Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book 3 · Chapter 2 · Document 108 – Document 119

IN Nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, Amen. Omnibus ſanctae MatrisCarta. 16 Johannis Regis, m. 9. intus in ſcheduia. Eccleſiae filiis, praeſentis Decreti paginam inſpecturis, W. humiles Prior & conventus Eccleſiae Dunolmenſis, ſalutem in Domino. Sicut praevio bono paſtore ingrediuntur & egrediuntur & ſibi paſcua inveniunt Oves dominicae, ita quidem fure vel mercenario aliunde quam per hoſtium intrante, eodem veri Paſtoris deſtitutae ſollicitudine Lupis rapacibus expoſitae extra loca paſcuae devagantur errabundae. Nos igitur attendentes quod Eccleſia noſtra jampridem boni Paſtoris ſolatio privata, per multos inutiles paſtores, nec non & longam vacationem magnis ſit honoribus & multis libertatibus turpiter mutilata, cura quoque & conſilio pene penitus deſtituta, ut juris ordine per omnina obſervato, de dei vultu Eccleſiae noſtrae dudum Paſtore carentis procederet electio; ita tandem Eccleſiae noſtrae duximus. Poſt trinam ammonicionem E. bonae memoriae quondam Archiepiſcopi noſtri, praecedente etiam mandato Apoſtolico ſuper electione facienda ad nos facto, nec non domini Regis aſſenſu ſaepius ſuper hoc requiſito, porrectis nobis inſuper a Domino Rege precibus pro quibuſdam perſonis Eccleſiae noſtrae minus inutilibus, et ad tanti honoris Dnus portandum minus ſufficientibus, convocatis ad hoc fratribus noſtris, in Capitulo convenimus, & ibidem conſiſtentes, Spiritus ſancti gratia vitae invocata, & matura deliberatione praehabita, virum venerabilem Richardum Decanum Eccleſiae Saresburienſis, unanimi conſenſu & ſine Contradictione elegimus in Paſtorem. Ʋirum utique integrae famae, cuide Canonicis nihil credimus obviare inſtitutis, in temporalibus bene providum, & in ſpiritualibus multum devotum, moribus & literatura praeclarum, quem credimus & ſcire & velle Eccleſiae noſtrae deperdita reſtaurare, ac reſtaurata diligentius cuſtodire, parati pro ipſo quantum patitur justitia, & res exponere & perſonas: appellantes inſuper tam pro electione quam pro electo nostro, ne inimico homine machinante aliquid in praejudicium hujus facti attemptetur. Ut autem factum noſtrum debitae robur obtineat firmitatis ſtabile manens & inconcuſſum, praeſens decretum ſigillorum ſubſcriptionibus roboravimus, & ſigilli noſtri appoſitione vallavimus. Ego W. Prior Subſcribo † Ego Henr. Subprior Subſcribo † Robertus Hoſtellarius Subſcribo † Ego Johannes Subſcribo † Ego Willus Subſcribo † Ego Ambroſius Elmoſinarius Subſcribo † Ego Radulphus Subſcribo † Ego Thomas Subſcribo † Ego Oſwaldus Subſcribo † Ego Johannes Subſcribo † Ego Robertus Subſcribo † Ego Rogerus Subſcribo † Ego Willus Subſcribo † Ego Robertus Subſcribo † Ego Andreas Subſcribo † Ego Michael Subſcribo † Ego Galfridus Subſcribo † Ego Anketinus Subſcribo † Ego Hammond Subſcribo † Ego Simond Subſcribo † Ego Petrus Subſcribo † Ego Johannes Subſcribo † Ego Thomas Subſcribo † Ego Henericus Subſcribo † Ego Rogerus Subſcribo † Ego Johannes Subſcribo † Ego Heneri. Subſcribo † Ego Robertus Subſcribo † Ego Germanus Subſcribo † Ego Robertus Subſcribo † Ego Bartholomeus Subſcribo † Ego Willus Subſcribo † Ego Johannes Subſcribo † Ego Willus Subſcribo † Ego Willus Subſcribo † Ego Radulphus Subſcribo † Ego Gilbertus Subſcribo † Ego Germanus Subſcribo † Ego Robertus Subſcribo † Ego Hammond Subſcribo † Ego Robertus Subſcribo. This Decree and Appeal they all thus ſealed and ſubſcribed, in direct affront and oppoſition to the Kings Letters and requeſts unto them.

