St. Albans to preſerve the Priviledges of his Church, thus invaded by the Popes Bulls and Harpies, adviſing with his Covent, appealed to the Pope againſt theſe his Exactions, which the Popes Agents ſlighting, proceeded againſt him notwithſtanding his Appeal, by the Popes directions.
Cum autem conventus ab Abbate conſultus, memoratae Eccleſiae, ſcilicet Sancti Gravamen inauditum.Albani, ſe gravatum undique conſpiceret, appellando ad ſedem Apoſtolicam, quae ſolet omnium oppreſſorum pondera relevare, Monachum unum, ſcilicet Dominum Johannem Bulum, & Magiſtrum Adam de Bern ad ſedem Apoſtolicam, videlicet Lugdunum, maturius deſtinarunt; ſed antequàm rediret, memoratus frater Johannes Abbati Sancti Albani mandatum ſub hac forma tranſmiſit: Venerabili viro Domino Johanni Dei gratiâ Abbati Sancti Albani, frater Johannes Domini Papae Nuncius in Anglia, ſalutem in Domino. Licet vobis jamdudum pluries ſcripſimus, adhuc vobis ſemel, recepto ſuper hoc cogente mandato, ſcribere decrevimus; rogantes & monentes, & in virtute obedientiae auctoritate Domini Papae praecipientes; quatenus omni occaſione remota, die Martis proxima ante feſtum Sancti Thomae Apoſtoli, ſitis apud Bereford in loco fratrum Minorum, de ſubſidio Romanae Eccleſiae ad plenum ſatisfacturi; taliter facientes, ne, quod abſit, oporteat, ut inviti juxta praedicti mandati tenorem procedamus, nec propter Appellationem a vobis factam dimittere oporteat, quoniam ſuper hoc recepimus ſpeciale mandatum. Valete. Quod autem ſuper his ſitis facturi, nobis per latorem praeſentium reſcribatis.
Appellatum eſt igitur ad Domini Papae praeſentiam. Maluit enim tàm AbbasAppellatio ad P…pam. quàm Conventus examen Papale ſubire, & praecellentiſſimi hominum, quàm illius qui ſub veſte humilitatis & paupertatis tantam palliavit aſperitatem. Verùm deſtinatis ad Curiam Romanam in quindena Sancti Michaelis Nunciis, inſtabat acriùs memoratus frater Johannes comminando. Miſſis igitur ad ipſum Archidiacono Sancti Albani, & quibuſdam fratribus, ut ipſius Johannis rigorem mitigarent, reſpondit, quod quicquid rigoris juſtitia cum ſua poteſtate permitteret, pleniùs exerceret; eò quod quando ad Sanctum Albanum fuiſſet, ipſi tanquam Legato, vel ſaltem PapaliNota. Nuncio, debitam reverentiam Monachi non exhibuerunt; imò à quibuſdam de tranſgreſſione ordinis ſui, qui habitum mutaverat, redargueretur; cum tamen ſatis reverenter ac curialiter, tàm in eſculentis & poculentis, quàm verbis ſatis mitibus ac diſcretis, exciperetur. Vix igitur tandem flexis genibus & verbis deprecatorus inducias impetrarunt, donec de Nunciis ad Curiam Romanam deſtinatis, aliquid certum audiretur. De quorum negotio expediendo, frater ipſe Johannes nil boni vel favoris obtinendum pollicebatur. Scripſerat enim Domino Papae exaſperans eum vehementer, & aſſerens, quod ſolus Abbas Sancti Albani inter omnes Abbates Angliae recalcitrans mandato Papali non obedivit; quod idcirco manifeſtius apparuit, quia Nuncium deſtinavit. Unde Nuncii ad Curiam Romanam deſtinati, quaſi quibuſdam repagulis oppoſitis praepediti, diutiùs in Curia morabantur, & difficiliùs negotium ſuum expediebant. Tandem procurantibus amicis in Curia venalibus et conductitiis, finem fecerunt Domino Papae pro ducentis marcis; et ſic donis et expenſis omnibus computatis, abſorbuit illius Curiae Charybdis inſatiabilis trecentas marcas; et ſic Eccleſia Sancti Albani, quae caeteris tutius et ſpecialius ſub alis Papalibus teneretur reſpirare, talibus continuis oppreſſionibus inceſſanter gravius caeteris vexabatur. Nam Epiſcopi, in quorum Epiſcopatibus cellae noſtrae erant, non reputantes Literas Papales robur obtinere firmitatis, Priores cellarum vexabant; non enim conſiderabant tenorem Literarum, vel ſcire diſſimulabant, in quibus expreſſè continetur, quod à praeſtatione praedictarum undecim (millium) marcarum exempti, per eos excipiebantur, ab ipſoque apporiandi exponebantur, & per Dominum Papam tres Clerici ſeponebantur. Quarum Literarum totalis ſententia in libro Additamentorum continetur. Tandem cohibente eos inſpectione dictarum Literarum, & Literis memorati fratris Johannis, ceſſarunt Epiſcopi, licet inviti, dictas cellas amplius fatigare; quae praerepta fuerant, minimè reſtituentes.
