Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 134 – Document 138
HOc quoque Anno, Papa Gregorius conſtituit viſitatores ſuper viros religioſosMat. Paris Hiſt. Angl. p. 368, 369, 370. per orbem generaliter univerſum Chriſti nomine inſignitum, ſub hac forma. Gregorius Epiſcopus, Venerabilibus fratribus Suffraganeis Eccleſiae Cantuarienſis, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Egreſſus a facie Dei Sathan, ad fortia manum mittens, de ſua calliditate confiſus, vitiorum laqueis ir retire molitur electos, in ſortem dominicam evocatos: majores ibi parans ille tortuoſus inſidiator inſidias, ubi graviores conspexerit corruptelas. Sane cum frequenter ad nostram audientiam perveniſſet, quod Monaſteria Cantuarienſis provinciae in *Note this.ſpiritualibus enormiter & temporalibus, per maliciam & incuriam in eis habitantium, ſunt collapſa, nos culpas eorum nolentes ulterius ſub diſſimulatione tranſire, ne ſi eas dimiſerimus incorrectas, ipſas nostras efficere videamur, Monasteriis illis, quae ad Romanam Eccleſiam nullo noſcuntur medio pertinere, in eadem provincia conſtitutis, Viſitatores, Reformatores, & Correctores, tam in capite quam in membris deputavimus ſpeciales. Plenaria ſibi poteſtate conceſſa, ut viſitantes eadem Monaſteria vice noſtra corrigant, & reforment, quae in ipſis correctionis & reformationis officio noverint indigere, conſtitutionibus vel correctionibus aliis in provinciali capitulo ritè factis, in ſuo robore nihilominus duraturis. Licet autem nobis in plenitudinem poteſtatis aſſumptis, cura cunctorum immineat generalis, quia etiam vos, qui vocati eſtis in partem ſollicitudinis, ſuper grege vobis commiſſo ſpecialiter decet eſſe ſollicitos & attentos, ne ovis morbida pereat, univerſitatem veſtram monemus & hortamur, in virtute obedientiae diſtricte vobis praecipiendo mandantes, quatenus ſinguli veſtrum, tam in Civitatibus quam in Dioce ſibus veſtris, per vos-ipſos, aut per viros religioſos, qui experimento rerum in hujuſmodi viſitationibus ſunt inſtructi, loca Monachorum, & Canonicorum regularium, necnon ſaecularium Clericorum, vobis ſubjecta, viſitare curetis, tam Authoritate noſtra quam veſtra, generaliter univerſa reformantes & corrigentes, in capite & in membris, omni gratia & timore poſtpoſitis, in eiſdem quae reformanda noveritis & etiam corrigenda. Salvis his, quae circa religioſos in provinciali capitulo provide ſunt ſtatuta, juxta conſtitutionem Concilii generalis, contradictores per cenſuram Eccleſiaſticam, appellatione poſtpoſita, compeſcendo: Praeceptum noſtrum taliter impleturi, quod ultionum Deus, in illo tremendo judicio, qui unicuique juxta opera ſua reddit, de manibus non requirat ſanguinem eorundem, & nos, ad limam correctionis Apoſtolicae apponere non cogamur. Data Spoleti, quinto Idus Junii, Papatus noſtri anno ſexto. Aliis autem Eccleſiis & viris religioſis, qui immediate ad Romanam ſpectabant Eccleſiam, non Epiſcopos, ſed Abbates, ordinis Ciſtercienſis maxime, & Praemonſtratenſis, viſitatores dedit; viros ſcilicet indiſcretos, & nimis aſperos; qui in hac viſitatione ita inſolenter & immiſericorditer proceſſerunt, quod pluribus Monaſteriis rationis metas excedentes, compulerunt multos ad remedium appellationis confugere. Qui Romam profecti, poſt multas pecuniae effuſiones, & labores, viſitatores alios impetrarunt. Et ut tandem breviter dicatur, iſta viſitatio per orbem univerſum, ad ordinis potius deformationem, quam reformationem proceſsit; dum omnes, qui in diverſis orbis partibus unicam Beati Benedicti ſequuti fuerant regulam, per novas conſtitutiones ita inveniantur *Where then was the Unity, which Romaniſts make a Note of their Church, as the only true one?ubique diſcordes, quod ex omnibus coenobiis, vel aliis virorum religioſorum Eccleſiis, vix duo habeantur in norma vivendi concordes: Verum Abbas quidam Montis belli, dum in hac viſitatione procedere formidaret, conſuluit Dominum Papam ſuper dubiis quibuſdam articulis: a quo, in forma procedendi, talem meruit habere reſponſionem. Ea quae pro religionis honeſtate, & religioſorum