Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 103 – Document 110
PER idem tempus, cum Magiſter Stephanus, Domini Papae capellanus & nuncius,An. 1229. Mat Paris, Hiſt. Angl. p. 349. Mat. Weſtm. p. 128▪ Mat. Park▪ Antiqu. Eceleſ. Brit. p. 157. 158 Regi Anglorum negotia ipſius Papae & ſui cauſam adventus oſtendiſſet; fecit Rex convenire apud Weſtmonaſterium, Dominica qua cantatur Miſericordia domini, Archiepiſcopos, Epiſcopos, Abbates, Priores, Templarios, Hoſpitalarios, Comites, Barones, Eccleſiarum Rectores, & qui de ſe tenebant in capite, ad locum praefixum & diem, ut audirent, negotia memorata, et de rerum exigentiis communiter tractarent ibidem. Omnibus igitur congregatis, tam laicis, quam clericis, & eorum ſubjectis, Magiſter Stephanus coram omnibus recitavit literas Domini Papae; in quibus exigebat decimas omnium rerum mobilium, de tota Anglia, Hibernia, et Wallia, ab univerſis laicis et clericis, ad guerram ſuam ſuſtinendam, quam contra Romanum Imperatorem ſuſceperat Fredericum. Oſtendit autem in literis memoratis, quod ipſe ſolus hanc expeditionem ſuſceperat pro *An impious falſhood.univerſali Eccleſia, quam dictus Imperator, jam diu excommunicatus, & rebellis ſubvertere nicitur, ſicut evidentibus apparet indiciis: (which himſelf did rather,) unde *Did Emperors inrich the Church of Rome to make War againſt themſelves?divitiae ſedis Apoſtolicae cum non ſufficiant ad ipſum exterminandum, neceſſitate compulſus, ab univerſis Eccleſiae filiis implorat auxilium, per quod expeditionem inchoatam, et in parte jam foeliciter proſperatam perducere valeat ad deſideratum effectum. Perſuadet denique Dominus Papa, in concluſione negocii ſingulis Eccleſiae membris, quatenus ſicut filii naturales Eccleſiae Romanae, quae *How proves he this?mater eſt omnium Eccleſiarum, potenter ſubveniant, ne quod abſit, ipſa deficiente, membra cum capite ſuccumbere videantur. His & aliis in hunc modum in autentico Domini Papae, patenter expresſis, perſuaſit magiſter Stephanus omnibus qui aderant, ut conſentirent, allegans *Pudorem & Incommodum had been …itter.honorem et commodum, qui poſſet exinde obtemperantibus provenire. Rex autem Anglorum, a quo caeteri omnes ſp…rabant habere defenſionis auxilium, factus eſt (quia ſic oportuit …ri) …aculus a…undineus, cujus fragmenta vulneraverunt in ſe confidentes: qui Romae per procuratores ſuos (ut *Here p. 262.ſupradictum eſt) ad decimas ſolvendas fuerat obligatus, non …potuit contradicere: et cum nihil reſponderet, viſus eſt tacendo aſſenſum praebere. Comites vero, et Barones, ac laici omnes, plane decimas ſe daturos contradixerunt, nolentes Baronias ſuas, vel laicas poſſesſiones Romanae Eccleſiae obligare. (An Heroick Engliſh reſolution.) Epiſcopi quoque et Abbates, Priores et alii Eccleſiarum Praelati, poſt trium vel quatuor dierum deliberationem et murmurationem non modicam, tandem conſenſerunt; *O their baſeneſſe.metuentes excommunicationis ſententiam vel interdicti ſibi inferri, ſi mandatis Apoſtolicis obviarent. Conſentientes igitur corde quali quali, ſub quadam ſumma pecuniae …inem concluſiſſent ſibi tolexabili; niſi (ut aſſeritur) Stephanus de Segrave, Regis tunc Conſiliarius, vir quidem ſui ſolius amicus, verſus in arcum pravum, quadam ſimoniaca conventione cum magiſtro Stephano facto, ad talem effectum rem perduxit, quod decimas ipſas plenarie ſibi exigit et obtinuit, ad damnum Eccleſiae et regni ineſtimabile. Sed juſto Dei judicio, haec fraudulenta procuratio praedicto Stephano Iuſticiario non ſucceſſit in proſperum. Tunc Magiſter Stephanus, Praelatis omnibus Literas Domini Papae procuratorias oſtendit, quibus idem Papa ipſum ad dictas Decimas colligendas procuratore in conſtituerat, ut *The Popes Taxes muſt be at the improved clear value, to make them ſlaves, double to that they payd the King to make them freemen.non ſecundum taxationem factam in Viceſima, quae paulo ante Regi data fuerat pro libertatibus obtinendis; ſed ſecundum