Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book 3 · Chapter 2 · Document 4 – Document 5
JOHANNES Dei gratia Rex Angliae, Omnibus praeſentes Literas ſuſpecturis, ſalutem. Per has Patentes Literas, ſigillo noſtro munitas, volumus eſſe notum, quod nobis praeſentibus, hi quatuor Barones noſtri, Willielmus ſcilicet Comes Sariſberiae, frater noſter, & Reginaldus Comes Bononiae, Willielmus Comes Warennae, & Willielmus Comes de Ferrariis, juraverunt in animam noſtram, quod nos ſubſcriptam pacis formam, bona fide per omnia curabimus obſervare. In primis itaqu… ſolenniter abſolute juravimus ſtare mandatis Domini Papae, coram ejus Legato & Nuncio, ſuper omnibus pro quibus excommunicati ſumus, ab ipſo & veram pacem, & plenam ſecuritatem praeſtabimus venerabilibus viris Stephano Cantuarienſi Archiepiſcopo, W. Londinenſi▪ E. Elyenſi, G. Herefordenſi, J. Bathonienſi, & Huberto Lincolnienſi Epiſcopis.
Priori quoque & Monachis Cantuarjenſibus, & Roberto filio Walteri, & Euſtachi… de Veſci, necnon & caeteris Clericis & Laicis ad hoc negotium contingentibus, praſtando ſimul coram eodem Legato vel Delegato publice juramentum, quod ipſes cum ſuis nec laedemus, nec laedi faciemus, vel permittemus in perſonis vel rebus; illiſque dimittimus omnem indignationem, & in gratiam noſtram eoſdem recipiemus, ac tenebimus bona fide; quodque praefatos Archiepiſcopum et Epiſcopos non impediemus, nec ſaciemus nec permittemus aliquatenus impediri, quo minus ipſi libere ſuum exequantur officium et plena Juriſdictionis ſuae authoritate, prout debent utantur. Et ſuper his tam Domino Papae, quam ipſi Archiepiſcopo, & ſingulis Epiſcop s noſtras Patentes Literas exhibebimus, facientes ab Ep ſcopis, & Comitibus, & Baronibus noſtris, quot & quos praefati Archiepiſcopus & Epiſcopi poſtulant juramenta, & eorum Patentes Literas exhiberi, quod ipſi bona fide ſtudebunt, ut haec pax & ſecuritas firmiter obſervetur. Et ſi forte, quod Deus avertat, per nos ipſos, vel alios contra venerimus, ipſi pro Eccleſia contra violatores ſecuritatis & pacis, mandatis Apoſtolicis inhaerebunt, noſque perpetuo vacantium Eccleſiarum cuſtodias amittamus. Quod ſi forte nequiverimus ad hanc ultimam partem juramenti eos inducere, videlicer, quod ſi per noſmetipſos, vel alios contra venerimus, ipſi pro Eccleſia contra violatores pacis & ſecuritatis, mandatis Apoſtolicis inhaerebunt. Nos propter hoc Domino Papae ac Eccleſiae Romanae per noſtras Patentes Literas, obligavimus omne jus Patronatus, quod habemus in Eccleſiis Anglicanis. Et ſic omnes Literas quae pro ſecuritate praedictorum ſunt exhibendae, praefatis Archiepiſcopo & Epiſcopis ante ſuum ingreſſum in Angliam tranſmittemus. Si vero nobis placuerit, ſaepe fatus Archiepiſcopus & Epiſcopi praeſtabunt, ſalvo honore Dei & Eccleſiae, juratoriam cautionem, & literatoriam, quod ipſi nec per ſe, nec per alium contra perſonam noſtram vel Coronam noſtram aliquid attentabunt, nobis praedictam eis pacem & ſecuritatem ſervantibus illibatam. De Ablatis autem plenam reſtitutionem, & de damnis recompenſationem ſufficientem omnibus impendemus, tam Clericis quam Laicis ad hoc negotium pertingentibus, non ſolum rerum, ſed omnium libertatum & restitutas conſervabimus libertates. Archiepiſcopo quidem, & Epiſcopo Lincolnienſi a tempore ſuae conſecrationis, aliis autem a tempore diſcordiae inchoatae. Nec obſtabit aliqua pactio, vel promiſſio, ſeu conceſſio quo minus & damna recompenſentur & reſtituantur ablatatam vivorum, quam & defunctorum. Nec aliquid retinebimus pretextu ſervitii, quod nobis debuerat impendi, ſed postea nobis debita pro ſervitio recompenſatio tribuetur. Statimque omnes quos detinemus Clericos, faciemus abſolutos dimitti, ac reſtitui propriae libertati, cum Laicis qui hujus occaſione negotii detinentur. Incontinenti quoque poſt adventum illius qui nos debet abſolvere, faciemus de parte