ſalute provide ordinantur, Apoſtolico ſunt munimine roboranda, ut ſuſcipiantur devotius, & diligentius obſerventur. Cum ergo per dilectum filium Abbatem Montis belli, quaedam capitula nobis fuerint praeſentata, quae ad caſtigandum tranſgreſſiones multiplices & exceſſus, quos in quibuſdam coenobiis invenerant, videbantur pro ſalute ac honeſtate noſtra laudabiliter ſtatuenda. Nos examinari & corrigi fecimus, & praecipimus, ut inviolabiliter obſervetis, quae ſigillis venerabilium fratrum noſtrorum Hoſtienſis & Tuſculanenſis muniri fecimus ad cautelam. Et adhuc volumus, & praecipimus Authoritate Apoſtolica, ut viſitatores ad generale capitulum, convocent Abbates & Priores non habentes, Abbates proprios, tam exemptos, quam non exemptos, qui non conſueverunt capitulum celebrare, praeſidentes in ipſo capitulo generali, Canonico impedimento ablato. Eos igitur qui contempſerint, vel neglexerint convenire, ceſſante cujuſlibet appellationis obſtaculo, per cenſuram Eccleſiaſticam venire compellant, & uſque ad ſatisfactionem condignam, quam in eos tulerint rite, non relaxent. Eadem cenſura facturi, quae in eodem capitulo deliberatione provida fuerint ordinata, firmiter obſervari, reddituri tam ipſi, quam viſitatores, & alii quilibet, miniſterii Domino, in cujus conſpectu nuda ſunt omnia & aperta, in extremo examine, rationem. Sed & omnem ſollicitudinem & diligentiam, circa correctionem & reformationem ordinis ad viſitationem coenobiorum ſtudeant adhibere. Porro cum viſitatores, ſecundum ſtatuta generalis Concilii, in generali Abbatum capitulo proceſſerint ad viſitationis officium exequendum, de ſtatu Monaſteriorum & obſervandis regularibus obſervantiis, diligenter inquirant, & tam in ſpiritualibus, quam in temporalibus, corrigant & reforment quae viderint corrigenda: ita quod Monachos delinquentes, per Abbates loci corrigi faciant, eiſque injungi poenitentiam ſalutarem, juxta Beati Benedicti regulam, & Apoſtolica inſtituta, & non ſecundum normam pravae conſuetudinis, quae jam pro lege quibuſdam Eccleſiis inolevit. Ipſi autem viſitatores, Monachos quos contumaces invenerint & rebelles, juxta modum culpae, vice noſtra, regulari cenſura compellant abſque perſonarum delectu, non parcendo rebellibus ob ſuam pertinaciam, vel potentiam amicorum: quin ovem morbidam ejiciant ab ovili, ne inficiat oves ſanas. Si vero Abbates in corrigendis, juxta viſitatorum mandatum & regularia inſtituta, ſeipſis, ſuiſve Monachis, inventi fuerint negligentes, proclamentur, corripiantur, & ita puniantur publice in capitulo generali, quod poena eorum ſit aliis in exemplum. Prout ſi Abbas aliquis non exemptus, fuerit a viſitatoribus nimis negligens & remiſſus inventus, id loci Dioceſano denuncient ſine mora, & per illum detur ei fidus & prudens coad jutor, uſque ad capitulum generale. Quod ſi dilapidator inventus fuerit, aut alias merito amovendus, per Dioceſanum, poſtquam ſibi a viſitatoribus fuerit denunciatum, amoveatur abſque judiciorum ſtrepitu a regimine Abbatiae & a Monaſterio: provideatur interim adminiſtrator idoneus, qui temporalium curam gerat, donec ipſi Monaſterio fuerit de Abbate proviſum. Quod ſi forſan Epiſcopus hoc implere noluerit, vel neglexerit: viſitatores, vel praeſidentes in capitulo generali, defectum Epiſcopi ad ſedem Apoſtolicam non differant intimare. Haec eadem circa exemptos Abbates fieri praecipimus, depoſitione tantum ipſorum ſedi Apoſtolicae reſervata. Ita tamen, ut Abbate, qui videbitur amovendus, interim per viſitatores vel in capitulo praeſidentes, ab adminiſtratione ſuſpenſo; adminiſtrator idoneus Monaſterio deputetur. Illorum autem exceſſus, & alia quae viſa fuerint intimanda capitulis, praeſidentes nobis denuncient per fideles nuntios & prudentes; quibus de communi Abbatum contributione, juxta cujuſlibet facultatem, ſufficientes miniſtrentur expenſae. Sequentes autem viſitatores, Priorum perquirant veſtigia diligenter viſitatorum; & eorum negligentias & exceſſus referant ſequenti capitulo generali, ut juxta culpam, debitam poenam portent. Et haec de viſitatione ſunt manifeſtata.