The Popes Powers and four Bulls to which Matthew Paris here and before referres us, are thus recorded in his Additamenta, publiſhed in the laſt Impreſſion of his Works, Londini 1640.
INNOCENTIUS, &c. Johanni Anglico, &c. Cum Venerabilibus fratribusAdditamenta Matthaei Pariſ. p. 159. Poteſtas conceſſa fratri Johanni, de ordine Minotum primo. noſtris Cantuarienſi & Eboracenſi Archiepiſcopis, & Suffraganeis eorundem, necnon dilectis filiis Abbatibus exemptis & quibuſdam aliis Clericis in Cantuariae & Eboraci Provinciis conſtitutis, de fratrum noſtrorum conſilio noſtris dedimus in mandatis, ut hiis quae tu ex parte noſtra ſuper ſubventione Apoſtolicae ſedis propones eiſdem, adhibeant plenam fidem, et liberaliter ac libenter ea ſtudeant adimplere: Diſcretioni tuae praeſentium auctoritate mandamus, quod ſi qui forte ipſorum mandatum hujuſmodi non adimpleverint per effectum, illos quos prudentia tua viderit eſſe cogendos, per te vel ordinis tui fratres quibus ſuper haec commiſeris vices tuas, ad id per Cenſuras Eccleſiaſticas Appellatione recuſata Nota.compellas, quocunque privilegio aut indulgentia qualibet non obſtante, licet praeſentes ex ipſis expreſſam non faciant mentionem. Datum Lugduni, quinto Idus Octobris, Pontificatus noſtri anno quarto.
Here this Pope not only authorizeth theſe Freers, againſt their Orders, Vows, Profeſſion, to be his Tax-maſters, Collectors, Extortioners, but likewiſe enables them to ſuſpend, Interdict, Excommunicate the Archbiſhops, Biſhops, Clergy, Abbots of England, who ſhould oppoſe his intollerable Papal Exactions, notwithſtanding any Appeal, Priviledge or Indulgence whatſoever formerly granted them.
INNOCENTIUS, &c. Fratri Iohanni Anglico, &c. Eccleſiae neceſſitatibusItem aliud Autenticum. circumſcripti, venerabilibus fratribus nostris Cantuarienſi & Eboracenſi Archiepiſcopis ac Suffraganeis eorundem, necnon dilectis filiis Abbatibus exemptis, & quibuſdam aliis Clericis in Cantuarienſi & Eboracenſi Provinciis constitutis, De fratrum noſtrorum conſilio nostris dedimus in mandatis, ut hiis quae tu ex parte noſtra ſuper ſubventione Apostolicae ſedis propones, eiſdem adhibeant plenam fidem, & liberaliter ac libenter ea ſtudeant adimplere. Caeterum quia onus quod in plures dividitur facilius ſupportatur, de prudentia tua plenam in Domino fiduciam obtinentes, dandi per te vel alios ordinis tui fratres, quibus ſuper haec commiſeris vices ſuas, authoritatem Archiepiſcopis Suffraganeis & Abbatibus mrmoratis, ut ſubditos per Cenſuras Apoſtolicas appellatione recuſata compellere poſsint, ut eos etiam per teipſum, vel dictos fratres ſimiliter compellendi ad contribuendum ſuper ſubventione praemiſſa de bonis Eccleſiaſticis, juxta proprias facultates authoritate praeconcedimus potcſtatem. Datum Lugduni, ſexto Idus Octobris, Pontificatus noſtri anno quarto.
ARchiepiſcopis, &c. Mandamus, quod I. pro quibuſdam Eccleſiae Romanae negotiisItem aliud Autenticum. deſtinamus, pro reverentia beati Petri & noſtri, recipiatis benignè, ac tractotis honeſtè, in nèceſſariis, & ſecuro conductu eundo, meando, & redeundo, ſibi pro ſe ac aliis quos ſecum duxerit, & in evectionibus corundem, ſi aliquando eos contigerit ipſas habere, necnon pro nunciis quos interdum duxerit deſtinandos liberaliter providentes, ita quòà veſtrae dilectionis affectum poſſimus exinde commendare. Alioquin excommunicatos vos eſſe, &c.
This Papal priviledge for this Harpyes protection and favourable reception by thoſe he was ſent to rob, ſpoyle, plunder, was backed with this further Mandate, to inquire of all alienations and diſpoſitions of Lands or Churches, and Simoniacal Contracts made by Eccleſiaſtical or Religious perſons, or other Patrons, or his own real or pretended Nuncioes, to ingroſſe the ſale and diſpoſition of them by his Proviſions into his owne hands, whoſe Proviſors agents unjuſt vexatious practiſes to gain Benefices or Pentions out of them, are here fully expreſſed to the life.