Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book 3 · Chapter 1 · Document 30 – Document 33

INNOCENTIUS Epiſcopus ſervus ſervorum Dei. Venerabilibus fratribus Vniverſis Mat. Paris, Hiſt. p. 204.ſuffraganeis Cantuarienſis Eecleſiae ſalutem, & Apoſtolicam benedictionem; Cum tempore Legis Moſaicae, quae legitur ad perfectum neminem adduxiſſe, carnales parentes apud Carnalem populum in ea reverentia… fuerunt & honore, ut qui eis malediceret, morte mori de mandato Domini juberetur, multo magis ſub lege Gratiae conſtitutos, quae preciociſſimo Chriſti ſanguine rubriata portas aperit Paradyſi, ne legis tranſgrediendo mandata, mortis damnationem incurrant; tanto convenit diligentius praecavere, quanto noſcitur amplius formidandum animae quam Corporis incurrere detrimentum. Si ergo Carnales Parentes tanta ſint reverentia proſequendi; quid eſt de ſpiritualibus praeſumendum? niſi ſicut corpus spiritus ſup rat dignitate, ſic reverentia & honore ſpirituales parentes Carnalibus praeferantur. Haec autem nos fracres praemiſſiſſe noveritis, quia cum veſtram debeamus deſiderare ſalutem, veremur ne preſens tribulatio, quae vobis (ut dicitur) procurantibus ſuſcitata eſt, Matrem Cantuarienſem Eccleſiam, quam utique velut matrem tenemini revereri, vobis periculum generet animarum, & eidem Eccleſiae tantum pariat detrimentum, ut quod diſpendioſa contentio generabit, vix poſſit prolixiori temporum ſpatio reſtaurari. Quocirca univerſitatem veſtram monemus attentius & hortamur in Domino, & per Apoſtolica ſcripta mandamus, quatenus diligentius attendentes, quid ſuper his honori veſtro expediat & ſaluti, non moleſtetis indebite Cantuarienſem Eccleſiam matrem veſtram: cujus honores & jura fidelitatis debito tenemini defenſare, ne de vobis merito conqueratur & dicat; Filios enutrivi & exaltavi, ipſi vero me non ſolummodo non cognoſcunt, ſed & ſeveriſſime perſequuntur. Non autem perea quae premiſſimus, vos a veſtra proſequenda juſtitia dehortamur, ſed Pia nos facit affectio trepidare, ne terminis ſtatutis a patribus non contenti, alii faciatis injuriam ea occaſione reperta quod velitis proſequi jura veſtra. De caetero fratres, omnipotens Dominus illuminet mentes veſtras, ut remota omni contentionis materia, debitum matri veſtrae non negetis obedientiam, vel honorem,* This Pope much forgot theſe Laws himſelf in this affair. nec contra divinum, nec naturale mandatum aliis faciatis, quod vobis fieri non vilitis. Datum Romae; apud Sanctum Petrum ſexto Idus Decembris, Pontificatus noſtri Anno Octavo.