quod melius poſſunt, ad commodum Domini Papae, et uberius omnia bona et mobilia ſingulorum taxari. Videlicet de omnibus redditibus, proventibus, fructibus carucarum, oblationibus, decimis, nutrimentis animalium, & fructibus, de omnibus obventionibus Eccleſiarum. vel aliarum poſſeſſionum, quocunque nomine cenſeantur; non aliquibus debitis vel expenſis aliqua occaſione deductis. Habuit etiam ex eiſdem Literis authoritatem Contradictores excommunicandi, et Eccleſias interdicendi. Vnde conſtitutis procuratoribus ſuis in ſingulis comitatibus regni, omnes illos excommunicavit, qui circa decimas ipſas reddendas, vel taxationem faciendam per ſe, vel per alium, colludium, pactum iniquum, ſubtractionem vel fraudem aliquam duxerint faciendam. Et quoniam negotium feſtinum exigebat auxilium, Praelatis omnibus et aliis ſub poena excommunicationis indixit; ut vel mutuo, vel alio quocunque modo pecuniam perquiſitam ſibi traderent indilate, ut eam Domino Papae incontinenti tranſmitterent, eandem poſtmodum, decimis ſingulorum rite taxatis, plenarie recepturi. Erat autem idem Papa tot & tantis involutus debitis, ut unde *When did Chriſt or St. Peter give him commiſſion to undertake ſuch a War, to kill and deſtroy inſtead of feed his ſheep and lambes?bellicam quam ſuſceperat, expeditionem ſuſtineret, penitus ignoraret. Et ſic ſoluto concilio, murmurantibus cunctis, receſſerunt.
ET his ita geſtis, miſit incontinenti literas ſuas magiſter Stephanus ad ſingulos Epiſcopos,Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 349. Mat. Parker, Antiq. Eccleſ. Brit. p. 157. Abbates, Priores, & cujuſcunque profeſſionis viros religioſos regni; ſub poena interdicti & excommunicationis, praecipiens, ut tali die tantam pecuniae ſummam ſibi tranſmitterent de moneta ad pondus denarii probata, & nuper fabricata, ut inde creditoribus Domini Papae ſatisfacere poſſet, & ipſi poenas evaderent Interdicti. Erat enim in hujus rei executione adeo improbus exactor, ut etiam de frugibus Autumni futuri, qui adhuc in herba creſcebant, ſingulos compelleret decimarum ſibi precium exhibere. Praelati vero aliud remedium non habentes, calices, phialas, philacteria, & alia ſacra altaris vaſa, quaedam vendiderunt, nonnulla in pignus ſub foenore poſuerunt. Praeterea habuit idem magiſter Stephanus quoſdam ſecum foeneratores nequiſſimos, qui ſe mercatores appellabant, uſuram ſub nomine negotiationis palliantes, qui egentibus, & exactionibus vexatis obtulerunt pecuniam: & urgente memorato Stephano, ſub poena graviſſima, coacti multi mutuo cepere, qui poſtea in laqueos eorum inciderunt, damna irreſtaurabilia incurrentes. Continuis maledictionibus, ſed occultis, repleta eſt terra imprecantibus cunctis, Exactio ſuis fiat exactoribus nunquam fructuoſa. Quod juxta vota populi accidit, quia
Non habet eventus ſordida praeda bonos.
Ex eo autem tempore non defuerunt in terra Anglicana quidem tranſmontani qui ſe Mercatores nominant, uſurarii impiiſſimi, qui nihil aliud quaerunt niſi in laqueis ſuis, praecipue quos Romana curia angariat, illaqueare. Et ſic abraſor pecuniarum magiſter Stephanus, Domini Papae Capellanus, Anglis foeda reliquit veſtigia. Solus autem Comes Ceſtrenſis Ranulphus ſtetit viriliter, nolens terram ſuam redigere in ſervitutem, nec permiſit de feudo ſuo viros religioſos vel Clericos Decimas memoratas conferre; quamvis Anglia et Wallia, Scotia et Hibernia ad ſolutionem compellerentur. (A Noble preſident) Hoc autem multis in hac decimatione ſolatium praebebat & levamen, quod *This Pope was an univerſal Fle…cer and fleyer of all his ſheep, inſtead of a faithfull feeder of them.regna tranſmarina & longe poſita, non ſunt ab hac exactione quieta. Cumque tandem iſtarum plenitudo divitiarum ad ſummum Pontificem perveniſſet, ipſe Johanni de Breſnes, & aliis militiae ſuae principibus, ita affluenter eas diſtribuit, quod graviter ceſſit in damnum Imperatoris, dum municipia ejus & caſtella in ejus abſentia ſubvertebant.