The ſame year with ſome ſtrugling the King procured R. de Mariſco to be elected Biſhop of Wincheſter, as theſe Records atteſt.

REX dilectis ſibl Abbatibus Eborac. & de Bello loco Regis & de Seleby, &Pat. 16 Johan. Regis, pars 1. m. 16. dorſo. Willielmo Briwer, & Cantalupo Seneſcal ſalutem. Sciatis quod quicquid vobis alias Mandaverimus de aſſenſu veſtro communiter vice noſtra preſtando in Electione Wintonienſi Eccleſiae, in perſonam tamen dilecti et fidelis noſiri Magiſtri R. de Mariſc. Archid. Northumb. Eccleſiae illi praeficiendum firmiter aſſentimus, et conſtanter, volentes proculdubio quod hoc mandatum noſtrum ſpeciale generali mandato noſtro derogat prius vobis facto, maxime cum tempore illo ſedes dictae Eccleſiae dignoſcatur non vacaſſe. Mandamus igitur vobis quod in ejus perſonam cujuſlibet alterius perſona excluſa, aſſenſum vice noſtra praebeatis, quem quidem ratum habebimus, et inconcuſsum. Et in hujus rei teſtimonium, &c. Teſte meipſo apud Volvent. Viceſimo ſecundo die Maii Anno Regni 16.

REX Priori & Conventui ſancti Swithini Wint. ſalutem. Cum omni conſonum Ibidem.ſit rationi quod Principis Petitio, maxime pro pace et tranquilitate Regni porrecta, de facili debeat exaudiri, confidentes devobis quod nihil attemptare velitis noſtrae contrarium dignitati, univerſitatem veſtram audacter imploramus, attentius exhortantes, dilectum et fidelem noſtrum Magiſtrum R. de Mariſc. Archidiaconum Northumbr, Virum utique providum, Literatum, & honeſtum, nobis fidelem, Regno utilem ad conſilium et Auxilium efficacem, vobis in Epiſcopum intuitu Dei et noſtri liberaliter eligatis, maxime cum Dominus Papa ſui gratia ejus affectet promotionem, ſcituri proculdubio, quod in ejus perſonam firmiter aſſentimus et conſtanter, nullatenus vol entes ab hoc propoſito reſilire. Et ut facilius huic petitioni noſtrae condeſcendatis, ipſum R. ad vos deſtinamus a nexibus curiae penitus abſolutum. Et in hujus rei teſtimonium, &c. Vobis mittimus. Teſte ut ſupra. Eodem modo ſcribitur Priori ſancti Swithini Wint. ſine Conventu.

He being elected upon theſe importunate Letters, and approved, the King thus Writ to the Popes Legat to confirme him.

DOmino N. Tuſculanenſi Epiſcopo Apoſtolicae ſedis Legato J. Dei gratia RexIbidem. Angliae, &c. Noveritis quod monachi Wint. Eccleſiae dilectum & fidelem noſtrum Magiſtrum R. de Mariſc. Archidiaconum Northumb. unanimi aſſenſu Capituli ſui elegerunt, & nos huic electioni praebuimus et praebemus aſſenſum, unde paternitati veſtrae devotiſſime ſupplicamus, quatenus & vos manum con…rmationis apponatis, cum conſtet nobis hanc vobis a Domino Papa conceſſam fuiſſe poteſtatem; Dominum autem Cantuarienſem Archiepiſcopum ſuper hoc ſollicitare nolumus, aeſtimantes quod ejus confirmationem malicioſe differre attemptaret. Teſte meipſo apud Niors. Viceſimo octavo die Junii. Anno Decimo ſexto.