Monachi interea Cantuarienſes, cum de Suppriore ſuo cognoviſſent, quod violato Juramento quod fecerat, ſtatim ut in Flandriam applicuiſſet ſe Electum geſſerat eorum detegendo ſecretum, commoti ſunt vehementer contra eum, & continuo quoſdam de Conventu Monachos miſerunt ad Regem, requirentes abeo licentiam Paſtorem ſibi idoneum eligendi. Quibus Rex protinus, abſ que omni conditione, benigue annuit quod petebant, et ſecretius eis alſoquens oſtendit eis Epiſcopum Norwicenſem, *The King had then good cauſe to make choiſe of ſuch a one.magna ſibi familiaritate conjunctum fore, ipſum que ſolum ex omnibus Angliae Prelatis ſecretorum ſuorum eſſe conſcium. Unde ſibi et regno ſuo magnum aſierebat provenire commodum, ſi eum ad Archiepiſcopatum Cantuarienſem transferre potuiſſent. Rogavit igitur Monachos, ut una cum Clericis ſuis, quos miſſurus erat ad conventum, hanc petitionem ſuam exponerent illis, multos Conventui promittens honores ſi ipſum exaudire decreviſſent. Monachi vero ad propria reverſi, Conventui, per ordinem retulerunt ea quae ſibi a Rege fuerant impetrata. Conventus autem ut Regem quem offenderant ſibi reconciliarent, convenientes in Capitulo Johannem Norwicenſem Epiſcopum unammiter elegerunt; & illico quoſdam de Conventu Monachos ad Electum dirigentes (qui tunc pro agendis rebus Regis apud Eboracum erat) mandantes ei, ut Cantuariam cum feſtinatione veniret. Nuntii quo que praepoſitum iter expedientes Epiſcopum jam dictum apud Notingham invenerunt, qui Regis expletis negotis ad partes Auſtrales properabat, venienſque ad Regem, Cantuariam ſimul profecti ſunt: atque die ſequenti maxima multitudine in Eccleſia Metropolitana concurrente, Prior Cantuarienſis, Rege preſente Electionem factam de Johannis de Gray Epiſcopo Norwicenſi, palam cunctis pronunciavit, & aſſumentes eum Monachi, cum Hymno Te Deum Laudamus, portaverunt ad majus Altare, tandemin Cathedra Archiepiſcopali illum collocantes: & hoc fuit ſeminarium totius ſequentis diſcordiae quae per ſecula detrimentum, Angliae generavit, & damnum irreſtaurabile. Quo facto, Rex videntibus cunctis miſit electum illum in poſſeſſionem rerum omnium ad Archiepiſcopatum pertinentium, & ſic ſinguli ad propria ſunt reverſi. Sicque in hac electione factus eſt noviſſimus error pejor priore, ſicut rerum exitus evidenter oſtendit.

The next year, 1206. Rex miſit ad Curiam Romanam quoſdam Cantuarienſis EccleſiaeAnno D 1206. Monachos, inter quos precipuus, erat Magiſter Helias de Brantefeld; quibus de fiſco copioſas eMat. Paris p. 205. Mat. Weſtminſter, p. 82. 83.Rex miniſtravit expenſas, ut electionem de Epiſcopo Norwicenſi factam, impetrarent a Domino Papa confirmari. Miſerunt autem eodem tempore, Epiſcopi Cantuarienſis Eccleſiae ſuffraganei procuratores Romam, gravem coram Domino Papa querelam proponentes, Quod videlicet Monachi Cantuarienſes ſine illis electionem temere Archiepiſcopi praeſumpſiſſent celebrare. Cum ipſi una cum illis de jure communi & conſuetudine antiqua electioni intereſſe debuiſſent Allegarunt etiam procuratores memorati ſuper premiſſis Decreta & exempla, quoſdam teſtes producentes, & literas teſtimoniales exhibentes, quibus oſtendere nitebantur, quod ipſi ſuffraganei una cum Monachis tres Metropolitanos eligerunt. Monachi vero e contrario aſſerebant, quod privilegio ſpeciali Romanorum Pontificum, & de conſuetudine approbata, & antiqua, ſine Epiſcopis Electiones facere conſueverant, quod etiam per teſtes idoneos docete promiſerunt. Auditis hinc inde allegationibus, teſtibuſ que admiſſis & diligenter examinatis, prefixus eſt dies a Domino Papa partibus, duodecimo ſcilicet Calend. Januarii ad pronunciandum, ut tunc venient, quod jus dictaverit recepturi.