But the Emperor making a League for 10. years with the Saracens, and returning unexpectedly from the Holy land, interrupted his proceedings, and ſoon recovered all his Caſtles, ſo that the Pope was enforced by mediation of freinds to ſtoop to the Emperour and make his peace with him, beyond expectation.
EOdem anno, cum Fredericus Romanorum Imperator Terram ſanctam Christianitati Mat. Paris, p. 351. 352. Mat. Weſt. p. 128, 129.reſtituiſſet, & treugas decennales a Soldano Damaſci impetratas, juramento hinc inde confirmaſſet, in die inventionis Sanctae Crucis, naves aſcendit, ut tranſito mari Mediterraneo, reverteretur in terram ſuam. Sed quoniam audierat, quod a Johanne de Brennes in…idiae ſibi parabantur (by the Popes procurement) in portubus ciſmarinis, inconſulte timuit applicare, & ne de ejus captione gauderent inimici illius; in tuto loco applicuit, praemiſſis exploratoribus ſuis, qui conduxerunt illum ad portum ſecuritatis & ſalutis. Cum autem proſpere in Sicilia applicuiſſet cum modico comitatu, audivit quod aemuli ejus jam caſtella multa ſubjugaverant, & municipia, & quod etiam per terras Imperii liberum haberent diſcurſum, & debaccharentur multi Papae ſtipendiarii, affluentia pecuniae inaeſtimabilis ſaginati, cum non eſſet qui eis obviaret. Sed cum tandem ejus divulgaretur adventus, confluebant ad eum homines Imperii naturales, qui per fidelitatem ei fuerunt aſtricti. Quibus vallatus, & ex aliis adventantibus confortatus, audacter prorupit in hoſtes, & terras amiſſas ac caſtra cepit paulatim revocare.
The next year, Tempore quadrageſimali, Imperator Romanus contra hoſtes ſuos ita invaluit; quod caſtra ſua & jura omnia ad Imperium ſpectantia, potenter revocavit: quoſcunque in caſtellis ſuis ex adverſariis ſuis cepit, aut vivos excoriavit, aut patibulo ſuſpendit. Johannes vero de Brennes, qui hoſtis ejus erat, & capitaneus poſt Papam, metuens incidere in manus illius, fugit in Gallias ad natale ſolum, cum ſtipendiariis ſuis quos Dominus Papa rapinis religioſorum ditavit, & praedis a pauperibus captis undecunque honoravit. Et ſic mediantibus amicis & viris religioſis, ſtatutae ſunt treugae inter Dominum Papam, & ipſum Imperatorem, quouſque in aliquam pacis formam convenirent. Afterwards, menſe Auguſti, Dominus Papa Gregorius, & Romanorum Imperator Fredericus, mediantibus utrorumque fidelibus & amicis, in concordiam convenerunt. Veniens enim Romam dictus Imperator, abſolutus eſt: omnibus ad jura Imperii ſpectantibus ex integro revocatis. Comederunt ergo ſimul magnus Sacerdos & maximus Imperator, in palatio ſummi Pontificis per triduum: gaudentibus Cardinalibus & Potentatibus Imperii, de concordia tam deſperata, & tam ſubito confirmata. Which yet afterwards brake forth into greater flames then before.
The Biſhops and Clergy having given and paid ſo large a Tenth to the Pope, toAnno 1230. Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 352. ſupport his Wars againſt the Emperour, to deprive him of his Imperial Crown and Rights, King Henry thought it but juſt, they ſhould contribute towards his own Wars, to recover his own Rights in France; whereupon, Ad exactionem Regis, Archiepiſcopi, Epiſcopi, Abbates, & Priores, per Angliam totam Regi eidem pecuniam dederunt non modicam, quaſi per eam ſubtracta Patri ſuo jura poſſet revocare in partibus tranſmarinis.