I find not in any of our Hiſtorians, nor in Godwins Catalogue, that he was ever conſecrated Biſhop of Wincheſter, notwithſtanding his election, and the Kings approbation and Letters on his behalf, ſo that he miſcarried in this deſign, as he did in this of Hugo Foliot to St. Davids.

REX R. Hereford. Epiſcopo, &c. Quoniam ex fideli Magnatum & fidelium noſtrorumClauſ. 16 Joh. Regis, pars 3. m. 5. dorſo. didicimus teſtimonio, dilectum & fidelem Hugonem Foliot, Archidiaconum Salop. magnae honeſtatis virum eſſe, ſcientia etiam & moribus bene ornatum, necnon Eccleſiae Menevenſi, nobis & Regno noſtro utilem, vos attentius rogamus, quatenus pro amore noſtro ad Eccleſiam Menevenſem, cum Literis noſtris quas Capitulo ejuſdem Eccleſae de memorato H. in Eccleſia promovendo deſtinamus, accedentes, ipſum Capitulum moneatis, et modis omnibus quibus poteritis inducatis, ut huic petitioni meae favorem praebeant benignum, ut ob meritum hujus noſtrae petitionis ab eiſdem exauditae, tam in rebus Eccleſiae ſuae alienatis revocandis adjutores, quam in aliis Eccleſiae ſuae negotiis ſuis promovendis benigni ipſis exiſtere debeamus. Placeat diſcretioni veſtrae ita dignitati et honori noſtro in promotione praefati fidelis noſtri inſiſtere quod diligentia veſtra a nobis merito debeat commendari. Apud Gendef. Decimo ſexto die Januarii.

REX dilectis ſibi in Chriſto Capitulo Menevenſis Eccleſiae, ſalutem. Quoniam exIbidem. fideli Magnatum noſtrorum didicimus teſtimonio, dilectum & fidelem noſtrum Hugonem Foliot, Archidiaconum Salop. magnae honeſtatis virum eſſe, ſcientia etiam & moribus ornatum, necnon Eccleſiae veſtrae et Regno noſtro utilem, nullis laboribus et expenſis noſtris parcere volentes, univerſitatem veſtram attentius rogamus, quatenus tam Eccleſiae veſtrae, quam noſtrum et Regni noſtri honorem penſantes, et utilitatem, ipſum H. in Paſtorem, et Epiſcopum Eccleſiae veſtrae eligere velitis. Hanc autem petitionem noſtram tam benigne exaudire velitis, ut in jure Eccleſiae veſtrae confovendo, et negotiis veſtris efficaciter promovendo ob meritum praeſentis petitionis noſtrae exauditae nos benignos, et benevolos invenire debeatis. Apud Ge… def.

I cannot find that he ſucceeded in this ſuite, nor yet in this his recommendation of three ſeveral perſons to the Prior and Covent of Rameſy.

REX Priori & Conventui de Rameſ. &c. Audito rumore quod Eccleſia veſtraPat. 17 Johan. Regis, m. 2. dorſo. Paſtore eſt deſtituta, eidem ad honorem Dei providere affectantes, pro dilectis noſtris Abbate Eborum, Priore de Coventr. & Priore de Coldingham, univerſitatem veſtram duximus rogandam, quatenus unum iſtorum trium vobis in Paſtorem invocata Spiritus Sancti gratia unanimiter eligere non differatis. Speramus enim unum praedictorum virorum, praecipue cum magnae ſint Authoritatis, & bonae famae nobis et Regno noſtro utilem, et Eccleſiae veſtrae Gubernationi, necnon et omnium rerum veſtrarum diſpoſitioni neceſſarium. Adquieſcentes igitur taliter conſilio noſtro Petitiones noſtras exaudientes, quod id ad honorem Dei cedere valeat & veſtrum commodum, & quod proinde vobis gratias exſolvere debeamus. Teſte meipſo apud Farnham, Decimo nono die Aprilis.