Eodem Anno fMat. Paris, p. 206.Johannes Ferentius Apoſtolicae ſedis Legatus Veniens in Angliam, eam que perluſtrans, magnam pecuniae ſummam congeſſit, & tandem apud Raddingum in Craſtino Sancti Lucae Evangeliſtae Concilium celebravit. Quo facto, ſarcinulis cum magna cautela diſpoſitis & prudenter commendatis, feſtinus viator ad mare perveniens Angliam a tergo ſalutavit: his buſineſs being only to exact mony. gMat. Paris p. 206. 207.Circa dies iſtos, Papa Innocentius ſuffraganeis Cantuarienſis Eccleſiae Epiſcopis ſententiam diſſinitivam ſub hac forma direxit. Majores Eccleſiae cauſas ad ſedem Apoſtolicam referendas, & Canonica tradit authoritas, & approbata *That cuſtom was then very new: ſee Bernard de conſideratione ad Eugenium Papam, l, 3.conſuetudo declarat: cum igitur inter vos, & dilectos filios noſtros Priorem, & Monachos Cantuarienſis Eccleſiae, ſuper jure illius Archiepiſcopi eligendi controverſia verteretur, proponentibus vobis quod tum ex jure communi, tum ex antiqua conſuetudine, una cum illis debetis ipſius Archiepiſcopi electionem celebrare. Illis autem e contrario reſpondentibus, quod de jure communi & privilegio ſpeciali; & de conſuetudine approbata & antiqua Cantuarienſem Archiepiſcopum eligere deberent ſine vobis, lite coram nobis per procuratores idoneos ſuper hoc legitime conteſtata, diligenter audivimus, quae partes in preſentia noſtra proponere curaverunt. Pars ſiquidem veſtra & decreta pariter & exempla ſtuduit allegare, quoſdam teſtes producens, & teſtimoniales literas exhibens quibus oſtendere nitebatur, quod vos tres Metropolitanos elegeratis una cum illis: cum per literas & atteſtationes ſit probatum vos & alio loco & alio tempore non ſine illis, electiones hujuſmodi celebraſſe. Teſtes autem producti ex parte Monachorum, legitime probaverunt, quod Prior & Conventus Cantuarienſis Eccleſiae a longis retro temporibus electiones Epiſcoporum in Capitulo ſuo, ſine vobis uſ que ad haec tempora celebrarunt, & eaſdem obtinuerunt a ſede Apoſtolica confirmari. A nobis etiam & predeceſſoribus noſtris, per privilegii paginam eſt ſtatutum, ut decedente Archiepiſcopo Cantuarienſi, nullus ibi qualibet ſurreptionis aſtutia ſeu violentia proponatur, niſi quem communi conſilio, major pars Monachorum ſanioris conſilii, ſecundum Dominum & ſacrorum Canonum ſanctiones providerit eligendum. Nos igitur his & aliis, quae coram nobis allegata ſunt, auditis & perſpicaciter intellectis, quia conſtat evidenter, quod vos ſine illis ſecundum aſſertionem veſtram eligere non debetis, Monachis excluſis veſtra non valet electio; & electio Monachorum ſine vobis celebrata, quia a ſede Apoſtolica meruit confirmari valebat. Cumque neceſſarium fuerit alterutrum confirmare, de communi fratrum noſtrorum conſilio vobis & ſucceſſoribus veſtris ſuper jure Cantuarienſem Archiepiſcopum eligendi, ſilentium perpetuum imponimus, & Monachos Cantuarienſes ab impetitione ac moleſtatione veſtra, & ſucceſſorum vestrorum per ſententiam diffinitivam abſolvimus, Authoritate Apoſtolica decernentes, ut Monachi Cantuarienſis Eccleſiae & ſucceſſores eorum de caetero Archiepiſcopum eligant ſine vobis. Datum Romae apud Sanctum Petrum Duodecimo Kalendas Januarii, Pontificatus noſtri Anno Nono.

The King in the mean time writes Letters of thanks to all the Notaries, Chaplains, and other Officers of the Pope at Rome, for their aſſiſtance, and advice to his Agents in this buſineſſe, and likewiſe imparts his mind to the ſuffragans of Canterbury concerning it by his chief Juſtice, not mentioned by our Hiſtorians.

REX dilectis Amicis ſuis Venerabi libus viris ſuis omnibus Domini Papae Notari…s Pat. 8. Johan. m. 2. intus.& Capellanis, &c. Grates vobis referimus multiplices, eo quod ad negotia noſtra in Curia promovenda nunciis nostris auxilium & conſilium benigne preſtatis, qui ſe multum laudant de vobis. Remittimus autem ad Curiam fideles noſtros Abbatem de Bello loco, Thomam de Ardinton, & Aufridum de Dena, dilectionem veſtram rogantes attencius, quatinus eis ſubveniatis in negotio Cantuarienſis Eccleſiae promovendo, …uxta dignitatem noſtram et conſuetudinemregni noſtri vobis ſaepius expoſitam, ita quod de Devotis vobis efficiamur devotiores. Teſte Domino Petro Wintonienſi Epiſcopo apud Rochingham Viceſſimo die Februarii.