reſtitutionis ablatorum octo Millia librarum legalium Eſterlingorum pro ſolvendis debitis, & faciendis expenſis Nunciis praedictorum Archiepiſcoporum, & Epiſcoporum, & Monachorum Cantuarienſium aſſignari, ſine impedimento quolibet per potestatem noſtram, ad eos libere deferendorum ut expediti veniant in Angliam honorifice revocati, videlicet Stephano Cantuarienſi Archiepiſcopo, duo Millia & Quingentas Libras. W. Londinenſi ſeptingentas & quinquaginta Libras. J. Bathonienſi ſeptingentas & quinquaginta Libras. H. Lincolnienſi ſeptingentas & quinquaginta Libras. Priori & Monachis Cantuarienſibus Mille Libras, & protinus poſtquam pacem illam duxerimus acceptandam, aſſignari faciemus abſque mora Archiepiſcopo & Epiſcopis Clericis ac Eccleſiis univerſis, in manibus nunciorum, vel procuratorum Nota.ipſorum, mobilia omnia cum adminiſtratione libera eorundem, & in pace dimitti. Interdictum vero utlagatio vulgariter nuncupatum, quod proponi fecimus contra Eccleſiaſticas perſonas, publice revocabimus, proteſtando per noſtras Patentes Literas Archiepiſcopo tribuendas, id ad nos nullatenus pertinere, quod illud de caetero contra Eccleſiaſticas perſonas nullatenus faciemus proponi: revocantes praeterea utlagationem Laicorum ad hoc negotium pertinentium, & remittentes omnia quae post Interdictum recepimus ab hominibus Eccleſiaſticis praeter Regni conſuetudinem & Eccleſiae libertatem. Sivero ſuper damnis vel ablatis aut eorum quantitate vel aestimatione, quaeſtio fuerit de facto ſuborta, per Legatum vel delegatum, Domini Papae, receptis probationibus terminetur. Et his omnibus rite peractis, relaxabitur ſententia Interdicti, (not before.) Super caeteris autem capitulis, ſi quae fuerint dubitationes ſubortae, de quibus merito debeat dubitari, niſi per Legatum vel delegatum Domini Papae, de partium fuerint voluntate ſopitae, ad ipſius referantur arbitrium, ut ſuper his quae ipſe decreverit obſerventur. Teſte meipſo apud Dover. Decima tertia die Maii. Anno Regni noſtri Decimo quarto.
Rebus ut jam dictum eſt, expeditis, convenerunt iterum Rex Anglorum, & Pandulphus, Anno 1213▪cum Proceribus Regni, apud domum Militum Templi, juxta Doveram, decimo quinto die Maii, in vigilia ſcilicet Dominicae Aſcenſionis, ubi idem Rex, iuxta quod Romae fuerat ſententiatum reſignavit Coronam ſuam, cum Regnis Angliae et Hiberniae, in manus Domini Papae, cuius tunc vices gerebat Pandulphus memoratus.
The School-maſter of (aChron. part 7. Johan.) St. Albans, William Caxton, (bSpeeds Hiſtory p. 571. Fox Acts and Monuments, vol. 1. p. 329.) Speed, and other of our Chronologers, relate the forme and manner of the reſignation of his Crown to be thus.
Thenne put the King him to the Court of Rome, and thenne gaat hee up the Reame of Englond and of Irelond for him and for his Heyres for evermore that ſhould come after him, ſoo that King John and his Heyres ſhould take the two Reames of the Popes hands, and ſhould every yeare pay ferme unto the Court of Rome a Thouſand Marke of Silver. And tho took the King the Crowne off his head, and ſet it upon Pandulphus his knees, (at whoſe feet he alſo laid his Scepter, Robe, Sword, and Ring, his Royal enſignes, as (cIn Phil. Auguſto, Speeds Hiſt. p. 576.) John de Serres relates) and theſe words ſaid hee in hearing of all the great Lords of Englond.
Here I reſigne up the Crowne and the Realme of Englond, into the Pope Innocentius his honds the third, and put mee hooly in his Mercy, and in his Ordinance.
Tho received Pandulph the Crowne of King John, and kept it five dayes as fore ſeaſing, takyng off two Reames of Englond, and of Irelond; And confermed all manner of thing by his Chartre that followeth after., There recited in Engliſh, in Mr. Fox his Acts and Monuments; but I ſhall preſent you with it as recorded by Matthew Paris, (if there were two ſucceſſive Charters made, as he and others relate.)