The ungratefull, covetous, ambitious Biſhops of Ireland, at this time uſurping upon the antient Rights of the Crown, by endeavouring to deprive the King of the cuſtody of their Temporalties during their vacancy, and their Tenants of liberty to ſue in the Kings Courts, without the Popes aſſent thereto; the King thereupon writ this Letter to the Pope, and ſent command to his Proctors ſtrenuouſly to maintain his right, againſt theſe encroachments.
DOmino Papae ſalutem: Quociens nova nos perurgent negotia quae ſedis ApoſtolicaeClauſ. 15 H. 3. dorſ. 12. requirunt aminiculum, totiens ad ipſam ſub cujus protectione ſecuri conſiſtere debemus, ſicut ſperamus, confugere neceſſe habemus. Cum igitur in grave praejudicium noſtrum et Regiae dignitatis laeſionem qua praedeceſſores noſtri Regis Angliae uſi ſunt et gaviſi, jam contendant Epiſcopi de terra noſtra Hiberniae, ea nos libertate privare, qua nos et praedeceſſores noſtri ſoliti ſumus Epiſcopis Hiberniae decedentibus, Epiſcopatuum ſuorum quamdiu vacaverint habere cuſtodiam; Et quod eorum tenentes de caetero de placitis quae per Literas noſtras deduci et terminari ſolent, a Curia noſtra Juſtitiam non requirant: Et ad hoc impetrandum contra nos ſpecialiter Epiſcopum Limer. deſtinaverint, vel deſtinare propoſuerint, ad Curiam Sanctitatis veſtrae; ſupplicamus attentius et devote, quatenus per alicujus ſuggeſtionem aliquid contra nos impetrare volentis nihil ſtatui permittatis aut concedi, quod jura noſtra laedat, aut poteſtate ſolita in hac parte nos deſtituat. Taliter preces noſtras exaudientes quod contra perſequentium nos machinamenta ſub alis tuitionis veſtrae indempnes conſiſtere gaudeamus. Teſte Rege apud Hereff. Viceſimo die Maii.
Et mandatum eſt, Magiſtro R. de Cantilupo, H. de Nafford, Abbati de Cliva, & Alex. de Baſſingburne, quod haec contra Regem in Curia volentibus impetrare, viriliter reſiſtant. Ita quod ex hoc eorum fidelitatem & diſcretionem debeat habere commendatam. Teſte ut ſupra.
The Pope every year more and more encroaching and preſuming on the King, not content with the Tenth he had granted him the year before, and the Kings neceſſities for monies, preſumed to importune him by his Letters to beſtow an Annual Penſion of 40. Marks upon a Citizen of Naples, (moſt likely a Broker for the Pope in England) pretending it would be for his advantage; which the King denying by reaſon of his poverty and Wars, excuſed himſelf to the Pope in this modeſt manner, why he could not gratifie him in this requeſt.
DOmino Papae ſalutem, & debitam Patri reverentiam: Tranſmiſſas nobis SanctaeClauſ. 15 H. 3. dorſ. 12. Paternitatis veſtrae Literas quibus pro Nobili Cive Romano Neapol. nos rogaſ…is ut in redditu annuo Quadraginta Marcarum, certis loco & termino praecipiendo ei providermus, omni qua decuit reverentia recepimus & honore. Satis quidem ex earundem Literarum continentia attendimus cum Civis praedictus de Nobilioribus & potentioribus urbis exiſtat, non modicum per ſe ac ſuos nobis poſſit fructuoſus exiſtere; & ea ducti ratione noſtri gratiae, potius noſtrum quam ipſius Civis commodum respicientes, preces hujuſmodi pro eo nobis duxiſtis porrigendas. Verum cum occaſione guerrae noſtrae quam nuper in partibus habuimus tranſmarinis, & ob cauſas alias varias tot & tantis Militum ſtipendiis fuerimus honorati, quod & hiis quibus ad praeſens obligati ſumus, vix reſpondere ſufficiamus: Licet preces ac monita veſtra parati ſimus humiliter ac devote pro viribus noſtris ſicut decet effectui mancipare, in perſona memorati Civis, quod aegre ferimus, vos exaudire non valemus, unde Sanctitatem veſtram, ea quae poſſumus affectione rogamus, quatenus id aures Sinceritatis veſtrae non offendat, aut aliquatenus vobis displiceat, ſi faciente inſufficientia noſtra excuſationem hujuſmodi vobis praetendamus. Certi enim ſumus indubitanter & firmiter credimus, quod ſi ſtatum & honos obligationis noſtrae attenderetis, nobis compateremini, qui nobis ſpecialiter in hujuſmodi honoribus providere tenemini, & ad nos ex…onorandos patrocinium veſtrum impenderetis & conſilium. Teſte meipſo apud Weſtmonaſterium, xviij. die Aprilis.