VEnerabilibus Patribus in Chriſto, Ʋniverſis Epiſcopis Cantuarienſis Eccleſiae ſuffraganeis, Pat. Johan. Regi; m. 4.J. Dei gratia, &c. Rogamus vos attencius quatinus ſicut honorem & utilitatem Regni noſtri & Eccleſiae Anglicanae diligitis & deſideratis, ea quae Juſtitiarius noſter vobis ex parte nostra proponet ſuper proviſione Eccleſiae Cantuarienſis diligenter & celeriter exequi ſtudeatis, quia negotium illud magnam inſtantiam deſiderat. Teſte meipſo apud Porec. Viceſimo Sexto die Maii. What this buſineſs was is not expreſſed in particular, but in general, it was to preſerve the rights and Dignity of the Crown, in relation to the See of Canterbury, to own him only for Archbiſhop, who was elected by his Royal aſſent.

Not long after, the Pope ſummoned the Monks of Canterbury the ſecond time before him concerning the election of the Arch-biſhop, to vacat both Elections, and enforce them to a new; thus related by * Matthew Paris.

Circa dies iſtos, ſteterunt Romae coram Domino Papa, Monachi CantuarienſisHiſtoriae Angliae p. 212. 213. Mat. Weſt. 84. 85. Eccleſiae, turpem admodum cauſam ad invicem agitantes. Nam quaedam pars eorum per literas Conventus de rato preſentaverunt Reginaldum Suppriorem Cantuarienſem, ſicut multoties fecerant Electum ad Archiepiſcopopatum, inſtantius poſtulantes, ut ejus electio confirmaretur. Altera vero pars eorundem Monachorum per literas ſimiliter de Rato, preſentaverunt Johannem Epiſcopum Norwicenſem multis rationibus oſtendentes, electionem de Suppriore nulla eſſe, tum quia facta erat de nocte, et ſine ſolempnitate et aſſenſu Regio, tum quia a majori & ſaniori parte Conventus non fuerat celebrata, ſicque his rationibus propoſitis, petierunt ut illa electio confirmaretur, quae clara luce diei. Rege preſente et conſentiente, cum teſtibus idoneis extitit celebrata. His auditis & perſpicaciter intellectis, procurator Supprioris allegavit, ſecundam electionem irritam eſſe & inanem, quia qualiſcun que eſſet prima electio, ſive juſta, ſive injuſta, debuerat prima Caſſari, antequam ſecunda celebraretur electio. Unde conſtanter poſtulabat, ut prima electio rata haberetur. Denique poſt longas hinc & inde diſceptationes, cum Dominus Papa intellexiſſet partes in unicam perſonam non poſſe convenire, atque utramque electionem vitioſe & non ſecundum ſacrorum Cano…um ſanctiones celebratam fuiſſe, de conſilio Cardinalium ſuorum ambas caſſavit, partibus diffinitione Apoſtolica interdicens, & per ſententiam diffinitivam statuens, ne de cetero ad Archiepiſcopatus honores alteruter Electorum aſpiret. Summatim hac fuit cauſa & ſeminarium Erroris. Rex poſuerat verbum ſuum in ore duodecim Monachorum Cantuarienſium, ut quemcun que eligerent, ipſe acceptaret. Convenerat autem inter Regem & eos, preſtito juramento, & fidei interpoſitione, quod nullo modo alium, quam Johannem Epiſcopum Norwicenſem eligerent. Habebant & ſimiliter Literas Regis.

This crafty Pope vacated both theſe Elections on purpoſe to force the Monks to elect whom ever he ſhould commend unto them, againſt the right of the Kings Crown, to grant Licences to elect, and approve the Arch-biſhop when elected, that ſo having wreſted out of his hands, the diſpoſition of the See of the Primat and Metropolitan of all England to confer it on his own creatures; he might rule both the Church and Kingdom at his pleaſure; in purſuance of which deſign the perfidious Monks complyed with him againſt the King: as the Hiſtorian thus relates. *Mat. Paris, p. 213.Sed ipſi Monachi, poſtquam intellexerunt electionem dicti Johannis Papae nimis displic…re & caſſari, ſuggerentibus Cardinalibus & Domino Papa; & affirmantibus licere eis eligere, quemcun que vellent, ut ſecrete electionem celebrarent, ſi ſtrenuum & precipue Anglicum eligerent, elegerunt per conſilium Papae Magiſtrum Stephanum de Langeton Cardinalem, quo non erat major in Curia, imo nec ei parem moribus & ſcientia. Ex tunc igitur non potuit ei Papa in multiformi tribulatione deeſſe.