What intereſt King John claimed in giving his Royal aſſent or diſſent to the uniting of Biſhopricks and Abbies, whereof he was Patron, appears by theſe Records, concerning the union and diſuniting of the Biſhoprick of Bath and Wells, and Abby of Glaſtonbury, wherein the Pope had exerciſed the principal Juriſdiction by Uſurpation.

SAnct…ſſimo Patri, &c. J. Dei gratia, &c. Et tam debitam quam devotam ut DominoCl…uſ. 16 Jo… Regis, …a… …. m 3. dorſo. & Patri in omnibus reverentiam. Quoniam noſtri et Haeredum noſtrorum plurimum intereſt ne unio Bathoniae et Glaſton. Eccleſiarum diſſolvatur, parati ſumus jus noſtrum defendere ſicut decet habita opportunitate. Ad quod tamen ea diligentia intendere non poſſumus ad praeſens, tum propter ſtatum & negotia Regni noſtri, tum propter expeditionem quibus nos oportet omnem & continuam diligentiam adhibere. Quapropter Sanctitati veſtrae ſupplicamus cum omni qua poſſumus inſtantia, quatenus negotium ſuper unione praedicta, ſaltem ſuſpendi velitis quouſque a peregrinatione noſtra nos reduxerit miſeratio divina. Teſte Domino P. Wintonienſi Epiſcopo, apud Walling. ſecundo die Maii.

SAnctiſſimo Domino & Fratri J. Dei gratia Rex, &c. ſalutem. Quoniam ea quae Ibidem.Apostolicae Authoritatis deliberatione providè ſtatuta ſunt conſiſtere decet ſtabilitate perpetua, ut nullatenus infirmentur, eo confidentius Paternitati veſtrae duximus ſupplicandum pro conſervatione unionis Bathoniae & Glaſtoniae Eccleſiarum, quam de aſſenſu R. quondam Regis Angliae fratris noſtri, Sanctae recordationis Dominus E. praedeceſſor veſter ſtabilitat. Et postmodum veſtra prudentia multiplici Authenticorum veſtrorum beneficio roboravit: Cui etiam multis a retro Annis noſtrum praebueramus aſſenſum. *See Godwins Catalogue of Biſhops, p. 296.Meminimus autem nos vacante ſ…de Bathonienſi & Glaſtonienſi ſublimitati veſtrae ſcripſiſſe pro ipſa unione reſcindenda. Et ſimiliter ad magnam inſtantiam noſtram, et Regni noſtri Magnates, Epiſcopi quidem, et Abbates, quamplurimum etiam Bathonienſis et Wellenſis Capitula ob idem nobis ſupplicarunt. Quod proculdubio minime feciſſemus, ſi tunc mem…res fuiſſemus aſſenſus noſtri quem eidem unioni adhibueramus, aut ſi multiplex praejudicium quod nobis et Haeredibus noſtris, et diſpendium quod Eccleſiis memoratis Bathonienſi et Wellenſi, et etiam Glaſtonienſi imminere dignoſcitur▪ animadvertiſſemus, ſicut nunc clarius intuemur. Quodque vobis ſuper eodem iterato ſcripſimus id nos feciſſe recolimus ob iram et indignationem, quam adverſus Uenerabilem Patrem noſtrum I. Bathonienſem et Glaſtonienſem Epiſcopum, conceperamus, eo quod cum inimicis noſtris Interdicti temporibus Angliae, fuerat in partibus tranſmarinis, nondum inſuper intendentes ad praejudicia et diſpendia praedicta, quae nunc videmus, ſed nec etiam aſſenſum noſtrum quem praediximus ad memoriam reducentes. Placeat igitur Sanctitati veſtrae, ut praedictarum unio Eccleſiarum indultam ſibi firmitatem obtineat in perpetuum, ne ad ſucceſſionem malicioſam tantae tamque ſollempnis Authoritatis ordinem enervetur. Quod in non modicum noſtri et Haeredum noſtrorum ſimiliter in Bathonienſis et Glaſtonienſis et Wellenſis Eccleſiarum cederet praejudicium. Apud Walling. ſecundo die Maii.