Item, ſcripſit Dominus Papa ſuper eadem viſitatione facienda in Eccleſiis exemptis, in Provincia Cantuarienſi ſitis, in haec verba. Gregorius Epiſcopus, ſervus ſervorum Dei, dilectis filiis de Boxle, Ciſtercienſis, & de Bekeham, Praemonſtratenſis ordinis, Abbatibus Roffenſis & Ciceſtrenſis Diocaeſum, & Praecentori Eccleſiae Chriſti Cantuarienſis, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Ille callidus ſupplantator, calumniator iniquus, qui non miratur quod flumen abſorbet, niſi & ut Jordanis influat in os ejus, eſcas concupiſcens electas, illis jacit pedicas in jacturam, qui ſtare probabiliter videbantur: *Let Popiſh Votaries note this.eoſque variis incurſibus non deſinit attemptare, qui, ut ejus effugerent laqueos, ſe in clauſtralibus Caſtris receptarunt. Quare nos, & iſtius obviare malitiae, & horum, prout intereſt noſtra, ſaluti conſulere cupientes, libenter remedia quae poſſumus, procuramus, ut praeda de illius faucibus auferatur. Intelligimus ſiquidem, quod nonnulla Monaſteria exempta Cantuarienſis Dioceſis, in ſpiritualibus deformata, & in temporalibus ſint graviter diminuta: Dum *Note this their depravation.Monachi & Moniales eorum, Diabolica ſuggestione ſeducti, immemores pacti Domini Dei ſui, quo non ſolum ſua, ſed ſeipſos profeſſione ordinis abnegarunt; nec Ananiae & Saphirae mortis ſententiam formidantes, non ſine furti nota & noxa, Monaſteriorum bona impropriè ſibi appropriant & retentant, *Did not this Pope himſelf do thus?venantur non vinialiter lucra pecuniaria mercimoniis & uſuris, ſed & diſciplina Monaſtica ordinis profligati perſonae patent contemptui, & religio blasphematur. Ne igitur talium culpas nostras efficere videamur, dum eas reliquerim…s incorrectas, viſitationem, correctionem, & reformationem Monaſteriorum ipſorum, tam in capite quam in membris, vobis, de quorum fide ac diſcretione indubitatam fiduciam obtinemus, ſuper his & aliis committimus confidenter; conceſſa vobis ſuper praedictis, appellatione remota, plenaria poteſtate, ac ſtatutis in principali capitulo rite factis, in ſuo robore nihilominus duraturis. Quocirca diſcretionem veſtram rogamus, & exhortamur attente, per Apoſtolica vobis ſcripta, in virtute obedientiae diſtricte praecipiendo mandantes, quatenus praemiſſa juxta ſpem noſtram talifer exequi ſtudeatis, quod Deo gratum, & nobis poſſet eſſe acceptum. Contradictores, ſi qui fuerint, per cenſuram Eccleſiaſticam, appellatione postpoſita, compeſcatis: alioquin in extremo examine de manibus veſtris requirat eorum ſanguinem Dominus ultionum. Quod ſi non omnes his exequendis poteritis intereſſe, duo veſtrum nihilominus ea exequantur. Data, &c.
Mandati igitur hujus executores vehementius, & ſecus quam deceret, ſe primo in Abbatiam Sancti Auguſtini Cantuarienſis ingerentes, ſeque ſupra ſe incompoſite efferentes, praecipue Abbas de Boxle, adeo Monachos perterruerunt, quod ad remedium appellationis coram praeſentia Domini Papae neceſſario confugerunt: & Romam profecti, conſumpto labore & effuſa pecunia, alios viſitatores impetrarunt. Similiter & illi de Weſtmonaſterio, & illi de Sancto Edmundo, quorum Abbas piae memoriae Richardus, cognomento de Inſula, genere clarus, ſed moribus clarior, dum ut parceret expenſis, in partibus commorans tranſmarinis, viam ingreſſus eſt carnis univerſae. Abbas vero Sancti Albani & Conventus, privilegiorum eminentiis, quibus inſignita eſt Eccleſia Beati Albani Anglorum proto-Martyris, innitentes; inducias ſemel & iterum petierunt. So as all this Viſitation and intended Reformation ended in Appeals to Rome, to fill the Popes and his Officers purſes.
King Henry not only to demonſtrate his Charity, but Piety and Supremacy in cauſes Eccleſiaſtical, erected a ſpecial Church, Houſe, and forme of Government for the Jews, converted to the Chriſtian Religion.