How ready the Biſhops were to comply with the Pope in his unreaſonable Exactions and Tenths, without reſiſtance, you heard before; how obſtinate and averſe they then were to ſupply the Kings neceſſities; and demands of Aydes in Parliament, and to ſtand upon every Punctilio of their pretended Priviledges, even when the Barons, Laity, and inferiour Clergy ſupplied him, this paſſage will inform us.
ANno Domini 1231. vij. Calendas Februarii, convenerunt ad colloquium apudMat. Paris Hiſt. Angl. p. 354, 355. Mat. Weſtm. p. 134. Mat. Parker Antiqu. Eccleſ. Brit. p. 158. & Godwin in his life, p. 110, 111. Holinſhed p. 213. Westmonasterium, Rex cum Praelatis, & aliis Magnatibus Regni; ubi exegit idem Rex Scutagium, de quolibet Scuto tres Marcas ab omnibus qui Baronias tenebant, tam Laicis, quam Praelatis. Cui Richardus Cantuarienſis Archiepiſcopus, (though made Archbiſhop by the Kings extraordinary ſollicitation at Rome on his behalf, to his great expence and prejudice) et quidam Epiſcopi cum eo audacter reſiſtentes dixerunt, Quod non tenentur viri Eccleſiaſtici judicio ſubjici Laicorum, cum abſque illis conceſſum fuiſſet Scutagium in finibus tranſmarinis. Tandem vero, poſt multas hinc inde diſceptationes, negotium, quantum ad Praelatos reclamantes pertinebat, uſque ad quindecim dies poſt Paſcha dilationem accepit. Omnes alii, tam Laici, quam Clerici, ac Praelati; favebant Regiae voluntati.
How inſolently this ungrateful Arch-prelate demeaned himſelf towards the King, by endeavouring to deprive him of the Rights of his Crown, in Wardſhips, in Excommunicating his chief Juſtice, and all other his Officers that executed his legal commands, and preſerved his Royalties in Wards Lands, after a legal ſatisfactory anſwer given him by the King, and appealing to Rome againſt the King, even in a Temporal caſe of Wardſhip, to his trouble and vexation, (whither he ſent Proctors to defend his Right againſt this encroachment) and in going perſonally to Rome without the Kings Licenſe, there complaining to the Pope againſt the King and his chief Juſtice, of things wherein the Pope had no Juriſdiction, to enthrall the King and all his Officers of Juſtice to his own and the Popes arbitrary wills; theſe paſſages will diſcover.
PEr idem tempus, Richardus Cantuarienſis Archiepiſcopus, ad Regem veniens, conqueſtusMat. Paris Hiſt. Angl. p. 355, 356, 357 Mat. Parker Antiqu. Eccleſ. Brit p. 157, 158. Godwins Catalogue of Biſhops, in his life. eſt de Huberto Juſticiario; quod Caſtellum de Tunebruge, cum villa & pertinentiis ejus, & alias quaſdam terras Gileberti Comitis de Clare nuper defuncti, quae ad jus ſuum & Eccleſiae Cantuarienſis ſpectabant, injuſte detinebat. Unde idem Comes ſibi & anteceſſoribus ſuis ipſe & praedeceſſores ſui ad recognitionem & homagium tenebantur. Qua de cauſa Regem rogavit, ut cuſtodiam dicti Caſtelli cum pertinentiis ſibi reſtitueret, & jura Eccleſiae Cantuarienſis conſervaret illaeſa. Ad haec reſpondens Rex, dixit, Comitem praefatum de ſe tenere in capite; & vacantes cuſtod as Comitum, & Baronum, & eorundem Haeredum, ad ſuam Coronam, uſque ad aetatem legitimam, pertinere: unde ſibi licere propoſuit, tales cuſtodias cui voluerit vendere vel conferre. Archiepiſcopus vero, cum aliud reſponſum habere non potuit, excommunicavit omnes invaſores poſſeſsionum praedictarum, et omnes, praeter Regem, (it was well he was excepted) qui cum eis communionem haberent. Et tam pro his quam aliis de cauſis Romam profectus; jus ſuum & Eccleſiae ſuae proſequi maturavit. Rex vero è contra, ut cauſam ſuam proſequeretur, Magiſtrum Rogerum de Cantelu Romam, cum aliis quibuſdam nunciis deſtinavit.