Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 162
INNOCENTIUS Epiſcopus, ſervus ſervorum Dei, dilectis filiis, AbbatibusMat. Paris Hiſt. Angl. p. 636. 637, 638. Mat. Weſtm. p. 190. Papa convocat Concilium generale apud Lugdunum. & Prioribus per Angliam conſtitutis▪ ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Dei virtus, & Dei ſapientia, cujus ineffabili ſubjecta ſunt omnia Majeſtati, a fundationis initio ſplendore virtutum ſuam illuſtravit Eccleſiam. Et ſic inſignem, reddidit ſingularis privilegio poteſtatis, ut per ejus miniſterium ſuum juſtitia conſequatur effectum, & ſedato bellorum turbine, mundo poſſit tranquillitas provenire. Hujuſmodi enim praeeminentiam dignitatis dum nos reverenter attendimus, quiregimini generalis Eccleſiae, licet immeriti, Divina providentia praeſidemus, reddimur corde ſolliciti, quod tempeſtatis horror qua ipſa turbatur Eccleſia, et religio▪ Chriſtiana con…utitur, per noſtrae proviſionis auxilium caeleſti pietate propitia propulſetur. Hinc eſt, quod nos▪ ut ipſa Eccleſia perfidelium ſalubre▪ conſilium & auxilium fructuoſum, ſtatus debiti poſſit habere decorem, ac deplorando Terrae ſanctae diſcrimini, & afflicto Romano Imperio propere valeat ſubveniri, ac invenire remedium contra Tartaros, & alios contemptores fidei, ac perſecutores populi Chriſtiani: nec non pro negotio quod inter Eccleſiam et Principem vertitur, Reges torrae, Praelatos Eccleſiarum, & alios mundi Principes duximus advocandos. Rogamus etiam devotionem▪ veſtram & hortamur attente, per Apoſtolica vobis ſcripta praecipiendo mandantes, quatenus ad praeſentiam noſtram, omni prorſus occaſione poſtpoſita, uſque ad proximum feſtum ſancti▪ Johannis Baptiſtae, perſonal…er venire curetis; Ut ipſa Eccleſia ex veſtra▪ viſitationis honore▪ ſpirituale gaudium▪ & ex noſtra induſtria conſilium percipiat proſuturum. Scituri, quod nos dictum▪ Principem in praedicatione noſtra citavimus, ut per ſe, vel per ſuos nuntios in Concilio celebrando compareat, reſponſurus nobis, et aliis, Nota▪qui aliquid contra ipſum durerint proponendum, et ſatisfactionem idoneam praeſtiturus. De perſonarum autem & evectionum moderato numero, illam cum veniritis providentiam habeatis, quod veſtris Eccleſiis nimis non ſitis oneroſi. Datum Lugduni, tertio Calend. Februari…, Pontificatus noſtri anno ſecundo.
Eiſdemque diebus Dominus Rex enormiter, ut ſibi ſuiſque videbatur, pa…us injuriam, eo quod plures jam Epiſcopi ſine ſuo aſſenſu creabantur, Rex Angliae mittit procuratorem ad Curiam Romanam.ſuper hoc conqueſturus, et pro ſuo jure ab antiquis temporibus obtento et approbato, allegaturus ad Curiam Romanam Magiſtrum Laurentium de Sancto Martino, Clericum ſuum, virum circumſpectum, et Iuriſperitum ſuum, deſtinavit Procuratorem; ſimiliter etiam pro aliis arduis negotiis Regem et Regnum contingentibus prudenter ac fideliter cum diligentia expediendis. Maxime tamen pro negotio Roberti Paſſelevae Electi Ciceſtrenſis, tam praecipitanter, inconſulto tam Rege quam Capitulo Ciceſtrenſi, in medio regni ſui eaſſati, et per electum Cantuarienſem Bonifacium, quem noviter, non ſine multorum murmure & contradictione in Regnum ſuum vocaverat, & ad tantam promoverat digni atem, depulſi. Promeruiſſet utique Dominus Rex non minimum in cauſa favorem. Sed quia multos viros idoneos, & praecipue religioſos, quos potius promovere & tueri, ſicut quondam ſancti Reges fecerunt, teneretur, excogitatis argumentis, et frivolis exceptionibus, falſis, ac potius malitioſis, toties repulit, et cum rite eligerentur, in ignominioſam confuſionem praeciptavit, merito procuratum eſt tanti mali remedium. Vt ſcilicet eo, qui tot mala machinabatur, ignorante vel etiam contra dicente Eccleſiis viduatis provideatur, quibus viri idonei, ne grex Dominicus detrimentum patiatur, maturius praeponantur, quod videtur conſonum rationi. Sed de Regni potius quam de Regis perturbationius, et …uinis Anglorum Nobiles doluerunt.
Cum autem haec ad Concilium generalis convocatio, ad audientiam PraelatorumAliqua Praelati ne ad Conciliū eant per Regem excuſantur. perveniſſet, multi ad iter praeparantur arripiendum. Aliqui tamen Regiis negotiis intendentes, aliqui valetudinarii, & ſenes, ſe per Regem, vel competentes Procuratores excuſarunt. Regi etiam, qui pro aliquibus humiliter domino Papae ſupplicaverat, Papa favorabiliter ſic reſcripſit.