CIrca idem tempus, Rex Angliae Henricus, quandam decentem Eccleſiam & CongregationemAnno 1233. Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 379. Conventuali ſufficientem, cum quibuſdam aedificiis adjacentibus, propriis ſumptibus fabricavit; in loco ubi domum Converſorum, pro redemptione animae ſuae & Regis Johannis Patris ſui, & omnium anteceſſorum ſuorum, conſtituit; anno Regni ſui decimo ſeptimo, videlicet Londoniis, haud procul a veteri Templo. Ad quam domum confugientes Judaei converſi, relicta Judaiſmi caecitate, ſub quadam honeſta vivendi regula, certum haberent in tota vita ſua domicilium, tutum refugium, et ſufficiens vitae ſuſtentamentum, ſine ſervili labore et foenoris emolumento. Unde factum eſt, quod in brevi Congregatus eſt ibidem Converſorum numerus copioſus, & ibidem baptizati & Chriſtianorum lege inſtructi, vivunt laudabiliter, perito rectore ad hoc ſpecialiter deputato gubernati. Similiter Spiritu-Sancto tactus, & pietatis intuitu compunctus Rex Angliae Henricus, quoddam nobile Hoſpitale Oxoniis conſtituit, non procul a ponte; ut ibidem infirmi & peregrini ſuae remedium reciperent ſanitatis & neceſſitatis.
As the King erected this Houſe and Church for the converted Jews, ſo by his Royal Prerogative, upon a complaint the very next year, he reſolved, that the Wife of a converted Jew, who refuſed to turn Chriſtian with her Husband in his life time, ſhould have no Dower of his Houſe or Lands after his death, as this memorable Record informs us.
OStenſum eſt Regi ex parte Iſaac de Cantuar. Judaei, quod cum emerit de AbbateAnno 1234. Pat. 18 Hen. 3. m. 27. dorſo. See Cooks 1 Inſtit. f. 31, 32. Sancti Augustini Cantuar. quandam domum in Cantuaria quae fuit Auguſtini, converſi, & quam idem Auguſtinus poſtquam ſe converterat, dederat praedictae domui Sancti Auguſtini, Chera Judaea, quae fuit uxor praedicti Auguſtini, petit verſus praedictum Iſaac dotem ſuam, de domo praedicta: Quia vero contra Juſtitiam eſt, quod ipſa Chera dotem petat vel habeat de tenemento, quod fuit ipſius viri ſui, ex quo in converſione ſua noluit ei adhaerere et cum eo converti, Mandatum eſt Juſtic. ad cuſtodiam, &c. quod ſi ita eſt, de caetero placitum inde non teneant. Teſte Rege apud Cantuar. Quinto die Aprilis.
This year the King received Letters from the Pope concerning Hugh de Burgo, Anno 1233.the great oppoſer of his Uſurpations, (then in diſgrace) as this Record informs us.
REX, Margaritae Uxori H. de Burgo, ſalutem. Mittimus ad vos Robertum de Clauſ. 17 H. 3 m. 13. dorſo.Briwes, Vicecomitem Norff. & Suff. ad loquendum vobiſcum ſuper quibuſdam Literis impetratis in Curia Romana, pro praedicto Domino veſtro & vobis, cui fidem habeatis, in hiis quae vobis dicet, ex parte noſtra, de negotio praedicto. Teſte Rege apud Weſtmonaſterium, ſeptimo die Februarii.
The Biſhops meeting together at Glouceſter Anno 1234. the King being jealousAnno 1234. that they intended to conſult of ſome things prejudicial to his Crown, State, and Dignity, (as they had frequently practiſed in former times) ſent this memorable Writ of Prohibition to them, not to treat of any thing of this nature, under pain of ſeiſing their Baronies.
MAndatum eſt omnibus Epiſcopis qui Conventuri ſunt apud Glouc. die SabbathiPat. 18 Hen. 3. m. 17. in craſtino Sanctae Katharinae, firmiter inhibendo, quod ſicut Baronias ſuas quas de Rege tenent, diligunt, nullo modo praeſumant tenere de aliquibus quae ad Coronam Regis pertinent, vel quae perſonam Regis, vel ſtatum ſuum, vel ſtatum conſilii ſui contingunt. Scituri pro certo quod ſi fecerint, Rex inde ſe capiet ad Baronias ſuas. Teſte Rege apud Hereford. Viceſimo tertio die Novembris.
After this the King and Biſhops meeting at a Conference at Weſtminſter, the King charged ſome of the Biſhops with a deſign and endeavour to deprive him of his Crown, which they denyed; whereupon one of them in a great rage, though out of his Dioceſſe, excommunicated all thoſe who raiſed ſuch a report of them; which done, admoniſhing him to put away his evil Counſellors, and reform ſome other particulars, they threatned to excommunicate the King himſelf, and all contradictors of their propoſals, unleſſe they ſpeedily ſubmitted to them; as Matthew Paris thus ſtories.