Facta autem reſignatione dedit Papae & ejus ſucceſſoribus Regna praedicta, quae &Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 227. Mat. Weſtm. p, 93. Charta ſubſcripta confirmavit.
JOHANNES Dei gratia Rex Angliae, &c. Omnibus Chriſti fidelibus hanc Chartam inſpecturis, ſalutem in Domino. Univerſitati veſtrae per hanc Chartam ſigillo noſtro munitam, volumus eſſe notum, quob cum Deum et Matrem noſtram, Sanctam Eccleſiam offenderimus in multis, et proinde divina miſericordia plurimum indigeamus, nec quid digne offerre poſſimus pro ſatisfactione Deo et Eccleſiae debita facienda, niſi noſmetipſos humiliemus et Regna noſtra, volentes noſipſos humiliare pro illo qui ſe pro nobis humiliavit uſque ad mortem, gratia Sancti Spiritus inſpirante, *All the premiſes prove the contrary, that it was done by fraud, force, circumvention, againſt his will, and without the Barons advice.non vi Interdicti, nec timore coacti, ſed uoſtra bona ſpontaneaque voluntate, ac communi conſilio Baronum noſtrorum conferimus, er libere concedimus Deo et Sanctis Apoſtolicis ejus Petro et Paulo, et Sancto Romanae Eccleſiae matri noſtrae, ac Domino Papae Innocentio ejuſque Catholicis ſucceſſoribus, totum Regnum Angliae, et totum Regnum Hiberniae, cum omni jure et pertinentiis ſuis, pro remiſſione omnium peccatorum noſtrorum, et totius generis noſtri, tam pro vivis quam pro defunctis, et a modo illa ab ea et Eccleſia Romana tanquam ſecundarius recipientes et tenentes in praeſentia prudentis viri Pandulphi, Domini Papae Subdiaconi et familiaris: Erinde praedicto Domino Papae Innocentio ejuſque Catholicis ſucceſſoribus, et Eccleſiae ſecundum ſubſcriptam formam fecimus et inravimus, et homagium legium in praeſentia Pandulphi, ſi coram Domino Papa eſſe poterimus eidem faciemus; Succeſſores noſtros et haeredes, de uxore noſtra, in perpetuum obligantes, ut ſimili modo, ſummo Pontifici qui pro tempore fuerit, et Eccleſiae Romanae ſine contradictione debeant fidelitatem praeſtare, et homagium recognoſcere. Ad judicium autem hujus noſtrae perpetuae petuae obligationis et conceſſionis, volumus et ſtabilimus, ut de propriis et ſpecialibus redditibus noſtris praedictorum Regnorum pro omni ſer vitio et conſuetudine quae pro ipſis facere debemus, (ſalvis per omnia denariis Beati Petri) Eccleſia Romana Mille Marcas Eſterlingorum percipiat annuatim, in feſto ſcilicet Sancti Michaelis quingentas Marcas, et in Paſcha quingentas, ſeptingentas ſcilicet pro Regno Angliae, et trecentas pro Regno Hyberniae, ſalvis nobis et haeredibus noſtris juſtitiis, Libertatibus et Regalibus noſtris. Quae omnia ſicut ſupra ſcripta ſunt rata eſſe volentes atque firma obligamus nos et ſucceſſores noſtros contra non venire, et ſi nos vel aliquis ſucceſſorum noſtrorum contra haec attentare praeſumpſerit, quicunque ille fuerit, niſi rite Commonitus reſipuerit, cadat a jure Regni: Et haec Charta obligationis et conceſſionis noſtrae, ſemper firma permaneat. Teſte meipſo apud Domum Militum Templi jurta Doveram, *Obſerve that it is not ſaid, His Testibus, but Coram H. &c. they refuſing to ſubſcribe ſuch an execrable deed, Sealed and delivered only in their preſence, if at all.coram H. Dublinenſi Archiepiſcopo, Iohanni Nor wicenſi Epiſcopo, Galfrido filio Petri, W. Comite Saresberiae, W. Comite Pembroc, R. Comite Bononiae, W. Comite Warrennae, S. Comite Wintou, W. Comite Arundel, W. Comite de Ferrariis, W. Briwere, Petro filio Hereberti, Warino filio Geroldi, Decimo quinto die Maii, Anno Regni noſtri Decimo quarto.
This Charter would not ſuffice the Uſurping Pope and his Legate, but King John muſt likewiſe ſwear Homage to the Pope and his Succeſſors, and become their moſt abſolute Vaſſal in this new form.