Hereupon the Pope referred the examination of this cauſe to his Legates in England, before whom King John conſtituted his Proctor by this Writ.

REX N. Tuſculanenſi Epiſcopo, & Magiſtro Pandulpho, Domini Papae SubdiaconoClauſ. 16 Joh. Regis, pars 1. m. 4. intus. & Decano Sarr. ſalutem. In cauſa ſuper unione Bathoniae & Glaſtoniae Eccleſiarum vobis a Domino Papa commiſſa, ad diem Jovis proximam ante Dominicam in Ramis palmarum in Capella Sancti Thomae juxta Oſeneyam, apud Oxon. dilectum & fidelem noſtrum Henricum de Ver, procuratorem noſtrum conſtituimus; ratum habituri quicquid dictis die & loco in dicta cauſa mediante juſtitia fecerit, ad appellandum etiam ſi neceſſe fuerit dictum H. procuratorem conſtituimus. Judicatum ſolvi promittimus pro eodem idem parti adverſae ſignificamus. Teſte meipſo apud Oxon. Octavo die Aprilis, Anno Regni noſtri xvi.

Sub eadem forma ſcribitur Epiſcopo Ciceſtriae, & Magiſtro Pandulpho. Teſte eodem. Dat. eadem. Anno eodem.

The concluſion was this: That the Monks of Glaſtonbury prevailed with moneyGodwins Catalogue of Bps. p. 196. in the life of Joceline. and importunity to have their Abby ſevered from the Biſhoprick, and to be governed by an Abbot as formerly, parting with no leſſe then 4. Mannors, and the Patronage of 6. Benefices to Ioceline Biſhop of Bath and Wells, and his Succeſſors, by way of compoſition, to obtain this diſunion.

The Pope and his Legates having ſtripped King John of his Crown, and moſt of the Prerogatives thereto belonging, ſeemed to make him ſome kind of recompence, by theſe two inſignificant empty Priviledges which they indulged to him, to give him ſome content, being meer Cyphers in themſelves, without any ſubſtance.

In this 16. year of King John, Robert de Corcu… a Cardinal of Rome, by the Popes Authority, held a Council at Burdeaux in France, wherein he made ſundry Decrees concerning Jews, Tithes, and other particulars, enchroaching upon the Rights of Temporal Princes and Barons, ſubjecting their perſons to Excommunications, and Lands to Interdictions: and that in particular. From all which Statutes and Canons this Legate ſpecially exempted King Johns and his Heirs rights, as no wayes to be impaired thereby, but rather preſerved; which was but a meer Complement, neither he nor his Kingdoms or Subjects being obliged thereby.

ITem ſi Barones vel quicunque alii per Quadragintos dies veleo amplius excommunicationemPat. 16 Johan. Regis, pars 1. m. 15. dorſo. in eos latam ſuſtinuerint, eorum ſubditi ab eorum fidelitate abſolvantur, & eorum terra Interdicto ſupponantur, & nihilominus per eorum Dominos & Praelatos, & communes totius Provinciae contra eos directas puniantur, eorum Principe prius Convento, Feoda vero & terrae excommunicatorum in poteſtate Dominorum ſuorum conſiſtant, quouſque injuriam paſſis & Eccleſiae ab eiſdem ſatisfactum fuerit competenter. Item, non compellantur inviti viduae vel alii per Principes ad Matrimonia contrahenda, &c. Attendentes autem devotionem & obedientiam Chariſſimi noſtri Johannis illuſtris Regis Angliae, Domini Hiberniae, Ducis Norman. Aquit. & Comitis Andegaviae, nolumus quod per haec ſtatuta noſtra, vel alia quae fecerimus vice legationis in Regno Franciae, aliquid juris ſui vel Haeredum ſuorum depereat; Sed potius jura ſua volumus per omnia conſervari. Et in hujus rei teſtimonium, haec Statuta noſtra eidem Domino ſigillo noſtro ſignata habenda conceſſimus. Ita ſcilicet quod non noceant ſibi vel Haeredibus ſuis.

Beſides, the Pope to gratifie King John by putting a Feather in his Cap, when he had wreſted his Crown from his head, and Scepter out of his hand, granted him this pretended new priviledge, exempting his Chappels from Epiſcopal Excommunication and Juriſdiction, without the Popes ſpecial command; which in truth were by the Laws of the Realm exempted from them long before, by the Kings inherent Regal prerogative; by which kind of grants of pretended priviledges the Pope came to challenge and enchroach new Juriſdictions in the Realm, which they never exerciſed nor claimed before.

IN NOCENTIƲS Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Chariſſimo in ChriſtoChart. 16 Joh. Regis, m. 9. filio Johanni illuſtri Regi Anglorum, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Apoſtolicae ſedis ampla benignitas ſincere obſequentium vota fidelium favore benevolo proſequi conſuevit, & illuſtrium virorum perſonas quas in devotione ſua promptas invenerit & ferventes, quibuſdam titulis decentius decorare. Vt igitur ex ſpeciali devotione quam ad Romanam Eccleſiam et perſonam noſtram habere dignoſceris, Apoſtolicum tibi ſentias accreviſſe favorem, ſtatuimus ne a quoquam tua poſſit Excommunicari vel Interdici Capella ſine mandato ſedis Apoſtolicae ſpeciali. Tu ergo ne inde naſcantur injuriae unde jura naſcuntur, talem te ſuper hiis ſatagas exhibere, ne per abuſum (quod abſit) privari ab hujuſmodi beneficio merearis; quia juxta Canonicas ſanctiones, privilegium mererur amittere, qui permiſſa ſibi abutitur poteſtate. (And had not this Pope by this rule forfeited all his pretended priviledges and right in England long before, by his Interdict, Excommunication, and diſ-inheriting of K. John and his Heirs for ever?) Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam noſtrae conſtitutionis infringere, vel ei auſu temerario contra ire; ſi quis autem hoc attemptare praeſumpſerit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apoſtolorum ejus, ſe noverit incurſurum. Dat. Romae, apud Sanctum Petrum, xviij. die Kalend. Maii. Pontificatus noſtri Anno xvij.

This priviledge was made the ground of exempting the Kings Free Chappels from the ordinary Taxes of the Clergy, Proviſions of the Pope, Procurations, Tenthes, Archiepiſcopal and Epiſcopal Viſitations, as will hereafter appear; when as in truth the Common Law of England, Preſcription time out of mind, and the Great Parliamentary Council of Clarendon, gave them this exemption without the help of this Bull.

The greateſt and beſt advantage King John gained by the ſurrender of his Crown, and moſt of his Regal Juriſdiction to the Pope, was his real aſſiſtance of him againſt his Arch-enemy Stephen Archbiſhop of Canterbury, and his Rebellious Barons, rather to preſerve his own uſurped intereſt in England then King Johns. In purſuance whereof, he having formerly excommunicated all the Barons in general, which they ſlighted as null, proceeding ſtill more obſtinately in their Wars and Rebellions then before; the Pope at the Kings requeſt, proceeded to excommunicate ſome of them by name, with all others that ſhould aſſiſt them, or that ſhould invade or enter the Realm to deprive him of his Crown, he being the Church of Romes Vaſſal, and the Realm of England belonging thereunto; and Interdicted all the Barons Lands.